Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Julio de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XLIII

DE POTENTIA ET ACTU

 

Multiplex acceptio potentiae.— De hac re scripsit Aristoteles, lib. V Metaph., c. 12, et latius ex professo toto [1] lib. IX Metaph. Sed ibi latius accipit nomen potentiae quam in praesenti disputatione a nobis sumatur; ut enim notavit D. Thom., Opusc. 48, c. 3 de Qualit., potentia uno modo sumi potest transcendenter, alio modo praedicamentaliter, seu quatenus est species cuiusdam praedicamenti. Priori modo dici solet omne ens dividi per potentiam et actum, vel, ut alii loquuntur, hanc esse unam de proprietatibus disiunctis entis, secundum quam dividitur ens, praesertim creatum, in ens in potentia et in actu, quae divisio explicata a nobis est superius, disp. XXXI, sect. 2 et 3. Et ibi etiam obiter explicuimus quid sit potentia obiectiva; illa enim, si aliquid est, vel quidquid est, ad hanc potentiam transcendentalem pertinet, de qua etiam potentia obiectiva nonnulla diximus supra, disp. XIV explicando illud axioma: Potentia et actus sunt sub eodem genere. Rursus a potentia transcendenter sumpta denominatur res possibilis, vel potentia logica per non repugnantiam, vel potentia physica per extrinsecam denominationem a potentia agente vel patiente, ut saepe etiam in superioribus tactum est. Denique potentia realis late sumpta, sive activa sive passiva, dicitur de quocumque principio agendi vel patiendi, et sic tribuitur principio substantiali, ut materiae primae, quatenus est potentia receptiva formarum, et formae substantiali, quatenus est principium principale agendi, et Deo ipsi, quatenus est omnipotens. Tribuitur etiam hoc nomen habitibus, qui sunt principia operandi; sic enim Aristoteles, IX Metaph., c. 5, artes et virtutes inter potentias numerat; qualitates etiam tertiae speciei, ut calor et frigus, quae sunt principia proxima agendi, sub hac transcendentali acceptione potentiae comprehenduntur. Ac denique quidquid est principium agendi aut recipiendi, hac generali ratione potentia vocatur; de qua acceptione inter disputandum de causa materiali et efficienti satis dictum est. Nos autem hic pressius de potentia disputamus, nimirum de potentia ut est secunda species qualitatis. Nam cum de caeteris acceptionibus satis sit dictum in citatis locis, haec sola superest et est huius loci propria, ut in praecedenti disputatione annotavimus. Quia vero actus potentiae respondet cum proportione, ideo simul dicemus de actu huius potentiae accommodato, quamvis ille ad primam speciem qualitatis pertineat, ut supra dictum est. De hac ergo potentia, primo videndum est quid et quotuplex sit, deinde quomodo ad actum comparetur.

 

SECTIO PRIMA

 

UTRUM POTENTIA RECTE ET SUFFICIENTER DIVIDATUR IN ACTIVAM ET PASSIVAM ET QUID UTRAQUE SIT

 

1. Quamquam potentia in communi sit una qualitatis species, nunquam tamen Aristoteles unam communem eius definitionem assignavit; nam in praedicamento qualitatis non tam definitione quid rei, quam nominis interpretatione declaravit huiusmodi speciem, dicens aliud genus qualitatis esse, quod ad luctam, cursum aut sanitatem apti esse dicimur. In V autem Metaph., c. 12, prius dividit potentiam in agentem et patientem, et deinde utramque definit, dicens potentiam activam esse principium transmutandi aliud in quantum aliud; passivam vero esse principium transmutandi ab alio. Quae definitiones obiter sunt a nobis explicatae supra, disputando de causa efficienti et principio agendi. Nunc autem diligentius explicanda est haec divisio. Circa quam multa investiganda sunt. Primo, an sufficienter dividatur potentia in activam et passivam. Secundo, an illa duo membra semper sint in re distincta, ubi simul explicabimus sitne aliqua potentia pura activa, vel passiva, vel aliqua utramque rationem includens, ex quo definitiones potentiae activae et passivae magis declarabuntur. Tandem videndum erit quaenam communis ratio potentiae, ut est simplex quaedam species subalterna qualitatis, assignari possit.

 

Potentia obiectiva activane an passiva

 

2. Circa primam difficultatem solet esse praecipua ratio dubitandi propter potentiamobiectivam, quae ab aliquibus existimatur distincta ab activa et passiva. Sed si considerentur paulo antea dicta, hoc nullum nobis facessit negotium, tum quia potentia obiectiva non est determinata species qualitatis, de qua potentia nunc agimus; tum etiam quia vel non est potentia physica et realis, sed tantum logica et non repugnantia quaedam, vel prout est realis et physica, non est distincta ab activa et passiva, sed per repugnantiam vel denominationem ab eis dicitur.

 

3. Alia dubitandi ratio esse poterat quia sunt quaedam potentiae quae nec passivae sunt nec activae, sed eminentiorem habent rationem, in qua aliquid de utroque illorum membrorum participant, unde D. Thomas, q. 1 de Virtutibus, a. 1, trimembrem videtur illam divisionem facere. Sed haec difficultas fuse tractanda est in secundo puncto proposito, et ideo satis nunc sit dicere tertium illud membrum ad alia duo facile revocari.

 

4. Ratio dubitandi de potentia ad resistendum.— In praesenti ergo unica sese offert dubitandi ratio sumpta ex potentia resistiva; illa enim vera potentia realis est, et tamen non est activa, neque passiva; datur ergo tertium membrum praeter illa duo; igitur non est illa divisio sufficiens. Maior constat primo ex Aristotele, in Praedicamentis, c. de qualitate, ubi in specie potentiae ponit illam potentiam quam aliquis habet ut non facile patiatur, ut, verbi gratia, duritiem, per quam corpus est potens ut non facile dividatur; haec autem non est nisi potentia resistendi, ut per se constat; ergo. Deinde, commune est axioma philosophorum naturalem actionem sequi iuxta proportionem activitatis agentis et resistentiae passi vel medii, quod sumptum est ex Aristotele, IV Phys., c. 8, text. 71, et lib. VII, c. 5, et IV de Caelo, c. 6, et I de Generatione, c. 10, et superius a nobis declaratum est, dum de causa agente disputaremus. Sicut ergo activitas dicit in agente potentiam aliquam realem, ita resistentia in actu primo dicit in passo potentiam aliquam realem. Et ex actibus ipsis declaratur; nam, sicut actu agere est aliquid reale, ita et actu resistere; et sicut res etiam cum non agit, apta est ad agendum, ita etiam cum non resistit, apta est ad resistendum. Est ergo vis resistendi potentia quaedam realis, quam natura rebus indidit ut sese a contrariis tuerentur.

 

5. Minor autem propositio probatur. Et primum, quod potentia resistiva non sit activa. Patet primo, quia resistere non est agere; resistit enim res, etiam dum non agit in aliam; ergo potentia resistendi, ut sic, non est potentia agendi; nam qualis est actus, talis est potentia. Secundo, quia contingit eamdem rem esse minus activam et magis resistivam, et e contrario, ut in superioribus dictum est; ergo potentia resistendi non est potentia agendi, neque e converso. Et eisdem rationibus ostendi potest potentiam resistendi non esse potentiam patiendi; nam resistere non est pati, sed potius est passionem impedire. Unde quantum quis patitur, tantum resistere non valet; in eo autem resistit in quo impedit vel retardat passionem; ergo potentia resistendi non est potentia patiendi, sed potius opposita; datur ergo tertium potentiae genus distinctum ab activa et passiva.

 

Sufficiens potentiae divisio in activam et passivam

 

6. Dicendum nihilominus est omnem realem et praedicamentalem potentiam esse activam vel passivam, atque ita divisionem datam sufficientem esse. Haec assertio constat primo ex auctoritate Philosophi et omnium auctorum et interpretum. Deinde constabit ex solutione propriae difficultatis; si enim ostenderimus potentiam resistivam aut non esse propriam et specialem potentiam realem, aut non esse distinctam ab activa et passiva, aperte concludemus non esse aliud genus potentiae praeter illa duo, quia nullum aliud potentiae genus hactenus excogitatum est. Tandem reddi potest ratio, quia potentia, ut sic, est quidam actus primus, qui dicit habitudinem ad secundum; sed actus secundus proximus et immediatus alicuius potentiae non est nisi aut actio, aut passio; ergo etiam potentia tantum potest esse aut activa, aut passiva. Minor patet, quia duplex tantum habitudo actus ad potentiam intelligi potest, scilicet, ut ad principium a quo, vel in quo seu ex quo fit; ex quibus prior constituit actionem, posterior passionem.

 

De potentia resistendi

7. Soncinatis sententia.— Quas difficultates patiatur.— De potentia igitur resistendi, Soncin., IX Metaph., q. 6, ait secundum rem esse eamdem cum potentia agente, distingui tamen secundum diversas rationes, idque satis esse ut eadem qualitas magis sit resistiva quam activa, vel e contra. Sicut eadem potentia (inquit) est intellectus et memoria, et tamen perfectior est in ratione intellectus quam in ratione memoriae; et similiter (ait) idem actus potest esse amor finis et medii, et tamen censetur maior amor respectu finis quam respectu medii, quia propter quod unumquodque tale, et illud magis. In hac vero responsione duae supersunt difficultates: una est quia, licet saepe contingat eamdem rem esse vim agendi et resistendi, non tamen semper; nam albedo, verbi gratia, resistit introductioni nigredinis, et tamen non habet vim agendi aliam albedinem aut remissionem nigredinis; durities etiam et densitas nullam vim agendi habere videntur, et tamen valde resistunt vel impediunt actionem. Secunda difficultas est, quia sicut vis resistendi interdum est idem realiter cum potentia activa, et ratione ab illa distincta, ita etiam potentia passiva interdum est idem realiter cum potentia activa et ratione tantum distincta, ut inferius ostendemus; ergo si distinctio rationis sufficit ad distinguendas potentias, danda esset illa divisio trimembris; vel si non sufficit, neque potentia passiva esset ab activa distinguenda.

 

8. Quid sit resistere, et quot modis eveniat.— Ut ergo res haec exactius intelligatur, declarandum prius est quid sit resistere; nam inde constabit in quo consistat vis resistendi et cur inter proprias potentias non numeretur. Duobus ergo modis contingit unam rem alteri resistere: primo, formaliter per immediatam repugnantiam; secundo, radicaliter et quasi per diminutionem virtutis alterius rei. Hoc posteriori modo resistit calor ignis aquae frigidae, praeveniende quantum potest actionem eius, et vires illius diminuendo; sicut inter homines unus dicitur resistere alteri, si anticipato vulnere abscindit manum, aut alio modo diminuit vires illius. Haec ergo resistentia revera non est nisi actio quaedam solumque differt denominatione aut habitudine; dicitur enim actio quatenus est a principio agente, resistentia vero quatenus diminuit vires alterius. ne possit agere. Atque ita quoad hunc resistendi modum, verissimum est potentiam resistendi non esse distinctam in re a potentia agendi; et licet ratione aut denominatione distinguatur, non tamen constituit peculiare membrum in divisione potentiae, vel quia potentia resistendi non est extra latitudinem formalem potentiae agendi, sed aliquid ei additum, vel melius, quia talis potentia non est per se instituta ad resistendum, sed illud est quasi quid consequens et concomitans vim agendi. Sicut potentia generandi simile et corrumpendi contrarium, non sunt duae potentiae, quia potentia non est instituta ad corrumpendum, sed id consequenter habet, eo quod est potentia generandi. Secus vero est de propria potentia patiendi, quae potest esse aeque primo instituta ad recipiendum, ut postea declarabimus; et hinc intelligitur, quoad hunc resistendi modum, vim agendi et resistendi in unaquaque qualitate aequalem esse, quia est una et eadem secundum rem, et quatenus ratione distingui possunt, una ex altera cum proportione et aequalitate consequitur, nam quo una qualitas fortius et efficacius potest agere in suum contrarium, eo magis eius vires debilitat et consequenter magis ei resistit hoc resistendi modo.

 

9. At vero alius resistendi modus non consistit in actione, ut convincunt rationes in principio factae. Unde, nec per se primo nec consecutive provenit hic resistentiae modus ex potentia activa ut activa est, ut convincit etiam illa ratio, quod hic resistendi modus convenit etiam iis qualitatibus quae nullam vim agendi habent. Quapropter nonnisi valde improprie et materialiter dici potest de virtute ad resistendum hoc modo, quod sit idem cum potentia agendi, quia id neque generale est, neque, quando alicui convenit, provenit ex ratione potentiae activae ut sic, sed aliunde; et ideo etiam in hoc tantum resistendi modo verum habet eamdem qualitatem esse magis activam et minus resistivam. De hoc ergo resistendi modo dicendum est non consistere in aliquo actu positivo, proveniente a v.irtute illa quae vis resistendi esse dicitur, sed consistere potius in privatione actus. Unde talis resistendi vis potius est impotentia, vel incapacitas quaedam, quam propria potentia, ideoque non debuit tertium illud membrum in divisione potentiae adiungi.

 

10. Explicatur tota haec sententia, nam haec actualis et formalis resistentia solum in hoc consistit, quod subiectum per qualitatem aut dispositionem in ipso existentem, impedit ne alia forma vel actio in ipsum introducatur, quod impedimentum non consistit in actione aliqua quam tale passum efficiat, vel in aliud agens vel in seipsum, ut ex dictis patet; nam talis resistentia communis est qualitatibus non activis, et quia nec fingi nec declarari potest quae sit talis actio. Consistit ergo in quadam formali incompossibilitate seu repugnantia, a qua provenit ut actio contrarii agentis vel impediatur prorsus, vel retardetur ac remissior fiat. Sic ergo haec resistentia actualis non consistit in aliquo actu secundo positivo proveniente a virtute resistiva, sed potius in carentia aut retardatione seu remissione contrariae actionis. Ideoque illa virtus resistendi non est facultas aliqua per se ordinata ad illam carentiam vel retardationem actionis; quia naturalis potentia non ordinatur per se ad aliquam privationem; et ideo dicimus hanc non tam esse potentiam quan impotentiam et quasi incapacitatem, quae consequenter se habet ad effectum formalem alicuius qualitatis seu dispositionis. Quare huiusmodi resistendi vis non constituit certam aliquam speciem qualitatis, sed comitari potest quamcumque qualitatem, vel etiam formam quae afficiendo et disponendo subiectum formae et actioni sibi contrariae formaliter repugnat. Sicut etiam attribui potest formis aut qualitatibus vis seu facultas ad expellendum formaliter qualitates aut formas sibi repugnantes, quae vi non constituit peculiarem rationem aut speciem, sed comitatur unamquamque forman prout apta est ad suum effectum formaler tribuendum. Sic igitur constat potentiam resistendi, quacumque ratione sumatur, no pertinere ad peculiarem speciem qualitatis vel potentiae distinctam a potentia activ et passiva.

 

11. Activitas et resistentia, ut se haeantInaequalitas in resistendo una proveniat.— Atque hinc intelligitur de hoc posteriori resistendi modo verum esse quod communiter dicitur, unam qualitatem posse esse magis activam quam resistivam, et e converso; quia haec resistentia non consequitur activitatem, sed praecise informationem aut dispositionem. Unde (ut saepe dixi) potest qualitas hoc modo esse resistiva, etiamsi activa non sit; et ideo etiamsi talis resistendi modus qualitatibus activis conveniat, non oportet ut resistentia et activitas inter se servent proportionem aut aequalitatem, quia talis resistentia non convenit iuxta modum agendi, sed iuxta modum informandi. Non est autem facile ad explicandum in quo consistat, vel unde proveniat, quod una qualitas sit magis resistiva quam alia hoc posteriori modo, cum haec resistentia solum consistat in formali incompossibilitate seu repugnantia. Nam si calorem, verbi gratia, et frigus inter se comparemus, tantum repugnat formaliter calor frigori, sicut frigus calori; nam aeque sunt incompossibiles in eodem subiecto et in eisdem gradibus; cur ergo dicitur frigiditas esse qualitas magis resistiva quam calor? Et idem argumentum est de siccitate et humiditate, et de aliis similibus.

 

12. Dicendum vero est variis modis explicari posse hunc excessum vel inaequalitatem resistentiae. Primo, ex diverso modo unionis, nam una qualitas potest esse talis naturae, ut per suam informationem firmius et immobilius uniatur subiecto, non propter solam maiorem intensionem, sed etiam in singulis gradibus intensionis cum proportione comparatis, ita ut id proveniat ex ipsa specie unionis, non ex intensione; in hoc enim nulla est repugnantia, et illo posito optime intelligitur quomodo una forma propter suammet formalem unionem magis resistat actioni sibi repugnanti, quam alia. Et ad hunc etiam modum durities magis resistit divisioni quam mollitudo, [2] quia magis et firmius unit partes ipsas integrales. Nam, sicut in artificialibus, partes quae glutine aliquo connectuntur, eo difficilius dividuntur quo gluten maiorem vim habet uniendi illas aut sese illis uniendi, ita potest proportionaliter intelligi in qualitatibus naturalibus.

 

13. Secundo potest haec maior resistentia oriri ex eo quod ad talem qualitatem consequitur inaequalitas in aliqua conditione requisita ad agendum; ut, verbi gratia, densitas in passo confert ad maiorem resistentiam, quia ratione illius fit ut plures partes passi magis inter se uniantur ad resistendum contrario agenti, quod non potest aeque agere simul in omnes illas partes ita applicatas, ac posset in singulas, si sigillatim applicaretur. Et fortasse hac ratione siccitas magis resistit quando ad maiorem densitatem confert, ut in terra et aliis corporibus terrestribus, nam in igne fortasse non ita contingit; et idem forte est de duritie, quae semper habet densitatem admixtam, et ea ratione confert ad maiorem resistentiam.

 

14. Tertio, potest haec inaequalitas reduci ad aliquod genus activitatis, ita ut prior resistendi modus cum posteriori coniungatur. Potest autem haec activitas duplex esse. Prima est naturalis resultantiae qualitatis a sua forma, ut si quis dicat frigiditatem in aqua magis resistere suae corruptioni quam in acre, quia in aqua resistit non solum per informationem suam, sed etiam per naturalem dimanationem ab ipsa forma aquae; quae emanatio quaedam activitas est, ut supra vidimus. Atque eodem modo posset quis opinari, etiam comparando duas proprietates a suis formis dimanantes, posse inter eas esse inaequalitatem in modo dimanationis, ita ut una ex maiori virtute vel activitate dimanes quam alia. Ut si quis dicat tactum, verbi gratia, fortius dimanare ab anima sensitiva quam alios sensus externos; et simili modo intelligi potest corpus grave existens in suo loco resistere motui non naturali, nimirum, quia per gravitatem suam active retinet seu conservar existentiam in tali loco, per quam activitatem resistit contrario motori, a quo superari non potest, nisi habeas maiorem vim agendi.

 

15. Alius modus huius resistentiae per activitatem esse potest per reactionem in aliud agens, quomodo etiam grave resistit moventi vel portanti illud, impellendo versus contrarium locum; et durum resistit corpori dividenti hebetando illud, et fortasse etiam active detinendo illud, ne in talem locum ingrediatur. Verum est tatuen hunc modum resistendi pertinere ad priorem superius declaratum; dicimus vero hanc inaequalitatem resistentiae interdum oriri ex eo quod prior modus posteriori coniungitur, et e converso ipsa resistentia per activitatem maior est ob peculiarem dispositionem ipsius patientis, quae dispositio propterea dicitur habere maiorem vim resistendi, seu esse ad resistendum aptior. Et hactenus de potentia resistiva, quam constat non constituere peculiarem speciem qualitatis; ideoque ex hoc capite non augeri numerum potentiarum, sed sufficienter contineri in activa et passiva.

 

SECTIO II

 

AN POTENTIA ACTIVA ET PASSIVA SEMPER RE, VEL INTERDUM TANTUM RATIONE DIFFERANT

 

1. Potentiae aliquot dantur pure activae.— Iam vero sequitur explicandum quod secundo loco propositum est de distinctione illorum membrorum inter se. Et imprimis suppono dari aliquas potentias pure activas, quas certum est et re et essentia distingui a potentiis vere ac proprie passivis, sive sint pure passivae, sive non. Primum patet in omnibus potentiis quae per se primo ordinantur ad agendum per actionem transeuntem, tamquam principia talium actionum in suo ordine completa, ut est, verbi gratia, intellectus agens, potentia motiva viventis, aut potentia attractiva quae est in magnete, vel impulsiva quae est in vi expellente, et similes; hae namque potentiae sunt principia agendi, ut constat, et non sunt principia patiendi, quia nec patiuntur recipiendo proprium actum seu actionem suam, quia non agunt actione immanente, neque etiam patiuntur recipiendo aliquid per modum actus primi quo compleantur in ratione principii agendi; quia, ut suppono, sunt principia completa in suo ordine, id est, proxima, vel instrumentalia, et non requirunt ulteriorem actum quo intrinsece compleantur ad agendum. Nec refert quod huiusmodi facultates interdum indigent applicatione vel motione alterius potentiae ut suas actiones exerceant, ut potentia loco motiva animalis indiget motione appetitus; haec enim motio non fit per physicam actionem et passionem circa ipsammet potentiam loco motivam, sed fit per sympathiam potentiarum eiusdem animae; et ideo hoc non impedit quominus talis facultas, physice ac proprie loquendo, sit pure activa.

 

2. Pure activae potentiae realiter differunt a passivis.— Altera vero pars, quod, nimirum, talis potentia et re et essentia distincta sit a potentia passiva, facile constat tum inductione, tum etiam ex propria ratione et fine talium potentiarum; adeo eni, diversus est, ut satis indicet essentialem versitatem in huiusmodi potentiis. Nam si potentia sit pure passiva, habet munus primo diversum a potentia pure activa; unde non minus inter se distinguuntur quam materia et forma inter se differunt, eo quod una potentia sit passiva et altera actus formalis. Si vero potentia non sit pure passiva erit activa per actionem immanentem; potentia autem quae tantum est principium actionis transeuntis omnino differt a potentia quae est principium actionis immanentis, quoniam et tales actiones et tales modi operandi sunt omnino diversi, ut per se constat. Itaque in hac parte nulla est dubitandi ratio, nec difficultas alicuius momenti occurrit.

 

Deturne qualitas quae sit potentia pure passiva

 

3. An vero e converso sit aliqua potentia pure passiva, quae propriam speciem qualitatis constituat, non immerito inquiri potest. Dico autem quae propriam speciem qualitatis constituat, quia (simpliciter loquendo) in tota latitudine entis non est dubium quin sint aliquae potentiae seu capacitates pure passivae, ut est materia in genere substantiae, et suo modo quantitas in ordine ad multa accidentia corporalia. Verumtamen nec potentia materiae spectat ad genus qualitatis, sed substantiae, nec etiam capacitas passiva quantitatis est qualitas aliqua, nec habet aliquam propriam specificationem entis, diversam ab ipsa quantitate; quia illa res quae est quantitas non est per se primo instituta ad illud munus, sed quasi consequenter vel concomitanter id habet in vi suae entitatis, ut in superioribus declaratum est, praesertim disp. XIV. Ex quo etiamin praecedenti disputatione annotavimus solam illam facultatem pertinere ad determinatam speciem qualitatis, quae per se primo:x natura sua instituta est et ordinata ad aliquem actum. Hic igitur inquirimus an sit aliqua potentia accidentalis quae per se primo ex natura sua sit instituta solum ad recipiendum aliquem actum accidentalem; nam, si talis potentia detur, illa erit proprie pure passiva, et ad hanc speciem qualitatis pertinebit et propriissime a potentia activa condistinguetur.

 

Argumenta partis affirmativae

 

4. Quod ergo tafia potentia detur, suaderi potest primo ex ipsa divisione ab Aristotele tradita. Secundo, quia datur potentia substantialis pure [3]  passiva, per se primo ordinata ad actum substantialem; cur ergo non poterit in ordine accidentium dari simile genus potentiae? Tertio inductione, nam Aristoteles, II de Generatione, calorem et frigus dicit esse qualitates activas, humiditatem vero et siccitatem, passivas. Ita in acre diaphaneitas censetur esse potentia pure passiva ad recipiendum lumen. Quarto, quia D. Thom., q. 1 de Virtut., a. 1, attingens hanc divisionem, trimembrem eam facit; ait enim quamdam esse potentiam pure activam, aliam pure passivam; alia vero (inquit) agens et acta. Et in secundo ordine ponit vires sensitivas; sunt ergo sensus potentiae pure passivae. Quinto argumentari possumus, quia omni naturali potentiae activae correspondet passiva, et e converso, teste Aristotele, IX Metaph.; ergo, si datur potentia accidentalis pura activa et ad actum accidentalem ordinata, dabitur etiam potentia accidentalis pure passiva illi proportionata.

 

Pars negativa suadetur ac definitur

 

5. Humiditas et siccitas, nec potentia nec pure passiva.— Atque haec quidem sentenda poterit facile et sine inconvenienti defendi, praesertim si aliquo sufficienti experimento possit talis [4] modus potentiae convinci. Ego vero hactenus non inveni qualitatem aliquam quae solum instituta sit ad hoc munus recipiendi tantum alias qualitates vel accidentia. Non est autem confundenda ratio materialis seu passivae dispositionis, cum potentia proprie receptiva; quantitas enim est suo modo dispositio materialis et passiva respectu substantialis formae, et nullo modo dici potest potentia receptiva illius; et in qualitatibus tertiae speciei, quamplures sunt dispositiones materiales ad formam substantialem, et non sunt potentiae receptivae. Ratio, ergo, dispositionis solum consistit in propria informatione cum proportione quadam ad effectum alterius formae, non tamen cum propria receptione ipsius formae ad quam ordinari debet propria potentia receptiva. Unde quod de humiditate et siccitate ex Aristotele affertur, nullius momenti est, tum quia constat illas esse qualitates activas, quamvis non tanta efficacia quanta frigus et calor, quarum comparatione illae passivae dicuntur; tum etiam quia nulla ex his primis qualitatibus collocatur proprie et essentialiter sub propria specie qualitatis, quae est potentia, ut nunc de illa disserimus, quod in praecedenti disputatione declaratum et probatum est; tum denique quia siccitas et humiditas non sunt tales qualitates quae in se recipiant alias qualitates vel formas quibus actuentur, in quo propria ratio potentiae passivae consistit; sed disponunt materiam ad receptionem formae substantialis, vel aliorum etiam accidentium, et sub ea ratione passivae vocantur, non quidem passivae potentiae, sed passivae qualitates, quae ad tertiam speciem pertinent; quo modo etiam calor et frigus sunt qualitates passivae, quamquam comparatione aliarum activae nominentur.

 

6. Diaphaneitas non est potentia passiva.— Atque eodem modo videtur diaphaneitas esse dispositio subiecti ad recipiendum lumen, et non propria potentia receptiva talis actus, neque ad huna finem per se primo instituta ex natura sua. Cuius signum estquia illa proprietas diaphaneitatis connaturalis est multis corporibus quae neque natura sua habent lumen innatum, neque ad suum connaturalem statum illud postulant, ut de acre constat, et vitro, ac similibus. Si autem haberent connaturalem potentiam per se primo ordinatam ad talem actum recipiendum, etiam ipse actus pertineret ad perfectionem connaturaliter debitam huiusmodi rebus. Non est ergo diaphaneitas huiusmodi potentia, [5] sed ad summum se habet ut dispositio talium corporum necessaria ut possint lumen recipere, quamvis non recipiatur immediate in ipsa diaphaneitate, sed in quantitate corporea; sicut etiam est dispositio ad recipiendas species visibiles; vel sicut raritas est dispositio ad recipiendas species soni, aut odoris, vel etiam ad recipiendum calorem perfectum. Et frequenter una qualitas est dispositio ad aliam, etiamsi non sit potentia receptiva illius. Itaque in toto ordine qualitatum naturalium nulla apparet quae per se primo instituta sit ut sit tantum potentia passiva; in ordine vero qualitatum seu potentiarum vitalium, aliquae sunt potentiae passivae, non tamen pure passivae, ut videbimus; ergo, simpliciter loquendo, nulla est qualitas essentialiter spectans ad secundam speciem, quae sit pura potentia passiva; diaphaneitas enim et similes qualitates potius ad tertiam speciem pertinent.

 

7. Neque ex divisione Aristotelis aliquid in contrarium colligi potest, tum quia ille non loquitur de sola potentia quae est determinata species qualitatis, sed generaliter et transcendenter de potentia prout dicitur de quacumque aptitudine activa vel passiva, quo modo iam diximus dari aliquas potentias pure passivas; tum etiam quia, licet divisionem intelligamus de potentia in priori proprietate sumpta, non oportet illud membrum intelligere de potentia pure passiva. Nam intellectus et sensus vocantur ab Aristotele potentiae passivae, etiamsi pure passivae non sint, sed aliquid activitatis habeant. Immo hoc modo videtur commodius explicari divisio; nam si esset quaedam potentia pum passiva et alia pure activa, addendum esset tertium membrum potentiae, veluti mixtae seu complectentis unite rationem potentiae activae et passivae, ut D. Thomas citato loco significavit; at vero si nulla est potentia pure passiva, optime intelligimus omnem potentiam quae per se primo et quasi ultimate ordinatur ad recipiendum, passivam appellari, etiamsi aliquid activitatis habeat. Verum est rationem hanc per se non sufficere ad ostendendum nullam esse potentiam pure passivam; nam, illa posita, dici posset sub illo membro comprehendi tum illam tum etiam quamcumque aliam quae per se receptiva sit, etiamsi aliunde aliquid activitatis habeat. Vel certe dici posset potentiam illam quae simul est activa et passiva, aut sub diversis rationibus ad illa duo membra pertinere, aut certe ad illud membrum spectare cuius rationem magis participat; ut sensus dicitur absolute potentia passiva, quia magis passivus est quam activus. Appetitus vero e converso dici potest potentia activa, quia magis activus est quam passivus. Nihilominus tamen declaratur satis ex discursu facto, commodissime explicari divisionem datam, etiamsi nulla qualitas detur quae sit pura potentia receptiva.

 

8. Substantia nulla eget qualitate quae sit potentia pure passiva.— Potestque sufficiens ratio reddi ob quam huiusmodi potentia non sit substantiis necessaria. Nam substantiae spirituales per seipsas sunt immediate capaces omnium accidentium quae in eis esse possunt et non sunt actus vitales vel habitus ad illas proxime ordinati. Ad hos autem actus vel habitus recipiendos, habent quidem potentias passivas, non tamen pure passivas, quia sunt potentiae vitales quae necessario habent aliquam activitatem. Neque ad ipsas potentias recipiendas, vel ad aliquod aliud accidens indigent peculiari potentia passiva, non vitali; quia eadem ratione ad illammet potentiam recipiendam indigerent alia, et sic procederetur in infinitum. Substantiae vero corporeae, quia substantialiter compositae sunt ex actu et potentia essentialibus, indigent imprimistamquam fundamento sui esse (ut ita dicam) potentia substantiali pure receptiva primo et per se actus substantialis; tamen illamet consequenter est receptiva, seu sufficiens et proxima ratio recipiendi aliquod accidens, nimirum quantitatem; per quantitatem vero est substantia corporea (quantum ad puram receptionem spectat) sufficienter apta ad alia accidentia recipienda, quae vel communia sunt inanimatis corporibus, vel immediate consequuntur formam ut informantem materiam, tamquam facultates, vel potentiae materiales eius; ad has enim recipiendas non potest alia peculiaris potentia requiri, ne in infinitum procedendum sit ob paritatem rationis. Solum ergo ad quosdam peculiares actus, nimirum vitales et inmanentes, requiruntur accommodatae potentiae receptivae, ob singularem illorum conditionem et naturam; illae tamen potentiae non possunt esse pure passivae, cum vitales sint. Nulla ergo occurrit causa ob quam sit in rerum natura necessaria talis qualitas quae per se primo ad solum munus recipiendi instituta sit; et ideo probabilius videtur nullam esse huiusmodi potentiam accidentalem pure passivam.

 

Responsio ad argumenta

 

9. Rationes vero in contrarium propositae omnes sunt solutae ex dictis, praeter quartam et quintam. Ad quartam ergo dicitur D. Thomam ibi non dividere potentiam in communi, sed potentiam agentem, nam cilla (inquit) est potentia tantum agens, cilla tantum acta vel mota; alia vero agens et acta. Ex quibus verbis plane constat primum et tertium membrum continere potentias activas. Explicans vero secundum membrum, ait: Illae vero potentiae sunt tantum actae, quae non agunt nisi ab aliis motae, neque est in eis agere vel non agere, sed secundum impetum naturae moventis agunt. Hoc ergo modo collocat D. Thomas sensus in secundo illo membro; neque enim existimare potuit potentias sensitivas omni carere activitate, cum sint potenttae vitales, et ideo saepe ipse D. Thomas docet earum actus esse immanentes, I, q. 54, a. 2, et I-II, q. 31, a. 1. Sed de illa divisione D. Thomae plura dicemus disputatione sequenti, sect. 1.

 

Exponitur axioma: omni potentiae activae correspondet passiva proportionata

10. Quinta obiectio fundatur in illo principio, quod omni potentiae activae correspondet potentia passiva, et e converso. Quod sub his terminis non inveni expresse in Aristotele, et nonnulla indiget interpretatione. Nam imprimis, si loquamur de potentia activa absolute et simpliciter, ut comprehendit etiam divinam potentiam, illi non correspondet aliqua potentia passiva quae sit veluti adaequatum susceptivum actionis eius; quia potest agere extra omnem potentiam passivam, et ipsammet primam passivam potentiam potest efficere; sed correspondet adaequate quidquid possibile est potentia obiectiva, vel potentia logica, seu per non repugnantiam essendi. Unde etiam respectu illius actionis quam potest in subiecto vel ex subiecto efficere, non correpondet adaequate potentia passiva naturalis, sed simpliciter potentia receptiva, sive naturalis, sive obedientialis, ut latius theologi disputant. Et quoad hoc idem esse existimamus de potentia creaturae, quatenus a Deo assumi potest ut instrumentum supra omnes naturae leges, de quo alias.

 

11. Si autem loquamur de potentia activa naturali seu connaturali alicui agenti creato, sic, absolute loquendo, verum est nullam esse potentiam activam connaturalem creaturae cui non respondeat aliqua potentia passiva connaturalis etiam alicui creaturae, quaeque naturaliter recipere possit talem actum vel effectum. Et ratio est, quia nulla potentia activa creata (ut supponimus ex tractatis in superioribus) est activa nisi ex praesupposito subiecto, quia non potest agere ex nihilo; ergo si talis potentia activa est naturalis alicui creaturae, necesse est ut respondeat in rebus etiam creatisaliqua potentia receptiva illius effectus. Quia potentia activa respicit effectum vel actionem simpliciter possibilem, non est autem possibilis actio vel effectus [6] essentialiter pendens ex subiecto, nisi sit in rerum natura subiectum capax talis actionis, ex quo possit talis effectus fieri; quia non est res possibilis simpliciter, nisi sint possibiles causae omnes quae ad talem rem necessariae sunt. Rursus necessarium est ut capacitas seu potentia talis subiecti naturalis sit, id est, ad connaturalem actum, quia agens naturale non potest efficere actum seu formam supernaturalem. Haec autem ratio non tam probat dari actu potentiam passivam, si datur activa, quam esse possibilem. Neque id est mirum, quia scientia et demonstratio abstrahit ab actuali existentia. Consequenter tamen satis probabili ratione philosophica ostenditur esse consentaneum naturis rerum et perfectioni universi ut si in eo datur virtus activa naturalis, detur etiam materia vel subiectum circa quod possit talis virtus naturaliter operari; quia alias superflua esset talis virtus in rerum natura, cum necessario caritura esset actione sua.

 

12. Atque simili discursu etiam a contrario colligitur, si datur potentia passiva alicuius ordinis, in eodem dari, per se loquendo, potentiam activam proportionatam, per quam possit in actum reduci. Tum quia etiam illa potentia respicit actum simpliciter possibilem; tum etiam quia alias superflua esset talis potentia in rerum natura. Dico autem per se loquendo, quia ex accidente fieri potest ut potentia passiva naturalis non possit reduci ad aliquem actum ab ullo agente naturali; ut materia, verbi gratia, non potest recipere a naturali agente formam quam semel habuit et amisit; id enim censetur quasi per accidens, ex defectu alicuius circumstantiae necessariae ad illam actionem. Per se vero satis est quod illa potentia, absolute sumpta, potuit ad talem actum reduci virtute agentis naturalis, eo vel maxime quod non est necesse ut potentia passiva, quae adaequate respicit aliquem gradum vel latitudinem actuum plures et specie et numero diversos comprehendentem, possit de facto ad omnes illos actus in specie et numero ab aliquo agente naturali reduci; quia, si ad plures illorum reducatur, iam non erit supervacanea illa potentia in rerum natura. Unde verisimile mihi est materiam primam recipere posse plures formas, vel specie vel numero distinctas, quam nunc possint fieri virtute causarum naturalium huius universi, nam ex hac materia posset Deus (ut opinor) alia elementa specie distincta procreare, et consequenter alia mixta. Item posset alios caelos condere, qui possent alias formas inducere in hanc materiam, quas hi caeli non possunt; neque enim vim habent agendi infinitam; potentia autem materiae quodammodo infinita est. Quare sola divina potentia, ut vim habet educendi formam ex materia, videtur esse simpliciter adaequata capacitati eius.

 

13. Ex hac vero quasi mutua relatione inter potentiam activam et passivam colligi non potest quod, si datur qualitas quae sit potentia pura activa, danda sit etiam qualitas quae sit potentia pura passiva. Primo quidem, quia, ut activa potentia respiciat et exerceat proprium actum possibilem, satis est quod habeat potentiam passivam proportionatam, sive illa sit pura passiva, sive non; hoc enim nihil refert ad activitatem alterius. Ut intellectus agens est potentia pure activa, cui sufficienter respondet ut passiva intellectus possibilis, qui respectu illius actionis pure passive se habet, quamvis alias aliquam vim agendi habeat. Deinde, quia non est necesse ut, si potentia activa sit qualitas per se instituta ad agendum, potentia passiva sit etiam qualitas per se primo instituta ad recipiendum; nam calor, ut est virtus instrumentaria ignis, immediata agit in potentiam substantialem materiae primae, educando formam substantialem de potentia eius; ut varo est principalis virtus calefaciendi, agit in corpus ut affectum quantitate, neque aliqua alia peculiaris potentia passiva respondet; et ita fere accidit in aliis qualitatibus physicis et activis actione transeunte. Et ratio est, quia non oportet ut actui accidentali respondeat potentia receptiva eiusdem generis, ut supra, disp. XIV, ostensum est. Item, quia ut vis agendi sit convenienter instituta et proprium munus exercere possit, satis est quod habeat in natura passum proportionatum, sive tale subiectum habeat potentiam passivam per se primo ordinatam ad illud munus, sive tantum consequenter et secundario et iuxta doctrinam traditam in praedicta disp. XIV.

 

Sitne aliqua potentia activa simul et passiva

 

14. Res eadem activa simul et passiva potentia esse potest.— Ultimo dicendum superest an sit aliqua potentia quae nec pure activa, nec pure passiva sit, sed utramque rationem complectatur. In quo partim potest esse quaestio ad rem spectans, partim ad modum loquendi vel concipiendi nostrum. Potest enim quaeri an eadem qualitas esse possit simul et per eamdem entitatem virtus agendi et patiendi, vel respectu diversorum, vel respectu suiipsius. Et in hoc sensu censeo esse certam partem affirmantem. Et quidem de priori parte, scilicet, respectu diversorum, non invenio controversiam aut dissensionem inter auctores. Et patet inductione, nam intellectus possibilis est passiva potentia respectu intellectus agentis, et est activa respectu intellectionis. Et ratio est quia respectu diversorum actuum nulla est repugnantia quod idem sit principium agendi unum et recipiendi aliud. De altera vero parte, scilicet, respectu suiipsius, est controversia inter auctores; nam in hoc sensu haec quaestio coincidit cum illa, an idem possit agere in seipsum secundum idem, quam supra, disp. XVIII, late tractavimus. Tamen, quod ad rem praesentem attinet, vix potest esse opinionum diversitas; nam, licet controversum sit an eadem res possit esse principium proximum et adaequatum, activum et passivum eiusdem actionis, tamen, quod eadem numero facultas simul habeat vim agendi et sit principium recipiendi actionem quam elicit, non potest cum aliqua probabilitate dubitari, supposita vera doctrina de actibus immanentibus, qui recipiuntur in eisdem potentiis a quibus eliciuntur, sive ad eam effectionem indigeant aliquo alio comprincipio, ut specie vel obiecto, aut alio simili, sive non. Nam quidquid in hoc sentiatur, verum nihilominus est eamdem facultatem secundum rem esse simul potentiam activam et passivam respectu eiusdem actus et respectu suiipsius, quatenus eumdem actum et recipit et elicit. Et ratio est quia illamet qualitas, quatenus habet actualem perfectionem talis speciei potest esse virtus eminenter vel virtute continens alium actum, et potest esse formaliter actuabilis per eumdem actum, ut in praedicta disp. XVIII latius diximus. Nec in hoc occurrit nova difficultas quae ibi tractata non sit.

 

15. Res simul activa et passiva, in una an in duplici specie collocanda.— His autem de re ipsa suppositis, poterit esse quaestio, an illa res collocetur in duplici specie potentiae, vel in una quae simpliciter et unite illam utramque rationem complectatur. Et hanc censeo magis esse quaestionem de modo concipiendi aut loquendi nostro quam de re. Nam in re existimo nullam esse distinctionem actualem et ex natura rei inter potentiam illam ut activam et ut passivam, quia illa qualitas essentialiter includit utramque rationem ita ut impossibile sit etiam de potentia Dei absoluta rem illam conservari, quin utramque rationem simul habeat, aut alteram ab altera separari; ergo signum est nullam esse distinctionem in re. Item quia illa entitas, verbi gratia, voluntas, adaequate instituta est ad agendum et recipiendum actum volendi, quia utrumque est per se ac simpliciter necessarium ad volendum; ergo respectu illius entitatis non potest una ratio illarum censeri essentialis et altera modus accidentalis, quia non est maior ratio de una quam de alia; ergo utraque est essentialis eidem entitati; ergo non est distinctio actualis et ex natura rei inter illas. Patet consequentia, quia, ut disp. VII ostendimus, huiusmodi distinctio non intercedit nisi inter rem et modum qui sit aliquo modo accidentalis et extra essentiam eius.

 

16. Atque hinc fit ut adaequate et complete concipiendo ac definiendo essentiam illius qualitatis, revera tantum sit unica potentia unite et simpliciter includens rationem potentiae activae et passivae, nam simul ac per se primo instituta est ut sit principium proximum agendi et recipiendi talem actum. Qui modus potentiae solum in cognoscitivis et appetitivis invenitur, quia hae solae habent actus immanentes, ad quos solos necessarium est tale potentiarum genus. An vero quatenus illa qualitas seu potentia per nostros inadaequatos conceptus distingui potest in activam et passivam, dicenda sit habere duplicem rationem formalem potentiae et in duplici specie qualitatis seu potentiae constitui, censen esse quaestionem parvi momenti, et magis ad modum loquendi quam ad rem pertinere.

 

17. Unde facile potest quis opinari et defendere quod sicut actio et passio, licet tantum distinguantur ratione ratiocinata, diversa genera constituunt, ita principium proximum agendi et patiendi, licet interdum non distinguantur re, sed nostris conceptibus, pertinent ad diversas species praedicamentales potentiae. Sicut etiam memoria et intellectus numerari solent ut diversae potentiae, quamvis ratione tantum distinguantur; ita ergo potest aliquis loqui de intellectu quatenus activus vel passivus est. Facile enim defendi potest in genere qualitatis et sub specie potentiae hanc tantum esse unam simplicem speciem, quae ex vi suae differentiae ultimae, eo quod sit potentia vitalis et perfecta, comprehendit utramque rationem eliciendi et recipiendi suum actum. Nam quod hi respectus possint per nostros conceptus praescindi, non satis est ad distinguendas species potentiarum, quia ex neutro illorum respectuum praecise sumpto, completur perfecta natura talis potentiae. Quod maxime verum est physice considerando essentiam et speciem huiusmodi potentiae, atque ita frequentius de his potentiis loquimur; voluntas enim una potentia est, etiamsi simul sit activa et receptiva sui actus. Hoc igitur modo nos semper loquemur; magis enim consideramus has res secundum proprias et adaequatas essentias quas in re habent, quam secundum praecisionem mentis nostrae, ut etiam inter explicandas ipsas quatuor species qualitatis adnotavimus.

 

18. Ultima quaestionis resolutio ex dictis elicitur.— Et hinc praeterea colligimus quanta sit distinctio inter membra illius divisionis. Nam si quis velit species potentiae activae et passivae in omnibus distinguere, qomodocumque in eis reperiantur, et ita exponere divisionem illam, oportet ut consequenter dicat membra illa in communi sumpta distingui formaliter, abstrahendo a fomali distinctione, quae est per mentis praecisionem, et ab ea quae est per rerum distinctionem. At vero loquendo magis physice ac realiter, ut nos loquimur, dicendum est illa duo membra esse in re distincta, ita tamen ut a potentia quae passiva dicitur non excludatur in re ipsa omnis activitas. Sic ergo potentia activa dicitur quae est elicitiva suae actionis vel actus, non tamen receptiva, potentia vero passiva, quae est receptiva sui actus, etiamsi illius sit etiam elicitiva; hoc autem modo constat tales potentias semper esse in re distinctas, cum ab una in re ipsa excludatur munus recipiendi, ut superius declaratum est.

 

19. Definitio potentiae activae explicatur.— Et iuxta hanc interpretationem facile accommodatur huic divisioni definitio potentiae activae quam Aristoteles tradit, nimirum, quod sit principium transmutandi aliud in quantum aliud; nam loquendo de potentia pure activa, constat illam esse principium agendi in aliam potentiam a se distinctam, alioqui non esse pure activam. In hoc ergo sensu semper haec potentia est principium agendi in aliud. An vero necessarium etiam sit potentias distingui supposito vel saltem subiecto, secundum diversas partes eiusdem suppositi, ut hac etiam ratione dicatur potentia ex parte subiecti esseprincipium transmutandi aliud, ex professo tractatum est supra, disp. XVIII. Nunc satis constat ex vi rationis formalis potentiae activae, quantumvis pure activa sit, non esse id necessarium; quia, licet contingat potentiam receptivam esse in eodem supposito, et in eadem parte subiecti in quo est potentia activa, nihilominus activa potentia erit pure activa, et erit principium transmutandi aliud in quantum aliud, non tantum ratione distinctum, sed etiam in re ipsa, saltem secundum principia agendi et patiendi, quod satis est.

 

20. Potentiae passivae definitio iuxta dicta explicatur.— At vero definitio potentiae passivae ab Aristotele tradita difficilius accommodatur alteri membro illius divisionis iuxta expositionem datam; quia potentia passiva, prout a nobis declarata est, non semper est principium transmutationis vel passionis ab alio in quantum aliud. Nam potentiae animales vel spirituales, etiamsi passivae sint, immutant seipsas. Immo, loquendo de potentia passiva quae sit propria species qualitatis, nunquam est principium transmutationis ab alio, quia nunquam est pure passiva, ut diximus. Sed de hac re iam multa diximus, tum in indice aristotelico, tum etiam dicta disp. XVIII. Et ideo breviter dicendum est imprimis Aristotelem non definisse potentiam passivam in ea proprietate in qua pertinet ad peculiarem speciem qualitatis, sed absolute et quasi transcendenter, nam illa definitio etiam materiae primae et quantitati ut potentia passiva est convenit. Unde facile dici potest illam definitionem datam esse ab Aristotele de potentia pure passiva, et consequenter in eis definitionibus non meminisse earum potentiarum quae sunt veluti mixtae seu activae simul et passivae, quia fortasse solum egit de potentia, ut est principium actionis transeuntis, et physicae ac sensibilis transmutationis. Vel secundo dicendum est, cum dicitur potentia passiva esse principium transmutationis ab alio in quantum aliud, non excludi, quin ipsamet res quae est potentia passiva possit etiam active concurrere ad illam transmutationem, sed indicari praeter illam requid semper aliquid aliud, sive ut integrum principium actionis, sive ut partiale, seu ut complementum principii, sive ut aliquo alio modo excitans et movens talem potentiam ad agendum. Vel certe dici potest particulam illam ab alio correctam esse et limitatam per particulam disiunctivam vel prour alterum est: nam per eam significatur non semper requiri distinctionem in re, sed formalem vel virtualem interdum satis esse, quae in hoc consistit, quod principium patiendi semper est in potentia formali ad actum recipiendum. Quod si aliquando illa eadem res est principium activum talis actus, non est sub ea ratione, sed quatenus illa res virtute aut eminenter continet talem actum, ut in dicto loco latius tractatum et explicatum est.

 

 

 

SECTIO III

 

QUODNAM SIT DIVISUM ILLIUS PARTITIONIS, QUAEVE DEFINITIO ILLIUS

 

1. Haec etiam quaestio facile ex dictis definitur. Possumus enim potentiam in communi, quae divisum est illius partitionis, ita definire.

 

Definitur potentia in communi

 

2. Potentia est principium proximum alicuius operationis ad quam natura sua institutum et ordinatum est.— In qua descriptione subintelligitur genus qualitatis, in quo potentia convenit cum aliis speciebus huius praedicamenti, et distinguitur a rebus aliorum praedicamentorum. Per illam vero particulam principium proximum, etc., declaratur imprimis ratio ob quam huiusmodi potentia est qualitas et peculiariter distinguitur a forma substantiali, quae, licet sit principium operationis, non tamen proximum, sed principale, ut in dicta disp. XVIII ostensum est. Ubi etiam tractavimus qua ratione principia proxima actionum in creaturis res distinctae sint a substantiis vel substantialibus formis, ex quo plane sequitur quod sint qualitates; nam in nullo alio accidentium genere collocari posse, per se notum est. Nomine autem operationis, in ea definitione intelligi potest tam actio quam receptio, ut definitio communis sit potentiae activae et pasivae. Quamquam si verum est nullam esse puram potentiam passivam ad hanc speciem qualitatis pertinentem, recte possumus intelligere nomine operationis id quod nomen ipsum proprie significat, scilicet, actionem vel actum proprie manantem ab ipsa potentia seu facultate; qui duplex est, unus eggrediens a potentia et transiens in aliud subiectum, alius manens in ipsamet potentia quae est principium proximum eius, et ita distinguitur duplex potentia, una pure activa, alia vero etiam receptiva seu passiva, ut satis declaratum est. Non oportet autem addere quod operatio accidentalis sit, ut aliqui significant; quia, licet frequentius huiusmodi sit talis operatio, tamen etiamsi substantialis sit, ut est substantiae generatio, nihilominus potentia quae est principium proximum eius et non principale, erit accidentalis qualitas, iuxta superius dicta in disp. XVIII.

 

3. Subintelligendum vero est in illa definitione huiusmodi principium proximum debere esse principium operationis quoad substantiam eius, ut per hoc distinguatur potentia ab habitu, qui est etiam principium proximum operationis, non tamen est per se requisitum ad substantiam, sed ad modum operationis, in quo a potentia differt. Vel fortasse:nelius et universalius intelligendum est de principio proximo quod ex parte operationis sit primum et quasi radicale in illo ordine; hoc enim solet simpliciter et quasi per antonomasiam vocari principium proximum. Quamquam enim principium proximum comparatione principalis non sit primum nec radicale, sed secundum et radicatum in primo, tamen quando in ordine principii proximi plura concurrunt subordinata inter se, unum eorum est in eo ordine primum et radicale, et illud proprie habet rationem potentiae, caetera vero sunt habitus vel dispositiones talis potentiae. Et hoc modo non solum habitus acquisiti, sed etiam infusi, et species intentionales, et quid huiusmodi est, a ratione potentiae excluduntur. Dixi autem, si talia principia pro sint subordinata inter se; nam si sint tantum partialia et ex aequo concurrentia ut unum non sit affectio vel dispositio alterius, tunc utrumque habebit rationem potentiae quamvis incompletae et partiali, ex utroque coalescet unum principium proximum adaequatum et primum in illo ordine.

 

4. Additum est ultimo in praedicta definitione hoc principium quod habet propriam et specialem rationem potentiae, debere per se primo institutum et ordinatum natura sua ad operationem, ut per eam particulam excludantur qualitates illae quae, licet sint principia proxima suarum actionum, non tamen sunt per se primo ad illud munus institutae, sed solum ad disponendum et perficiendum formaliter subiectum, ex quo consequenter vel concomitanter habent ut possint agere sibi simile; hae namque qualitates essentialiter constituuntur in tertia specie passibilium qualitatum, et non habent propriam potentiae specificationem; et ideo non comprehenduntur a nobis in definitione potentiae quae est peculiaris species qualitatis, de qua nunc disputamus.

 

Unde dignoscenda qualitas primo ordinata ad operationem

 

5. Sed inquires quo signo cognosci possit an qualitas activa per se primo sit instituta necne ad illud munus, seu ad actum suum, ut ita etiam discerni possit an sit in propria specie potentiae, vel passibilis qualitatis. Respondeo vix posse generalem regulam assignari, sed ex formali effectu, et modo, ac necessitate talium qualitatum pensandum id esse. Quando enim qualitas talis est ut, seclusa actione vel actu eius, per se sit propter suam formalem perfectionem necessariam substantiae, tunc signum manifestum est talem qualitatem non esse per se primo institutam propter actionem, sed ob suam formalem perfectionem, et huiusmodi sunt calor, frigus, et similes. At vero quando qualitas talis est ut, seclusa necessitate actionis vel actus, non solum non necessaria, verum etiam superflua censeretur in natura, tunc signum manifestum est talem qualitatem per se primo esse institutam propter operationem; ut, verbi gratia, intellectus agens superfluus esset in natura, si actio intelligibilium specierum non esset necessaria, vel si posset in aliud connaturale principium convenienter reduci; hoc ergo est sufficiens signum talem qualitatem per se primo esse institutam propter illam actionem. Deinde in hoc ordine collocantur omnes potentiae passivae quae in seipsas activae sunt suarum operationum, ut sunt intellectus et voluntas, et similes potentiae sensitivae; nam omnes hae potentiae tales sunt, ut sine suis actibus imperfectum habeant statum, et prorsus supervacaneae censerentur, nisi et tales actus essent possibiles et propter illos ipsae essent necessariae, quod satis constat ex communi conceptu et ratione talium potentiarum.

 

6. Ex qualitatibus autem pure activis, quando proxime efficiunt alias sibi similes per actionem univocam, sufficiens signum est tales qualitates non esse per se primo institutas ad agendum; quia nullum individuum unius speciei est per se primo ordinatum ad aliud, praesertim in rebus aut qualitatibus absolutis; nec potest essentialis ratio talis speciei in illa habitudine consistere, cum tamen essentialis ratio potentiae, quae per se primo instituta est ad actum, in illa habitudine posita sit, ut infra dicemus. Sic igitur calor, qui proxime activus est alterius caloris, non est per se primo ad illam actionem natura sua institutus, sed id quasi concomitanter habet ratione talis perfectionis quam in suo esse formali continet, et idem est de similibus. Ut ergo potentia sit per se instituta ad actum, oportet ut actio eius sit aliquo modo aequivoca seu diversae rationis quoad terminum suum; quamquam non liceat inde inferre per simplicem conversionem oppositam seu contrariam regulam, scilicet, quoties virtus habet actionem diversae rationib esse per se institutam ad illam, quia haec propositio universalis vera non est. Non enim omnis virtus aequivoca est per se primo ordinata ad suas actiones; nam divina virtus est maxime aequivoca respectu suorum effectuum vel actionum externarum, et non est per se ordinata ad illas; et idem forte est de luce solis, respectu effectuum eius, et considerando intrinsecam naturam et essentiam eius (nunc enim non agimus de extrinseca intentione agentis), et eiusdem rationis fortasse sunt aliae formae vel qualitates quae per se sunt ad ornandum vel perficiendum formaliter suum connaturalem subiectum, consequenter vero sunt communicativae sui esse, sive univoce, sive aequivoce tantum. Qualitates vero quae non agunt ad communicandum suum esse, sed solum sunt vel instrumentariae virtutes, ut illa quae est in semine, vel solum deserviunt ad usum aliquem vel motionem, hae videntur per se primo institutae ad actionem, etiamsi alias pure activae sint.

 

SECTIO IV

 

UTRUM OMNIS POTENTIA SIT NATURALIS, ET NATURALITER INDITA

 

1. Ratio dubitandi esse potest quia Aristoteles, in c. de Qualit., assignando secundam speciem, naturalem potentiam vocat. Quod autem naturale est, naturaliter inest. In contrarium vero est quia praeter potentiam naturalem multi ponunt neutram in ordine naturae, qualis censetur esse in caelo ad motum. Alii addunt potentiam obedientialem, vel in ordine naturae ad artificialia, vel in ordine gratiae ad supernaturalia. Aliqua etiam potest esse potentia acquisita, vel extrinsecus addita et non a natura indita, ut impetus lapidi impressus. Non ergo omnis potentia naturalis est.

 

Exponitur sensus quaestionis

 

2. Suppono quaestionem esse de potentia vera ac reali, quae generatim dici potest physica, sive activa sive passiva sit, nam potentia logica, cum in re nihil entitatis ponat, nec naturalis est nec violenta, sed est non repugnantia quaedam; unde ab aliquibus vocatur potentia obedientialis, quia de se est indifferens; ab aliis autem vocatur potentia obiectiva; nihil vero refert quo nomine vocetur, dummodo constet illam non esse potentiam realem. Addere vero possumus hanc non repugnantiam, eo modo quo potentia dicitur, interdum posse vocari naturalem, vel quia est consentanea naturis et essentiis rerum, vel quia in eis fundatur. Alia enim est non repugnantia quae est per solam non implicationem contradictionis, cui magis potest accommodari nomen potentiae obedientalis in hac significatione, quae negativa potius est quam positiva; haec enim potentia non tam obedit quam non resistit, cum tamen obedire in praesenti locutione seu translatione esse videatur aliquo modo exsequi praeceptum alterius vel cooperari illi.

 

3. Rursus potentia realis et physica, sive activa, sive passiva, accipi potest vel transcendentaliter vel praedicamentaliter, ut supra declaravimus, et de utraque potest praesens quaestio versari; et quamvis de praedicamentali nos praecipue agamus, de utraque tamen obiter dicemus. Potest autem potentia dici naturalis variis respectibus vel rationibus: primo, quia in se est naturalis ordinis, et sic distinguitur contra supernaturalem. Vel quia est indita et congenita cum natura, et sic distinguitur contra acquisitam vel extrinsecus inditam. Vel dici potest potentia naturalis comparatione ad actum, ut si activa sit, quia talem actum virtute naturali exercere potest sine aliquo extrinseco et praeternaturali concursu, si vero sit passiva, dicetur naturalis si vel talem actum natura sua postulet, vel certe si per naturales causas possit illum recipere. Naturalis autem causa non sumitur hic ut distinguitur contra liberam, sed ut distinguitur a supernaturali, quae praeter ordinem causarum universi naturis rerum consentaneum operatur.

 

Quaestionis resolutio

 

4. Dico primo: si potentia activa transcendenter et generatim sumatur, non omnis potentia activa est naturalis secundum omnem respectum, quamvis nulla sit quae respectum aliquem naturalitatis non habeat; dantur vero etiam in hoc ordine potentia supernaturalis et obedientialis. Declaro primo inductione, nam imprimis divina potentia, comparatione ad ipsum suppositum cuius est potentia, connaturalis est, ut per se constat; tamen comparatione effectuum vel subiectorum quae immutare potest, non solum naturalis est, sed etiam supernaturalis, vel neutrum est praecise, sed eminenti modo utrumque. Potest enim, quantum ad actiones transeuntes, agere modo naturali et physico, educendo formam de potentia naturali materiae, et potest etiam agere modo ultranaturali, per creationem scilicet. Quamquam ex vi huius modi agendi per creationem potentia illa non semper potest supernaturalis denominari; nam licet semper superet naturalem modum agendi reliquorum agentium, qui est agere ex praesupposito subiecto, non tamen semper agit aliter quam natura rerum postulet, et ideo quatenus operatur consentanee ad naturas rerum, naturalis dici potest. Ulterius vero potest divina potentia, sive per creationem, sive per eductionem, operari ultra id quod naturale est rebus, vel quoad modum faciendi, vel etiam quoad formam seu esse factum; atque hoc respectu illa potentia supernaturalis appellatur. Sic igitur divina potentia, propter amplitudinem et illimitationem suam in ordine ad suas actiones, nec praecise naturalis est nec supernaturalis, sed eminentem quamdam rationem potentiae habet, in qua utrumque complectitur.

 

5. At vero potentia activa creata interdum est naturalis, id est, a natura indita subiecto, interdum vero minime, sed superaddita, et haec rursus, quamvis non sit congenita, sed acquisita, proportionata est naturalibus viribus et capacitati subiecti, ut habitus acquisiti, scilicet, artes, etc.; nam haec omnia comprehenduntur sub potentia activa in hac aptitudine, ut ex Aristotele constat; et sistendo in ratione naturali non potest cognosci alius modus potentiae activae in creaturis; et ideo Aristoteles alterius non meminit. At vero iuxta principia theologiae dantur aliae virtutes activae, quae non solum non sunt congenitae cum natura, neque ab illa naturaliter manant, sed etiam excedunt capacitatem et vires naturales eius. Et haec quidem non possunt dici potentiae naturales respectu subiecti, sed simpliciter supernaturales, tamen respectu propriorum actuum sunt principia connaturalia eorum, et ideo secundum eam rationem habent aliquem respectum naturalis potentiae. Quomodo aiunt theologi intellectum lumine gloriae illustratum connaturaliter videre Deum. Immo potissima ratio ponendi eas virtutes est, ut operans habeat intrinseca principia connaturalia talibus actibus.

 

6. Praeter haec vero est in creatura potentia ut cooperetur Deo tamquam instrumentum eius ad effectus vel actiones superantes totum naturae ordinem, ut verior sententia theologorum docet; illa ergo potentia non potest non esse realis, cum per illam influat res in effectum realem, nec potest non esse activa, cum sit principium agendi saltem instrumentaliter, comparataque ad effectum vel actionem non potest dici naturalis, cum talis actio omnino sit supra naturam talis instrumenti. In se tamen et in entitate sua non est ex se entitas supernaturalis, sed talis est qualis fuerit entitas ipsius creaturae, quia in re est omnino idem cum illa, et illi non confert propriam aliquam specificationem. Unde etiam est necessario congenita cum entitate cuius est potentia, secundum quam habitudinem naturalis dici potest. Simpliciter tamen et secundum habitudinem ad effectum, et considerato modo agendi, optime appellatur potentia obedientialis activa, non negative tantum, sed positive, quia revera positive exsequitur imperium vel motionem superioris agentis, cui active cooperatur, et aliter operari non potest; de qua potentia copiose disputavimus in I tom., III partis, disp. XXI, sect. 5 et 6.

 

7. Ex his ergo satis probata manet tota conclusio, et quomodo in hoc ordine dentur potentia naturalis, supernaturalis et obedientialis. Ratio autem non est alia nisi quia cum potentia activa hic transcendenter sumatur, oportet ut sub se complectatur omnes ordines potentiarum possibilium, omnes autem ordines praedictos esse possibiles ex dictis patet; sunt enim consentanei partim naturis rerum, partim divinae potentiae et subordinationi quam habere debet creatura ad creatorem. Quod vero nulla ex his potentiis sit quae non habeat aliquem respectum connaturalitatis, patet etiam ex dictis, quia aut respectu actionis habet connaturalitatem, aut saltem respectu subiecti, quatenus est naturaliter congenita.

 

8. Solum potest contra hoc ultimum instari quia potest dari qualitas in se supernaturalis et infusa quae non habeat vim agendi aliquem actum connaturalem, possit autem esse instrumentum actionum supernaturalium, qualem multi theologi putant esse characterem; illa ergo qualitas habebit potentiam obedientialem, quae nec respectu subiecti, nec respectu actionis naturalis sit. Respondeo, etsi illa potentia non sit connaturalis subiecto illius qualitatis, esse connaturalem ipsi qualitati, quatenus ab illa separari non potest; quamvis enim haec qualitas supernaturalis sit, suam tamen propriam habet essentiam, secundum quam potest habere attributa connaturalia sibique necessario congenita.

 

9. Dubiolum dissolvitur.— Rursus dubitari potest circa illam conclusionem, cur inter potentias activas non dicatur aliqua esse violenta active, id est, violentiam inferens, cum haec habitudo potentiae ad actum in rebus inveniatur, ut constat, et sit diversa a reliquis supra numeratis. Respondetur imprimis violentum proprie non sumi active, sed passive, ut constat ex usu omnium et ex vulgari definitione Aristotelis. Deinde actio non potest esse violenta agenti ut sic, nam si virtute naturali agit, actio illa est naturali inclinationi conformis; si autem agat virtute supernaturali vel obedientiali, actio non erit contra inclinationem naturae, sed supra illam. Quod autem actio sit violenta passo, id non est satis ut potentia activa dicatur violenta, eo vel maxime quod, si formaliter ac per se loquamur de passo ut passum est, actio non est illi violenta, cum sit in potentia ad illam, sed est illi violenta quatenus est affectum contraria forma seu qualitate, quod est per accidens ad rationem activae potentiae.

 

Secunda assertio

 

10. Dico secundo: si potentia passiva transcendenter sumatur, non omnis potentia passiva est simpliciter naturalis; aliqua est enim obedientialis, vel etiam neutra, quamquam nulla sit huiusmodi potentia quae secundum aliquem respectum non sit naturalis. Haec assertio eadem proportione qua praecedens declaranda est et probanda; non habet tamen locum in Deo, sed tantum in creaturis, quia in Deo nulla est potentia passiva, sed haec est creaturarum propria. Quae comparari potest, vel ad subiectum cui inest, vel ad actum quem recipit, quia actus interdum talis est, ut non solum possit potentia naturaliter illum recipere, sed etiam ad illum habeat naturalem inclinationem; aliquando vero actus est talis, ut virtute causarum naturalium tribui possit, non tamen sit debitus tali potentiae passivae, neque ex intrinseca et naturali inclinatione eius. Rursus potest aliquando actus talis esse, ut neque sit ex inclinatione passi, neque etiam possit per naturales causas fieri; a divino autem et supernaturali agente possit in tale subiectum induci.

 

Resolutio incidens de potentia neutra

 

11. Prima sententia.— Quando ergo potentia passiva et est innata et connaturalis subiecto et connaturalem etiam habet inclinationem ad actum quem per naturales causas recipere potest, tunc propriissime et omni respectu est potentia naturalis, sicque materia est naturalis potentia ad formam, visus ad species vel actus videndi, etc. Aliquando vero est potentia innata quidem et intrinseca subiecto, actus vero qui in ea recipitur talis non est ut per se spectet ad perfectionem talis potentiae, quive sit ex inclinatione eius, etiamsi a causis creatis et intra ordinem naturae contentis induci possit. Et hanc potentiam appellavit neutram Scotus, q. 1 Prologi, et In II, dist. 2, q. 6, in fine; adhibetque exemplum in potentia passiva quam caelum habet ad suum motum circularem, quam dicit esse neutram, quia caelum ex se indifferens est ad illum motum, eo quod nihil ad eius particularem perfectionem pertineat, quae fuit sententia Avicen., lib. IX suae Metaph., c. 2. Similemque dicit Scotus esse potentiam angeli ad motum vel ad existendum in hoc aut illo loco, et potentiam superficiei ad albedinem vel nigredinem, quia, licet superficies apta sit ad has formas recipiendas, indifferens tamen est ad illas.

 

12. Secunda sententia.— Alii vero nolunt admittere huiusmodi potentiam neutram, ut Caietanus, in suis opusc., tom. III, tract. III, q. 1; et Soto, II Phys., q. 1, ad 2. Fundamentum autem est, quia vel potentia comparatur ad actum adaequatum, vel ad particulares et inadaequatos sub illo contentos. Priori modo non potest dari potentia neutra, quia omnis potentia instituta est propter actum, praesertim adaequatum, quem propterea per se primo respicit et ad illum inclinatur, iuxta doctrinam Philosophi, IX Metaph., text. 13, 14, 15 et 16, ubi propterea ait omnem potentiam definiri per actum. Si vero comparetur potentia ad actus inadaequatos, licet aliquo modo indifferens sit ad hunc vel illum recipiendum, simpliciter tamen dici non potest neutra, sed potius connaturalis ad singulos, saltem per se secundo, quia in singulis reperitur communis ratio obiecti seu actus adaequati. Alias materia tantum esset in potentia neutra ad singulas formas, et visus ad visiones, etc., atque ita nunquam potentia, ut est sub actu, esset potentia naturalis, quia nunquam est nisi sub uno actu singulari et determinato.

 

13. Potentia aliqua neutra necessario asserenda.— Sed negari non potest quin aliqua potentia neutra possit appellari; idque dupliciter, scilicet, vel ut est sub aliquo actu, vel secundum se. Declaratur, nam materia prima dupliciter considerari potest: primo, ut est sub aliqua forma, verbi gratia, ignis; secundo, praecise ac secundum se. Et eadem duplex consideratio locum habet in qualibet potentia passiva. Materia igitur, ut est sub una forma, dici potest esse in potentia neutra ad actus indifferentes tali formae; quamquam id proprius dicatur de toto composito, prout est in potentia ad tales actus. Sic certe ignis (quidquid pro nunc de caelis sit) est in potentia neutra ut in suo naturali loco vel circulariter moveatur vel quiescat, quia forma ignis ad neutrum horum inclinationem habet vel repugnantiam, sed solum inclinatur naturaliter ad existendum in suo loco, et hoc est quasi obiectum primarium et adaequatum illius inclinationis; modus autem existendi cum motu, vel sine illo, accidentarius est, et non est proprie actus per se contentus sub primario obiecto, sed conditio concomitans et accidentaria. Ecdem modo censeo dici posse aerem esse in potentia neutra ad lumen, quia forma aeris non habet naturalem inclinationem ad illud, etiamsi illi non repugnet: et similia exempla sunt facilia. Neque contra hanc partem procedit fundamentum secundae sententiae, quia haec potentia non tam dicitur neutra comparatione ipsius potentiae passivae quam formae, quae ad nullum ex illis actibus inclinatur.

 

14. Considerando autem posteriori modo materiam seu potentiam passivam secundum se, sic alia distinctione utendum censeo; nam vel potentia est per se instituta et ordinata ad actum, vel solum habet aptitudinem ad talem actum quasi concomitantem entitatem eius, ita ut non pertineat ad primarium finem eius. Quando potentia est prioris generis, sive ad adaequatam rationem sui actus, sive ad specificas et singulares sub illa contentas comparetur, non potest potentia neutra vocari, sed naturalis, ut recte probat fundamentum Caietani et aliorum. At vero quando potentia vel capacitas est tantum posterioris rationis, recte dicitur potentia neutra, quia revera nullum actum talem postulat ex inclinatione naturali, neque adaequate, neque inadaequate, quia illa capacitas non inest tali rei eo quod sit per se ordinata ad illum actum, sed solum concomitanter. Sic existimo superficiem esse in potentia neutra ad colores et non tantum ad singulos colores, sed etiam ad colorem absolute, quia nullam naturalem inclinationem ad illum haber. Unde in caelo est superficies sine ullo colore, et in simplicibus elementis, et tam naturalem statum habet ac in mixtis, ubi est colorata. Quod si in mixtis esse non potest naturaliter sine colore, id non est ratione sui, sed ratione formae. Eodem fere modo existimo esse quantitatem in potentia neutra ad varias figuras, quia nihil omnino pertinent ad naturalem perfectionem vel inclinationem eius secundum se. Sic etiam ex sententia et modo loquendi philosophorum omnium, res naturales non dicuntur esse in potentia naturali ad formas artificiales, quae sunt figurae quaedam, sed in obedientiali, quae in illis rebus eiusdem rationis est cum neutra; cur autem obedientialis dicatur, statim declarabo. Et idem existimo accidere in materia prima respectu aliquorum accidentium, quantum ad illam spectant, quia materia prima per se primo est propter formam substantialem; accidentia vero (praeter quantitatem, quae est proprietas sibi connaturalis) solum respicit vel media forma substantiali, vel ratione illius. Unde, si quae sunt accidentia quae ad substantialem formam nihil conferunt nec ratione illius postulantur, respectu illorum dici potest materia prima esse in potentia neutra, ut ad motum vel quietem, densitatem vel raritatem.

 

15. Neque contra hanc partem procedit fundamentum alterius sententiae, quia talis potentia per se ordinata non est ex natura sua ad huiusmodi formam vel accidentia, neque in particulari, nec in communi, sed est per se ad actum alterius generis, concomitanter vero habet capacitatem ad reliquos. Haec vero ratio seu denominatio potentiae neutrae non excludit quin talis capacitas connaturalis sit ex parte subiecti, tamquam necessario concomitans naturam vel entitatem talis rei, immo in re ipsa indistincta ab illa, nisi secundum rationem.

 

16. Potentia obedientialis passiva non est sola non repugnantia.— Atque hinc facile intelligitur quid dicendum sit de potentia quam res creatae habent ad recipiendos aliquos actus divinae et supernaturalis virtutis, quos per naturales causas recipere non possunt, ut est capacitas animae ad gratiam et intellectus ad lumen gloriae. Non est enim dubium quin talis potentia positiva et realis sit, et in ipsius rei entitate fundata. Non enim dici potest quod sit sola non repugnantia; nam, licet haec simul intercedat, tamen sola non satis est ad realem causalitatem materialem quam huiusmodi res habent circa actum quem in se recipiunt, nam est verum ac reale subiectum eius a quo talis actus accidentalis in esse et fieri pendet. Est igitur in tali subiecto realis capacitas passiva ad talem actum. De hac ergo capacitate disputant theologi an naturalis dicenda sit; et Scotus, In II, ubi supra, et discipuli eius illam naturalem appellant. Caietanus vero, I p., q. 1, et 12, a. 1 utriusque, et alii thomistae vocant obedientialem, et melius loquuntur, licet possit esse dissensio in solo modo loquendi. Certum est enim hanc potentiam non esse aliquam rem superadditam naturis rerum, aut ab eis in re ipsa distinctam, nam oporteret illam supponere aliam capacitatem, de qua eadem rediret quaestio. Unde secundum hunc respectum potest dici talis potentia naturalis subiecto, quia et est cum illo naturaliter congenita, et est ipsamet entitas naturalis eius. Quomodo dixit Augustinus, de Praedestinat. sanct., c. 5: Posse haberi fidem et charitatem naturae est fidelium; et D. Thom., III, q. 113, a. 1, eodem sensu ait rationalem animam naturaliter esse capacem gratiae; et I, q. 48, a. 4, ait habilitatem animae ad gratiam consequi naturam eius. At vero comparatione ad actum et ad agens, a quibus potentia simpliciter denominatur, non potest haec potentia dici naturalis, ut recta dicit D. Thom., In I, dist 14, q. 9, a. 2, tum quia ille actus est simpliciter et in se supernaturalis; tum etiam quia non potest a naturali agente reduci ad actum; tum praeterea quia neque talis actus est ex natura rei debitus tali potentiae, neque ipsa habet naturalem inclinationem ad illum, iuxta veriorem theologorum sententiam. Et ideo vocari solet haec potentia obedientialis, seu potentia obedientiae, ut late tractavi in I tom. I-II partis, disp. XXXI, sect. 6. Et praeterea videri potest D. Thom., q. 29 de Verit., a. 3, ad 3, et q. unica de Virtutibus, a. 10, ad 13, et q. 1 de Potent., a. 3, ad 1; et Capreolus, In I, dist. 42, q. 1, a. 3, ad 5 contra 4 concl.; et Ferrar., III contra Gent., c. 102, ubi D. Thomas, ratione 4.

 

17. Potentia quae est in rebus physicis ad formas artificiales, qualis sit.— Atque ad hunc modum loquuntur nonnulli philosophi de potentia passiva quae est in rebus naturalibus ad formas artificiales, sumiturque hic loquendi modus ex D. Thom., II Phys., lect. 1. Quia etiam illa potentia non est ad eius perfectionem vel naturalem inclinationem. Unde sub hac ratione potest etiam dici talis potentia neutra, quia neque inclinatur ad actum naturaliter, neque illi repugnat. Quia vero non reducitur in actum ab agente mere naturali, sed ab intellectuali, operante et per artem, quae aliquo modo est superaddita naturae, et per motionem voluntatis, quae imperium dici solet, ideo talis potentia obedientialis vocatur; nam, ut supra diximus, potentia passiva correspondet activae, unde etiam suscipit denominationem proportionatam illi. Est autem latum discrimen inter potentiam obedientialem ad formas artificiales et supernaturales, nam illa potest reduci in actum ab agente creato per naturales vires operante, haec vero nonnisi ab agente increato, saltem ut principali. Item, quia actio circa priorem potentiam, licet non sit mere naturalis, ut naturalis actio distinguitur a libera, neque etiam sit naturalis ut naturae debita, est tamen absolute contenta in ordine naturae, ut distinguitur ab ordine gratiae supernaturali, et non miraculosa, nam in illa actione nullus intervenit effectus aut motus qui non possit per virtutes et potentias naturales fieri. Neque per illam actionem fit aliqua forma quae pertineat ad superiorem gradum seu ordinem rerum. Posterior vero potentia non reducitur ad actum nisi per supernaturalem aut miraculosam actionem, aut in modo aut in substantia. Denique prior capacitas valde limitata est, et ad formas imperfectas; posterior vero amplissima est, adeo ut plene satiari et impleri non possit, etiam per potentiam Dei absolutam, ut sumitur ex D. Thoma, II-II, q. 24, a. 7, et q. 29 de Verit., a. 3. Quidquid enim Deus in illa operetur, semper manet capax ad plura recipienda; nam hoc ipsum pertinet ad infinitam potentiam Dei.

 

Obiter aliquot dubia expediuntur

18. Materia prima quam potentiam habeat ad animam rationalem.— Atque hinc resolvitur facile illa quaestio, qualis sit potentia materiae ad animam rationalem et an sit dicenda naturalis. Dicendum est enim vere ac proprie esse naturalem potentiam, quia anima rationalis vere ac naturaliter est actus materiae. Nec refert quod illa anima tantum fieri possit per creationem, tum quia materia non est in potentia ad creationem animae, sed ad unionem, et haec fieri potest ab agente naturali; tum etiam quia Deus non creat illam animam ut supernaturale agens, sed ut pertinens in suo ordine complementum causarum naturalium.

 

19. Item definitur ex dictis facile quaestio, scilicet, an in materia vel subiecto sit potentia naturalis ad recipiendum actum quem semel habuit et amisit, etiamsi iam non possit naturaliter illum recipere. Dicendum est enim, quoad entitatem et capacitatem talis formae eamdem potentiam manere tum quia illa non est in se diminuta, cum sit indivisibilis, tum etiam quia quacumque ratione restituatur illi potentiae talis actus naturali vi illum complectetur. At vero quoad modum recipiendi non est in tali subiecto capacitas proxima, id est, habens omnes conditiones requisitas ut possit a naturali agente recuperare talem actum. Et ideo quoad hoc potest talis potentia vocari obedientialis. Neque est inconveniens quod potentia in se, et respectu actus quasi in termino, sit naturalis, et tamen quod respectu viae aut modi recipiendi sit obedientialis; nam hic respectus est accidentarius ex praesuppositi prioris generationis et corruptionis; ad potentiam autem naturalem satis est quod per se et absolute potuerit ille actus modo et via naturali obtineri.

 

20. Quae potentia in physicis ad physicas formas sola arte effectibiles.— Rursus vero hinc oritur et breviter expeditur alia quaestio, scilicet, an in rebus naturalibus sit potentia naturalis ad quasdam formas substantiales quae, nisi adhibita humana arte et industria, introduci non possunt, ideoque potius per artem fieri videntur quam per naturam, ut sunt forma panis, farinae, et similes. Dicendum est enim hoc non obstare quominus ad illas formas sit in rebus naturalis potentia, quae non est alia praeter potentiam ipsam materiae primae, quae has etiam formas includit sub adaequato obiecto suo; propter peculiares tamen dispositiones ad huiusmodi formas requisitas, necessaria est peculiaris industria in applicando activa passivis ut dispositiones ad huiusmodi formas requisitae introduci possint. Quin potius, vix sunt aliquae res substantiales ad humanos usus accommodatae quae humanam industriam non requirant ut convenienti modo gigni possint; tota vero haec industria in applicandis causis agentibus vel patientibus versatur. Quaedam vero sunt ex his rebus quae magis pendent ab arte, eo quod nunquam possint a sibi similibus generari; sed vis per se introducendi illorum formas in solis est universalibus causis, quae non agunt nisi materia convenienter per artem praeparetur et applicetur.

 

21. An aliqua passiva potentia sit violenta.— Ultimo inquiri potest circa hanc conclusionem, an detur potentia passiva violenta. Aliqui enim negant, quia actio nunquam est violenta ex parte solius potentiae passivae; haec enim de se indifferens est ad opposita, teste Aristotele, lib. X Metaph., c. 6, text. 14. Caietanus vero, in opusculo supra citato, quamvis neget potentiam neutram, dicit tamen passivam potentiam in violentam et naturalem distingui; nam potentia passiva quam lapis habet ut sursum moveatur, violenta est. Sed distinctione opus est: potest enim potentia passiva considerari vel secundum se, vel prout subest alicui actui. Priori modo revera nulla est potentia passiva violenta, quia cum ipsa sit de se capax talis actus et non supponatur in ea oppositus actus, non habet unde illi repugnet, sed potius vel ad illum inclinatur, si ad illum sit per se instituta, vel saltem illi non repugnat, sed indifferens est, si tantum concomitanter illam capacitatem habeat. Si vero potentia consideretur ut est sub aliquo actu, sic potest dici esse potentia violenta ad oppositum actum, respectu totius compositi in quo manet talis potentia; illi enim violentus est talis actus, non ipsi potentiae secundum se. Dicitur autem talis potentia violenta, non quia ipsa violenter insit composito, nam potius est naturalis, sicut homini est naturale esse mortalem; sed violenta dicitur quia est ad actum ipsi supposito violentum. Unde fit ut talis potentia violenta non distinguatur re a naturali, sed habitudine tantum ad diversos actus. Adde quod licet potentia passiva respectu plurium actuum positivorum, quorum est receptiva, non sit secundum se spectata violenta ad alterum illorum, quia neutrum sibi determinat ex naturali sua inclinatione, sed ex aliqua forma, tamen, si comparatio fiat non inter actus positivos, sed inter positivum actum et privationem eius, sic fieri potest ut potentia passiva secundum se sit violenta ad carentiam actus, ut quando ex naturali inclinatione passiva determinat sibi talem actum tamquam sibi debitum, quo modo materia caeli esset violenta sine propria forma, de qua re aliqua tetigi I tomo III partis, disp. VIII, sect. 4.

 

Tertia assertio de potentia praedicamentali

 

22. Dico tertio: potentia praedicamentalis semper est potentia naturalis comparatione ad suum actum, non tamen semper comparatione ad subiectum cui inest. Haec assertio colligitur facile ex omnibus hactenus dictis; nam imprimis omnis potentia quae est species qualitatis, est per se primo instituta et ordinata ad actum; ergo est potentia naturalis ad suum actum. Primo quidem et per se respectu actus adaequati, secundario vero etiam respectu inadaequatorum actuum qui sub adaequato obiecto continentur. Quod etiam facile confirmari potest inductione in omnibus potentiis, tam propriis animae, quae simul sunt activae et passivae, quam in aliis pure activis, quae semper inclinantur ad actiones suas. Deinde patet excludendo alia membra; nam potentia obedientialis ex vi suae rationis nunquam est particularis potentia praedicamentalis, sed quascumque res comitatur iuxta modum earum. Unde, si aliquando potentia obedientialis est res pertinens ad secundam speciem qualitatis, ut est, verbi gratia, potentia obedientialis animae rationalis ad lumen gloriae, quae non est alia nisi intellectus ipse, talis (inquam) potentia non ideo est species qualitatis quia obedientialis est, sed quia comitatur quamdam entitatem estque idem cum illa, quae alias secundum propriam rationem est naturalis potentia, et idem est in omnibus similibus.

 

23. Rursus in hoc genere praedicamentalis potentiae non datur potentia neutra, quia hae includunt oppositas rctiones; nam potentia neutra est quae non inclinatur ad actum; potentia autem praedicamentalis, cum sit per se primo instituta ad actum, inclinatur ad illum, sive per se primo, sive per se secundo. Quod si demus in eamdem rem posse simul cadere ut sit per se primo instituta et inclinata ad aliquod genus actuum, et quod concomitanter habeat capacitatem ad aliquos actus recipiendos ad quos non inclinatur, ut de materia prima respectu aliquorum actuum accidentalium supra dicebamus, dicendum imprimis est talem potentiam non esse neutram quatenus praedicamentalis est, sed ut concomitanter includit aliquam capacitatem transcendentalem. Deinde addimus nullam esse potentiam praedicamentalem quae proprie habeat huiusmodi potentiam neutram, sed obedientialem. Et ratio est quia nulla est potentia praedicamentalis pure passiva, ut diximus; potentia autem pure activa naturaliter solum potest efficere actiones sibi proportionatas, ad quas non est potentia neutra, sed naturalis; quod vero elevetur ad alias actiones, id solum esse poterit per potentiam obedientialem. Et eadem ratione potentiae animae, quatenus activae sunt, non habent potentiam neutram. Neque etiam ut passivae sunt, quia recipiunt a seipsis, et ita connaturaliter recipiunt. Quod si aliquando mere passive se habent respectu aliquorum actuum quos ab aliis recipiunt naturaliter, id semper est in ordine ad proprios actus perficiendos, et ideo etiam illos actus connaturaliter recipiunt, nisi per potentiam obedientialem ad superiores actus eleventur.

 

24. Potentia nulla de genere qualitatis violenta est respectu sui actus.— Atque hinc a fortiori concluditur non dari in hoc ordine potentiam violentam respectu actus, cum ad illum naturaliter inclinetur et ordinetur. Dico autem respectu actus, quia respectu subiecti alicuius potest esse violenta, ut si nonsit illi innata, sed extrinsecus addita, ut statim declarabimus. Sic enim intelligendun est et limitandum quod supra de potenti activa diximus. Dices: actus vitiosus es violentus voluntati, nam est contra naturam eius, ut patet ex D. Thoma, I-II, q. 71 a. 2; ergo potentia voluntatis ad talem ac tum est violenta; et tamen est propria et praedicamentalis potentia respectu talium actuum. Respondetur primo talem actur dici contra naturam quia est contra perfectissimam inclinationem naturae, non ver quia sit contra omnem naturae inclinationem; ipsa enim voluntas etiam habet ali quam inclinationem ad corpus et ad bona sensibilia, et ideo non est actus ille simpliciter violentus, quod ex eo etiam patet, quo, absolute voluntarius est. Adde etiam illur actum, ut actus est, non esse proprie contra naturam, sed ut aliquem defectum vel privationem habet, et ut sic non ad potentiam sed ad impotentiam potius pertinere.

 

25. Aliqua potentia de genere qualitatis violenta est suo subiecto.— Tandem ultima conclusionis pars facilis est. Regulariter enim huiusmodi potentiae praedicamentales sunt propriae passiones, et ita etiam ex parte subiectorum sunt naturales potentiae innatae et fluentes ab essentiis substantiarum, ut per se constat; aliquando vero sunt extrinsecus adiunctae, quod solum videtur contingere in quibusdam virtutibus activis quae sunt instrumenta externorum agentium, ut patet de impetu impresso lapidi ut moveatur sursum. Propter has ergo facultates instrumentarias dixi potentiam praedicamentalem non semper esse connaturalem subiecto; nam hae facultates ad hanc speciem qualitatis pertinent. Possunt autem interdum esse violentae, ut in exemplo posito; interdum vero supernaturales et divinitus infusae; et aliquando possunt esse indifferentes, licet sint a causis creatis, ut si igni imprimatur impetus quo circulariter in sua sphaera moveatur. Neque in hoc occurrit specialis difficultas.

 

SECTIO V

 

UTRUM UNICUIQUE POTENTIAE PROPRIUS ACTUS RESPONDEAT ET QUOMODO

 

1. Suppono aliud esse comparare rem in potentia ad rem in actu, aliud vero esse comparare potentiam ad actum. In priori enim comparatione non confertur potentia agens vel patiens ad actum suum, sed eadem res possibilis ut possibilis ad seipsam ut actu existentem; quae non se habent proprie ut potentia et actus, sed ut res in potentia et res in actu, quod valde diversum est. De qua distinctione diximus supra, disp. XXXI, ubi etiam tractavimus an essentia et existentia creaturae comparentur ut vera potentia et actus secundum rem, an secundum rationem tantum. In praesenti ergo non comparamus rem in potentia ad rem in actu, quia non agimus de potentia obiectiva seu logica, ut supra vidimus; sed comparamus realem potentiam, quae non est nisi activa vel passiva, ad proprium actum. De quibus etiam potentiis agere possumus vel late et quasi transcendentaliter, vel stricte et praedicamentaliter, id est, prout tales potentiae ad praedicamentum qualitatis pertinent. Et utrumque explicabimus; nam licet hic posteriori tantum ratione de potentiis agamus, tamen, ut exacte res intelligatur oportet omnes modos potentiarum et actuum attingere et inter se comparare.

 

Quaestionis resolutio

 

2. Dico ergo primo: cuilibet potentiae, tam activae quam passivae, respondet proprius actus, sed diversimode: nam potentiae passivae correspondet semper aliquis actus formalis actuans et perficiens ipsam; potentiae vero activae ut sic non respondet actus formaliter actuans ipsam, sed ab ea manans. Prima pars assertionis sumitur ex Arist., IX Metaph., ubi omnem potentiam declarat per habitudinem ad actum, ut latius dicemus sectione sequenti. Praeterea constat ex ipso nomine et ratione potentiae, cui operatio correspondet, aut certe operatum, sea terminus operationis; sed operatio actum significat, ut per se manifestum est.

 

3. Secunda item pars conclusionis est per se satis clara ex propria ratione potentiae passivae, quae ad recipiendum ordinatur; in hoc enim distinguitur ab activa, ut talis est; receptio autem propria et physica consistit in adhaesione vel unione alicuius actus formalis. Dico autem propria et physica, quia etiam dicitur recipi aqua in vase, et locatum in loco: illa tamen receptio solum est extrinseca, per quemdam contactum, unde illi non correspondet propria potentia passiva, de qua loquimur; propria ergo receptio seu passio est quae fit per intrinsecam unionem et actuationem potentiae. Necesse est ergo ut potentiae passivae correspondeat proprius actus actuans formaliter talem potentiam; actuans (inquam) vel aptitudine vel actu. Non est enim de ratione potentiae passivae ut sic semper esse sub actu suo, ut latius dicemus sectione sequenti. Est tamen de ratione eius ut ei correspondeat actus formalis illi proportionatus, quique possibilis sit iuxta proportionem ipsius potentiae, scilicet, ut si potentia mere sit naturalis, actus sit etiam naturaliter possibilis; si vero sit potentia tantum obedientialis, actus sit possibilis vel per artem, vel per supernaturalem vim, iuxta modum obedientialis potentiae, et iuxta regulam superius positam, quod potentiae passivae correspondet potentia activa cum proportione.

 

4. Deinde circa hunc actum potentiae passivae considerandum est duplicem rationem ex natura rei distinctam in tali actu inveniri (praesertim quando actus non est congenitus): una est ratio actualis passionis, alia est ratio formae in facto esse. Quod enim hae duae rationes sint ex natura rei distinctae, et interveniant in reductione potentiae passivae in actum, constabit infra, disputando de passione. Quod vero sub utraque ratione sit formalis actus potentiae passivae, patet, quia sub utraque intrinsece adhaeret potentiae passivae et illam reducit de potentia in actum. Unde Aristoteles, definiens motum (quod in re idem est quod passio), dicit esse actum entis in potentia. Definiens vero formam seu animam, dicit esse actum materiae seu corporis. Neque repugnat unam et eamdem potentiam duobus modis actuari, quia illi sunt inter se ordinati, et ubi est unum propter aliud, ibi est unum tantum. Quocirca sicut fieri ordinatur ad esse, et via ad terminum, ita actus seu actuatio passionis ordinatur ad actum formae seu informationis. Unde, licet via generationis passio sit primus et immediatus actus potentiae passivae, tamen via intentionis et perfectionis prior actus est ipsa forma, seu terminus passionis. Et ideo illi primo et per se proportionatur potentia passiva, et ab illo sumit propriam rationem et speciem, iuxta ea quae inferius dicemus.

 

5. Atque hinc facile constat ultima pars de potentia activa et actu eius; potentia enim activa ut sic non est ad recipiendum, sed ad agendum; ergo actus correspondens non debet esse per modum receptionis vel informationis, sed per modum emanationis tantum. Et confirmatur ac declaratur; nam, sicut potentiae passivae correspondet passio vel terminus passionis, ita potentiae activae correspondet actio et effectus seu terminus actionis; de effectu autem constat, per se loquendo, non esse actum informantem potentiam agentem, immo nec proprie actum eius, ut statim dicam. De actione vero Aristoteles, III Phys., IX Metaph., docet non esse actum formalem ipsius agentis. Et quamvis de actione transeunte specialiter loquatur, tamen infra disputantes de actione ostendemus formaliter id esse verum de omni actione ut sic, quia, licet actio immanens sit formalis actus suae potentiae activae, non tamen id habet ex eo quod actio est, sed ex eo quod simul est passio talis potentiae, ut passiva est. Sicut etiam terminus vel effectus illius actionis est actus formalis eiusdem potentiae, non ex eo (formaliter loquendo) quod est effectus eius, ut principii efficientis, sed ex eo quod est forma respiciens capacitatem passivam talis potentiae; ergo in universum actus potentiae activae, ut activa est, non est formalis actus eius.

 

6. Propter quod D. Thomas, 1, q. 25, a. 1, ad 1, dicit potentiam activam non dividi contra actum, sed potius fundari in eo, in quo videtur aliquo modo repugnare primae parti nostrae assertionis; non vero repugnat, quia loquitur de actu informante, seu intrinsece dante esse; nos autem abstractius locuti sumus. Itaque vult potentiae activae non correspondere actum qui eam proprie actuet; cui non repugnat quod respondeat actus qui ab illa sit, qui non tam est actus eius quam alterius, scilicet, effectus vel passivae potentiae.

 

7. Activae potentiae proprius actus est actio potius quam effectus.— Ex quo intelligi potest, cum a potentia activa duo ex natura rei distincta manent, scilicet, actio et terminus seu effectus, proprius aut formalius dici actionem ipsam esse actum correspondentem potentiae activae, quam terminum eius. In quo videtur esse nonnullum discrimen inter potentiam activam et passivam, cuius ratio est quia, licet effectus sit per se primo intentus et ad illum actio ordinetur, tamen non ita formaliter respicit agens habitudine intrinseca et transcendentali, sicut ipsa actio, et ideo per actionem ut sic constituitur potentia activa in ratione actualiter agentis, et non per effectum, et ideo proprie ac formaliter dicitur actio esse actus correspondens tali potentiae. At vero in potentia passiva, non sola passio, sed etiam forma quae est terminus eius respicit talem potentiam intrinseco et transcendentali respectu, et actuat illam. Dices: ergo actus respondens potentiae activae est formalis actus eius, nam actio ut sic est formalis actus agentis. Respondeo esse actum formalem denominatione, non informatione, quia non respicit agens ut in quo sit, sed ut a quo sit; et ideo licet in modo denominandi imitetur actum formalem, re tamen vera non est talis actus.

 

8. Illatio ex dictis.— Ex quibus infertur non omnem potentiam comparari ad actum, ut proprium subiectum eius, sed illam tantum quae passiva est. Probatur facile ex dictis, quia solus actus potentiae passivae est actus informans vel actuans ipsam. Quod etiam ipsa ratio potentiae passivae prae se fert; nam, cum eius munus sit recipere, illa sola est quae habet vel constituit rationem subiecti alicuius actus. Hic vero statim sese insinuabat quaestio, an actio transiens sit in potentia agente ut in subiecto; nunc vero partem negantem ut veram supponimus, et universaliter actionem ut actionem non rccipi in potentia agente ut sic, sed si aliquando in ea manet, id esse quatenus ipsa simul est patiens, quod nunquam contingit nisi quando in se recipit terminum actionis. De qua re dicemus late infra, de actione et passione disputantes.

 

9. Obiectio contra illationem solvitur.—Sed obiici hic potest: nam omnis actus recipitur in aliqua potentia; ergo maxime in illa cuius est actus seu ad quam dicit habitudinem; ergo, e converso, omnis potentia est subiectum sui actus. Respondetur distinguendum esse de actu, nam, ut supra dixi disputando de existentia creaturae, actus interdum dicitur absolute, id est, sine respectu ad potentiam agentem vel recipientem, opponiturque potentiae obiectivae excluditque statum existendi tantum in potentia, et sic Deus dicitur actus et intelligentiae et actualis existentiae. De ratione ergo talis actus non est quod sit in subiecto; nunc vero non loquimur de illo actu. Alio autem modo sumitur actus relative ad potentiam agentem vel patientem, et de hoc etiam distinguendum est; nam actus potentiae passivae proprie ac formaliter est in subiecto, quia haec est propria habitudo eius ad suam potentiam; actus vero potentiae activae formaliter et secundum rationem propriam suam non est in subiecto, quia secundum propriam rationem non dicit habitudinem inexistendi suae potentiae, sed emanandi ab illa. Secundum rem autem, si actio sit accidentalis, inhaeret illi subiecto cui inhaeret passio; si vero sit substantialis, non oportet ut semper habeat proprium subiectum, sed satis est si per identitatem coniungatur termino tamquam modus eius, quae omnia declarabuntur latius disp. XLVIII, et aliquid supra tactum est, disp. XVIII.

 

Ultima assertio de distinctione actus a potentia

 

10. Ultimo dicendum est, quamvis unicuique potentiae respondeat actus illi proportionatus, semper tamen esse aliquid in re et in essentia et specie distinctum ab ipsa. Prior pars de proportione ex terminis ipsis est manifesta; nam si potentia respicit actum et actus respondet potentiae, necesse est ut inter se servent proportionem. Item, si potentia sit passiva, oportet ut capacitatem habeat ad recipiendum actum, et ut actus habeat aptitudinem ad actuandam illam, et haec est proportio inter talem potentiam et actum requisita. Si vero potentia sit activa, oportet ut aliquo modo in se contineat suam actionem et vim ac perfectionem ad eliciendam illam, et haec est proportio requisita in tali potentia.

 

11. Altera vero pars de distinctione in re facile etiam probari potest. Primo in communi, quia respectus potentiae ad actum realis est. Deinde in particulari, quia potentia activa est principium effectivum sui actus; non est autem vera efficientia nisi inter ea quae in re distinguuntur. Potentia autem receptiva est causa materialis sui actus, et e converso actus est formalis talis potentiae, eam vere ac intrinsece efficiens; ergo huiusmodi actus et potentia necessario distinguuntur in re ipsa. Unde Aristoteles, lib. IX Metaph., c. 3, tamquam manifestum sumit potentiam et actum aliud et aliud esse, ut inde concludat rem quae est in potentia non semper esse in actu, contra antiquos qui oppositum asseruerunt. Ex quo sumitur nova confirmatio: nam potentia est separabilis a suo actu in re ipsa; ergo distinguuntur in re. Quocirca cum Aristoteles, VIII Metaph., c. 6, ait potentiam et actum non facere multa, sed unum, non est sensus ipsa esse unum et idem, sed componere unum; loquitur enim de potentia receptiva et actu formali. Et eodem fere sensu ibidem ait, quod prius erat in potentia, postea esse in actu, non quia ipsamet potentia receptiva fiat actus, sed quia eadem quae prius carebat actu, postea sub illo constituitur. Quamvis etiam intelligi possit non de potentia et actu de quibus nunc loquimur, sed de re quae dicitur esse in potentia per non repugnantiam, vel per denominationem a potentia agente vel recipiente; sic enim illa eadem res quae erat in potentia, reducitur in actum cum fit, quod supra declaratum est cum de divisione entis in ens in potentia et in actu ageremus.

 

12. Est autem hic observandum distinctionem hanc inter actum et potentiam non semper esse aequalem; nam interdum est proprie et in rigore realis, interdum sufficit modalis; nam etiam modus est actus per modum formae eius rei quam modificat, et potest etiam ab illa effective fieri. Quando vero haec distinctio sit realis, quando vero solum modalis, ex particulari natura uniuscuiusque actus et potentiae, et ex aliis effectibus vel signis colligendum est. Quod si quis dicat interdum distingui solum ratione actum et potentiam, ut genus et differentiam, respondebimus id habere locum in actu et potentia logicis, seu metaphysicis, nos autem loqui de potentia reali et physica cum suo proprio actu comparata.

 

13. Ultima denique pars de distinctione essentiali facile ex dictis constat. Nam potentia et actus distinguuntur secundum rem, et differunt secundum habitudines omnino diversas et oppositas; ergo differunt secundum essentialem rationem. Dices: etiam actio et passio differunt secundum diversas habitudines, et tamen in re non differunt. Respondetur etiam actionem et passionem, eo modo quo concipiuntur ut diversa, distingui essentialiter, cum distinguantur genere et praedicamento. Quod vero non distinguantur secundum rem, ideo est quia illae habitudines non sunt oppositae, sed potius necessario connexae in una et eadem mutatione; actus vero et potentia non solum dicunt diversas habitudines, sed etiam oppositas; immo sese respiciunt tamquam terminos illarum habitudinum, et ideo, et alias habitudines sint diversarum rationum necesse est ut actus et potentia non solum in re distinguantur, sed etiam diversificentur in suis rationibus formalibus seu essentialibus. Quod etiam inductione ostendi potest, sive sumantur potentia et actus transcendentaliter, ut patet in materia et forma et in quolibet principio activo et eius actione, sive praedicamentaliter, ut nos praecipue loquimur; intellectus enim et intellectio essentialiter differunt, et sic de caeteris.

 

14. Actus et potentia an semper sub eodem genere.— Hic vero occurrebat statim quaestio, esto potentia et actus specie differant, an necessario esse debeant sub eodem genere; haec enim quaestio late disputari solet, praesertim propter Aristotelem, Metaph., c. 5, dicentem eadem esse principia rerum in omnibus generibus, scilicet actum et potentiam. Sed hace res late a nobis disputata supra, disp. XIV, et ide breviter dicendum est potentiam activam et actum non necessario esse eiusdem generis; immo, si sermo sit de proprio et immediato actu qui illi respondet quique est actio, semper esse diversi generis, cum principium agendi semper sit substantia vel qualitas; si vero ipse terminus seu effectus dicatur actus talis potentiae, interdum erit eiusdem, interdum diversi generis, pro ratione agentis univoci vel aequivoci, ut satis constat ex supra dictis de causis agentibus. At vero potentia passiva transcendentaliter sumpta non semper est eiusdem generis cum suo actu, sed tunc solum quando potentia est per se primo ordinata ad actum, ut citato loco late declaravimus. Quapropter potentia praedicamentalis, si passiva sit, semper est eiusdem generis cum suo actu formali et perfecto; nam huiusmodi potentia passiva, ut declaravimus, solum illa est quae simul est activa per immanentem actum; actus autem immanens eiusdem generis est cum sua potentia, cum sit vera qualitas, ut praecedenti disputatione ostensum est.

 

SECTIO VI

 

UTRUM ACTUS SIT PRIOR POTENTIA DURATIONE, PERFECTIONE, DEFINITIONE ET COGNITIONE

 

1. Has omnes comparationes inter actum et potentiam fecit Aristoteles lib. IX Metaph., c. 8 et sequentibus. Et fere easdem fecimus supra inter causam et effectum, et postea inter substantiam et accidens. De quibus fere eadem ratio est quae de actu et potentia; nam inter haec etiam aliqua ratio causae et effectus intercedit. Semper autem est prae oculis habenda illa distinctio, quod aliud est comparare rem ipsam quae dicitur esse in potentia obiectiva seu logica, ad rem existentem in actu; aliud vero est comparare potentiam realem ad realem actum illi correspondentem. Aristoteles enim, in dicto loco, interdum in uno sensu, interdum in alio loqui videtur. Est autem in his longe diversa ratio, et ideo sigillatim ac breviter de his comparationibus dicendum est.

 

Comparatur res in potentia ad seipsam in actu existentem

 

2. In priori ergo sensu, sive in communi de actu et potentia loquamur, sive in particulari de eadem re prout in potentia, comparata ad seipsam prout in actu, clarum est actum esse priorem quam potentiam perfectione, quia unicuique rei melius est esse in actu quam in potentia; immo absque esse in actu nulla est vera et realis perfectio, quae in rerum natura aliquid sit, ut supra tractando de existentia declaravimus. Et ideo simpliciter etiam comparando actum ad potentiam, melior est actus ex suo genere; quare, caeteris paribus, quo res plus habet de actu magisque est separata a potentialitate, eo est perfectior. Et hinc etiam fit ut caeteris paribus, quo res minus est composita ex actu et potentia passiva et per seipsam actualior est, eo sit perfectior, quia eo magia elongatur ab esse in potentia; huiusmodi enim esse in potentia aut maxime fundatur in potentia passiva, aut in potentia logica cum extrinseca potentia activa causae agentis.

 

3. Actus prior est cognitione quam potentia.— Rursus secundum hanc etiam comparationem certum est actum esse priorem potentia cognitione, quod in duplici sensu sumi potest: primo, comparando res diversas, ita ut illa censeatur cognitione prior quae plus habet de actu minusque potentialitatis includit; quod est verum, si per illam prioritatem non intelligatur ordo aliquis inter huiusmodi res, ita ut una prius debeat cognosci quam alia; hoc enim non est necessarium, ut per se constat; sed intelligatur solum illa prioritas consistere in quadam maiori aptitudine quae ex parte talis rei est ut cognoscatur, quomodo dixit Aristoteles, II Metaph., text. 4, sicut se habet aliquid ut sit ens, ita se habere ut sit cognoscibile. Quod etiam est verum consideratis meritis rerum secundum se; quoad nos non ita semper contingit, ut latius diximus disp. IX, sect. ult. Secundo modo intelligitur assertio comparando eamdem rem in potentia ad seipsam in actu, et sic praecipue loquimur; idque significat Aristoteles supra, c. 11, dicens quae sunt potestate, non posse intelligi, nisi reducantur in actum, quia actus est principium cognoscendi unamquamque rem. Quod verum est etiam de actu existentiae, ac per se loquendo de scientia, quatenus ex rebus ipsis comparatur aut habetur. Quod in nobis manifestum est; non enim possumus cognitionem rerum consequi, nisi a rebus existentibus initium sumamus. Neque enim res possibiles cognoscimus, nisi ex actualibus, neque praeteritas aut futuras, nisi ex iis quae aliquando praesentes fuerunt; neque privationes cognoscimus, nisi ex rebus positivis, neque entia rationis, nisi ex realibus. Et ratio in nobis est clara, quia sumimus scientiam ex rebus, immo et per sensum illam accipimus; non possunt autem sensus immutari nisi a rebus actu existentibus.

 

4. Verumtamen non solum in nobis, sed etiam in Deo ipso hoc verum habet, si recte et accommodate intelligatur, quia etiam Deus ipse omnem suam scientiam habet primo et per se circa rem actu existentem, vel ex re actu existenti; nam primo ac per se cognoscit seipsum, qui necessario actu existit; deinde, licet cognoscat creaturas possibiles independenter ab actuali existentia earum, non tamen cognoscit illas nisi per seipsum et virtutem suam cognitam ut eminenter continentem in sua actualitate omnes creaturas possibiles. Quia licet Deus non accipiat scientiam a rebus extra se, accipit (ut ita loquamur) scientiam rerum extra se a seipso, ut a primario obiecto cognito.

 

5. Alia vero ratio est de scientia angelorum, quae est veluti media inter divinam et humanam, et potest interdum esse de rebus possibilibus in seipsis immediate. Et ratio est quia angeli habent scientiam per infusionem specierum a prima causa, et quoad hoc quodammodo habent scientiam per doctrinam potius quam per intentionem. Et ideo dixi sermonem esse de scientia quatenus ex rebus ipsis comparatur et habetur. Unde etiam in nobis contingere potest ut per doctrinam habeamus notitiam de rebus possibilibus, etiamsi per suam actualem existentiam non moveant sensum et intellectum nostrum. Et ratio est quia, quando cognitio habetur per doctrinam vel infusionem, iam supponit scientiam earumdem rerum in alio docente vel influente, in quo est scientia ex rebus vel ex aliqua re actu existente; et ita etiam in scientia per doctrinam verum habet quod saltem mediate provenit ex aliqua re actu existente, et sic extenditur ad cognitionem possibilium.

 

6. In quo est etiam notanda differentia inter humanam cognitionem et angelicam, quod humana cognitio quae acquiritur per doctrinam nunquam potest esse perfecta et habere rationem scientiae, nisi simul ex rebus actu existentibus et cognitis aliquo modo sumatur, quia non potest intellectus humanus ex vi solius disciplinae proprios rerum conceptus formare, quia doctor humanus proprias rerum species imprimere non potest, sed solum loqui verbis et signis ad placitum, quae non sufficiunt ad proprios rerum conceptus formandos. Quare necesse est ut interdum iuvetur discipulus experimento sensuum. Propter quod dixit Aristoteles, I lib. Poster., c. 14, eum qui sensu aliquo caret, non posse consequi perfectam scientiam earum rerum quae solo illo sensu possunt percipi, et II Phys., c. 1, ait caecum a nativitate qui de coloribus ratiocinatur, de nominibus disserere, nam rem ipsam concipere non potest. Homo igitur, etiam cum per doctrinam addiscit, iuvari debet sensibus, qui solum circa res singulares et existentes versantur, ut possit scientiam acquirere, quamquam post semel acquisitam scientiam possit eam perfecte retinere, et ea perfecte uti circa rem non existentem, ut per se notum est, et tradit Aristoteles, II de Anim., c. 4, et lib. III, c. 4. At vero angelica scientia potest esse perfecta circa rem possibilem, etiamsi ab angelis nunquam sit cognita ut existens, nec per aliam rem obiective cognitam ut existentem, sed immediate per suam speciem. Et ratio est quia angeli a suo Doctore Deo proprias et perfectas rerum species accipiunt simul cum intellectuali lumine sibi connaturali, quae sunt perfecta principia propriae scientiae talium rerum. Verum est tamen has ipsas res possibiles non sciri secundum verum esse essentiae sine aliqua habitudine ad actuale esse existentiae; nam, ut supra diximus, essentia realis non est nisi quae apta est ad existendum. Et secundum hanc considerationem potest etiam dici actus prior definitione quam potentia, quia nec definiri potest, nec perfecte intelligi quid sit esse in potentia, nisi per esse in actu vel per habitudinem ad illud.

 

Comparantur in duratione res in actu et in potentia

 

7. Ultimo dicendum est in hac comparatione non esse simpliciter necessarium ut esse in potentia praecedat duratione esse in actu, neque, e converso, ut esse in actu praecedat esse in potentia, neque in eodem individuo, neque in diversis in eadem specie; de facto tamen in omnibus rebus extra Deum esse in potentia praecedere duratione esse in actu, tam in speciebus quam in singulis individuis, quamquam necessario esse in actu virtuali seu eminenti ipsius Dei antecedat non tempore, sed natura quodlibet esse in potentia. Prior pars huius assertionis sequitur ex opinione Aristotelis ponentis mundum aeternum; sic enim non solum in Deo, sed etiam in creaturis (loquendo in communi ac confuse, et non in particulari de hac aut illa creatura) non antecessit duratione esse possibile ad esse in actu, quia ex aeternitate ponuntur creaturae actu extitisse. Et quamvis illa assertio Aristotelis falsa sit, non est tamen omni ex parte impossibilis, et ideo diximus non esse necessarium ut esse in potentia praecedat duratione ante esse in actu. Qui vero negant fieri posse aliquam creaturam ab aeterno, consequenter dicent esse in potentia necessario supponi ordine durationis ante esse in actu, in iis rebus quae possunt esse in potentia; in Deo etiam non habet locum haec comparatio eo quod ex intrinseca necessitate sit in actu. Hanc vero sententiam non existimamus veram nisi in rebus successivis, et ideo, absolute loquendo de creaturis, non censemus necessarium ut esse in potentia duratione praecedat rei productionem. Potuit enim quaelibet species rerum permanentium ab aeterno produci, et ita potuit et ipsa species semper esse in actu ratione unius vel plurium individuorum, et quodlibet etiam individuum, divisim loquendo, potuit ex aeternitate esse in actu pro Dei arbitrio.

 

8. Res omnes extra Deum prius duratione extitere in potentia, quam in actione. At vero de facto, cum ex fide constet omnia fuisse in tempore producta, fit ut omnes species omniaque individua rerum creatarum prius fuerint in potentia quam in actu proprio et formali. Aristoteles autem, quia posuit successionem generationum perpetuam, dixit, lib. IX Metaph., c. 8, licet respectu eiusdem subiecti esse in potentia praecedat esse in actu, tamen respectu totius speciei seu collectionis omnium individuorum, ante quodlibet esse in potentia antecedere aliquod esse in actu, quia non posset id quod est in potentia in actum reduci nisi supponerei aliud in actu existens. Verum haec sententia, ut dixi, procedit ex falso fundamento. Ratio vero tacta solum probat ultimam partem nostrae conclusionis, nimirum respectu totius speciei existentis in potentia, necessario supponi in actu aliquam eminentem virtutem a qua possit illa potentia in actum revocari. Non enim potuissent creaturarum species esse in potentia nisi praecessisset aliquod agens in cuius virtute continerentur, et ideo necesse est ut non prius fuerint in potentia quam in aliquo actu in quo virtualiter seu eminenter fuerint contentae, quem actum oportuit esse de se et omnino necessarium, alioquin etiam ille prius fuisset in potentia quam in actu. Unde etiam debuisset contineri in alio actu eminenti et virtuali; cumque non possit in infinitum peocedi, necessario sistendum est in aliquo actu per se necessario virtute continente omnia quae habent esse in potentia. Atque ita in tota latitudine entis esse in actu est primum omnium, et ab illo quodammodo habet originem quod res aliquae sint in potentia. Et licet esse in actu ipsius entis necessarii non praecedat duratione ante esse in potentia aliorum entium possibilium, quia statim ac illud est, ex virtute eius caetera sunt possibilia, antecedit tamen ordine naturae ob eamdem causam.

 

Comparatur unaquaeque potentia ad suum actum

 

9. Circa alteram comparationem inter potentiam realem et actum eius, quae magis ad nostrum institutum spectat, distinguere ulterius possumus inter potentiam late et transcendentaliter sumptam, et propriam potentiam praedicamentalem; verumtamen ne in re facili immoremur, dicemus simpliciter et io communi, et simul indicabimus si aliquid fuerit proprium potentiae praedicamentalis.

 

10. Actus agentis ut sic non est perfectior quam potentia.— Primo ergo dicendum est actum potentiae agentis ut sic, ex suo genere non esse priorem perfectione quam potentiam, immo neque tali potentiae ut sic addi perfectionem ex eo quod exerceat talem actum. Probatur: nam talis actus est aut actio huius potentiae, aut terminus actionis; actio autem ut sic quid imperfectum est, ut per se constat; terminus item actionis, per se loquendo, non excedit virtutem activara, nisi fortasse illa tantum sit instrumentalis, ut attigit Aristoteles, lib. VIII Metaph., c. 7. Potentia ergo activa ex suo genere non habet quod sit minus perfecta quam actus eius; immo, cum ab illa procedat eius actus, et ab ea participet quidquid perfectionis habet, necesse est ut ex suo genere sit perfectior, et quod perfectissima potentia activa superet in perfectione quemlibet actum qui ab ipsa manare potest; quamvis in particulari aliqua virtus activa possit esse aequalis perfectionis cum suo actu quoad terminum actionis, ut in univocis agentibus; aliquando vero sit minus perfecta, ut in virtutibus instrumentalibus.

 

11. Effectus transeuntis agentis nullam addit illi perfectionem.— Actio transiens non perficit agens.— Quod vero talis actus non perficiat ipsam potentiam, de termino actionis omnes fatentur, nisi aliunde recipiatur in ipsamet potentia; tunc enim perficiet illam, non quia est terminus actionis eius, formaliter loquendo, sed quia ipse est actus formalis eius, et ita comparatur ad illam, non ut ad potentiam agentem, sed ut ad recipientem. Seclusa autem hac habitudine, terminus actionis ut sic est res extrinseca ipsi potentiae agenti, et, ut supra dicebam, non est proprie actus eius, quia per se non habet habitudinem ad illam, sed media actione; non est ergo perfectio eius. De actione vero primum id constat de potentia activa Dei et actione eius, quae proprie solum est actio ad extra; non est autem melius aut perfectius potentiae actu agere quam non agere. De actione vero potentiae activae creatae aliqui dubitant, vel oppositum sentiunt; tamen si actio sit transiens, non est formalis actus ipsius potentiae agentis, sed solum extrinsece illam denominat actu agentem; denominatio autem extrinseca non est perfectio propria et formalis; licet enim a quibusdam vocetur extrinseca perfectio, re tamen vera hoc non est esse perfectionem, nisi nomine tantum. Quia si est extrinseca, nullum esse reale confert rei denominatae; ergo nec realem perfectionem; haec enim non est sine esse reali, de quo plura dicemus infra disputando de actione. Si vero loquamur de actione immanenti, illa quidem est perfectio formalis eius potentiae a qua manat, quia in illa manet, et ideo non tam est perfectio eius ut agens est, quam ut recipiens est; et consequenter non perficit actio ut actio, sed ut receptio seu passio. Atque ita fit ut potentia agens ex ratione sua non perficiatur actu suo, sed potius ipsa perficiat effective actionem suam, et per illam perficiat vel passum vel effectum.

 

12. Operatio potentiae activae, an sit prior cognitione quam potentia.— Deinde dicendum est potentiae activae operationem, per se loquendo, non esse priorem cognitione aut definitione ipsa potentia, sed potius e converso, nisi solum in potentia praedicamentali, quae per se primo instituta est ad talem actionem. Probatur prior pars, quia virtus activa ex suo genere est eminentior actione sua, et potest esse res omnino absoluta, etiam a transcendentali habitudine ad suum actum; ergo cognitio aut definitio talis virtutis per se non supponit cognitionem actionis eius, nec per se illam requirit in sua absoluta definitione. Quin potius e converso, cum illa actio, quatenus talis est, dicat habitudinem ad tale principium, per se requirit ut per ordinem ad illud cognoscatur ac definiatur. Et e contrario, quia illa virtus est per se causa talis actionis eminenter continens illam, cognita perfecte tali virtute, per illam tamquam per causam poterit actio eius cognosci; ergo ex se talis potentia est potius prior cognitione suo actu quam e converso.

 

13. Obiectio solvitur.— Dices: potentia activa Dei, etsi sit omnium perfectissima et absolutissima, non potest exacte cognosci seu deprehendi, quin cognoscatur actio eius, saltem ut possibilis; ergo pendet exacta cognitio potentiae ex cognitione actionis; ergo ex hac ratione potest talis actio dici prior cognitione sua potentia. Non desunt qui negent assumptum; ego vero illud admittendum censeo, et negandam consecutionem, quia id non est propter dependentiam sed propter eminentiam causae et necessariam consecutionem. Sicut enim in superioribus saepe diximus aliquando contingere unam rem non posse esse sine alia, non quia ab illa pendeat proprie ut a causa et a priori, sed quia per dimanationem vel alio modo necessario illi coniungitur, sic in praesenti intelligendum est posse unam rem necessario cognosci cum alia, non quia sit cognitione prior, sed potius, e converso, quia ex vi alterius necessario cognoscitur. Dixi autem in assertione per se loquendo, id est, considerando ordinem seu modum cognitionis quem res ipsae secundum se postulant; nam respectu nostri, saepe contingit ut operatio sit prior cognitione quam potentia, quia non cognoscimus res a priori, sed per effectus. Addita vero est exceptio earum potentiarum seu qualitatum quae per se primo natura sua sunt institutae ad actionem; nam cum earum essentia includat transcendentalem habitudinem ad suum actum, non potest nisi per illum seu in ordine ad illum cognosci seu definiri, ut statim dicemus de potentiis passivis; nam in hoc eadem est utrarumque ratio.

 

14. Potentia activa prior est natura quam actus.— An etiam prior duratione.— Tertio dicendum est potentiam activam esse simpliciter priorem natura suo actu, posse etiam esse duratione priorem, quamquam non semper necessarium id sit. Tota haec conclusio sumitur ex Aristotele, citato loco, et prima pars conatat ex dictis supra de causis; nampotentia activa est causa efficiens sui actus; ergo et simpliciter prior natura illo. De ordine vero durationis, constat imprimis potentiam non posse esse posteriorem duratione suo actu, cum ad illum supponatur tamquam principium eius. Excipit tamen Aristoteles illas potentias quae usu acquiruntur, ut est ars; sed illae potius sunt habitus; nos autem strictius agimus de potentia ut contra habitum distinguitur. Et ipsimet habitus, licet supponant actus, non tamen eos quos eliciunt, sed alios similes quoad substantiam vel speciem, qui necessario supponunt potentiam naturalem a qua eliciantur. Deinde certum est potentiam agentem per se non pendere ab actu suo. Et ideo ex hac parte non repugnat tempore antecedere. Aliunde vero non semper posentia ex necessitate procedit in actum, vel quia libera est, vel quia, licet ex se agat ex necessitate, non tamen semper habet applicata omnia requisita ad agendum, vel certe quia actio ipsa successiva est, et ideo oportet ut saltem per instans supponat potentiam, quae omnia latius dicta sunt superius, disp. XXVI.

 

15. Atque hinc facile e contrario ostenditur non oportere ut semper potentia agens duratione praecedat suam actionem; nam si actio ex se neque fiat cum resistentia contrarii, neque includat intrinsece successionem, sed subito fieri possit, poterit simul esse tempore cum sua potentia. Nam potest talis potentia in primo instanti sui esse habere simul coniuncta et applicata omnia requisita ad agendum; ergo si sit libera, pro sua libertate poterit simul exercere actionem suam; si vero sit naturalis, ex necessitate habebit actionem sibi coaevam.

 

16. Quae omnia vera sunt comparando in individuo unamquamque potentiam ad suum actum. Comparando autem in communi seu in specie et respectu diversorum individuorum potentiam activam ad actum suum, censent aliqui, ex Aristotele, V Metaph., c. 8, necessarium esse ut potentia tempore praecedat actum. Verumtamen Aristoteles ibi non comparat potentiam activam ad suum actum, sed esse in potentia ad esse in actu, quae comparatio in praesenti applicata solum potest habere hunc sensum, quod si in aliquo individuo est potentia agens tantum in potentia ad agendum, necessario in alio praecessit similis potentia actu agens: ut si Petrus est in potentia ad generandum, in alio praecessit potentia actu eliciens generationem. Quo sensu talis assertio supponit imprimis falsam sententiam de mundi aeternitate; alioqui constat Adamum prius fuisse in potentia ad generandum, quam ullum hominum genuisset. Deinde etiam posito illo principio, comparatio illa formaliter non habet locum, nisi in iis potentiis quarum una procedit aliquo modo ab actu alterius, ut contingit in illo exemplo de potentiis generativis, vel in calore, qui vim calefaciendi accipit per priorem calefactionem. At vero in aliis actionibus id non est necesse, formaliter loquendo; ut, verbi gratia, licet Petrus sit in potentia ad eliciendum amorem Dei, et homines essent ex aeternitate, non est necesse ut praecesserit in aliquo similis potentia sub actu, quia ille actus per se nihil confert ad seriem generationis. Igitur neque in individuo neque in specie est per se necessarium ut potentia activa tempore praecedat actum suum.

 

17. Neque etiam de facto id est verum in omnibus potentiis creatis, ut patet in potentiis angelorum, atque etiam primi hominis, ut est probabilius, saltem quoad intellectum et voluntatem, et consequenter etiam quoad interiorem sensum; et de exterioribus, saltem quoad visum, est verisimilius non solum in homine, sed etiam in aliis animantibus. Idem etiam apparet in actione lucis, de aliis autem virtutibus creatis nihil constat. In creatore vero potentia agendi duratione praecessit omnem suam externam actionem, quamquam id non fuerit ex necessitate, ut dixi, sed ex sua libertate.

 

18. Potentia passiva suum actum duratione subsequi nequit.— Atque eodem fere modo (ne id repetere necesse sit) ratiocinandum est de ordine durationis inter potentiam passivam et actum eius; non enim potest talis potentia ex natura rei esse tempore posterior suo actu, cum ad illum supponatur. Neque etiam est necesse ut sit prior tempore illo; potest enim habere illum congenitum; tamen ex genere suo non repugnat quin tempore praecedat, vel divisim quemlibet actum signatum, quia ante quemlibet potest esse sub alio, vel collective, quia potest aliquando esse tantum in potentia et sub nullo actu, ut patet in intellectu humano et similibus, quamquam in aliqua potentia ex speciali ratione id repugnet, saltem ex natura rei, ut in materia prima, quae omnia latius dicta sunt supra, disp. XXVII, comparando causam materialem ad formalem.

 

19. Potentia passiva ut sic imperfectior est suo actu.— Quarto dicendum est potentiam passivam, quatenus talis est, esse minus perfectam suo actu, non quia semper sit simpliciter minus perfectum ens, sed quia melius se habet actu suo, praesertim perfecto, quam sine illo. Fere tota haec conclusio tractata est etiam supra comparando causam materialem ad formalem; nam hae comparationes sunt eiusdein rationis. Unde sensus primae partis huius assertionis est potentiam passivam quoad aliquam conditionem semper esse minus perfectam suo actu, quia potentia passiva dicit quid informe et actuabile; formatur autem et quasi completur et actuatur per suum actum; ergo secundum hanc rationem semper est minus perfecta suo actu. Haec vero comparatio tantum est secundum quid; unde ex illa non licet colligere passivam potentiam in sua entitate simpliciter minus perfectam actu suo. Sed est hoc quidem verum in substantiali potentia comparata ad suum substantialem actum, eo quod talis actus dat esse simpliciter, constituitque completam substantiam, ut in superioribus dictum est comparando materiam cum forma substantiali.

 

20. At vero in potentia passiva ad actum accidentalem distinctione opus est: aut enim talis potentia non est per se primo natura sua ordinata ad talem actum, quam nos vocamus potentiam transcendentaliter, aut estpotentia propria praedicamentalis, per se primo ordinata ad actum. De priori non potest dari universalis regula, quia cum illa res, quae talem capacitatem habet, non habeat inde suam specificam et essentialem rationem, non est mensuranda in perfectione ex capacitate talis actus, sed aliunde ex propriis principiis. Unde fit ut interdum sit perfectior quam actus, interdum minus perfecta; ut substantia, quae proxime est capax aliquorum accidentium, est perfectior illis; quantitas vero, quae passive comparatur ad lucem, fortasse est minus perfecta quam illa. Posterior autem potentia propria et praedicamentalis nunquam est pure passiva, ut dixi, sed est simul principium activum suorum actuum, et ideo, ut opinor, semper est perfectior illis (loquor de actibus naturalibus, ut omittam comparationem ad supernaturales, quae ad nos non spectat) tamquam principium eminens et aequivocum illorum; de qua re latius in libris de Anima, nam huiusmodi potentiae tantum in anima reperiuntur.

 

21. Potentia melius se habet sub actu quam sine illo.— Aristotelis limitatio.— Ultima pars conclusionis facile etiam probatur ex dictis; nam cum actus potentiae passivae sit formalis perfectio eius, cum coniungitur addit illi perfectionem quam potentia ex se non habebat; ergo potentia sub tali actu perfectior erit quam si illo careat. Dices: compositum ex illa et actu erit perfectius quam sola potentia; ipsa vero non erit perfectior, quia semper manet eadem entitas distincta ab actu. Respondetur: sicut potentia informatur et actuatur per actum, ita etiam per illum perficitur, non quia ipsa simplex entitas potentiae in sua perfectione essentiali crescat, sed quia illi intrinsece additur perfectio, quae est veluti complementum eius et in optimo ac perfecto statu illam constituit. Et in hoc praecipue sensu ait Aristoteles, IX Metaph., c. 9, actum esse perfectiorem potentia, quia potentia perfectius se habet sub actu quam sine illo. Hanc vero partem videtur statim limitare Aristoteles, ibid., c. 10, dicens in bonis quidem, actum seu esse in actu praeferendum esse potentiae, non vero in malis. Et rationem reddit, quia eadem potentia est contrariorum actuum, ex quibus unus est bonus et alius malus; semper enim unum contrariorum habet rationem privationis, et ita habet rationem mali respectu potentiae; ideoque potentia sub actu bono semper perfectius se habet, quia melius est esse bonum simpliciter et in actu, quam esse in statu indifferenti ad bonum et malum; e contrario vero melius est, vel minus malum, esse in statu indifferenti ad bonum et malum, quam definite iam esse in deteriori statu.

 

An melius sit carere omni actu quam pravum habere

 

22. Sed occurrit circa hoc difficultas, quia actus, quicumque ille sit, aliquam perfectionem addit potentiae; ergo si praecise comparetur potentia nuda et in sola potentia existens, ad talem actum, melius est esse sub illo actu quam omnino carere actu. Licet talis actus comparatus ad contrarium sit deterior habeatque rationem privationis, comparatus tamen ad potentiam nudam, semper habet rationem maioris perfectionis. Et confirmatur, quia alias materia prima censenda esset in deteriori statu existere sub forma lapidis quam si careret omni forma, quia hoc posteriori modo esset indifferens ad formam imperfectam et perfectam; in illo autem statu iam est definite sub forma imperfecta quae habet repugnantiam et aliquam oppositionem cum perfectiori forma.

 

23. Resolvitur dubiolum et Aristoteles explicatur.— Respondetur primo, intelligi posse hanc assertionem Aristotelis de bono et malo moraliter; sic enim melius est non operara, quam male operara, et sic vera est propositio, potissimum de actu potentiae agentis ut sic. Nam bonum et malum morale non attribuitur alicui formaliter ut patiens est, sed ut est agens; quod si passio interdum mala denominatur, solum est quatenus per actionem malam est voluntaria. Et ita cessat difficultas tacta; nam illa solum procedit de perfectione physica et entitativa, quae additur potentiae receptivae per quemlibet realem actum. Sed licet doctrina huius responsionis vera sit, Aristoteles tamen et loquitur de actu potentiae passivae ut sic, et latius de actu bono et malo naturali, ut patet ex exemplis quibus utitur, scilicet, posse esse sanum, et aegrotare, etc.

 

24. Quare secundo dici potest in actu imperfecto duo considerari posse, scilicet, positivam perfectionem secundum quam actuat potentiam, et privationem aliquam ratione cuius habet rationem mali; ex priori capite concedi potest argumento facto melius esse habere talem actum quam omnino carere actu, quia ille actus ut sic non habet rationem mali, sed boni, secus vero sub posteriori ratione, quia, ut sic, non ponit perfectionem, sed tollit. Addo vero, ad hoc magis explicandum, dupliciter posse receptivam potentiam comparari ad aliquos actus contrarios seu repugnantes. Primo, ut omnino indifferenter se habens ad utrumque illorum, utpote quae ex se neutrum definite postulat, ut comparatur materia ad omnes formas substantiales, et consequenter etiam ad accidentales contrarias vel repugnantes, et hoc modo concludit argumentum talem potentiam melius esse sub quolibet actu, etiam imperfectissimo, quam sine ullo, quia ille actus non habet rationem mali, sed minoris boni. Alia vero est potentia quae licet possit recipere actus contrarios, tamen vel unus est connaturalis et alter violentus, vel unus est simpliciter debitus ad perfectionem talis potentiae, alius vero, licet admitti seu recipi possit in tali potentia, repugnat tamen perfectioni illi debitae, sive hoc proveniat ex alio actu coniuncto tali potentiae, sive ex aliqua intrinseca inclinatione illius. Ut in lapide est potentia passiva ad motum sursum et deorsum, ratione tamen formae unus est debitus et alter repugnans. Voluntas etiam est in potentia ad recipiendum actus virtutis vel vitii, ex quibus prior est debitus et alter repugnans perfectissimae inclinationi ipsiusmet voluntatis ut sic. Igitur respectu talis potentiae melius est carere utroque actu quam esse sub actu sibi repugnante, qui proprie habet rationem mali; mae quae est actus, sed maxime ex propor tur ex sola entitativa perfectione illius fomam hoc modo perfectio actus non attenditione inter actum et potentiam. Unde, licet calor sit simpliciter perfectior quam frigus et aqua possit esse sub utroque acto, nihi lominus non est illi melius esse sub calore quam sub frigore, quia non est ita illi de bitus et proportionatus. Atque hoc potissi mum modo locutus est Aristoteles citatc loco.

 

25. Potentia passiva ad actum primo ordinata posterior est cognitione et definitione quam ipse.— Ultimo dicendum est poten tiam passivam esse posteriorem cognitione e definitione suo actu, non solum quoad nos sed etiam secundum se et natura sua. Haec conclusio intelligitur de potentia passiva per se primo instituta propter actum, qualis es in substantialibus materia prima; de cuius cognitione per formam dictum est in disput XIII et XV. In accidentibus vero sunt huiusmodi potentiae illae quae ad actus im manentes recipiendos ordinantur, ut ex superioribus constat; hae autem potentiae sunt propriae animalium vel superiorum viventium; quare demonstratio huius conclusionis potissimum pertinet ad scientiam de anima, ubi ostenditur potentias specificari ab actibus. Ex quo principio probanda est dicta assertio, quia principia sunt aliquo modo cognitione priora quam ea quae sunt ex principiis; sed actus est aliquo modo principium potentiae in quantum est specificans ipsam, et in quantum est id propter quod talis potentia primario instituta est; ergo actus ut sic est prior cognitione. Rursus id per quod aliquid definitur, est prius definitione quam ipsum definitum; sed potentia huiusmodi definitur per actum tamquam sumens ab illo speciem; ergo est actus prior definitione quam potentia. Principium autem illud, quod huiusmodi potentiae speciem sumant ex actibus, nunc supponitur a nobis ut communiter receptum; nam fusius disputandum est in lib. de Anima. Nunc solum dicimus intelligendum esse specificari potentiam per actum, non ut per intrinsecam differentiam, sed ut per terminum intrinsecae habitudinis potentiae ad actum; intelligendum etiam esse de actu adaequato, vel secundum rem, vel secundum aliquam rationem communem respectu potentiae. Et sic est res carens difficultate: nam eadem est ratio quoad hoc de potentia, quae est de qualibet re includente respectum transcendentalem ad aliam, ut supra diximus de materia et forma, et infra dicemus de habitibus, ubi hoc magis explicabimus, et aliquid dicemus tractantes de ad aliquid, et de actione et passione.

 

26. Obiectioni satisfit.— Sed dices: potentia et actus sunt correlativa, et sicut potentia non potest cognosci nisi per actum, ita neque actus nisi per potentiam; ergo non magis potentia est prior definitione quam actus, sed ad summum erunt simul cognitione. Respondetur actum et potentiam, prout nunc de illis loquimur, non esse relativa praedicamentalia, sed transcendentalia; in relativis autem transcendentalibus non repugnat terminum habitudinis esse simpliciter priorem cognitione, quam ipsum relativum transcendentale. Deinde concedo actum et potentiam de quibus nunc est sermo habere inter se mutuam dependentiam in cognitione et definitione; et ea ratione vel esse aliquo modo simul cognitione, vel potius invicem comparari ut prius et posterius in diversis generibus causarum, simpliciter tamen actum censeri priorem, quia ille est qui determinat et quasi dat ultimam speciem. Loquimur autem de actu actuante; nam si sit sermo de actu simpliciter, sic dari potest actus abstrahens ab omni potentia, qui per idem nullo modo definiatur. Vid. Caietan., I p., q. 13, a. 7, ad 2 Scoti. Et haec sufficiant de potentia et actu; nam caetera quae de his disputari possent propria sunt scientiae de anima.

 



                [1] toto alit. on.

                [2] mollitudo alit. multitudo (?).

                [3] pure alit, om.

                [4] talia alit. aliquis.

                [5] potentia alit. om.

                [6] effectus alit. actus.