Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Julio de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XLIX

 

DE PASSIONE

 

Passionis nomen varia significat.— Passionis nomen in usu philosophorum et theologorum aequivocum est, ut ex Aristot., lib. V Metaph., c. 21, et ex. D. Thoma, I-II, q. 22, a. 1, aliisque locis et ex aliis auctoribus passim constat. Nam et affectus animi passiones appellari solent, et quaedam qualitates tertiae speciei passiones appellantur, ut patet ex c. de Qualitate, et III Phys., c. 3. Praeterea maxime aliquis pati dicitur, quando aliquid praeter naturam suam patitur, aut quando aliquid amittit. Late vero passio dicitur omnis receptio alicuius formae, qualiscumque illa sit. Et hoc modo in praesenti sumitur; sic enim correspondet actioni, quamvis non omni, sed illi quae fit ex praesupposito subiecto. Quoniam vero actio et passio sic sumptae magnam inter se connexionem habent et in multis conveniunt, ideo multa etiam ex iis quae de actione dicta sunt, servata proportione, applicari possunt ad passionem; et idcirco brevius hanc disputationem expediemus, explicando imprimis convenientiam et discrimen inter actionem et passionem, et deinde propriam naturam passionis et species eius declarando.

 

 

SECTIO PRIMA

 

UTRUM PASSIO IN RE IPSA DIFFERAT AB ACTIONE

 

1. Aliquorum sententia improbatur.— De actione et passione aliqui opinati sunt esse res realiter distinctas, quod necesse est sentiant illi qui existimant actionem nihil aliud esse quam relationem agentis ad patiens; passionem vero relationem patientis ad agens. Quod sensit Scotus, In IV, dist. 13, q. 1, et Quodl., 11, quem sequitur Anton. Andr., in libro de Sex princ., q. 9. Haec tamen sententia reiecta est in superioribus in actione, et eadem vel maiori ratione reiicienda est in passione, quia per passionem ut sic non refertur patiens ad agens, sed solum passum ipsum afficitur passione in ordine ad terminum aliquem; est enim passio receptio alicuius formae. Et quamvis omnis passio sit ab aliquo agente, tamen solum est ab eo ut a causa extrínseca; unde non solum non dicit formaliter relationem ad agens, verum etiam non includit in suo formali ac praeciso conceptu respectum transcendentalem ad agens; alioqui in sua ratione includeret id quod est de ratione actionis. Si qua ergo est relatio patientis ad agens, illa resultat ex passione, et in ea fundatur; ideo enim ad illud refertur, quia ab illo patitur; non possunt ergo actio et passio illo modo distingui. Omitto alia quae de relationibus extrinsecus advenientibus superius dicta sunt, quae etiam hic applicari possunt.

 

2. Aliorum sententia refutatur.— Alii dixerunt actionem et passionem interdum distingui realiter, aliquando vero minime; nam quando actio est in agente et infert passionem in passum, realiter distinguuntur; quando vero actio cum passione ipsa transfertur in passum, aut utraque manet in ipso agente, quod simul etiam patiens sit, tunc non habere realem distinctionem. Verumtamen, cum supra reiecerimus primum membrum huius partitionis et ostenderimus nullam esse actionem proprie dictam quae passionem inferat in aliud subiectum, praeter illud in quo ipsa est, pro constanti relinquimus nec partitionem illam esse necessariam, neque ex illo capite, nimirum ex distinctione subiectorum, actionem et passionem realiter aliquando distingui. Ut autem formalis et propria sit comparatio, facienda est inter passionem et actionem quae illam inferat; nam si disparate (ut ita dicam) comparentur, saepe poterunt distingui realiter; sic enim passiva generatio realiter distinguitur a creatione, et in universum actio creandi dici poterit realiter distingui a passione, vel negative, quia nullam habet passionem sibi intrinsece coniunctam; vel positive respectu aliarum passionum, quas ipsa non infert. Sed haec comparatio est extrinseca et accidentaria. Conferenda ergo est passio cum actione illativa passionis, et proportionate unaquaeque passio cum actione cui correspondet.

 

Actio et passio non distinguuntur realiter

 

3. Sic igitur explicato sensu huius comparationis, est communis et vera sententia actionem et passionem non distingui realiter proprie et rigorose. Haec est sententia Arist., III Phys., c. 3, ubi ait actionem et passionem in re esse eumdem actum seu motum differreque paenes diversos respectus. Quod idem docent auctores supra citati, [qui tenent actionem esse in passo. Et probatur,] [1] quia vel actio et passio distinguuntur realiter ut duae res, vel ut duo modi reales et realiter distincti. Primum dici non potest, quia, ut supra visum est, actio non est res proprie sumpta, sed modus rei; ergo nec passio potest esse res habens ex se propriam entitatem, sed modus rei. Est enim eiusdem modi et ordinis cum actione, et secundum propriam formalitatem minorem importat perfectionem. Item motus non est res proprie, sed modus rei, ergo nec passio; sunt enim eiusdem rationis, vel potius idem, ut infra dicam. Secundum etiam non potest esse verum, quia modi reales, ut supra, in disp. VII, dictum est, ex se non habent distinctionem realem, sed iuxta eas res quarum sunt modi; sed passio et actio quae illam infert, sunt modi eiusdem rei, nimirum eiusdem motus aut eiusdem termini; ergo non possunt esse modi realiter distincti. Probatur minor, tum ex doctrina Aristotelis et communi supra citata, tum ex re ipsa, quia passio nihil aliud est quam fieri formae seu formalis termini actionis prout recipitur in subiecto, et illud immediate reducit de potentia in actum; sed fieri termini vel formae nihil aliud est quam quidam modus eius; ergo passio est modus termini actionis. At supra etiam ostensum est actionem nihil aliud esse quam modum quemdam eiusdem termini, scilicet, dependentiam eius ab agente; ergo actio et passio sunt modi eiusdem rei; ergo non possunt inter se habere realem distinctionem. Et confirmatur, nam actio non distinguitur realiter a termino, ut supra dictum est; sed hoc ipsum ostendemus statim de passione respectu termini; ergo neque inter se possunt realiter distingui. Confirmatur tandem illa vulgari ratione, quod distinctio non est introducenda sine necessitate; hic autem nulla est necessitas, ut a fortiori ex dicendis constabit.

 

Variae sententiae de distinctione modali inter actionem et passionem

 

4. Dubitari etiam ulterius potest an saltem admittenda sit distinctio modalis, quae actualis sit et ex natura rei, inter actionem et passionem: sic enim saepe contingit modos eiusdem rei et ab illa sic distinctos, inter se etiam eodem modo distingui. Hanc ergo distinctionem putant multi admittendam esse inter actionem et passionem. Alii vero lubrice loquuntur, vocantes illam distinctionem formalem. Potestque haec sententia fundari vel in praedicamentali distinctione actionis et passionis, vel in distinctione inter potentiam activam et passivam. Cum enim actio sit actus potentiae activae, et passio passivae, et potentiae istae in re distinctae sint aliquo modo, necessarium videtur ut etiam actio et passio in re ipsa et ex natura rei aliquo modo distinguantur.

 

5. Aliter Hervaeus, Quodl. VII, q. 14, ait actionem et passionem differre, quia agens est de ratione actionis, et passum de ratione passionis, extrinsece (inquit) et per additionem, sicut causa est de ratione effectus. Vix tamen intelligitur quid sibi velit, nisi dicat idem quod alii aiunt, et nos etiam statim dicemus, actionem et passionem differre secundum diversos respectus ad agens vel patiens, quem tamen sensum non videtur Hervaeus intendere, nam ex professo contendit relationes ad agens et passum non esse de ratione actionis et passionis. Unde significat motum existentem in passo esse actionem quatenus per denominationem extrinsecam denominat agens actu; passionem vero esse quatenus subiectum denominat patiens actu, etiam sine ulla relatione ad ipsa; quod plane est inintelligibile, si non intercedat saltem respectus transcendentalis.

 

6. Et ideo clarius Capreolus, In II, dist. 1, q. 2, a. 1, concl. 2, dicit actionem et passionem differre per diversas relationes; vult tamen has relationes non in recto, sed in obliquo pertinere ad actionem et passionem. Unde sentit in re et intrinsece nullo modo differre actionem et passionem, sed esse eamdem mutationem vel motum; extrinsece vero differre per relationes quas connotant. Eam vero relationem in actione ait esse relationem agentis ad effectum, quae est in ipso agente: in passo vero esse relationem effectus ad causam. Sed hanc sententiam falsam esse in actione supra ostendimus; est autem eadem proportionalis ratio de passione. Primo, quia relatio effectus ad causam consequitur ex passione in ipso passionis termino; ergo non potest per illam constitui passio in ratione passionis. Secundo, quia passio ut sic proxime respicit passum, quatenus est forma quaedam actuans illud et illud denominans actu patiens; ergo respectus quem includit passio ut sic, non est respectus ipsius patientis ad aliud, sed est respectus ipsiusmet passionis ad subiectum quatenus est proprie et speciali quodam modo actus illius. Unde si passum ipsum in concreto consideretur, formaliter non dicit effectum ut relatum ad agens, sed dicit tantum subiectum ut affectum passione tendente in aliquem terminum; ergo nullo modo illa relatio pertinet ad rationem passionis. Immo, si relatio ad agens alicui harum tribuenda est, potius actioni quam passioni est adscribenda, quia relatio ad causam non est nisi relatio originis ab illa; haec autem relatio primo convenit actioni, et si non praedicamentaliter, sed transcendentaliter sumatur, intrinsece ingreditur rationem illius, ut supra ostendi.

 

7. Denique vix intelligitur quomodo actio et passio distinguantur per extrinsecas relationes in obliquo connotatas, nam eo modo quo distinguuntur per illas, constituentur etiam per illas; ergo vel constituentur per illas ut per formas a quibus idem motus extrinsece denominatur actio et passio, et sic tantum erunt hae duae denominationes pertinentes ad duas species relationum, et ita non egredientur praedicamentum ad aliquid. Vel constituentur per habitudines ad illas relationes, et ita actio constituetur per respectum ad relationem agentis, passio vero per respectum ad relationem patientis, quod est plane falsum. Tum quia ratio fundandi non dicit alium respectum ad relationem quae ex ea consurgit; tum etiam quia passio (sicut supra etiam dicebam ad actionem) non dicit respectum ad relationem, sed ad potentiam patientem.

 

Actio et passio non ex natura rei, sed ratione ratiocinata distinguuntur

 

8. Dicendum ergo censeo actionem et passionem in re non esse modos ex natura rei distinctos, sed eamdem dependentiam et emanationem formae ab agente, quatenus subiectum intrinsece afficit, vocari passionem, quatenus vero agens ipsum denominat actu agens, vocari actionem; atque ita haec duo ad summum distingui ratione ratiocinata, id est, fundata aliquo modo in rebus, quae interdum sufficit ad distinguenda praedicamenta, quando inde consurgunt modi denominandi aut praedicandi primo diversi, quod in praesenti contingit. Tota haec assertio est D. Thomae, XI Metaph., lect. 9, ubi expresse dicit actionem et passionem tantum ratione differre; et idem sumitur ex II cont. Gent., c. 9, et ex aliis locis supra citatis. Sumitur etiam ex Aristotele, loco supra citato ex III Phys., ubi ait eumdem motum esse actum agentis et patientis, et secundum eas diversas rationes actionem et passionem appellari.

 

9. Et ratione probatur quoad primam quidem partem, quia actio et passio ita coniunguntur realiter in uno motu seu mutatione, ut nec actio a passione, nec passio ab actione separabilis sit, etiam de potentia absoluta; ergo signum est non distingui actualiter ex natura rei. Patet consequentia ex supra dictis de distinctionibus rerum aut modorum; ostendimus enim, ubi tanta intercedit inseparabilitas, nullum relinqui sufficiens indicium actualis distinctionis et ex natura rei. Antecedens autem probatur, quia repugnat passionem fieri in aliquo subiecto, quin ab aliquo agente procedat, quia non potest esse effectus sine causa; hoc autem ipso quod ab agente procedit, invenitur in illa mutatione vera ratio actionis, ut constat ex dictis disputatione praecedenti, et supra cum de transeunte actione Dei ageremus. E converso etiam non potest esse actio ex subiecto (de hac enim est sermo), quin hoc ipso inferat passionem, nam si ex subiecto fit, in subiecto recipitur terminus eius, et in eodem fit; ergo est passio et receptio ex parte talis subiecti; sunt ergo omnino inseparabiles passio et talis actio. Neque oportet rationem hanc limitare ad actiones transeuntes aut ad successivas, ut quidam volunt; nam loquendo de passione in generalitate supra posita pro omni mutatione et receptione in fieri, et proportionaliter applicando actionem passioni, generalis est doctrina; nam in actione immanenti sicut est actio, ita etiam est passio perfectiva, et in actione instantanea est etiam mutatio et passio indivisibilis; atque ita semper actio et passio coniunctae sunt in eadem mutatione.

 

10. Altera vero conclusionis pars, suppositis praecedentibus et supposita communi doctrina ac distinctione praedicamentorum, necessario consequitur, quia necesse est admittere aliquam distinctionem inter actionem et passionem; cum ergo non sit realis nec ex natura rei, oportet esse rationis. Rursus non potest esse distinctio voluntaria et gratis conficta, quia distinctio praedicamentorum in rebus ipsis aliquo modo fundata est; ergo est haec distinctio fundata in ipsis rebus, non quod in rebus ipsis praecedat actualiter, sed virtualiter, et per intellectum vario modo concipientem et definientem perficiatur; [2] hoc ergo sensu recte dicitur illa distinctio rationis ratiocinatae; quod si haec eadem est quae ab aliis vocatur distinctio formalis, de voce non contendimus. Praeterea, hoc etiam probat ratio supra facta de distinctione potentiae activae et passivae, quae saepe in re distinguuntur; et licet aliquando in una re coniungantur, ut in potentiis animae, tamen ibi etiam saltem ratione ratiocinata distinguuntur, ut supra visum est; ergo actus harum potentiarum aliquo modo distinguuntur saltem ratione ratiocinata; nam ex parte ipsarum potentiarum et ex diverso modo quo reducuntur in actum, sumitur sufficiens fundamentum ad praedictam distinctionem rationis inter actionem et passionem. Nec vero intercedit maior distinctio quando potentia activa et passiva realiter et subiecto distinguuntur; nam actus potentiae activae non actuat illam, ut in qua fit, sed ut a qua fit; et e converso, actus potentiae  passivae actuat illam ut in qua existit; unus autem et idem actus in re utrumque munus necessario exercet, etiamsi potentiae in re maxime distinguantur, et ideo tunc etiam intercedit distinctio rationis propter diversos respectus, nunquam vero invenitur maior distinctio. Atque ita satisfactum est fundamentis aliarum opinionum.

 

SECTIO II

 

QUOMODO PASSIO AD MOTUM VEL MUTATIONEM COMPARETUR, ET QUID TANDEM PASSIO SIT

 

1. Quamvis tractatio de motu, peculiari ratione sit propria naturalis philosophiae, quatenus motus in rebus corporeis physice seu materialiter fit, tamen abstractior consideratio mutationis sub metaphysicam considerationem cadit, quia in rebus omnibus, etiam materia carentibus, et in omni passione et actione creaturae intercedit, et ideo aliquid etiam de illo nobis dicendum est. Et aptissime in hunc locum cadit de illo disputatio, quoniam, ut arbitramur, nihil fere inter motum et passionem differt, si cum proportione comparentur.

 

De distinctione inter passionem et motum quaedam sententia communis

 

2. Solet communiter dici motum tribus modis spectari posse: primo, ut est ab alio, et sic vocari actionem. Secundo, ut in aliquo accipitur, et sic esse passionem; tertio, ut est forma seu terminus in fieri, seu fieri ipsius formae, seu fluxus tendens in perfectionem formae, et sic habere rationem motus distinguique formaliter tam ab actione quam a passione. Haec est satis communis sententia in III Phys. Potestque probari, quia passio ut passio constituit determinatum praedicamentum, motus autem ut motus nullum constituit; ergo necesse est distinguantur saltem ratione formali. Maior supponitur ex divisione praedicamentorum. Minor probatur, primo ex Aristotele in Praedicamentis, ubi cum passionem inter praedicamenta numerasset, de motu agit in Postpraedicamentis. Secundo, ex eodem Arist., II Phys., text. 4, ubi ait motum non esse praeter res ad quas est motus, ideoque sicut nullum praedicamentum est commune omnibus rebus ad quas est motus, ita motum non esse extra ea praedicamenta ad quae eius termini pertinent. Tertio, quia passio, cum sit unum genus, univoce dicitur, motus autem non est quid univocum, sed analogum, ut omnes docent, exponentes Aristot. locis citatis; ergo non pertinet ad praedicamentum passionis. Quarto, quia motus dicit quid incompletum et imperfectum, quia solum dicit ipsum terminum, ut partim acquisitum, partim acquirendum; ergo per se non constituitur in praedicamento, sed reducitur ad praedicamentum formae perfectae ad quam tendit. Quinto, quia alia est definitio motus quam passionis, nam motum definit Aristoteles esse actum entis in potentia, prout in potentia, III Phys., text. 6; de actione autem et passione subdit, text. 22, esse affectiones ipsius motus, et passionem esse actum ipsius passivi; quae autem definitione differunt, saltem distinguuntur ratione formali.

 

3. Quocirca comparari censentur actio et passio ad motum tamquam duo modi formaliter diversi ad unum quasi materiale subiectum quod afficiunt, quod plane significat Arist. his verbis: Omnino autem neque doctio proprie idem est quod disciplina, neque actio idem quod passio, sed motus cui haec insunt, nam huius in hoc, et huius esse actum ad hoc, diversum est ratione. Unde qui putant actionem et passionem esse modos ex natura rei distinctos inter se, consequenter existimant eodem modo distingui a motu; qui autem solam distinctionem rationis ponunt inter actionem et passionem, similem ponunt inter passionem et motum; sed utrique conveniunt quod actionem et passionem condistinguunt ut modos inter se diversos; a motu autem tamquam a re materiali quae ab eis modificatur.

 

Nonnulla in quibus motus et passio conveniunt explicantur

 

4. In hac tamen sententia, quantumvis communi, illud semper mihi visum est difficile, quia non video in quo constituatur differentia inter passionem et motum, si cum proportione et secundum completas rationes suas sumantur. Voco autem cum proportione, quod passio successiva ad motum successivum, passio vero instantanea ad mutationem instantaneam, et perfectiva ad perfectivam, corruptiva ad corruptivam, et sic de caeteris comparentur. Ut autem difficultas aperiatur, numeranda erunt omnia quae in passione et motu reperiri possunt. Et imprimis suppono tam motum quam passionem tendere in aliquem terminum et intrinsece dicere respectum transcendentalem ad illum. Quod de motu apud omnes indubitatum est, quia motus intrinsecus est via et fluxus, via autem intrinsece respicit terminum; et ideo Aristoteles docet motus distinguendos esse per terminos. De passione vero probari potest eisdem rationibus quibus id de actione probavimus. Nam omnis passio est passiva acquisitio et receptio in fieri; non possunt autem haec intelligi sine ordine ad formam quae fiat vel acquiratur. Unde certius est passiones specificari et distinguí ex terminis, quam actiones, ut D. Thomas aperte docet I-II, q. 1, a. 3. In hoc ergo motus et passio conveniunt.

 

5. Et consequenter etiam utrique commune est distinguí aliquo modo a termino, non quidem ut rem a re, sed saltem ut modum. Quod quidem de motu fere omnes docent in III Phys., ubi Aristoteles, text. 4, non obscure id significat, et D. Thomas, et V Phys., text. 9, ubi idem tenet Averroes, Alexand., Themist., et alii. Est autem eadem ratio de passione, ut iidem sentiunt, quia distinctio aliqua in re necessaria est; maior autem nec est necessaria nec intelligi potest. Primum patet, quia potest forma manere in subiecto absque tali motu, vel passione, ut ex se constat; ergo distinguuntur aliquo modo ex natura rei, iuxta principium saepe a nobis repetitum. Secunda vero propositio probatur, quia nullum est signum maioris distinctionis, cum e converso fieri non possit ut talis motus vel passio sine tali termino existat. Deinde, non esse necessariam maiorem distinctionem facile probatur, quia cum forma aliqua fit in subiecto, in illa est dependentia qua simul pendet a subiecto et a principio a quo manat, quae una et eadem est; a forma quae dependet solum distinguitur ut motus ex natura rei, ut constat ex supra dictis de eductione formae de potentia materiae; sed ex vi huiusmet dependentiae ut receptae in passo, passum ipsum patitur et recipit formam; ergo passio nihil aliud est quam haec dependentia, seu hoc ipsum fieri passivum ut receptum in passo et afficiens ipsum; sed haec dependentia non est nisi modus quidam ipsius termini; ergo non est necessaria alia res distincta a termino ad veram rationem passionis et ad munus eius intelligendum.

 

6. Immo hinc etiam concluditur non esse possibilem talem rem distinctam, quia tum passum et reciperet formam, quae est terminus passionis, et reciperet dependentiam eius (supponimus enim esse talem dependentiam quae ex subiecto fit), et praeter haec reciperet illam aliam rem realiter distinctam; ergo in qualibet passione necessario essent duae receptiones et duae res receptae, quod est absurdum; et tunc etiam una res non esset receptio alterius. Item si essent res distinctae, posset Deus quamlibet sine alia conservare; ergo et posset recipi terminus cum suo fieri sine alia re realiter distincta, et ita tunc pateretur subiectum sine passione, ut e converso posset conservari illa res, quae est passio, sine altera quae est terminus. Dices: simili argumento probaretur neque ex natura rei distingui formam a passione, quia non potest forma recipi sine passione. Respondetur negando consequentiam, quia, licet non possit haec forma recipi sine aliqua passione, quia non potest esse sine aliquo modo dependentiae et receptionis, potest tamen conservari sine hac receptione seu passione qua in principio facta vel recepta est; potest etiam in ipsa conservatione plures dependentias variare, quod est sufficiens signum distinctionis modalis, non tamen maioris, ut saepe dictum est.

 

7. Tertio, conveniunt motus et passio, quia utrumque respicit subiectum et idem subiectum sub eadem capacitate passiva, seu potentialitate. Probatur, nam de passione certum est dicere intrinsecam habitudinem ad passum; nam omnis actus actuans, ut talis est, dicit habitudinem ad potentiam, cuius est actus; sed passio est actus passi, ut passum est; ergo dicit habitudinem intrinsecam ad illud; habitudinem (inquam) transcendentalem, sicut supra diximus de habitudine actionis ad agens, quod eadem proportione explicandum est, et rationes ibi factae hic a fortiori procedunt. De motu vero, quod similem habitudinem dicat ad passum seu mobile, probatur ex Aristotele definiente motum quod sit actus entis in potentia, prout in potentia, ubi aperte definit motum per habitudinem ad subiectum. Deinde creatio passiva, ut supra ex doctrina D. Thomae vidimus, ideo non est vera mutatio, quia non est actus alicuius subiecti; ergo est de ratione mutationis ut dicat habitudinem ad subiectum quod per eam mutatur. Praeterea mutari proprie dicitur id quod se habet aliter quam prius, teste Aristotele; ergo necesse est ut motus dicat respectum ad aliquod subiectum, quod formaliter facit aliter se habere quam prius, nam terminus non proprie dicitur aliter se habere quam prius, cum prius non esset, sed illud proprie mutari dicitur quod prius erat sub uno termino motus et postea est sub alio. Denique motus essentialiter est actus quo formaliter constituitur res quae actu movetur in ratione motae; ergo motus, ut talis est, dicit intrinsecam habitudinem ad talem effectum, et ad subiectum in quo illum habet.

 

8. Instari autem solet de motu locali, qui non est in subiecto quod moveri dicitur, sed in corpore circumstanti; nam motus est in subiecto in quo est terminus eius; locus autem, qui est terminus motus localis, non est in corpore quod movetur vel locatur, sed in circumstante. Sed ad hoc facile respondetur negando assumptum: nam motus localis intrinsece inhaeret mobili; alias quomodo illud vere ac realiter mutaret? Ad argumentum autem respondetur intrinsecum terminum motus non esse locum circumstantem, sed ubi intrinsece, quod realiter intrinsece est in ipso locato, ut infra ostendemus; unde illud argumentum potius probat oppositum. Igitur in universum motus et passio etiam conveniunt in hoc quod dicunt habitudinem ad subiectum quod intrinsece et formaliter afficiunt.

 

9. Quod vero passio et motus proportionaliter sumpta respiciant idem subiectum et secundum eamdem capacitatem et potentialitatem, probatur tum inductione, tum declarando et applicando definitionem motus ab Aristotele datam. Nam calefactio, passio et motus calefactionis, prout fiunt in aqua, actuant illam secundum capacitatem quam habet ad recipiendum calorem et quatenus secundum illam capacitatem supponitur esse in potentia, id est, carens calore, et reduci de tali potentia in actum. Hoc est enim quod Aristóteles dicit motum esse actum entis in potentia prout in potentia. Duobus enim modis solet illa particula explicari: primo, quod motus sit actus quidam imperfectus, qui ita actuet mobile ut illum relinquat in potentia secundum quam magis ac magis actuetur. Atque hoc modo convenit definitio tantum motui successivo, de cuius ratione est ut, dum est, partim sit acquisitus, partim aliquid ex eo supersit acquirendum, et ideo ex ea parte qua iam est, est actus entis habentis potentiam ad ipsum; quatenus vero aliquid ex eo superest acquirendum, relinquit suum subiectum in potentia ut amplius actuari possit; et quia subiectum ita actuatur per motum ut per illum semper tendat in ulteriorem perfectionem, ideo dicitur motus esse actus entis in potentia prout in potentia. Hoc autem totum convenit passioni, ut passio successiva est (iam enim diximus haec esse cum proportione comparanda), nam haec etiam passio actuat passum quatenus habet potentiam ad acquisionem alicuius formae; et si est passio successiva, ita actuat, ut semper relinquat subiectum in potentia ad ulterioremn perfectionem, et in illam tendat; ergo in hoc etiam convenit cum motu.

 

10. Alio modo potest illa definitio quoad ultimam particulam exponi, scilicet, motum esse actum entis in potentia prout in potentia, id est, prout primo transit ab esse inpotentia ad esse in actu; est enim in potentia óassiva quamdiu habet aptitudinem ad actum et illo caret; reducitur autem in actum quando illum recipit; haec autem reductio inchoatur ab ipso fieri seu acquisitione passiva illius formae, quae est proprius actus talis potentiae; unde, quia motus consistit in actuali termini acquisitione, ut est verior et communior sententia, ideo primus actus, quo incipit actuari subiectum, prout existebat in potentia, est ipse motus. Quo sensu mihi non displicet quod ex Alexandro refert Simplicius, II Phys., com. 8, motum esse primam mutationem eius quod est in potentia, ut tale est, quamvis melius dixisset primam actuationem, ne definitum in definitione ponere videatur. Nam iuxta hunc sensum, definitio illa non solum successivo motui, sed etiam mutationi instantaneae convenit. Nam omnis mutatio est actus entis habentis potentiam ad illum, et per illam primo reducitur de potentia in actum, et ideo omnis mutatio instantanea est actus entis in potentia prout in potentia. Hoc autem totum convenit etiam passioni, universe et proportionate sumptae. Nam tunc primo incipit subiectum reduci de potentia in actum, cum primo pati incipit, atque ita passio est prima actuatio potentiae passivae, et dicitur prima respectu formae ad quam terminatur, quae actuat etiam, sed non iam per modum fieri vel passionis, sed in esse iam quieto et perfecto iuxta capacitatem suam. Atque hoc in omni passione, tam successiva quam instantanea, tam perfectiva quam destructiva reperitur. Igitur quacumque ratione motus dicitur actus entis in potentia prout in potentia, passioni etiam convenit; ergo nihil superest in quo vera aliqua differentia inter motum et passionem assignari possit.

 

11. Satisfit obiectioni.— Dicetur fortasse de ratione motus seu mutationis esse ut per illam subiectum primo reducatur de potentia in actum, quia mutari dicitur quod se habet nunc aliter quam prius; hoc vero non esse de ratione passionis; nam quamdiu subiectum aliquid recipit, vere pati dicitur, etiam si illud de novo non recipiat, sed antea etiam illud ipsum vel aliquid simile recepisset. Verumtamen haec differentia et ad summum potest esse in vocibus, et de tali usu et differentia vocum non satis constat. Primum patet, quia primo instanti vel tempore quo aliquod subiectum incipit acquirere formam, sicut mutatur, ita etiam patitur, et utramque denominationem recipit ab eadem acquisitione seu fluxu, prout actuante illud; quod si illa receptio aliquo tempore duret per successionem partium, sicut continue patitur, ita etiam continue movetur, et e converso. Neque ibi habet locum differentia posita, nam ut res moveatur nunc, non est necesse ut antea non [3] moveretur, sed quod non secundum eamdem partem motus. Si vero illa receptio duret aliquo tempore per durationem perseverantem eiusdem acquisitionis, ut fit in aeris illuminatione, tunc sicut in re durat realis passio et receptio, ita etiam durat realis mutatio in primo instanti facta; quod si illa postea non vocatur mutatio, solum est quia nomen mutationis, sicut nomen productionis, connotat quod immediate antea non fuerit; quod fortasse non connotat nomen passionis, sicut nec nomen conservationis; ergo, sicut supra dicebamus productionem et conservationem in re non distingui secundum aliquam rationem positivam, ita dicendum est de passione et motu.

 

Resolutio de vera differentia inter passionem et motum

 

12. Passio a motu nulla distinctione in re differt.— Haec quidem argumenta posteriori loco fecta videntur in re ipsa convincere quod intendunt; ne tamen videamur deserere communem loquendi modum sine ulla explicatione, sequentibus assertionibus videtur haec controversia definienda. Primo enim dicendum est passionem et motum nondistingui actualiter a parte rei, nec realiter, neque ex natura rei seu modaliter. Hoc probant apertissime omnia quae diximus. Et a fortiori etiam probari potest ex dictis superiori sectione de actione et passione; nam minus inter se distinguuntur passio et motus quam actio et passio; sed actio et passio non distinguuntur actu ex natura rei; ergo.

 

13. Secundo dicendum est passionem et motum proprie et complete sumptum, secundum positivas rationes formales non distingui etiam ratione ratiocinata, sed appellatione tantum. Hanc etiam conclusionem satis persuadent ultima argumenta facta. Unde Aristoteles definit motum esse actum mobilis quatenus mobile est, III Phys., text. 15, et tamen statim, textu 22 et 23, definit passionem esse actum patientis ut patiens est. At vero ex parte subiecti, esse mobile seu mutabile, et esse receptivum seu patibile (ut sic dicam), si haec duo proportionate sumantur in ordine ad positivam receptionem vel mutationem, non sunt duae potentiae vel capacitates passivae etiam ratione distinctae, ut per se notum videtur; ergo neque actus ipsi sunt inter se distincti.

 

14. Qua rationis distinctione differant passio et motus.— Dico autem tertio: si motus secundum aliquam praecisionem aut abstractionem, aut etiam secundum connotationem alicuius negationis sumatur, sic potest aliquo modo ratione distingui a passione. Declaratur, nam, ut saepe dixi, in termino aut forma quae fit in aliquo subiecto, tantum sunt duo in re distincta modaliter seu ex natura rei, scilicet, forma ipsa quae inducitur et dependentia eius ab agente. Et forma quidem non dici potest motus ipse aut passio (quamquam nonnulli ita loquantur cum Averroe, V Phys., com. 9, sed non recte), quia forma est terminus motus, et si sola maneat sine alio fluxu, iam non est motus, et quoad hoc eadem ratio est de actione et de passione. Itaque fluxus ipse seu dependentia formae est quae recipit has omnes denominationes. Potest ergo intellectus fluxum illum praecise considerare ut est via ad terminum, abstrahendo praecisive ab hoc quod afficiat aliquod subiectum vel manet ab aliquo principio, et fluxus ille sic conceptus potest motus appellari, et sub hac ratione conceptus, ratione distinguitur tam ab actione quam a passione, et quodammodo in utraque includitur, vel tamquam quid superius et transcendens, vel tamquam materialis et inadaequatus conceptus utriusque. Quomodo videtur Aristoteles, III Phys., textu 25, motum sumpsisse, cum sub distinctione dixit motum esse actum activi aut passivi. Verumtamen haec acceptio motus valde impropria est, quia motus et mutatio sumpta secundum communem animi conceptionem, essentialem dicunt habitudinem ad subiectum quod mutatur. Item secundum eam significationem, in creatione passiva erit mutatio, quia ibi etiam est fluxus aut passiva dependentia termini; id tamen, proprie loquendo, non admittitur, ut supra vidimus. Nihilominus tamen, quia conceptio et praecisio motus non est omnino intensiva apud philosophos, secundum eam potest dici motus ratione distinctus a passione. In ea vero significatione motas analogice dicitur, et multo proprius pertinet ad passionem quam ad actionem.

 

15. Alio item modo potest distinctio rationis inter motum et passionem declarari per connotationem. Nam motus, ut sic et quatenus denominat mobile mutari aut moveri, connotat negationem talis motus vel mutationis immediate ante praecessisse in subiecto, quia mutari est aliter se habere quam prius; passio vero ut passio non videtur in suo conceptu includere hanc connotationem, ut supra dictum est. Addi etiam potest mutationem ut sic abstrahere ab eo quod fiat per positivam rationem, vel per solam carentiam praeexistentis formae; nam interdum datur mutatio pure privativa, ut amissio luminis in aere; at vero passio proprie solum dicitur de positiva acquisitione alicuius formae seu modi positivi. Verum hae duae postremae differentiae minus videntur usitatae, et secundum eas non fit proportionalis comparatio inter passionem et mutationem, sed secundum res diversas, et ideo non videntur ita propriae. Prima vero differentia habet maius fundamentum in praecisione, quam potest facere intellectus propter diversam habitudinem eiusdem dedependentiae ad varios terminos, atque ita secundum illam videntur loqui auctores qui haec distinguunt, illamque ad summum probant rationes in principio factae; quatenus vero contra primam aut secundam assertionem nostram procedere possunt, a nobis breviter solvendae sunt.

 

Responsio ad argumenta

 

16. Ad primum, respondetur motum, ut proprie significat actum mobilis, pertinere ad praedicamentum passionis, vel tamquam speciem quamdam eius, si sumatur pro motu physico aut successivo, iuxta ea quae statim dicam, sect. 4, vel ut summum genus, si in communi sumatur pro mutatione ut sic. Motus autem praecise sumptus pro fluxu ad terminum non pertinet ad speciale praedicamentum accidentis, non solum quia est quid imperfectum, ut multi volunt, sed maxime quia non est forma alicuius subiecti, neque talis consideratur secundum eam praecisionem, sed solum ut via ad terminum, et ideo reducitur ad praedicamentum sui termini, sicut etiam supra diximus agentes de creatione passiva.

 

17. Aristoteles ergo, in primo loco citato ex Postpraedicam., fortasse locutus est de motu secundum dictam considerationem ac praecisionem, seu prout aliquo modo quid commune est ad actionem et passionem; ibi enim solum tractat de distinctione motus et nonnullis eius proprietatibus, et omnia quae dicit communia esse possunt, tum actioni, tum etiam passioni, cum proportione. Immo aperte loquitur de motu ut abstrahit a mutatione substantiali et accidentali, et a positiva et privativa, nam inter species motus ponit generationem et corruptionem. Quo sensu clarum est motum esse quid generalius, atque ita ratione distinctum a passione, ut est proprium genus cuiusdam praedicamenti. In secundo autem loco clare loquitur de motu praecise ut est via ad terminum, et ut sic dicit reduci ad praedicamentum sui termini.

 

18. Ad tertium respondetur motum quidem in ea generalitate sumptum qua Aristoteles de illo disserit in Postpraedicament., analogum quid esse, ut ex dictis patet. Existimo tamen etiam passionem posse sumi in ea generalitate in qua sit etiam quid analogum. Nam ut omittamus mutationem privativam, quae suo modo passio etiam dici potest, quamvis revera proprius dicatur mutatio, tamen loquendo de passionibus et mutationibus quas eis comparamus, etiam passio ut est communis ad substantialem et accidentalem fortasse est quid analogum, eadem ratione qua et actio. Et consequenter probabile est passionem quae fit in materia per substantialem generationem non pertinere ad passionem ut constituit speciale praedicamentum accidentis. Et praeter rationes supra allatas de actione, occurrit hic alia, quae videtur probabilis, nam praedicamenta accidentium distinguuntur semper ab Aristotele in ordine ad primam substantiam et denominationes varias quas illi tribuunt et secundum quas de illa praedicari possunt, ut supra dictum est; at vero generatio passio nec inhaeret alicui substantiae primae, sed tantum materiae, neque etiam substantiae tribuit denominationem per modum affectionis aut passionis, sed tantum per modum fieri; dicitur enim substantia generari non per modum subiecti, sed per modum termini; sub qua ratione ista generatio ad praedicamentum termini reducitur, ut supra dictum est. Materia autem ipsa non dicitur proprie generari; nam, licet Scotus et Antonius Andreas, VII Metaph., q. 8, 9 et 10, dicant materiam generari per modum subiecti, tamen illa locutio valde impropria est et inusitata, ut Soncinas et Iavellus eisdem locis notarunt. Et ideo illa passio probabiliter non censetur ex iis quae accidentium rationem induunt, ideoque reducenda videtur ad praedicamentum substantiae. Quod necesse est sentiant qui putant nullum accidens proprium esse in materia prima. Itaque passio sub hac generali ratione analogum quid est. Iuxta quam sententiam, passio, quae est unum ex supremis generibus accidentium, solum sit ea quae est positiva passio realis et accidentalis.

 

19. At vero si motus vel mutatio cum eadem restrictione sumatur pro reali et accidentali actu mobilis ut mobile est, non video cur non sit aeque univocum, nam etiam dicit rationem communem aeque inventam in multis, et eodem modo contrahibilem ad eadem inferiora. Denique motus, sub ea ratione, non dicit, ut opinor, diversum conceptum a conceptu passionis.

 

20. Ad quartum respondetur etiam passionem dicere quid imperfectum, et, si successiva sit, dicere acquisitionem partim factam, partim faciendam, quare quoad hoc eadem est ratio de passione et de mutatione, si cum debita proportione sumantur. Ob eam ergo imperfectionem non potest excludi motus, quin praedicamentum constituat, quia quod est imperfectum simpliciter vel in uno genere, potest esse perfectum in alio, et secundum eam rationem proprium praedicamentum constituere; neque enim omnia genera praedicamentorum sunt absolute entia perfecta. Unde motus, sub ea consideratione qua ratione distinguitur a passione, non ob solam imperfectionem non constituit speciale praedicamentum, sed vel ob analogiam, vel ob alías rationes supra datas. Ad quintum iam declaratum est quomodo definitio motus etiam passioni conveniat, si secundum completam et proportionatam rationem realem comparentur. Declaratum etiam est quomodo motus possit praescindi ab actione et passione; et quid hae intelligantur addere motui sic concepto; non enim addunt modos ex natura rei distinctos, sed respectus quosdam transcendentales, qui sunt veluti differentiae, aut potius modi etiam transcendentales ratione distincti, complentes cum ratione fluxus seu viae rationem actionis seu passionis.

 

21. Dictorum omnium conclusio.— Atque ex his satis explicatum manet quid passio sit, et qua ratione genus speciale constituat, et, ut Gilbertus Porretanus dixit, omnia quae de actione dicta sunt, eadem convenire possunt in passionem, habitudine tantum mutata, et ideo ea hic repetere necessarium non erit.

 

SECTIO III

 

UTRUM DE ESSENTIA PASSIONIS SIT ACTUALIS
INHAESIO, VEL APTITUDINALIS TANTUM

 

1. Quamvis haec quaestio videatur communis omnibus accidentibus, habet tamen specialem difficultatem in passione, a paucis tractatam, quam praetermittere non debuimus.

 

Rationes dubitandi

 

2. Ratio ergo dubitandi est quia supra dictum est non esse de ratione accidentis ut sic actu inhaerere, sed aptitudine; sed passio est quoddam accidens; ergo de ratione eius non erit actu inhaerere, sed aptitudine. Responderi potest passionem non esse tale accidens quae sit forma aut res distincta a caeteris, sed esse tantum realem modum; de modis autem dictum est supra, non aptitudinalem tantum, sed etiam actualem inhaesionem essentialiter includere. Hoc vero non satisfacit, nam modus solum includit essentialiter actualem coniunctionem cum illa re aut forma cuius est modus, non vero cum subiecto cui illa forma inhaeret, nam ab illo realiter distinguitur, et ita etiam poterit realiter ab illo separari et sine illo conservari; non ergo includit essentialiter actualem inhaesionem ad tale subiectum. Exemplo res declaratur, nam figura tantum est modus quantitatis, et ideo respectu illius essentialiter includit actualem unionem, non vero respectu substantiae cui inhaeret quantitas. Sic ergo calefactio passio est quidem modus caloris, et inde recte concluditur essentialiter includere actualem coniunctionem ad calorem, ita ut sine illo esse non possit; non vero propterea includet essentialiter actualem inhaesionem ad subiectum caloris, respectu cuius est passio; ergo passio, ut passio, solum dicet aptitudinalem coniunctionem ad subiectum.

 

3. In contrarium autem est quia actio ut actio dicit habitudinem actualis dependentiae ad agens, et non tantum aptitudinalis; ergo passio [ut passio] [4] dicit actualem actuationem passi, et non tantum aptitudinalem. Patet consequentia, quia ita comparatur passio ad passum sicut actio ad agens, secundum proportionalitatem; nam sicut actio est actus a quo, ita passio est actus eius in quo; non potest autem passio actuare nisi inhaerendo; ergo actualis inhaerentia, et non tantum aptitudinalis, est de ratione eius.

 

4. Nomen passionis actualem inhaerentiam importat.— In hac re, si vim nominis passionis et passi spectemus, non est dubium quin statim prae se ferant actum et non tantum aptitudinem; non enim vocatur passio nisi qua aliquid partitur; pati autem actum significat, et non tantum aptitudinem patiendi; ergo passio etiam in rigore significat eam formam quae actu constituit patientem. Unde, si ponamus Deum producere calorem extra omne subiectum et illam productionem calefactionem vocemus, certum videtur non posse calefactionem illam proprie vocari passionem; nihil enim per illam patitur, nam terminus non patitur per productionem, sed fit. Quamvis autem ita statim appareat ex vocis significatione, nihilominus non est in illa tantum sistendum, sed res ipsa intimius perscrutanda. Diximus enim saepe in forma quae fit in subiecto et ex subiecto, praeter entitatem formae reperiri dependentiam, qua mediante illa forma emanat et pendet ab agente, quam dependentiam, prout unitam passo et efficientem illud, dicimus esse passionem. Inquirimus ergo an sicut in forma quae fit in subiecto distinguuntur duo ex natura rei distincta, scilicet, forma et unio, ita in ipsa dependentia duo similia distingui possint, scilicet, dependentia ipsa secundum se, prout tendit ad formam, et unio eius ad subiectum. Nam si haec duo distinguuntur in dependentia, sicut forma est separabilis ab unione actuali ad subiectum, ita et dependentia illa erit similiter separabilis; est enim eadem ratio et proportio, et ex ipsa distinctione modali necessario hoc sequitur.

 

5. Atque hinc fit ulterius, ut (quidquid sit de voce passionis) modus ille, seu forma quae est passio, non dicat essentialiter unionem ad subiectum, quandoquidem ab illa distinguitur ex natura rei et est separabilis ab illa; ergo tantum dicet essentialiter aptitudinem, id est, ut sit talis forma apta ad constituendum subiectum patiens, quamvis illud non sic constituat, nisi quando est unita, quamvis fortasse nomen passionis sumptum sit ex ipsa actuali affectione passi, et non ex aptitudinali tantum. Sicut etiam in universum nomen accidentis sumptum videtur ex actuali inhaesione, seu quia accidit, et nomen formae, quia informat, quamvis, in re significata, essentialis ratio non consistat in actu, sed in aptitudine. Quod autem in dependentia formae distinguenda sint illa duo ex natura rei, scilicet, substantia dependentiae et unio eius ad subiectum, sicut distinguuntur in forma, probari potest, tum a paritate rationis, tum etiam quia dependentia habet totum suum esse in ordine ad terminum et cum eo realiter identificatur; ergo si in termino aliud est substantia, aliud unio, etiam in dependentia illa duo sunt ex natura rei distinguenda.

 

De ratione passionis esse actualem inhaesionem

 

6. Nihilominus dicendum censeo passionem ut sic essentialiter dicere actualem unionem et coniunctionem ad terminum et ad subiectum cuius est passio, ita ut illa effectio formae vel dependentia qua aliquod subiectum patitur, essentialiter talis sit ut non possit esse nisi unita subiecto. Ut hanc assertionem probem, distinguo duplicem, vel potius triplicem passionem: una est pure unitiva formae praeexistentis vel tempore, vel natura, ad subiectum; alia vero est et unitiva et factiva formae. Omitto aliud membrum de actione productiva et non unitiva formae, nam illa non potest habere rationem passionis, ut statim dicam.

 

7. De passione prioris generis, id est, pure unitiva, evidens est non posse fieri sine actuali unione ad subiectum, et essentialiter illam includere, quia per illam formaliter nihil de novo fit, nisi unio formae ad subiectum; sed illa unio fieri non potest nisi subiecto ipso actu recipiente et patiente, quia unio non potest esse sine actuali terminatione ad ea quae uniuntur; ergo haec passio essentialiter includit actualem affectionem subiecti quod per eam unitur. Exemplum huiusmodi passionis in naturalibus solum est in generatione hominis, quia nulla alia forma naturaliter praeexistit et fit per aliam actionem natura priorem ante compositum, nisi anima rationalis; in supernaturalibus autem est simile exemplum de hominis resurrectione, et adiungi potest aliud de unione humanitatis ad Verbum. Illa ergo passio quae fit in materia, cum unitur anima rationalis, manifeste pendet essentialiter a materia; nam si in illa non fiat, nihil per eam fiet, quia non fiet unio formae ad materiam; haec enim unio fieri non potest ad materiam, nisi ipsa materia illam passionem unitivam recipiat; si autem non fiat unio, nihil fiet, quia iam forma supponitur facta, et sola unio erat formalis terminus illius mutationis. Et haec ratio procedit in omni simili exemplo vel unitione. [5] Neque contra hoc procedit difficultas in principio tacta, quia per hanc mutationem non fiunt forma et unio, sed unio tantum, ut ex philosophia constare potest.

 

8. Praeterea, quando passio talis est ut per eam simul et forma fiat et uniatur subiecto, si forma illa est ut non sit propria res distincta a subiecto, sed modus tantum albas, tunc etiam manifestum est passionem illam essentialiter includere actualem unionem ad subiectum. Praecipuum exemplun huius rei est in passione illa quae fit per motionem localem, per quam solum fit modus quidam in subiecto quod movetur, nempe localis praesentia, ut infra latius constabit circa praedicamentum ubi; et ideo impossibile est intelligere ut illa passio fiat extra subiectum; idemque est in omni re simili. Ratio autem hic est quia in termino huiusmodi passionis non distinguitur unio ab ipsa forma, sed de ratione illius modalis formae est actualis unio ad subiectum, et ideo passio proportionata est termino. Atque hic ita etiam cessat ratio dubitandi in principio posita.

 

9. Superest igitur tertius modus, nimirum, quando passio in subiecto talis est ut per eam fiat et forma quae sit vera res distincta a subiecto et unio eius ad subiectum; et de hac etiam passione dicimus essentialiter et in substantia sua includere quod sit non tantum aptitudinalis, sed etiam actualis affectio subiecti. Ratio a priori est quia huiusmodi passio essentialiter est passiva eductio de potentia materiae; huiusmodi autem eductio essentialiter includit unionem actualem ad materiam. A posteriori vero declaratur, quia impossibile est illam passionem conservari, quoad substantiam eius (ut sic dicam), separatam a subiecto et absque unione, in quo magnum est discrimen inter íllam et formam ipsam; ergo signum est includere in essentia sua actualem unionem. Assumptum declaratur, nam hoc ipso quod calor fiat extra subiectum, dependentia et dimanatio illius caloris a sua causa non est eiusdem essentialis rationis cum dependentia qua fit calor ex subiecto, et, ut alibi ostendi, hoc ipso quod quantitas conservatur separata a substantia, fit seu conservatur per dependentiam essentialiter distinctam ab alia qua erat in subiecto. Huius autem ratio est quia passiva creatio et eductio de potentia subiecti sunt dependentiae essentialiter diversae; sed, hoc ipso quod dependentia separatur a subiecto, iam non est eductio, sed creatio vel conservatio eiusdem rationis cum creatione; ergo mutatur essentialiter dependentia ex vi separationis a subiecto; ergo illa dependentia quae habet rationem passionis, quatenus afficit subiectum, essentialiter includit actualem unionem ad subiectum.

 

10. Obiectio solvitur.— Dicet fortasse aliquis in forma materiali vel accidente separato a subiecto duplicem dependentiam intelligi posse. Una est quae natura sua essentialiter postular independentiam a subiecto, et talem esse dependentiam creativam, cui repugnat afficere subiectum et induere rationem passionis; alia vero intelligi potest quae postulet quidem natura sua dependentiam a subiecto, non tamen ita essentialiter quin possit per potentiam Dei absolutam illa privari, et aliter conservari, supplente Deo aliter illam dependentiam, et tunc dependentia illa, etiamsi sit actu separata a subiecto, non erit dependentia creativa, quia ex se nata est dependere a subiecto; atque ita talis dependentia ex se erit vera passio aptitudine, quia ex se est affectiva subiecti, etiamsi, cum ponitur separata per potentiam Dei, actu non afficiat.

 

11. Verumtamen haec responsio non satisfacit: repugnat enim actualem dependentiam natura sua pendentem in suo esse seu fiera a subiecto, conservari actu separatam a subiecto, in quo est magna differentia inter dependentiam et formam quae pendet. Et ratio differentiae est quia dependentia non pendet per aliam dependentiam, sed seipsa, et ideo nec potest conservari sine influxu omnis causae, a qua per se et realiter pendet seu causatur, nec illa naturalis dependentia quam habet a materiali causa, posset per aliud genus actionis suppleri, eo quod ad actionem non sit actio. Secus vero est de forma quae pendet, quia et pendet per dependentiam a se distinctam, et illa dependentia quam habet a subiecto potest per aliud genus actionis suppleri. Quo fit ut nulla actio vel dependentia possit terminari ad formam per se stantem et separatam a subiecto, quin talas actio sit creatio seu conservatio creativa, quia si fit sine materiali concursu subiecti, ergo est productio formae absque eductione de potentia subiecti; ergo est creatio; nam inter haec non est medium. Neque hic habet locum distinctio de actuali vel aptitudinali dependentia a subiecto; nam, hoc ipso quod actio non fit actu ex subiecto, necesse est ut actu fiat ex nullo subiecto, et in hoc consummatur ratio creationis. Quapropter, licet illa eadem forma possit talas fieri ex subiecto, tamen illamet actio nullo modo potest esse ex subiecto. Et ideo nec etiam potest dependentia illa unquam induere vel habere rationem passionis, quia nunquam potest ipsamet subiectum afficere. Unde tandem concluditur nullam dependentiam posse habere rationem passionis, nisi quae actu fit in subiecto et ex subiecto, et consequenter afficit illud; et e converso nullam esse dependentiam actu separatam a subiecto quae nata sit eademmet afficere subiectum et induere rationem passionis. Ergo in universum passio in essentiali ratione sua includit actualem unionem ad subiectum, neque potest unquam salvari cum sola aptitudinali.

 

Responsio ad rationes dubitandi

 

12. Ad rationem ergo dubitandi in principio positam respondetur passionem ex peculiari ratione sua postulare hanc actualem inhaerentiam, non ob illam praecisam rationem quod est quidam modus, sed quia est talis modus, quo mediante educitur forma de potentia subiecti, seu passive fit forma ex subiecto, quae ratio essentialiter includit actualem unionem ad subiectum. Ad alteram vero difficultatem respondetur esse disparem rationem inter formam et dependentiam quoad includendam actualem unionem ad subiectum, ut dictum est. Et licet fortasse in ipsa dependentia possit aliquo modo distingui unio a tendentia in formam, nihilominus respectu ipsius dependentiae seu passionis, illa duo essentialiter coniuncta sunt, ita ut unum sine alio manere non possit propter rationem datam. De qua re videri possunt quae dixi in I tom. III partis, disput. VIII, sect. 1.

 

SECTIO IV

 

UTRUM SUCCESSIVA PASSIO ET MOMENTANEA AD GENUS PASSIONIS PERTINEANT, ET QUOMODO SUB ILLO DIFFERANT

 

1. Omnes divisiones quas de actione dedimus, locum habent in passione, praeter illam de actione ex subiecto aut sine subiecto; in passione enim haec divisio non habet locum, eo quod passio intrinsecum ordinem dicat ad subiectum, atque ideo repugnat dari passionem extra subiectum, ut satis patet ex dictis sectione praecedenti. Ex aliis vero divisionibus quae ad passionem, ut dixi, accommodari possunt, nulla indiget nova expositione, praeter eam quae in titulo huius sectionis proposita est.

 

Quaestionis resolutio

 

2. De qua primo certum est recte dividi passionem in momentaneam et successivam. Non est enim dubium quin haec duo genera passionum inveniantur et quod sufficienter dividant passionem in tota latitudine sua. Primum patet inductione, nam passiones perfectivae, ut sunt intellectio, volitio, illuminatio, per se loquendo, in instanti fiunt, ut in IX Metaph. omnes docent, et theologi In I, dist. 17, ubi late Maior., q. 5; estque aperta sententia Aristot., et per se satis clara, ut supra tetigimus tractando de actibus immanentibus. Ex actionibus etiam physicis generatio substantialis in instanti fit. Aliae vero sunt successivae, ut est res clara, quam ex philosophia suppono. Secundum patet, quia illa duo membra includunt immediatam contradictionem, ratione cuius adaequate partiuntur divisum. Nam per passionem seu receptionem aliquam, aut simul recipitur tota forma quae acquiri potest, vel paulatim et per partes, nec potest inter haec duo membra medium reperiri. Quando ergo passio priori modo fit, est instantanea, quia fit tota simul et indivisibiliter; quando vero fit posteriori modo, est successiva, quia una pars eius fit prius quam alia. Recte ergo et sufficienter data est illa divisio. Nec dubitari potest quin utraque ex his passionibus, praesertim si accidentalis sit, ad hoc genus pertineat, cum utraque sit actus patientis quatenus tale est, seu quatenus tendit in aliquem terminum. Illud enim tendere neque dicit intrinsece successionem, sed transitum de potentia passiva in actum, seu in acquisitionem eius, neque etiam per se et intrinsece repugnat illi successio. Passio ergo praedicamentalis ut sic indifferens est ad illos duos modos, eosque sub se complectitur.

 

3. Passio instantanea dupliciter fieri potest.— Sed circa singula membra aliquid occurrit advertendum. Circa primum notandum est passionem instantaneam duobus modis fieri posse: primo, ita ut duret per solum instans, quomodo fit generatio substantialis, quatenus est passio seu transmutatio materiae ab una forma in aliam, quando fit simul in certa et determinata portione materiae, et a causa univoca, a qua non pendet effectus in conservari, sed in fieri tantum; illa enim actio, et consequenter etiam passio, et unico momento fit, quia simul fit, et unico etiam momento durat, quantum est ex se, quia non conservatur ab agente; unde vocari potest illa passio instantanea transiens. Alia vero est permanens, quae licet in momento fiat, durat tamen quamdiu effectus durat qui a tali causa procedit, quia nimirum ab illa pendet in fieri et in conservari; et huiusmodi est illuminatio, intellectio, etc. Est autem de nomine quaestio an talis passio nomen illud mereatur pro toto tempore quo durat, vel solum pro primo instanti; nam res iam satis constat, ut in superioribus adnotatum est.

 

4. Hoc vero discrimen inter has actiones accidentale est, quia solum sumitur ex perseverantia maiori vel minori in eodem esse; quae differentia est tantum accidentalis, immo includit quamdam extrinsecam denominationem, ut constabit clarius ex iis quae infra dicemus de durationibus rerum. Quaelibet ergo ex dictis passionibus ex se nata esset durare quolibet tempore, si ab agente conservaretur; quod vero interdum duret, interdum non duret, provenit ex conditione agentis, nimirum, quod sit univocum vel aequivocum, vel certe quod naturaliter vel libere agat, quae conditiones per se non variant essentialiter passiones ex actionibus resultantes. Ex quo etiam fit ut, licet hae actiones et passiones ex se aptae sint fieri in instanti nostri temporis, propter quod instantaneae vocantur, nihilominus tamen eis non repugnat fieri coexistendo tempori nostro, vel ex libertare agentis, vel certe quia contingit non aliter fieri applicationem passi ad sphaeram activitatis agentis. Illa vero coexistentia non est per coextensionem partium: id enim repugnat passioni, quae supponitur esse indivisibilis et tota simul; sed est per coexistentiam totius mutationis indivisibilis in toto aliquo tempore, vel in qualibet parte, vel quolibet instanti intrinseco eius. Quapropter, licet talis passio vel mutatio per coexistentiam dicatur esse in tempore, tamen secundum intrinsecam durationem semper fit in instanti, ut latius constabit in disputatione de durationibus.

 

5. Duplex modus successivae passionis. — Circa aliud membrum considerandum est duobus modis intelligi posse passionem fieri paulatim et per partes. Primo, continuo fluxu, qualem experimur in motu locali, ut apertissime, verbi gratia, in motu solis; ex quo etiam fit ut passiva illuminatio aeris ab initio diei continue crescat usque ad perfectum diem. Alio modo potest intelligi illa successiva passio fieri discrete, vel (ut aiunt) per interruptas morulas, sive singulae earum in seipsis instantaneae sint, sive successivae et continuae, ut si fingamus aquam paululum calefieri, et statim quiescere, et post breve tempus iterum calefieri, etc. Hic posterior modus successionis manifeste est accidentarius, praesertim in passionibus physicis, quidquid sit de angelicis, de quibus tamen idem opinamur, ut attingemus etiam in disputatione de durationibus. Ratio vero est quia haec successio discreta non est nisi multiplicatio plurium passionum, quarum una post aliam fit sine ulla unione earum inter se; et ideo talis successio erit eis per accidens; sicut accidentarium est uni homini quod alius antea fuerit genitus, vel postea futurus sit. Quapropter, licet respectu termini vel subiecti quaelibet earum passionum dicatur partialis, quia per eam vel solum patitur subiectum secundum unam partem, vel solum acquiritur terminus secundum partem, tamen respectu alterius mutationis nulla est partialis proprie et actualiter, quia actu non componunt aliquam mutationem per se unam, sed solum numerum quarumdam mutationum, quae in genere mutationis est unitas per accidens, quidquid sit an in genere quantitatis vel numeri sit vel concipiatur potius tamquam quid per se unum. Haec ergo successio discreta, cum per accidens sit, non refert ad variandam speciem seu essentialem rationem passionis. Prior vero successio videtur esse magis per se, quia ob continuitatem fluxus est aliqua unio inter partes talis mutationis, et consequenter aliqua unitas per se in tota mutatione, et ideo de illa est nonnulla maior difficultas.

 

Differantne essentialiter momentanea et successiva passio

 

6. Aliquorum sententia.— Hinc ergo nascitur dubium an illa duo membra essentialiter dividant passionem ut passio est; quod idem tractari solet de mutatione in communi, et potest etiam tractari de actione. Videtur ergo nonnullis philosophis illa duo membra semper esse essentialiter diversa. Et potest probari a simili de motu, vel potius ex identitate: nam diximus motum, secundum completam et proportionatam rationem suam, non differre a passione; in motu autem esse successionem, vel esse mutationem instantaneam, sunt differentiae causantes diversitatem essentialem; ergo et in passione. Probatur minor, quia motus qui est successivus, essentialiter est successivus, et mutatio instantanea etiam essentialiter est instantanea, quia et huic intrinsece repugnat habere successionem, et illi esse totum simul. Et confirmatur, nam motus essentialiter est tendentia quaedam: tendentia autem sine fluxu et successione intelligi non potest. Et confirmatur secundo, nam alias nullum esset ens essentialiter successivum; nam maxime tempus, quod non babet successionem nisi ratione motus; ergo si aliquod est ens essentialiter successivum, non est nisi motus.

 

7. Opposita sententia.— Alii vero contrarium sentiunt, illa, scilicet, duo passionum genera solum accidentaliter differre, nisi ex terminis vel aliunde sumatur differentia essentialis. Ratio est quia passio successiva solum differt ab instantanea in hoc quod partes eius sint simul, vel una post aliam; sed hoc est valde accidentarium ad variandam essentiam passionis. Nam sicut in ipsamet forma quae fit, accidentarium est quod una pars eius prius fiat quam alia, nec minus esset accidentarium si dum una pars succedit, alia corrupta esset, ut in nutritione seu aggeneratione fortasse contingit, ita in acceptione talis formae quae idem est cum passione, videtur accidentarium quod una pars post aliam vel omnes simul fiant. Et confirmatur argumento supra insinuato, nam quod passio breviori aut longiori tempore fiat, accidentarium est actioni, si alioquin idem esse per eam acquiritur; ergo etiam erit accidentarium, etc.

 

8. Auctoris sententia.— In hac re oportet imprimis cavere ne committatur aequivocatio. Non enim est dubium quin passionem esse successivam, vel instantaneam, sint modi ita diversi ut si formaliter comparentur possit unus dici essentialiter diversus ab alio, sicut punctus est essentialiter distinctus a linea, aut instans a tempore, aut relatio propinquitatis, vel simultatis, a relatione distantiae. Quocirca, si inter passionem successivam et momentaneam fiat comparatio in sensu formali, vel composito (ut ita dicam), non est dubium quin possint dici specie differre, sicut album, ut album, differt specie a nigro; ad eumdem enim modum, successivum, ut successivum, potest dici specie differre ab instantaneo. Unde si supponatur nomen aliquod significare passionem successivam quatenus talis est, ut, verbi gratia, nomen motus, nomen autem mutatio significare passionem instantaneam, quatenus talis est, sic dici poterunt in praedicto sensu motus et mutatio specie differre, et in eodem saltem erit verum successionem esse de ratione motus formaliter sumpti, sicut albedo est de essentia albi ut album est. Verumtamen hic sensus, licet satis vulgaris videatur, non sufficit ad rem de qua agimus explicandam. Nam potissime inquirimus an illi duo modi, scilicet, successive fieri vel in instanti, accidentales sint passionibus vel actionibus quibus conveniunt, an vero sint ita intrinseci, ut causent vel indicent in eis essentialem diversitatem, non tantum in praedicto sensu formali aut composito (id enim nullius fere momenti est), sed simpliciter inter ipsasmet passiones secundum se.

 

9. In hoc ergo sensu distinctione mihi utendum videtur. Quandocumque enim passio aliqua successive fit, necessaria est in termino eius aliqua latitudo, sive intensionis sive extensionis, ratione cuius habere possit locum talis successio. Interdum igitur potest huiusmodi successio esse omnino intrinseca mutationi vel passioni, ex vi et repugnantia quam partes eius habent ex natura sui termini; aliquando vero non est successio ita intrinseca ex vi termini, sed ex parte agentis provenit, quia non potest simul vincere suum contrarium, vel non vales seque transfundere actionem illam in distans et proximum.

 

10. Dubii resolutio.— Dico ergo passionem non esse diversam in specie ex hoc praecise quod successiva sit vel instantanea; nam si hae conditiones seu duo modi non proveniant ex intrinseca natura termini per se considerata, accidentalia sunt, et ideo non variant essentialiter passionem vel mutationem; si vero proveniant per se ex intrinseca natura ipsius termini, tunc quidem passiones erunt essentialiter diversae, non tam ob successionem vel carentiam eius, quam ob diversitatem terminorum. Exemplis haec omnia declarantur, nam illuminatio vel calefactio intensiva potest fieri successive et in instanti, ut suppono, et in illuminatione est res manifesta, etiam experientia; est autem similis ratio de calefactione, nam licet ob resistentiam contrarii frequentius fiat successive, tamen si contingat fieri in passo non resistente, simul fiet tota, quia ex parte ipsius qualitatis non repugnat fieri simul, sicut non repugnat esse simul; agens autem simul agit quantum potest, quando non est resistentia. Hinc ergo constat, huiusmodi termino extrinsecum et accidentarium esse quod successive fiat; igitur etiam ipsi mutationi vel passioni accidentarium est ita fieri. Et quoad hanc partem recte convincunt rationes posterioris sententiae. Idemque est in successione, quae secundum extensionem subiecti esse solet in alteratione vel aggeneratione; nam ex parte terminorum non repugnaret totam illam qualitatem vel formam simul introduci in omnes partes subiecti vel materiae, quia simul in omnibus manet, et successio solum provenit ex defectu virtutis agentis vel applicationis passi. Quin etiam non repugnat ut eadem numero actio vel passio quae successive inchoata est, tota simul perseveret et duret. Ut sol successive illuminat hunc aerem, vel intensive, quia quo propinquius accedit eamdem partem, eo intensius illam illuminat, vel extensive, quia quo plus ascendit, eo ad ulteriores partes illuminandas attingit; et nihilominus eadem actione qua successive produxit sex gradus luminis, illos simul conservat aliquo tempore vel instanti. Sicut ergo illa successio accidentaria est ipsi lumini, ita etiam illuminationi; est ergo eiusdem speciei, sive fiat simul, sive successive. Et eadem ratione ignis, quatenus habere potest successionem secundum extensionem.

 

11. At vero quando inductio formae est instantanea et indivisibilis ex intrinseca natura et necessitate talis formae, tunc talis passio secundum eam rationem essentialiter diversa erit a passione successiva. Ut generatio substantialis ex intrinseca ratione sui termini est indivisibilis quoad intensionem, et ideo postulat fieri (si in determinato subiecto fiat) tota simul et in instanti intrinseco, et ideo essentialiter differt ab omni [6] actione vel mutatione, quae vel habet vel habere potest successionem secundum intensionem. Idemque erit de quacumque mutatione ad qualitatem, si etiam sit indivisibilis secundum intensionem. Ratio autem huius diversitatis non oritur ex praecisa carentia successionis, sed ex eo quod forma, natura sua indivisibilis intensive, diversa est specie a forma intensibili natura sua, et ideo acquisitiones talium formarum etiam sunt natura sua specie diversae.

 

12. Pari modo philosophandum est, si datur aliqua passio vel mutatio quae ex intrinseca natura termini necessario postulet successionem, nam illa erit essentialiter diversa, tam a mutatione necessario indivisibili ex vi termini, quam ab illa quae indifferens est ad successionem et carentiam eius, quantum est ex parte termini, quia licet sola successio non indicet diversitatem essentialem, tamen intrinseca necessitas eius satis illam significat. Non invenio autem inter puras mutationes, ad qualitatem vel substantiam tendentes, aliquam quae huiusmodi intrinsecam successionem necessario habeat. Idem est de acquisitione quantitatis propria, nam semper comitatur aliquam alterationem et aggeneratione. Solum in locali corporum mutatione videtur huiusmodi genus successivae passionis intervenire, quia terminus illius motus talem habet extensionem et latitudinem, ut repugnantiam saltem naturalem involvat quod in momento acquiratur aut pertranseatur. Quamquam si attente consideretur illa repugnantia quae ibi intervenit, non est tantum ex parte termini, sed etiam ex parte ipsius mobilis, quod neque secundum se totum neque secundum aliquam sui partem potest simul locum proximum et distantem occupare; unde in substantiis spiritualibus cessat aliquo modo ea repugnantia, ut disp. LI attingemus. Quacumque autem ex parte illa tam intrínseca successio oriatur, satis indicat essentialem diversitatem inter illud genus mutationis seu passionis, et omnes alias quae in instanti fiunt aut fieri possunt.



                [1] [qui... probatur], alit. om.

                [2] perficiatur alit. percipiatur.

                [3] non alit. om.

                [4] [ut passio] alit. om.

                [5] untione alit. unione.

                [6] omni alit. om.