Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Julio de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO LIII

 

DE HABITU, UT QUODDAM GENUS ACCIDENTISCONSTITUIT

 

In qua significatione sit hic de habitu sermo.— Hanc vocem habitus supra, disputatione XL, de speciebus qualitatis disserendo, explicuimus. Unde, omissa illa significatione, qua vel dispositionem quamlibet permanentem corporis aut animae, vel propriam quamdam speciem qualitatis significat, hic agendum est de altero significato eius, quod censetur esse peculiare genus entis, cuius communem rationem primo declarabimus, deinde breviter, quae ad subiectum, species et proprietates eius spectare videbuntur.

 

SECTIO PRIMA

 

UTRUM HABITUS SIT ALIQUID ExTRINSECEDENOMINANS, ET QUALE ILLUD SIT

 

1. In hoc praedicamento explicando eadem est diversitas opinionum, quae in aliis sex. Omittenda vero est opinio quae coniungit absolutum cum respectu praedicamentali, quia eius impugnatio eiusdem rationis est in omnibus his praedicamentis. Omitto etiam opinionem de relationibus extrinsecus advenientibus, propter eamdem causam et quia si hic intervenit aliqua relatio, illa intrinsece sequitur, positis termino et fundamento proximis, si debito modo explicentur.

 

Opinio Gilberti et definitio habitus expenditur

 

2. Superest ergo tantum tractanda opinio quam indicat Gilbertus et aliqui sequuntur, nimirum, quod habitus sit quoddam accidens quod resultat in corpore vestito ex adiacentia vestimenti; ita enim exponunt illam definitionem Gilberti: Habitus est corporum, et eorum quae circa corpus sunt, adiacentia. Et potest haec sententia confirmari ex Aristotele, V Metaph., c. 20, ubi ait habitum esse quemdam actum medium inter habentem et rem habitam; sicut actio (inquit) mediat inter agens et effectum, sic inter eum qui vestem habet et vestem quae habetur medius est habitus; unde infert ipsum habitum haberi non posse, scilicet, alio habitu medio, ne in infinitum habeatur. Igitur ex sententia Aristotelis, habitus non est vestis quae extrinsecus adiacet, sed est (ut ita dicam) habitio ipsius vestis; haec autem habitio quae mediat inter vestitum et vestem non est in veste, sed in vestito, qui dicitur habere vestem. Ratione potest confirmari, quia vestis non est accidens, sed substantia. Item, quia si sola haec denominatio a veste adiacente sufficeret constituere hoc praedicamentum, innumera alia praedicamenta constituenda essent, quia infinitae sunt huiusmodi denominationes.

 

Formam huius praedicamenti esse extrinsecam veste,n ostenditur

 

3. Nihilominus dicendum est formam huius praedicamenti esse mere extrinsecam, puta, vestem vel aliquid simile, quae non aliter informat, quam adiacendo et extrinsece denominando. Declaratur explicando prius in hoc praedicamento quatuor illa quae in caeteris praedicamentis accidentium interveniunt, nempe formam seu abstractum, subiectum formae, unionem et concretum seu compositum inde resultans. Forma igitur est vestis ipsa; subiectum est homo, verbi gratia, qui induitur; unio hic non est alia, nisi circumpositio seu adiacentia indumenti illo modo qui accommodatus est ad ornamentum seu tegumentum subiecti quod vestitur; concretum autem est totum hoc, homo vestitus, vel incomplexe, indutum. Quod autem haec ita sint, ex ipsa declaratione satis fere probatur; nam haec intelliguntur facile et sufficiunt ad veritatem et communem usum harum denominationum, et quidquid ultra additur, intelligibile non est. Nam in corpore quod veste induitur, praecise ex adiacentia vestis nulla res vel modus realis pullulat, nisi forte relatio propinquitatis aut contactus, vel alia similis, quae sine dubio praedicamentalis est. Et confirmatur, nam homo sine sui mutatione potest vestiri, solum per adiacentiam vel circumpositionem vestis; immo haec ipsa mutatio non terminatur per se ad propriam formalitatem huius praedicamenti ut sic, sed ad ubi, et inde statim consequitur illa denominatio. Non est ergo forma huius praedicamenti aliquis modus intrinsecus eius rei seu obiecti cui attribuuntur denominationes huius praedicamenti; nam hoc subiectum est homo, qui vestitus dicitur, in quo omnes conveniunt, et tamen in eo nullus talas modus excogitari potest, qui verisimilis sit.

 

4. Aristotelis dictum explicatur.— Quando ergo Aristoteles dixit habitum esse quid medium inter vestem et vestitum, non est locutus de forma huius praedicamenti, sed de unione talis formae, quae claritatis gratia magis significaretur si vocaretur habitio. Est enim advertendum quod interdum habere significat indifferenter quamcumque relationem inter rem habentem et habitam, quomodo dicitur totum habere partes, et subiectum accidentia, et pater filium, et dominus servum; et haec significatio explicatur ab Aristotele in Postpraedicament.; est enim valde analoga et quasi transcendentalis. Atque hoc modo dicitur homo habere vestem, si illam possideat, etiamsi ea indutus non sit; tamen illa non est denominatio huius praedicamenti, neque tunc vestis exercet rationem formae respectu vestiti, sed denominatur habita, ut terminus relationis dominii seu possessionis. Propter hoc ergo dixit Aristoteles quod sicut inter agens et effectum mediat actio, ita necesse est ut inter vestem et vestitum mediet habitio, ut homo denominetur habens vestem illo peculiari modo, quo denominatur indutus vel vestitus. Haec autem habitio non est aliud quam unio accommodata vestimenti ad hominem. Unde maiorem proportionem habet haec habitio cum unione seu causalitate formali, quam cum actione. Et ideo, licet sub nominibus significantibus informationem homo denominetur passive vestitus vel indutus, vestis autem quasi active, scilicet, vestiens aut ornans, tamen sub ratione habendi fit e contrario; nam homo denominatur active habens vestem, vestis autem passive dicitur habita, sicut forma dicitur quasi active informans materiam, materia autem denominatur quasi active habere formam. Et inde forte ortum habuit ut forma huius praedicamenti denominata sit habitus.

 

5. Quod si quis curiose inquirat quid rei sit haec habitio, respondeo non esse unionem aliquam realem, immo nec novum realem modum additum aut vestimento aut rei vestitae, in tali loco et situ constitutis. Primum est manifestum; quae enim realis unio fingi potest inter vestem et hominem vestitum? Secundum patet, quia, positis homine et veste in tali dispositione et propinquitate locali et situali, etiamsi reipsa vel intellectu prescindatur omnis alius modus realis, verum erit dicere hominem esse vestitum; ergo superfluum est quidquam aliud fingere. Item, sicut homo potest nudari omnibus vestimentis, nulla facta in eo mutatione reali, ita intelligere possumus, saltem per potentiam Dei, posse annihilari hominem vestitum, manentibus vestibus immutatis in eodem ubi et situ, et cum omni alio modo intrinseco; ergo signum est nullum modum similem intervenire; omitto enim relationes praedicamentales, quae ad rem nihil deserviunt; nam si aliquae sunt in vestimento et vestito, consequenter se habent. Est ergo illa habitio sola extrinseca adiacentia et accommodatio indumenti ad rem indutam, quae licet in re non distinguatur ab ipso modo et dispositione quam vestis habet in suo loco, tamen, quia hic et nunc ratione illius ita comparatur vestis ad rem vestitam, ut illam ornet et quasi informet, ideo ut sic est quasi unio quaedam ad illam, et consequenter etiam ratione illius dicitur res vestita peculiari modo habere vestem. Unde illa adiacentia, habitio vel habitus appellata est.

 

6. Ex quo etiam intelligitur aequivocatio quae in hac voce habitus intercedit; interdum enim significat meram denominationem passivam ab habendo, quacumque ratione res habeatur, et sic nullius est praedicamenti determinate, quia solum dicit denominationem termini alicuius relationis vel habitudinis; quidquid enim possidetur vel quomodolibet habetur, potest dici habitus illo modo. Aliter vero significat haec vox quasi substantive sumpta, et per modum nominis abstracti, certam speciem qualitatis, ut diximus. In praesenti vero significare potest aut vestem ipsam, aut accommodationem vestis ad rem vestitam, et hac ultima significatione usus est Aristoteles hac voce in citato loco. Ad tollendam vero aequivocationem, nos habitionem illam appellamus; iam enim communiori usu habitus magis significat vestem ipsam; et hoc modo dicimus habitum esse nomen abstractum significans formam huius praedicamenti, quae solum est adiacens et extrinseca. Ad quem sensum potest etiam facile accommodari definitio Gilberti.

 

Ad rationes in contrarium respondeo

 

7. Ad primam vero rationem respondet D. Thomas, in citato opusculo 48, non omnes denominationes praedicamentorum accidentium sumi a veris accidentibus, sed aliquas posse sumi ab una substantia, quatenus accidentaliter denominat alisan. Praesertim (ut ipsemet ait) quia una substantia non sic accidit alteri secundum puram entitatem substantialem, sed ut affecta aliquibus accidentibus, scilicet, quantitate, qualitate et aliis quae necessaria fuerint. De qua re satis diximus in superioribus, disputat. XXXIX, explicando divisionem accidentis in novem genera, ubi etiam declaravimus quae denominationes extrinsecae constituant diversas rationes praedicamentales, quae vero miníme, sed ad alias reducantur.

 

SECTIO II

 

QUAE SINT SUBIECTA, SPECIES, AUT PROPRIETATES HABITUS

 

1. Inanimata habitu carent.— De subiecto huius praedicamenti D. Thomas, citato opusculo, significat esse solum hominem; nam res inanimatae non vestiuntur; alia vero animalia natura vestivit pilis, plumis, etc., quae vestimenta non pertinent ad hoc praedicamentum, quia sunt (aít D. Thomas) partes integrales suorum animalium; homo autem solus, cum nudus nascatur, rationem accepit qua sibí vestimenta parare posset, et ita hoc praedicamentum videtur solis hominibus convenire.

 

2. Hominum industria, animata et inanimata habitu induuntur.— Addit vero idem D. Thomas denominationem huius praedicamenti extendi ad quaedam alia animalia, quatenus industria hominis vestibus ornantur aut armantur, ut simia, vel equus. Addere vero ulterius possumus eadem industria extendi hanc denominationem ad res inanimatas, saltem quatenus sunt imagines animatarum, et praesertim hominum, quo modo vestimus imagines. Immo interdum res alias, ut domos, palatia, etc., ornamus aulaeis seu tapetis, quae sine dubio praebent denominationem pertinentem ad hoc praedicamentum.

 

3. Deaurati, dealbati et huiusmodi denominationes ad hoc praedicamentum spectant.—Denique addit ad hoc praedicamentum pertinere omnem denominationem provenientem ab una substantia quae solum per modum ornamenti alteri coniungitur, etiamsi proprie vestis non sit secundum communem usum huíus vocis. Hoc patet ex dictis supra in divisione generum praedicamentalium, ubí ostendimus has denominationes, deaurati, dealbati, etc., ad hoc praedicamentum pertinere, quia sunt accidentales, et ad nullum aliud spectant, et alioqui habent satis univocam convenientiam cum denominatione quam vestimentum tribuit. Atque ita tandem fit ut subiectum huius praedicamenti possit esse quodlibet corpus, praesertim maximum; nam simplicia non sunt ita apta ad has denominationes, quamvis terra prout ornatur herbis aut floribus, hanc denominationem participare videatur.

 

De speciebus habitus

 

4. Ex hac vero subiecti explicatione facile colligi potest varietas specierum sub hoc praedicamentali genere contentarum. Possemus autem, maioris claritatis gratia, ipsum summum genus non appellare nomine habitus aut vestimenti, sed ornatos, et illud distinguere in proprium vestimentum et in ornamentum commune rebus inanimatis, ut tales sunt. Et rursus vestimenta hominum dividi possunt, vel iuxta diversas partes organicas, quomodo distinguimus pileum a calceo, etc.; vel iuxta diversos fines, quomodo distingui possunt vestimenta propria ab armis, quae D. Thomas supra ad hoc praedicamentum revocat, et maxime videtur habere verum de armis defensivis; nam illa quae ad offendendum sunt non coniunguntur homini per modum formae, sed per modum instrumenti; unde ut sic non tribuunt peculiarem denominationem praedicamentalem. Deinde ornamenta aliarum rerum possunt multis modis variari; nam quaedam sunt pendentia tantum seu extrinsecus adiacentia; alia sunt intimiori modo coniuncta, ut aurum in argento deaurato, et inter haec facile potest alia distinctio et varietas multiplex excogitari.

 

Proprietates habitus

 

5. Ultimo, quod spectat ad proprietates huius praedicamenti, nihil fere dicere necesse est. Nem cum forma huius praedicamenti sit substantia quaedam, ut in se est talis res, easdem habet proprietates quas substantia corporea, ut variis accidentibus subest; tamen ut forma est extrinseca, fere nullas habet proprietates peculiares. Aliqua vero accidentia videntur peculiariter pertinere ad eam constituendam sub tali ratione, praesertim color et figura; nam haec duo, sicut ad pulchritudinem multum conferunt, ita etiem ad rationem ornamenti. Addunt D. Thomas et Albertus, locis supra citatis, esse proprietatem huius praedicamenti recipere magis et minus; sed non est intelligendum de susceptione magis et minus per propriam intensionem; sic enim, cum habitus sit substantia quaedam, non magis potest suscipere magis et minus quam ipsa substantia, sicut ob eamdem rationem non habet contrarium. Sed dicitur suscipere magis et minus secundum additionem quamdam, non tantum extensivam ex parte subiecti, quod commune est aliis accidentibus, sed per multiplicationem vestium et circa eamdem partem. Quo modo dicitur magis vestitus qui duas tunica habet, quam qui unam tantum.

 

6. Unde etiam est peculiare huic praedicamento ut una forma eius possit alteri supponi, vel quasi per accidens ex voluntate hominis, ut quando sunt vestes eiusdem rationis, vel per se ex institutione talis habitus ut toga superponitur aliis vestibus, quamvis denominatio semper referatur immmediate ad ipsum hominem; homo est enim qui togatus denominatur, et quamvis contingeret carere interioribus vestibus, et solam haberet togam, ita denominaretur. Est etiam quodammodo proprium huius praedicamenti ut formae eius distinguantur secundum partes organicas hominis, et tamen simpliciter denominent hominem; quamvis enim calcei aut pileus tantum sint in pedibus vel capite simpliciter dicitur homo pileatus, vel calceatus, et recte sequitur unum ex alio; nam quando forma non est nata convenire toti nisi ratione alicuius partis, tunc existens in sola illa parte denominat totum, sicut dicitur homo crispus propter solos capillos. Sic igitur, quia calceus est extrinseca forma solius pedis, in illo existens denominat totum, et sic de aliis. Et ob contrariam rationem, quando denominatio ex se est communis toti, non sumitur simpliciter ab huiusmodi formis, et ideo non dicitur homo simpliciter vestitus, etiamsi habeat calceos aut pileum, etc. Et hactenus de novem generibus accidentis.