Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Junio de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

DISPUTATIO XXXVIII


DE COMPARATIONE ACCIDENTIS AD SUBSTANTIAM

 

Multa ad hanc comparationem pertinentia in superioribus notata sunt, explicando ipsam divisionem entis creati in substantiam et accidens. Ubi duo praecipue declarare necesse fuit, scilicet, quanta distinctio inter substantiam et accidens intercedat, et quomodo substantia superet omne accidens in perfectione. Praeterea, cum ageremus de causis, contulimus accidentia ad substantiam, vel in ratione formae et materiae, vel in ratione efficientis et effectus. Quapropter pauca hoc loco dicenda supersunt, praecipue propter Aristotelem, lib. VI Metaph., in principio, ubi comparat substantiam cum accidente et quoad temporis durationem, et quoad cognitionem, quae duo puncta breviter sunt a nobis explicanda.

 

SECTIO PRIMA

AN SUBSTANTIA SIT PRIOR TEMPORE ACCIDENTE

 

1. Ratio dubitandi est quia Aristoteles, VII Metaph., in principio, c. 1, ait substantiam esse priorem accidente, et ratione, et cognitione, et tempore, et natura. In contrarium autem est quia vel substantia et accidens comparantur absolute, prout sunt in rerum natura, vel prout sunt in tali vel tali composito. Priori modo est quidem verum substantiam aliquam esse priorem omni accidenti; tamen id verificatur in substantia increata, non vero in substantia creata, de qua nunc agimus. Et secundum Aristotelem nullo modo verificari potest, quia, cum ipse supponat mundum aeternum, necesse est fateatur substantiam increatam non esse tempore priorem quam creatam; ergo non potest esse prior tempore quam accidens, quia, cum substantia creata non sit sine accidentibus, non est prior tempore quam accidens. Si vero comparatio fiat respectu eiusdem rei, oportet loqui de substantia capaci accidentium, quia substantia nec erit prior nec posterior accidenti, respectu eius suppositi in quo nullum est accidens. In substantia autem capaci accidentium, non est prior tempore substantia quam accidens, quia nulla talis substantia caret aliquando omni accidenti; nullo ergo modo verificari potest quod substantia sit prior tempore accidente.

 

Quaestionis resolutio

 

2. In hac quaestione de re ipsa fere nulla est difficultas, in explicando autem sensu Philosophi, supposito eius principio de aeternitate mundi, diversae sunt auctorum sententiae. Igitur, quod ad rem attinet, certum est substantiam ut sic, abstrahendo a creata et increata, esse priorem duratione accidenti; quia aliqua substantia est aeterna, omne autem accidens est temporale; at vero comparando substantiam creatam absolute ad accidens, revera non est prior tempore illo absolute et simpliciter, ut ratio in principio facta probat, quia nullum momentum est in quo fuerit verum dicere aliquam substantiam creatam existere, pro quo vere etiam dici non potuerit esse in ea aliquod accidens, quia, si substantia sit spiritualis, saltem sunt in ea intellectus et voluntas; si vero substantia est materialis, saltem erit in ea quantitas, et non deerit aliqua qualitas. Unde neque absolute neque respective, scilicet, comparatione eiusdem suppositi, videtur posse simpliciter verificari substantiam esse priorem tempore omni accidente. Solum ergo permissive seu indefinite verificari potest quod substantia sit vel esse possit prior tempore aliquo vel aliquibus accidentibus, non quidem respectu diversorum, nam hoc modo etiam una substantia potest esse prior tempore alia, sed respectu eiusdem; sic enim substantia quaelibet ex se potest esse prior tempore multis accidentibus, iis, nimirum, quae non intrinsece manant seu necessaria connexione coniuncta sunt tali substantiae.

 

Prima expositio Aristotelis

 

3. Quod vero attinet ad dictum Aristotelis, Averroes, VII Metaph., comm. 4, ait substantiam dici priorem tempore accidenti, quia ipsa est separabilis ab accidentibus, et non e contrario, quoniam (inquit) nullum accidens invenitur absque substantia, sed aliqua substantia invenitur absque accidenti; in quibus verbis significat Aristotelem loqui de substantia absolute, ut comprehendit etiam primam; illa enim sola est separabilis ab omnibus accidentibus. Tamen non videtur satis ad solvendam temporis prioritatem, quia respectu solius Dei inepte fieret comparatio, ut dixi, et respectu aliorum non est antecessio durationis, posita mundi aeternitate, saltem respectu omnium accidentium. Quod si solum fiat comparatio respectu aliquorum, non oportet recurrere ad substantiam separabilem ab omnibus accidentibus, nam etiam aliae sunt priores tempore multis accidentibus.

 

Secunda expositio

 

4. Propterea idem Averroes, in fine illius Commenti, indicat quamlibet substantiam dici priorem tempore suis accidentibus, quia, si accidentia sint contingentia et separabilia, vel sunt, vel, quantum est ex se, possunt esse posteriora tempore. Si vero sint accidentia inseparabilia, in qualibet individua substantia saltem praecedit tempore ipsa materia prima quaelibet accidentia propria tali substantiae. Sed haec expositio minus quadrat quam praecedens. Primo, quia non est universalis; in substantiis enim incorruptibilibus nullo modo praecedit tempore substantia sua accidentia propria et inseparabilia. Unde significat Commentator Aristotelem solum loqui de substantia generabili eamque comparare ad propria accidentia, quod falsum est, nam manifeste loquitur de substantia absolute, ut constat ex contextu; nam statim addit esse investigandum quotuplex sit substantia et an aliqus sit separabilis. Et praeterea, etiam in substantiis materialibus et generabilibus, falsum est materiam in eodem esse priorem tampore omni accidenti; nam materia, ut informata aliqua forma, non est prior tentare quam accidentia quae consequuntur formarla; in materia vero, ut antecedit tempore talem formam, antecedit etism quantitas, quae est proprium accidens ipsius materiae, maxime secundaria opinionem Commentatoris. Quod vero respondet Soncinas, dimensiones materiae non esse accidens in actu, sed in potentia, ridiculum mihi est; quia quantitas, eo modo quo est in materia, est actus accidentalis eius, vere illam afficiens et informans in suo genere. Accedit, quod non est verisimile, Aristotelem solum ratione materiae, quae est imperfectissimum quid in ordine substantiae, praetulisse substantiam accidentibus. Quod si hoc dici non potest de aliis comparationibus in cognitione ac natura, nec de hac etiam dici rationabiliter potest.

 

Tertia expositio

 

5. Aliter ergo respondent aliqui substantiam dici priorem tempore quam accidena, non in ea proprietate qua prius tempore dicitur id quod est prius duratione, seu quod existit antequam aliud existentiam habeat: nam argumenta facta probant evidenter nec substantiam in communi esse priorem tempore accidente in communi, iuxta opinionem Philosophi, nec substantiam creatam in communi esse priorem tempore accidente in communi etiam, secundum veritatem, nec denique unamquamque substantiam in particulari esse priorem tempore suis accidentibus. Aiunt ergo prius tempore ab Aristotele appellari id quod est prius separabilitate, quia quod est separebile ab alio, quantum est ex se, potest esse sine illo. Et videtur hoc consentaneum menti Philosophi, nam, cum dixisset substantiam esse priorem tempore, adiungit probationem, quia aliorum categorematum nullum est separabile, sed ex hoc. Quod si instes substantiam re vera non esse separabilem ab accidentibus, quandoquidem habet necessariam coniunctionem cum illis, quidam respondent substantiam quidem ex se, quatenus substantia est, esse separabilem; aliunde vero, quatenus habet rationem causae, fieri posse ut nunquam reipsa existat sine coexistentia accidentium, sed hoc est per accidens ad rationem substantiae ut sic. Et in idem redit quod ait Ant. Andr., VII Metaph., q. 2, quamvis hunc ipsum dicendi modum impugnet. Dicit enim substantiam dici priorem tempore accidentibus, quia non pendet ab illis, etiamsi necessario causet illa. Et in re idem tenet Niphus ibi, disp. II.

 

6. Obiectio contra praecedentem expositionem. Sed contra hoc merito obiiciunt Iavell. et alii, quia haec non est prioritas temporis, sed naturae; Aristoteles autem has prioritates distinxit; unde in verbis et ratione superius adductis de separabilitate non videtur probare prioritatem temporis, sed naturae, et prioritatem temporis sine probatione reliquisse videtur, ut Niphus advertit. Sed responderi potest prioritatem naturae ibi significare prioritatem perfectionis seu causalitatis, prioritatem autem temporis significare prioritatem separabilitatis. Quae, ticet dicto modo explicata non sit nisi quaedam prioritas in subsistendi consequentia, quae dici etiam solet prioritas naturae, tamen hic dicta est prioritas temporis, tum ut distingueretur ab alia prioritate naturae, tum etiam quia per se et quasi aptitudine est quaedam prioritas temporis, licet per accidens seu ex alio capite non reducatur in actum. Et iuxta hanc expositionem potest dici Aristotelem illa unica ratione utrumque membrum probasse, ne alterum sine probatione omisisse videatur. Nam, ex eo quod accidens est inseparabile, substantia vero separabilis est, optime infertur et esse priorem natura seu perfectione, et tempore, in praedicto sensu. Quae expositio in eo tantum displicet, quod apud Aristotelem esse prius tempore nunquam habet ilam significationem, sed solum significat realem prioritatem in existendo, ut patet ex Postpraedic., et ex V M.etaph,, c. de Priori; posset ergo addi cum illa prioritate aptitudinali (ut ita dicam) coniungi, ut in eadem re semper substantia tempore praecedat multa accidentia, etsi non praecedat omnia; e converso autem nullum accidens praecedat tempore substatiam cuius est accidens; hoc enim satis vst, ut supra dixi, ad hoc ut substantia dicatur permissive seu indefinite prior tempore accidenti. Neque enim Aristoteles addidit distributionem.

 

Quarta expositio

 

7. Ultimo exponitur quod substantia dicatur prior tempore accidente solum quia aliqua substantia separatur ab omni accidente et in re existit sine illo, quae est prima expositio Comment., quam sequitur D. Thomas, ut dixi, et ita eam defendunt thomistae. Quod si inquiras quid hoc referat ad prioritatem temporis, nam ut unum sit prius empore alio non satis est quod sit separabile ab illo secundum realem unionem seu inhaesionem, sed necesse est ut etiam sccundum coexistentiam; quamvis autem Deus sit separabilis ab omnibus accidentibus priori modo, non tamen modo posteriori, supposito quod aliqua accidentia sint aeterna, immo et ternpus ipsum; nam, licet non sint in Deo, tamen simul sunt cum ipso Deo. Respondet Alex. Alens. in eum locum, substantiae ut sic non repugnare esse sine accidenti, etiam secundum coexistentiam. Sed hoc revolvitur iam in prioritatem tantum quoad subsistendi consequentiam. Iavel. autem, q. 3, ait ut Deus dicatur prior tempore accidente satis esse quod Deus nunc sit, et nunc accidens non sit in eo. Sed hoc frivolum est, quia esse prius tempore accidente non dicit negationem inhaesionis, sed simultatis coexistentiae; alias angelus diceretur prior tempore luce solis, quia nunc est angelus et lux solis non est in illo. Aliam responsionem indicat Alensis, quam amplectitur Soncinas, nimirum, Deum dici priorem tempore quia existit et mensuratur priori duratione quam sit tempus, scilicet, duratione aeternitatis. Sed haec violenta expositio est; Aristoteles enim nunquam meminit aeternitatis proprie et rigorose sumptae, nec facit comparationem eius ad tempus. Et praeterea, si res creatae essent coaeternae Deo, licet possit Deus dici prior duratione prioritate perfectionis in ipsamet duratione, non tamen prioritate antecessionis; cum autem aliquid dicitur prius tempore, iuxta communem usum, et praesertim apud Aristotelem, non comparatur in perfectione durationis, sed in antecessione existentiae, sive illa mensuretur proprio tempore, sive aeternitate aut aevo; hoc enim nihil refert.

 

Resolutio et approbatio tertiae expositionis

 

8. Mihi ergo sola tertia expositio satisfacit, quam etiam Alexand. Aphrodis. indicavit, nimirum, nil aliud Aristotelem docuisse quam quod in re ipsa verum esse diximus, substantiam, videlicet, ex se tempore posse praecedere sua accidentia et reipsa ita esse priorem multis; quod vero aliquibus sit coaeva, ad rationem substantiae et accidentis ut sic esse per accidens et ex aliqua alia causalitate oriri. Quod fortasse etiam diceret Aristoteles supposita mundi aeternitate de rationibus substantiae et accidentis in communi comparatis.

 

SECTIO II

UTRUM SUESTANTIA SIT PRIOR COGNITIONE ACCIDENTE

 

1. Aristoteles, citato loco, non solum dixit substantiam esse priorem cognitione, sed etiam esse priorem ratione seu definitione accidente. Quae prioritas in hoc consistit, quod accidens non potest definiri nisi per substantiam, definitione essentiali et propria; substantia vero, quia ex sua essentia neque accidentia neque habitudinem ad accidentia includit, non indiget illis ut exacte definiatur. Atque ita haec pars exposita relinquitur ex dictis disputatione praecedenti.

 

Ratio dubitandi

 

2. Hinc vero oritur difficultas circa praesentem comparationem, quia vel est sermo de cognitione distincta et proprio, qualem habent Deus et intelligentiae; et haec comparado non erit diversa a priori; sic enim idem est esse priorem cognitione quod esse priorem definitione. Nec enim illa prioritas consistit in hoc quod cognitio substantiae praecedat tempore cognitionem accidentis, id enim necessarium non est, ut patet in Deo et intelligentiis. Solum ergo in hoc consistit quod cognitio accidentis per se requirit cognitionem substantiae, non vero e contra; hoc autem ipsum est esse prius definitione. Aut est sermo de cognitione confusa et imperfecta, qualem homines assequi possunt, quae videtur esse mens Aristotelis; nam respectu nostrae cognitionis hanc facit comparationem; hoc autem sensu falsum est substantiam esse priorem cognitione accidenti, quia homines prius cognoscimus accidentia quam substantiam; nam, cum a sensibus cognitionem accipiamus, id prius intellectu percipimus quod ex speciebus sensatis prius elici potest; id autem prius elici potest quod nostris sensibus propinquius est; sunt autem accidentia propinquiora sensibus, cum illa sola sint per se sensibilia.

 

Sensus quaestionis aperitur

 

3. Circo hanc comparationem est breviter advertendum posse fieri vel ex parte rerum cognoscibilium, vel ex parte rei cognoscentis, praesertim hominis. Priori sensu est quaestio, quid sit ex se prius cognoscibile; posteriori vero, quid homo prius cognoscat. Unde intelligitur hanc posteriorem quaestionem ad praesens nihil referre, ubi intendimus rationes ipsas substantiae et accidentis secundum se comparare; quod autem humana cognitio prius in una quam in altera versetur, nihil refert ad rerum ipsarum perfectionem declarandam, cum possit ille ordo ex peculiari hominis conditione oriri. Prior erro comparatio est quae in praesenti fit, et illam solam existimo Aristotelem fecisse; expositores vero addiderunt aliam, quam breviter attingemus, quia proprio et ex professo pertinet ad scientiam de Anima.

 

4. Unum multipliciter dici potest prius coanitione quam aliud. Ut ergo et Aristotelis mentem et rem ipsam in priori sensu declaremus, est advertendum, secundo, tribus modis posse rem unam dici priorem cognitione alia, scilicet, natura seu perfectione, independentia, quae est alius modus prioritatis naturae, et generatione seu tempore. Hoc autem ultimum membrum non habet locum in comparatione quae tantum fit ex parte ipsarum rerum, quia non ex se postulat ut prius tempore una quam alia cognoscatur, et ideo, cum Aristoteles ait substantiam esse priorem cognitione accidente, non loquitur de origine vel temporali ordine cognitionis, quia est impertinens, et aut revera non est, aut non oritur ex ratione ipsius substantiae, sed ex parte hominis, et nihil refert ad perfectionem substantiae declarandam; nam potius ea quae minus perfecta sunt solent esse generatione et tempore priora.

 

Quaestionis resolutio

 

5. Supersunt ergo aliae duae prioritates naturae; et illa quidem quae est indepentiae coincidit cum prioritate definitionis, ut recte probat ratio dubitandi in principio posita; quae dici etiam potest quaedam prioritas cognitionis, nam, cum accidens natura sua pendeat a substantia quoad perfectam sui cognitionem, e contra vero substantia non pendeat ab accidente, merito potest hac ratione dici substantia prior cognitione accidente.

 

6. Praeter hunc autem modum prioritatis est alius, qui simpliciter consistit in maiori perfectione, et sic substantia dicetur prior cognitione accidente, ex eo quod nata est parere nobiliorem cognitionem. Atque hunc sensum videtur intendisse Philosophus. Quod patet, tum quia ex parte rerum ipsarum non potest cogitari alius modus prioritatis, tum etiam ex probatione quam adiungit, dicens: Et tunc maxime unumquodque scire putamus, cum quid est homo aut ignis scimus, quam cum scimus eorum accidentia. Non ergo dicit substantiam esse priorem cognitione quia eius cognitio prius habeatur; immo, videtur supponere prius saepe haberi cognitionem imperfectam per accidentia. Vocat ergo priorem quia illius cognitio est quae maxime satisfacit intellectui. Et ideo etiam nihil distinguendum putavit Aristoteles de cognitione distincta aut confusa, perfecta vel imperfecta; nam res ex se non comparantur, nisi ad cognitionem propriam et quidditativam quam ex se postulant. Quare ad hoc declarandum addidit Aristoteles, etiam in ipsis accidentibus, essentiam uniuscuiusque esse cognitione priorem quam accidentia seu propietates eius. Et ita explicata manet et mens Aristotelis et res ipsa, quia revera ex parte ipsarum rerum non potest hic fieri alia comparatio.

 

7. Solum potest quis obiicere, quia ad perfectam rei cognitionem non satis est cognoscere essentiam, nisi cognoscantur etiam proprietates; ergo perfecta cognitio substantiae pendet ex accidentibus; ergo non potest substantia quoad perfectam cognitionem esse simpliciter prior accidente. Respondetur primo, comparationem, ut recte fiat, debere fieri cum praecisione substantiae ab accidentibus; nam, si cognitio ipsa accidentium sumatur quatenus per eam suo modo perficitur cognitio substantiae, eo quod accidentia sint proprietates vel affectiones substantiae, sic perfectior erit cognitio substantiae quae includat cognitionem accidentium, quam praecise sumpta solius substantiae cognitio, sic enim cognitio comprehensiva perfectior est quam quidditativa. Unde dicitur, secundo, duplicem esse rei cognitionem: una dicitur definitiva, quae, per se loquendo, sistit in cognitione essentiae et quidditatis rei; altera est demonstrativa, per quam proprietates ostenduntur de subiecto. In substantia ergo cognitio propria illius est cognitio definitiva seu quidditativa; et haec, ut sit in suo ordine perfecta, non requirit cognitionem proprietatum, quia haec solum pertinet ad alteram cognitionem, quae demonstrativa est; quae iam formaliter ac directe non est cognitio substantiae, sed eorum quae substantiae insunt. Unde potius videtur Aristoteles has duas cognitiones inter se conferre, et eam praeferre in unaquaque re quae ad essentiam terminatur. Et quia ratio essentiae simpliciter ac perfecte reperitur in sola substantia, ideo concludit substantiam esse priorem cognitione accidentibus. Et haec satis esse possunt ad Aristotelis intelligentiam et ad comparationem praedictam explicandam, quatenus ex parte ipsarum rerum fieri poterat.

 

Quoad nos fit eadem comparatio

 

8. Ut autem alteri etiam parti breviter satisfaciamus, adverto non deesse qui dicsnt, respectu nostri et via originis, prius cadere in cognitionem nostram substantiam quam accidens, saltem quoad confusam et imperfectam cognitionem, licet quoad distinctam et propriam cognoscatur substantia per accidentia. Ira tenet Soncin., VII Metaph., q. 13; et Iavel., q. 3. Et posterior quidem pars huius sententiae manifesta est vel ipsa experientia, nec de illa est controversia inter auctores. Nos enim non devenimus in cognitionem substantiarum quoad propria genera vel proprias differentias earum, nisi per accidentia vel proprietates, mediis aliquibus effectibus vel signis sensibilibus. Quoad priorem vero partem probatur a dictis auctoribus, quia non potest intellectus concipere accidens nisi concipiendo substantiam, cum totum esse accidentis sit ad substantiam; propter quod dixit Aristoteles non posse accidens definiri nisi per substantiam; ergo ad conceptionem accidentis necessario supponitur conceptio substantiae. Et alias plures rationes afferunt, quas omitto, quia parum difficiles sunt et ex dicendis facile intelligentur. Alii vero censent nos prius concipere accidentia quam substantiam. Ita tenet Herv., Quodl. III, q. 12; et Richard., In II, dist. 24, a. 3, q. 3. Et sumitur ex Scoto, In I, dist. 3, q. 1, 2 et 3; et tenet Anton. Andr., VII Metaph., q. 4; et landun., q. 3; et Niphus, disp. IV. Et probatur, quia, licet substantia secundum se sit perfectior et intelligibilior, tamen respectu nostri accidens habet maiorem vim ad immutandum intellectum, quia intellectus noster non immutatur, nisi mediis speciebus sensibus impressis; sensibus autem non imprimuntur species substantiae, sed accidentium tantum; ergo accidentia sunt quae primo immutant intellectum; ergo prius concipiuntur ab intellectu quam substantia.

 

Huius puncti resolutio cuna aliquali opinionum concordia

 

9. Inter has opiniones haec posterior mihi videtur absolute vera; est tamen ita intelligenda ut non omnino excludatur substantia a primo conceptu intellectus. Est tamen advertendum, cum dicitur accidens prius cognosci, non esse intelligendum de accidente in abstracto, sed in concreto, ut expresse declarar Hervaeus, et Soncinas etiam notavit, et experientia constat, et ex ratione facta cum proportione applicata. Nam obiecta sensibilia quae movent sensum non sunt accidentia in abstracto, sed in concreto, prout in re sunt; non enim immutat visum albedo, sed album, ut Aristoteles notat, opusc. de Sensu et sensibilibus, quia actiones sunt singularium subsistentium. Sensus ergo exterior videt quidem accidens, non tamen abstracte, sed concrete, et ideo dicitur videre per se albedinem, per accidens autem substantiam, de Anim., c. 6, quia videt album seu coloratum, in quo includitur aliquo modo substantia; ergo similiter intellectus, licet primum mutetur ad cognitionem alicuius accidentis per se sensibilis, non tamen ut illud in abstracto concipiat, sed in concreto. Ex quo fit ut a primo illo conceptu non omnino excludatur substantia, quia in illo obiectivo conceptu accidentis concreti necessario involvitur substantia, quasi tecta et involuta accidentibus. Unde dicere possumus rem per se ac formaliter primo cognitam esse accidens; rem autem adaequate et quasi materialiter cognitam esse substantiam seu compositum ex substantia et accidente, quod per modum unius subsistentis in tali forma accidentali concipitur.

 

10. Quod si hoc tantum auctores prioris sententiae dicere voluissent, facile opiniones in concordiam redigerentur. Tamen aliqui expresse negant primo concipi accidens etiam in concreto; unde volunt concipi ipsam substantiam nudam, ut substantia est. Et consequenter aiunt primam speciem impressam intellectui virtute intellectus agentis repraesentare tantum substantiam ut sic, et non accidens. Immo, cum thomistae alias teneant intellectum non cognoscere directe singulare, consequenter dicent cogitativam prius concipere substantiam singularem quam accidentia eius; intellectum vero concipere substantiam in universali, saltem sub communi conceptu substantiae. Haec tamen sententia hoc modo exposita mihi videtur improbabilis; quia, si de cogitativa loquamur, cum etiam illa primo cognoscat per speciem impressam a sensu vel phantasia, non potest primo recipere speciem repraesentantem substantiam. Nam per sensationem vel phantasma per se tantum repraesentatur accidens, substantia vero solum per accidens; qui ergo fieri potest ut primo imprimat speciem nudae substantiae? Quamvis ergo concedamus (quod satis controversum est) cogitativam formare aliquando conceptum substantiae singularis ut sic, non est tamen credibile illum esse primum conceptum formatum ex vi impressionis sensuum vel phantasiae, sed ad summum comparari postea aliqua inquisitione et quasi discursu, qualis in illa potentia esse potest.

 

11. Ascendendo igitur ad intellectum, eodem modo philosophandum est, nam intellectus agens, statim ac sensus, imaginatio, seu cogitativa apprehendunt sensibile obiectum, imprimit intellectui possibili speciem proportionatam; non potest ergo imprimere speciem repraesentantem solam substantiam. Et experientia id satis videtur docere; si enim dum sensus apprehendit accidens, intellectus nudam substantiam contemplaretur, statim discerneremus intellectivam apprehensionem a sensitiva, quod tamen non nisi post longum discursum et reflexionem facere possumus. Praeterea, quia vel per illam speciem aut conceptum repraesentatur substantia absolute sine ullo respectu ad accidens, et hoc est impossibile, non solum in primo conceptu, qui fit sine discursu ex vi impressionis obiecti, sed etiam post longam ratiocinationem et discursum, ut recte docuit Toletus, lib. I de Anim., c. 1, q. 6; et satis id mihi probat experientia, nam, post longam de substantia inquisitionem, non possumus eius rationem exprimere, nisi vel per negationes vel per habitudinem subiecti accidentium. Si autem ille primus conceptus respectivus est, non potest non supponere conceptum accidentis. Non igitur potest primo concipi substantia illo modo, sed tantum ut involuta et contenta in concreto accidentis. Neque rationes Soncinatis aut Iavelli aliquid amplius probant, nisi quod primus conceptus esse debet rei vel concreti per modum subsistentis.

 

12. Accidens in concreto primo cognitum non concipitur sub ratione inhaerentis. Atque hinc infero quod, licet res primo ac per se cognita revera sit accidens, tamen ab intellectu ex vi illius conceptus non cognoscitur formaliter sub ratione accidentis, id est, sub ratione inhaerentis alicui, sed solum sub ratione huius sensibilis et materialis entis. Immo neque ex vi illius conceptus discernitur an illud obiectum sit compositum ex forma et subiecto, vel quid simplex, sed tantum praecise et abstracte id concipitur per modum unius. Quod satis nobis ostendit mysterium Eucharistiae; non enim magis concipimus substantiam ubi est sub accidentibus quam ubi non est. Formalis ergo conceptio accidentis ut inhaerentis, et substantiae ut sustentantis vel per se stantis, discursu postea acquiritur, et maxime ex rerum mutationibus; nam, dum videmus accidentia mutari circa aliquod subiectum, ipsum subiectum mutari intelligimus. Unde, si comparatio fiat inter hos conceptus expressos et formales accidentis ut accidens est, et substantiae ut est substantia, videtur sane non esse inter eos necessarius ordo, prout in nobis sunt; quia in principio per modum correlativorum substantiam et accidens videmur concipere, cum solum per illam mutuam habitudinem illa discernere incipiamus; postea vero indifferenter possumus excitari ad utrumque directe cognoscendum, et indirecte seu in obliquo semper cognitio unius terminatur aliquo modo ad alterum; quia, ut dixi, semper conceptio est connotativa seu respectiva; quamvis hoc in accidente proveniat ex imperfectione eius, in substantia vero ex nostra. Sed de his latius in scientia de Anima.