Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Junio de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XXXVI

 

DE SUBSTANTIA MATERIALI IN COMMUNI

 

1. Substantiae consideratio, quatenus ad metaphysicum spectare potest, in huius membri seu communis rationis contemplatione terminatur; nam inferiora omnia quae sub materiali substantia continentur sunt infra metaphysicam abstractionem, et ideo non ad metaphysicum, sed ad philosophum naturalem pertinent. Immo, per se ac directe loquendo, etiam substantia materialis ut sic, cadit sub obiectum totius philosophiae naturalis, immo fortasse est proprium et adaequatum obiectum illius scientiae vel partis philosophiae quae in libris Physicorum continetur. Tamen, ut in disputatione prooemiali dixi, etiam est metaphysici muneris aliquid de substantia materiali secundum hanc praecisam rationem eius contemplari, tum ut perficiat et exacte declaret divisionem substantiae in immaterialem et materialem, quam solus metaphysicus tradere et explicare potest, tum maxime ut ipsam rationem quidditatis in hac substantia explicet, et fines proprios philosophicae considerationis praescribat suumque obiectum illi tribuat et principia quibus uti debet ad propriam et specificam essentiam uniuscuiusque materialis substantiae inveniendam.

 

2. Sunt autem tam multa a nobis dicta in superioribus de materiali substantia, ut vix aliquid dicendum supersit. Dictum est enim imprimis disp. XIII et XV de principiis intrinsecis huius substantiae, quae sunt materia et forma, quoniam haec inter causarum genera computantur; nec potuit commode unius rationis consideratio ab alia seiungi. Dictum deinde est disp. XVIII de vi agendi huius substantiae, quia necessarium fuit ad plene considerandam vim et rationem causae efficientis, et ibi consequenter tactum est (quantum metaphysica patitur) de modo generationis et effectionis taus substantiae, quia haec sunt quasi correlativa et necessario connexa cum causarum consideratione. Dictum est praeterea a disp. XXX de existentia huius substantiae, et quo modo ab eius essentia distinguatur. Ac denique dictum est de supposito eius et de distinctione inter ipsum et naturam in materialibus substantiis in disp. XXXIV. De proprietatibus autem realibus huius substantiae, quantum ad nos etiam spectat, dicturi sumus inferius cum de accidentibus disputabimus, ut in initio praecedentis disputationis tactum etiam est. Quocirca hic solum pauca addemus quae ad essentialem rationem huius substantiae magis declarandam pertinere videntur, nimirum, in quo haec ratio essentialis consistat et quid ad illam conferant materia et forma, vel sigillatim vel simul sumptae.

 

SECTIO PRIMA

 

QUAE SIT ESSENTIALIS RATIO SUBSTANTIAE MATERIALIS, ET AN EADEM OMNINO SIT CUM RATIONE SUBSTANTIAE CORPOREAE

 

1. Quid nominis substantiae materialis.—Quod attinet ad quid nominis, constat substantiam materialem illam esse quae materia et forma constat, sive forma illa materialis sit, sive spiritualis, dummodo sit vera forma materiae. Substantia vero corporea dicitur illa quae natura sua habet hanc corpoream molem quae a nobis nec concipi nec explicari potest nisi per hanc extensionem partium quam experimur in substantiis sensibilibus, ratione cuius extensum locum occupant et una pars a suo loco alteram excludit et una substantia alteram. Et quia haec extensio a quantitate provenit, ut infra videbimus, ideo substantiam corpoream ut sic per ordinem ad quantitatem definimus, dicentes esse illam substantiam quae est capax trinae dimensionis, sive secundum se totam, id est, secundum materiam et formam ita extendi possit, sive tantum secundum materiam.

 

2. Quomodo se habeant ratio substantiae materialis et ratio substantiae corporeae.—Deinde, quod ad rem spectat, probatum est in superioribus substantiam materialem et corpoream in re idem esse et reciproce dici; nulla est enim substantia corporea quae ex materia et forma non constet, neque ulla est substantia, materia et forma constans, quae corporea et quanta non sit, saltem ratione materiae. Non possumus autem negare quin secundum mentis praecisionem alia sit ratio substantiae materialis ut sic, et substantiae corporeae ut sic, quia, stante illo conceptu et illa definitione substantiae materialis, nimirum, quod constet materia et forma, seu actu et potentia substantialibus realiter distinctis, adhuc dubitat intellectus an omnis huiusmodi substantia corporalis sit, ita ut hoc sit de intrinseca ratione eius: nec solum in hoc reperitur praecisio intellectus, sed etiam inventi multi sunt qui idnegaverint. Et similiter, e contrario, stante illo conceptu substantiae corporeae supra a nobis descripto, adhuc etiam dubitat mens an omnis substantia talis constet materia et forma; nec defuerunt qui id negaverint. Sunt ergo illae rationes saltem secundum mentis praecisionem distinctae. Et hinc oritur dubitatio, quae illarum sit essentialis substantiae materiali; essentialis (inquam) non tantum secundum rem, sed etiam secundum nostram rationem intelligendi. Dubitari etiam potest an una illarum rationum sit de se abstractior et universalior quam alia, saltem secundum rationem.

 

3. In qua re varii possunt excogitari dicendi modi: unus est rationem substantiae corporeae ex se universaliorem esse, quia non repugnat intelligi substantiam corpoream absque physica compositione partium essentialium, etiamsi fortasse repugnet in re ipsa dari. Vel e converso substantiam ex materia constantem esse quid universalius quam substantiam quantam seu corpoream; quia ex vi conceptus substantiae matertalis ut sic significatur aliquid commune et indifferens. Utraque pars huius sententiae eam habet probabilitatem quam habent sententiae asserentes posse dari substantiam materialem et incorpoream, vel e converso corpoream et non constantem ex materia; tamen a nobis nulla probabilitate defendi potest, suppositis quae supra dicta sunt de necessaria connexione et reciprocatione materiae et quantitatis, et quae etiam diximus tractando de universalibus. Repugnat enim rationem aliquam conceptam ex solo modo significandi et concipiendi esse universalem, si tali rationi conceptae repugnet communicari pluribus, cum in oppositis non repugnantia ratio universalitatis consistat, vel fundetur. Ideo enim vera ratio deitatis seu Dei non potest esse universalis, quantumvis communi nomine significari videatur, quia ei repugnat in multis speciebus aut individuis reperiri. Sic igitur pari proportione repugnat unam rationem conceptam esse universaliorem alia, si repugnat alicui rei communicari unam cui non communicetur alia, et e contrario, quia hoc est directe contra rationem maioris universalitatis. Si ergo non solum de facto illae duae rationes semper reperiuntur coniunctae, sed etiam de possibili habent illam intrinsecam connexionem et reciprocationem omnino inseparabilem, non potest una concipi ut universalior alia, quamvis possit una praescindi ab alia, quia universalior conceptus non solum dicit praecisionem unius ab alio, sed etiam aptitudinem et non repugnantiam essendi absque alio.

 

4. Propter hoc igitur dici aliter potest, licet conceptus substantiae compositae ex materia et forma absolute non sit universalior conceptu corporis, et quasi medius inter substantiam in communi et corpus, hoc enim tantum sufficienter concludit discursus factus, nihilominus tamen in hoc differre conceptum substantiae materialis a conceptu corporis, quod substantia materialis ut sic solum dicit ipsam rationem substantiae, quae est in corpore, quae quodammodo medium quoddam est inter substantiam in communi et corpus. Nam substantia in communi dicit substantiam simpliciter abstractam et indifferentem ad materialem et immaterialem; corpus vero dicit determinate quamdam substantiam, ut constitutam per differentiam subalternam corporis; substantia vero, ut coniuncta differentiae corporis, nec dicit substantiam cum totali indifferentia, nec formale illud constitutum per differentiam corporis, sed ipsam rationem genericam, ut in tali specie existentem. Aliud est enim considerare animal in homine, et aliud considerare hominem ut sic, vel animal absolute. Sed, licet in communi verum sit posse rationem genericam et specificam illis omnibus modis concipi, tamen in praesenti falsum videtur substantiam materialem ut sic significare solam communem rationem substantiae illa media ratione conceptam. Primo quidem, quia genus, quando illo modo concipitur, non concipitur ut totum aliquod universale aut actuale, sed solum ut pars materialis metaphysica substans tali differentiae et illi actu coniuncta. Substantia autem materialis non dicit solam communem rationem substantiae hoc modo conceptam, sed dicit quoddam totum seu actuale constitutum sub substantia in communi, per differentiam illam, scilicet materialis, vel etiam dicit totum universale complectens sub se omnes substantias materiales et confuse dicens totam essentiam earum; ergo. Secundo, quia ratio generica in specie aliqua considerata non includit intrinsece aliquam diiferentiam essentialem, quam non includat eadem ratio generica absolute sumpta, sed connotat tantum coniunctionem ad talem differentiam; at vero substantia materialis addit intrinsece differentiam essentialem supra substantiam in communi; ergo non tantum dicit communem rationem substantiae, quatenus est in corpore. Minor probatur, quia substantia materialis intrinsece et essentialiter constituitur per differentiam materialis et per illam etiam differt a substantia immateriali.

 

5. Obiectio.— Obiiciet aliquis, quia corpus methaphysice componitur ex substantia et corporeo; ergo necesse est ut substantia, quatenus est in corpore et metaphysice componit illud, dicat aliquod compositum ex materia et forma; ergo substantia materialis nihil aliud significare potest nisi substantiam in communi secundum esse quod habet in corpore. Prima consequentia probatur, quia substantia in communi, quatenus est in corpore, est substantia completa, quia hoc est de ratione substantiae in communi; ergo est substantia composita, quia in corpore nulla est substantia vel ratio substantiae completae quae sit simplex, id est, non composita ex actu et potentia realiter distinctis, quia omnis entitas hoc modo simplex, quae est in corpore, est substantia incompleta; ergo corpus ipsum, etiam quatenus est substantia, vel e converso substantia ipsa, prout hanc communem rationem habet in corpore, habet illam compositam ex materia et forma; ergo recte dicebatur substantiam materialem ut sic in hoc differre a substantia corporea ut sic, quod non dicit intrinsecum gradum corporeitatis, sed gradum substantiae, prout est in corpore. Et confirmatur, nam corpus de praedicamento substantiae physice dicit compositum ex materia et forma substantialibus in communi, et illamet essentia metaphysice componitur ex substantia et corporea, quae ratio substantiae nec soli materiae convenit nec soli formae, quia sunt substantiae incompletae, illa vero ratio dicit substantiam completam; ergo illa ratio substantiae completae, prout est in corpore, est composita ex materia et forma; ergo haec ratio substantiae est quae importatur nomine et conceptu substantiae materialis.

 

6. Respondetur committi quamdam aequivocationem in argumentis transeundo ab ipsa re, prout in re existit, ad rem prout conceptam seu praecisam per intellectum. Nam in re concludit argumentum in substantia composita non reperiri rationem substantiae completae ut sic, nisi per compositionem materiae et formae. Quo sensu verum est ipsam communem rationem substantiae completae, prout est in corpore, consurgere ex substantiis incompletis materiae et formae. Nihilominus tamen verum est rationem substantiae completae ut sic abstrahere ab huiusmodi compositione, ita ut, si praecise hanc rationem substantiae consideremus, etiam in corpore non habeat ex hac communi ratione, quod per compositionem consurgat. Unde hoc sensu negandum est rationem substantiae in conununi includere in conceptu suo metaphysico compositionem materiae et formae. Quod patet, quia ex vi huius conceptus nihil amplius intrinsece includit, quam includat angelus quatenus substantia est; alias corpus et angelus non convenirent univoce in ratione substantiae.

 

7. Unde ad argumentum in forma respondetur distinguendo consequens primae consequentiae, scilicet, aut secundum rem, aut secundum praecisum conceptum; secundum rem verum est ipsam rationem substantiae completae quae est in corpore esse compositam ex materia et forma, quod bene ostendunt probationes ibi factae. At vero secundum praecisionem nostri conceptus, non est verum rationem substantiae completae, etiam in corpore, includere in suo praeciso conceptu compositionem materiae et formae; alias non esset similitudo univoca inter corpus et spiritum secundum talem rationem. Neque contra hanc partem urgent probationes adductae; nam aperte procedunt de re ipsa secundum se, non vero ut sic praecise concepta. Unde de illa sic loquendo, etiam concedimus talem rationem substantiae, proutest in corpore, non esse simplicem, negamus tamen ut sic esse compositam; ratione enim praecisionis nostri intellectus abstrahit ab utroque et solum dicit rationem entis per se completi, quod ex se nec compositionem habet, nec simplicitatem, licet in re semper habeat alterum horum, iuxta differentiam cui adiungitur.

 

8. Quia vero negare non possumus quin communis ille gradus  metaphysicus substantiae adiunctus tali differentiae, scilicet corporea, non solum ex physica compositione in re consurgat, sed etiam concipi possit secundum id quod in se habet, licet non ex se, sed quasi ex consortio talis differentiae, idcirco addendum videtur in gradu illo ut sic concepto in corpore includi quidem materiam et formam, non tamen ut materia et forma sunt, sed ut substantiae incompletae. Possunt enim hi duo gradus in materia et forma ipsa praescindi; conveniunt enim inter se in ratione substantiae incompletae, distinguuntur tamen in propriis rationibus. Cum ergo substantia, prout est in corpore, solum dicat rationem substantiae completae coniunctam differentiae corporis, etiamsi intelligamus ibi non esse sine compositione materiae et formae, tamen in illa praecisa ratione nondum concipimus compositionem materiae et formae ut sic, sed ad summum quod illa substantia coalescit ex substantiis incompletis quae in illa sunt. Atque ita etiam fit ut substantia materialis non possit dicere solana illam rationem substantiae, secundum quod est in corpore, quia substantia materialis expresse et intrinsece dicit substantiam compositam ex materia et forma ut tales sunt, quas non dicit ratio substantiae sub illa ratione concepta, ut declaratum est.

 

9. Sed urgebit aliquis: nam saltem sequitur ex hac ultima responsione, inter substantiam in communi et substantiam materialem seu corpoream dari conceptum medium, inferiorem substantia in communi et condistinctum a substantia spirituali, et diversu.m etiam a conceptu corporis vel substantiae materialis, quod est falsum, quia nullus talis conceptus fingi potest, qui non convertatur cum corpore. Sequela patet, quia substantia completa consurgens ex substantiis incompletis realiter distinctis dicitur esse conceptus magis praecisus et abstractus, quam conceptus substantiae materialis, tamen in illo conceptu vere contrahitur e determinatur ratio substantiae completae in communi ad peculiarem modum substantiae completae, qui in angelis non reperitur; ergo ille erit conceptus medius.

 

10. Respondetur, dupliciter dici posse aliquem conceptum magis praecisum. Uno modo, quia absolute sumptus sit universalior et hoc modo neganda est sequela, quia re vera conceptus substantiae completae constantis ex incompletis realiter distinctis non est universalior quam conceptus corporis au substantiae materialis. Alio modo dici potest conceptus magis praecisus, quia per re tiones magis abstractas, vel de se magis communes, concipitur et constituitur, quamvis conceptus ipse ex omnibus illis constitutus universalior non sit, et hoc modo conceptus ille substantiae completae consurgentis e incompletis potest dici magis praecisus quam conceptus substantiae materialis, quia ratio substantiae incompletae universalior est quam ratio materiae, et ratio compositionis ut sic ex se universalior est quam sit compositio materiae et formae ut sic, et ideo potest dici ille conceptus magis praecisus, licet non universalior; et, ut propriis terminis utamur, potest dici magis praecisus in modo, non in re. Est autem considerandum dupliciter posse concipi substantiam, ut realiter compositam ex actu et potentia substantialibus. Uno modo, ut haec sit differentia constitutiva talis substantiae, et sic quacumque ratione intelligatur talis substantia, ut vere et realiter composita in essentia ex vi propriae differentiae constituentis, sive illa compositio intelligatur per habitudinem ad substantias incompletas in communi, sive ad partes substantiales in communi, sive ad materiam et formam substantialem, iam non concipitur substantia in communi, etiam prout est in corpore, sed concipitur substantia essentialiter inferior quam substantia in communi, et essentialiter condistincta a substantia spirituali; nam differentia quae indicatur, hoc ipso quod dicitur substantia realiter composita ex rebus distinctis, sufficit ad contrahendam rationem substantiae et distinguendam illam a substantia spirituali, quae simplex est, id est, essentialiter excludens illam compositionem, quia non agimus de compositione substantiae quoad suppositum, sed quoad naturam, nec de compositione rationis, sed rei et ex rebus distinctis. Alio vero modo intelligi potest compositio in ratione substantiae, non ex vi differentiae constituentis, sed solum ex coniunctione ad differentiam contrahentem; quomodo non concipitur inferior directe aliquis gradus substantiae, sed concipitur ipsamet ratio substantiae connotando coniunctionem ad inferiorem differentiam.

 

11. Oportet enim advertere rationem genericam non solum ita contrahi per specificam differentiam ut cum flla componat specfem subalternam, vel ultimam, sed etiam in sese participare quodammodo film perfectionem et elevari vel deprimi ad ordinem ad quem talis differentia spectat. Sic genus animalis, contractum per differentiam rationalis, in ipso gradu sentiendi et in facultatibus eius quemdam singularem modum perfectionis participat; et genus qualitatis contractum per differentiam gratiae elevatur ad ordinem supernaturalem, ita ut ipsamet ratio qualitatis in tali qualitate supernaturalis effecta sit; et similiter contracta per differentias spirituales est spiritualis et indivisibilis, contracta vero per differentias materiales habet divisibilitatem quamdam et partium extensionem. Et ita in universum ratio generica, ex coniunctione ad specificam, in se participat nobiliorem modum essendi vel minus nobiliorem, quod provenit ex omnimoda identitate quam in re habet differentia contrahens cum genere per illam contracto, et quia in eisdem principiis realibus fundantur, saltem secundum realem identitatem. Et propterea etiam ille modus essendi, quem genus participat ex coniunctione ad differentiam, non constituit aliam peculiarem differentiam, sed ex eadem differentia provenit et cum ea convertitur, et suo modo pertinet ad effectum formalem eius, propter dictam identitatem, ut probatum est. Hoc ergo posteriori modo intelligi potest rationem substantiae, prout est in corpore, esse compositam et includere materiam et formam, non quidem secundum speciales rationes materiae et formae ut sic, sed secundum gradus substantiae quos includunt; nam ratione illorum complent integram rationem substantiae quae est in substantia corporea. Dicitur autem illa ratio substantiae, prout est in corpore, includere praedicto modo materiam et formam, quia physice et secundum rem in his principiis fundatur, quam vis metaphysice ratio substantiae etiam ibi concepta non dicat expresse compositionem et unionem ex pluribus substantiis incompletis, sed absolute substantiam completara in his tamen omnibus eadem ratio est de substantia corporea ut sic et de substantia materiali ut sic, quia in utraque ratio sub stantiae potest accipi vel tantum ut communis ratio substantiae ibi existens, vel u propria ratio substantiae materialis et corporeae, ut in specie subalterna constituta nec magis sub una ratione significatur no mine substantiae materialis quam corporea, vel e converso.

 

Quaestionis resolutio

 

12. Dicendum ergo est rationem substantiae materialis et corporeae essentialiter eamdem esse, et in hoc consistere quod sit substantia composita ex materia et forma. In qua descriptione substantia habet rationem generis, et reliquum rationem differentiae, quae illis verbis modo physico potius quam metaphysico traditur. Tota varo illa essentialis differentia physica metaphysice comprehenditur per illam differentiam materialis, cum dicitur corpus esse substantiam materialem. Unde differentia illa radicaliter fundatur in illis principiis physicis, materia, scilicet, et forma, quatenus ex eis consurgit una substantia completa alterius rationis et modi a substantia simplici, qui modus substantiae vel compositionis significatur per differentiam illam materialis. Eademque significatur per alteram differentiam corporea, quae similiter partim in materia, partim in forma substantiali ut sic radicaliter fundatur; nam etiam de ratione corporis est ut sit substantia completa ex materia et forma composita. Solum videtur esse discrimen, quia differentia haec, ut concipitur et significatur per corporeum, includit habitudinem ad quantitatem, unde substantia corporea definiri deberet substantia quae est capax quantitatis; atque hinc fit ut, secundum modum concipiendi nostrum, illa differentia, scilicet, materialis, videatur prior magisque essentialis quam altera, scilicet, corporea, nam aptitudo illa ad recipiendam quantitatem, hoc ipso quod concipitur per modum cuiusdam capacitatis seu potentiae receptivae quantitatis, concipitur ut proprietas quaedam seu attributum supponens essentiam, quae est ratio illius aptitudinis, quae non est alia, nisi compositio ex ipsa forma et materia substantialibus, ut sic.

 

13. Atque ex his ultimo intelligitur quo modo essentialis ratio materialis substantiae sit omnino absoluta, non includens essentialiter habitudinem aliquam ad accidens, etiam ad quantitatem, quod pertinet ad absolutam perfectionem substantiae, ut infra dicemus. Unde, licet materia et forma substantialis inter se includant essentialiter transcendentales habitudines, quibus una ad alteram mutuo ordinantur, tamen hae habitudines et termini earum in ipsa substantia completa concluduntur; ipsa vero substantia tota non dicit essentialiter habitudinem ad formam accidentalem, quia non ad illam ordinatur per se primo, et, quamvis sit capax illius, id tamen est quasi concomitanter ex absoluta perfectione suae naturae, non quia ad hunc finem primario instituta sit, sicut declaravimus supra tractando de materiali causa accidentium.

 

SECTIO II


UTRUM ESSENTIA SUBSTANTIAE MATERIALIS CONSISTAT IN SOLA FORMA SUBSTANTIALI, VEL ETIAM IN MATERIA

 

1. Ratio dubii.— Ratio dubitandi est, quia Aristoteles multis in locis significat solam formam esse essentiam rei materialis; nam, lib. I Metaph., c. 7, text. 52, rationem, id est, formam, dicit esse quidditatem et substantiam rei. Necesse est (inquit) carnem, caeterorum unumquodque rationem esse, aut nihil; nam propter hoc et caro est, et os et caetera, non propter materiam. Et similiter, lib. VII, c. 11, formam vocat quod quia erat esse rei; et ideo significar illam solar poni in definitione, non vero materialem partem, et fortasse ob eam causam in aliis locis utramque definitionis partem revocat ad genus causae formalis, ut patet ex V Metaph. c. 2, et II Phys., c. 3, et II de Anim., c. 2.

 

Opinio Averrois

 

2. Propter haec et similia Aristotelis testimonia, Averroes, VII Metaph., comm. 21 et 34, ait materiam non esse de quidditate substantiae materialis, etiamsi ad intrinsecam eius constitutionem pertineat, sed esse solum quasi vehiculum vel sustentaculum forma quae est tota quidditas materialis substantiae. Et ante Averroem insinuavit hanc sententiam Alexander, II Metaph., textu 12; et Themist., III de Anim., text. 9 et 38; postea vero illam secuti sunt Iandunus, VII Metaph., q. 12; Niphus, disp. XIII; et sub probabilitate eam defendit Soncinas, solvens argumenta in oppositum, eodem lib. VII, q. 26. Et potest probari primo, quia unaquaeque res per suam entitatem est talis, et per eamdem distinguitur ab aliis; sed substantiae materiales non distinguuntur inter se per materiam; nam, cum inter se specie differant, in materia non differunt; ergo materia non pertinet ad earum quidditatem. Et confirmatur, nam essentia hominis et equi specie differunt quoad physicam naturam et essentiam; sed non differunt nisi in formis; ergo in solis formis consistit eorum essentia; nam materia eadem est in utroque. Secundo, quia si materia est de essentia, ergo pars materiae erit pars essentiae; ergo pars integralis, verbi gratia, manus vel caput, erit pars essentialis, quia est pars quaedam essentiae. Consequens autem est falsum, quia alias homo mutilus non haberet totam hominis essentiam, et consequenter non esset homo. Tertio, quia, si materia in communi esset de essentia substantiae materialis, ergo in specie de essentia talis substantiae esset talis materia, et in individuo de essentia talis individui esset haec individua materia; hoc autem est falsum, quia, variata tota materia per continuam nutritionem, semper manet idem numero homo. Et in resurrectione, quamvis animae non detur idem numero corpus quod antea habuit, sed ex alia materia confectum, erit idem numero homo qui antea fuerat.

 

Vera sententia

 

3. Contraria nihilominus sententia, nimirum, materiam esse de essentia materialis substantiae, vera est et communiter recepta. Docuit eam Avicen., V Metaph., c. 4, ubi dicit quidditatem rei naturalis esse ex compositione materiae et formae, et eam ubique docet D. Thomas, praesertim I, q. 75, a. 4, et I cont. Gent., c. 21, et lib. II, c. 81, et de Ente et essentia, c. 2, ubi Caietanus, q. 4; Capreolus, In IV, dist. 44, q. 1, a. 1; Scotus, In II, dist. 22, q. unic., et VII Metaph., q. 16; Aegid., VII Metaph., q. 2, et alii ibidem. Sumiturque ex Aristotele, lib. V Phys., c. 1, ubi tam materiam quam formam dicit esse naturam rerum naturalium: in re autem idem est natura quod essentia, ut supra dictum est, quamvis etymologia nominis sit diversa. Unde non satis sibi constat Averroes, cum VII Metaph., text. 27, fatetur naturam quam habent species in rebus generabilibus esse quid compositum ex materia et forma, quod est verum de natura integra seu totali. Sunt etiam alia testimonia Aristotelis et aliorum gravium auctorum, quae statim afferemus. Ut vero ratione hanc sententiam probemus, paulatim procedere oportet per nonnullas propositiones.

 

Quaestionis resolutio

 

4. Dico ergo primo: materialis substantia completa, sicut est vere ac per se una, ita unam habet quidditatem et essentiam. Quae propositio videtur per se nota ex terminis; nam unum consequitur ens, unde unumquodque sicut est ens, ita est unum ens; ens autem ab esse vel essentia dicitur; quod ergo est simpliciter unum ens, unum esse habere necesse est, et consequenter unam essentiam, praesertim naturaliter loquendo et de naturali unitate; si ergo substantia materialis est proprie ac per se unum ens, unam etiam essentiam habet. Certum est autem et indubitatum substantiam materialem esse proprie ac per se unum ens; ergo proprie ac per se habet unam essentiam.

 

5. Secunda conclusio.— Dico secundo: substantia materialis, ut est ens per se unum, non est sola forma, nec sola materia, sed compositum ex materia et forma. Hoc etiam est certum fere ex terminis; nam in nulla specie substantiae materialis sola forma dicitur esse tota species; neque enim anima est homo, aut forma aquae est aqua. De materia autem id clarius est, nisi quia erret cum antiquis philosophis, dicens totam substantiam rerum generabilium esse materiam solisque accidentibus differre. Hinc Aristoteles, VII Metaph., c. 7, negat formam substantialem generari, sed compositum, cum tamen certum sit generari substantiam materialem per se unam. Hinc etiam D. August., XIX de Civit., c. 9, laudat Varronem dicentem hominem nec animam esse solam, nec solum corpus, sed quid ex utroque constans; quod etiam asseruit Damasc., lib. III de Fid., c. 3. Eadem autem ratio est de omnibus substantiis materialibus, et de substantia etiam materiali in communi. Denique id patet ex dictis sectione praecedenti; nam substantia materialis ut sic est substantia completa; sed neque forma neque materia per se est substantia completa; ergo substantia materialis non dicit solam formam nec solam materiam, sed compositum ex utraque; nam quod hoc compositum sit per se unum, supra satis declaratum est, cum de materiali ac formali causa ageremus, et ex statim dicendis amplius constabit.

 

6. Tertia conclusio.— Dico tertio: integra essentia huius substantiae non est sola materia, neque sola forma, sed quaedam natura ex utraque composita, quae per se una est in ratione naturae seu essentiae. Haec sumitur ex Arist., VIII Metaph., text. 15, dicente quidditatem substantiarum materialium esse per se unam, quia constat ex actu et potentia, quae per se uniuntur. Et ratione probatur, primo, quia haec substantia est per se una compositione, ergo habet unam essentiam; ergo illa non potest esse sola forma, neque sola materia; ergo est natura ex utraque composita. Prima consequentia probatur ex prima conclusione, quia substantia per se una est ens per se unum; ens autem per se unum unam habet essentiam. Sed instari potest: nam Christus, ut est in duabus naturis subsistens, est simpliciter unum ens per se, et tamen non habet unam tantum essentiam, sed duas. Respondetur instantiam non esse ad rem. Primo quidem, quia ille modus unitatis et compositionis plurium naturarum in una persona non est naturalis; hic autem loquimur de ente per se uno naturali modo; huiusmodi enim ens primario habet unitatem ex unitate essentiae. Deinde est differentia, quia Christus non habet unitatem ex immediata unione naturarum inter se, sed solum ex unione earum in eadem persona; substantia autem naturalis primo et per se habet unitatem ex unione materiae et formae inter se, et ideo, si talis est illa unio ut constituat ens per se unum, talis etiam erit ut constituat essentiam per se unam.

 

7. Unde confirmatur illa prima consequentia: nam, si substantia materialis est per se una, cum in ea includantur materia et forma, vel id est propter solam unitatem suppositi, vel etiam propter unitatem essentiae. Non primum; ergo secundum. Maior constat a sufficienti partium enumeratione. Neque enim satisfaciet qui dixerit substantiam materialem esse per se unam propter unitatem compositi, abstrahendo ab uno supposito vel essentia; nam, licet haec abstractio mente fieri possit, tamen in re non potest esse compositum per se unum, nisi sit vel unum suppositum vel una natura seu essentia, quod idem est. Minor autem probatur, quia unitas suppositi in substantiis materialibus consurgit ex unitate naturae, vel mediante illa, quando suppositum est proprium et connaturale, ut nunc loquimur. Quod sic declaro: nam vel opinamur in toto supposito materiali tantum esse unam subsistentiam simplicem quae terminat totam naturam et materiam ac formam, et sic talis subsistentia supponit integram naturae unitatem, ut eam adaequate terminare possit et in ea complectatur materiam ac formam; illa ergo unitas, quae consurgit ex unione materiae et formae praecisa subsistentia, est unitas essentiae, atque ita unitas proprii suppositi supponit unitatem essentiae. Si vero opinemur materiam et formam habere partiales subsistentias, eadem vel maiori efficacitate idem concluditur, quia ex materia et forma non consurget unum suppositum, nisi earum subsistentiae coniungantur ad componendam unam adaequatam subsistentiam; non possunt autem ita uniri, nisi eadem materia et forma secundum suas entitates essentiae inter se uniantur, quae unio naturae ordine antecedere debet; nam, sicut essentia prior est subsistentia, ita unio in entitatibus essentiae prior esse debet quam unio in partialibus subsistentiis. Igitur, si ex his consurgit una subsistentia totalis, multo magis ex illis consurget una essentia. Est ergo substantia materialis per se una non tantum ratione unius suppositi, sed etiam ratione unius essentiae.

 

8. Atque hinc facile probatur secunda et tertia consequentia principalis rationis. Quia iam ostensum est, ex materia et forma, prout in qualibet earum est aliqua essentia non completa, sed partialis, apta uniri alteri, componi essentiam quamdam completam ac per se unam; haec ergo est propria et adaequata essentia substantiae compositae. Probatur consequentia, primo quia illa essentia alicuius rei est essentia et non alterius nisi substantiae materialis. Secundo quia substantia materialis est ens completum; ergo debet habere essentiam completam; sed essentia materiae per se sola, aut essentia formae per se sola non est completa, quia neutra earum est completum ens aut completa natura, cum sit natura sua instituta ad substantiam complendam; neutra ergo earum est completa essentia; ergo neutra est tota essentia substantiae materialis. Tertio, quia essentia debet esse rei proportionata; ergo ens compositum habere debet essentiam compositam; sed substantia materialis est unum ens compositum; ergo integra essentia illius debet esse una compositione; non est ergo sola forma, quae simplex est, nec materia, sed compositum ex utraque. Prima consequentia probatur, tum ex debita proportione, tum etiam quia illud est de essentia rei quod intrinsece ac per se primo rem constituit; ens autem compositum intrinsece ac per se primo constituitur per naturam compositam.

 

9. Obiectioni satisfit.— Dices: ens artificiale est compositum ex materia et forma artis et nihilominus eius essentia consistit in sola forma artis, ut multi sentiunt; ergo non est de ratione entis compositi ut habeat essentiam compositam, et idem argumentum fieri potest de aliis compositis accidentalibus. Respondetur imprimis non esse parem rationem, nam ens compositum ex substantia et accidente non est proprie unum ens, quia non est per se unum, et ideo, si adaequate de illo loquamur, proprie non habet unam essentiam, sed includit plures, non per se, sed per accidens unitas. Formaliter autem loquendo de his compositis, dicitur eorum essentia consistere in forma accidentali, quia illam dicunt de formali, et connotant subiecta. Quod non ita est de substantia composita; est enim per se una, et ideo essentiam per se unam habere debet; homo enim non tantum dicit formaliter animam, sed humanitatem, quae non est sola anima, alias esset spiritualis et immortalis humanitas, sicut anima, quod est plane falsum; est ergo humanitas integra essentia ex anima et corpore composita, et idem est de caeteris rebus materialibus. Non tamen desunt qui in hoc aequiparent artificialia substantiis, et differentiam in hoc constituant inter artificialia et alia accidentalia composita. Sed in hoc non est nobis immorandum, nihil enim ad rem praesentem refert, praesertim quia, si quae est differentia, solum est in nominis usu et significatione, non in rebus.

 

10. Unde ex hac ipsa differentia inter substantiam et accidentia argumentor quarto. Nam in definitione substantiae materialis ponitur materia; ergo est de essentia eius. Patet consequentia, quia in hoc differt substantia ab accidente, quod non definitur per aliquod additum, sed per intrinseca et essentialia principia. Nec satis est quod quidam asserunt, accidens definiri per additum alterius praedicamenti, substantiam vero, eiusdem; nam, licet hoc sit verum de substantia incompleta, qualis est materia ipsa vel forma, non tamen de substantia completa; nam, ut dicebam sectione praecedenti, materia dicit transcendentalem habitudinem ad formam, et forma ad materiam; substantia vero ex utraque composita est quid omnino absolutum, non dicens habitudinem ad extrinsecum, nisi forte tamquam ad finem vel ad principium efficiens. Adde quod, si materia non est pars essentialis substantiae, vix intelligitur quo modo in praedicamento substantiae collocetur, quia nec collocatur directe, cum non sit substantia integra, neque etiam reductive tamquam pars essentialis substantiae. Dices reduci ut vehiculum formae. Sed certe pari fere ratione posset reduci ad quantitatem, maxime iuxta Comment., quia est etiam vehiculum quantitatis. Et praeterea substantia, quae directe ponitur in praedicamento, non indiget vehiculo, cum sit ens per se absolutum et integrum. Forma autem materialis, quae suo modo indiget sustentante aut vehiculo, non ponitur directe in praedicamento substantiae, sicuti nec materia, immo neque anima rationalis, quamvis sit subsistens, ponitur directe in praedicamento substantiae; ergo materia non solum reduci debet ad illud praedicamentum ut vehiculum formae, sed maxime ut pars materialis substantiae; non est autem pars, nisi essentialis; ergo.

 

11. Ultimo argumentara possumus, quia proprietates materialis substantiae non solum a forma sumuntur, sed etiam a materia; sed proprietates consequuntur essentiam; ergo ad essentiam huius substantiae non solum pertinet forma, sed etiam materia. Maior patet, quia non solum ex forma, sed maxime ex materia habent substantiae inferiores quod corruptibiles sint, et substantiae caelestes ex illa conditione materiae habent etiam quod sint incorruptibiles; item hae substantiae non solum ex forma, sed etiam ex materia habent quod corporeae sint, sive per corporeum differentia essentialis, sive proprietas aliqua circumscribatur. Unde homo simpliciter corporeus est et mortalis, ratione suae essentiae et naturae, etiamsi anima eius incorporea sit et immortalis. Rursus hae substantiae non solum ex forma, sed etiam ex materia habent quod sint entia naturalia et mobilia; unde aliqui motus non solum ratione formae, sed etiam ratione materiae naturales sunt. Denique non solum forma, sed etiam materia aliquo modo confert ad operationes substantiarum, adeo ut merito D. Thom., I, q. 75, a. 4, dixerit quod si corpus nihil conferret animae rationali ad operationes intellectuales eius, non uniretur illi per se, nec corpus esset de quidditate hominis, sed anima esset homo; est ergo materia pars essentiae in materialibus rebus.

 

12. Quarta conclusio.— Dico quarto: materia est de essentia substantiae materialis tamquam inchoatio quaedam et fundamentum essentiae, quae per formam completur ac plene constituitur. Haec conclusio constat fere ex supra dictis de causalitate materiae et formae, et quoad hoc recte dicitur materia esse in his rebus tamquam receptaculum formae, vel etiam tamquam vehiculum et sustentaculum respectu earum formarum quae sustentante indigent. Hinc tamen colligi non potest omnino esse extra essentiam; recte vero concluditur esse solum quasi fundamentum et inchoationem ipsius essentiae. Item hoc includitur in ratione primi subiecti, quod formae supponitur et per illam actuatur et complementum perfectionis recipit.

 

Argumentorum solutio

 

13. Aristotelis testimonia explicantur.— Denique ex hac assertione solvuntur facile fundamenta contrariae sententiae. Aristoteles enim, locis in principio citatis, nihil aliud intendit quam quod in hac ultima conclusione asseruimus, formam, scilicet, esse rationem et terminum constituentem essentiam rei, non vero solam illam esse totam essentiam. Et in verbis ibi citatis ex I Metaph., iuxta communem lectionem, non dicit Aristoteles carnem esse formam seu rationem, sed carnis et cuiuscumque similis rei esse vel dari formam seu rationem, qua nimirum constituitur. Quod si, ut aliqui modemi legunt, dicat carnem rationem, intelligendum est per synecdochen, ut totum a parte principaliori nominetur. Potest etiam, cum dicit formam esse rationem vel quidditatem rei, per antonomasiam intelligi, quia praecipua est pars quidditatis; vel intelligitur etiam causaliter, quia forma est quae praecipue constituit quidditatem rei, eamque ab aliis distinguit. Legatur D. Thom., I, q. 75, a. 4.

 

14. Ad primam rationem ex eadem conclusione ultima respondendum est illa optime probari materiam esse veluti quamdam inchoationem essentiae, non vero quod sit omnino extra essentiam. Quia, ut substantiae differant specie, satis est quod in forma differant neque est inconveniens ut variae essentiae specie distinctae, in fundamento et materiali principio similes sint. Et propterea res materiales, quae non solum in forma, sed etiam in materia differunt, non tantum specie, sed etiam in genere physico differre dicuntur. Ad secundam rationem ex eadem radice respondetur non omnes partes materiales esse essentiales, quia non omnes sunt necessariae ut forma complere possit cum materia illud compositum in quo essentia rei consistit, et ideo illa materia est simpliciter essentialis quae ad hoc necessaria est; reliqua vero dicitur esse de integritate aut complemento rei.

 

15. Ad tertiam, quod attinet ad essentiam in specie, verum est esse de essentia rei ut per talem speciem materiae constituatur, qualem natura sua forma postulat; nam, si fingeremus animam rationalem uniri materiae caelesti, non consurgeret una essentia eiusdem rationis cum essentia hominis. Unde theologi recte concludunt Verbum divinum assumpsisse corpus ex materia hac generabilium rerum, ex eo quod assumpsit veram hominis essentiam. Non est autem intelligendum, ex eo quod materia in communi sit de essentia substantiae in communi, fieri consequens ut uniuscuiusque substantiae specie distinctae sit etiam materia specie distincta quoad propriam speciem essentialem materiae, quia fieri potest ut plures formae specie diversae postulent materiam eiusdem rationis substantialis, quamvis in ea varias dispositiones requirant.

 

16. Quod vero attinet ad unitatem vidui, fatendum est absolute substantiam materialem ut sit eadem numero, requirere non solum eamdem numero formam, sed etiam eamdem numero materiam; tantoque fore hanc unitatem perfectiorem in tota substantia quanto maior fuerit in utroque principio, non tantum formali, sed etiam materiali. Nam unitas totius ex unitate partium consurgit. Et quia eadem est proportio rei singularis ad sua principia singularia, quae est rei specificae ad principia communia. Sicut ergo species in communi principia habet determinata in specie, ita res singularis determinata habere debet propria principia in individuo et in particulari. Denique hac ratione concludunt theologi ad unitatem resurrectionis eorumdem hominum pertinere ut eorum animae eisdem numero corporibus uniantur, de qua re disputavi late contra Durandum, in II tomo III part., disp. XLIV, sect. 2. Haec autem unitas materiae non semper aequalis est, quia saltem paulatim potest interdum variari, ut docuit D. Thom., I, q. 119, a. 1, et tunc censetur eadem perseverare, quasi continuatione quadam, ratione cuius et praecipue ratione formae, individuum physice manet semper idem, de qua re dictum est etiam in superioribus, disp. VI de Principio individuationis, sect. 3.

 

SECTIO III

 

UTRUM SUBSTANTIA MATERIALIS SIT ALIQUID DISTINCTUM A MATERIA ET FORMA SIMUL SUMPTIS, ET UNIONE EARUM

 

1. Quaestio haec de quolibet toto respectu suarum partium et composito respectu suorum componentium tractari potest; tamen commode in hunc locum cadit, tum quia prima et praecipua compositio naturalis est ex partibus essentialibus substantiae; tum etiam quia necessaria est ad rationem compositae seu materialis substantiae exacte declarandam.

 

Prima sententia ponens realem distinctionem

 

2. Sunt ergo in hac re variae sententiae. Prima affirmat substantiam compositam esse re ipsa distinctam a suis partibus, non tantum singulis (quod certum est et indubitatum apud omnes), sed etiam simul sumptis, non solum secundum aliquem realem modum quem addat ipsis partibus, sed etiam quia sit vera entitas realiter distincta ab ipsis. Ita sentiunt multi expositores Arist., in I Phys., text. 16, ubi Aristoteles hanc partem generatim insinuat. Eamque tenet Hervaeus, Quodl. II, q. 15; Capreol., In III, dist. 2, a. 1; Caiet., III, q. 6, a. 5, ad 1 Durand.; Ferrar., IV cont. Gent., c. 81; Iavell., VII Metaph., q. ult. Favet D. Thomas, In III, dist. 2, q. 1, a. 3, quaestiunc. 3, ad 3, et In IV, dist. 16, q. 1, a. 1, quaestiunc. 3, ad 2. Idem tenet Scotus, VIII Metaph., q. 4, et In III, dist. 2, q. 2; et ibi Lichetus; Mairon., dist. 1, q. 10; Antonius Andr., VII Metaph., q. 18; Zimara, Theorem. 75; et idem tenet Avicenna, lib. III suae Metaph., c. 4. Favetque huic sententiae Aristoteles variis in locis; nam V Metaph., c. 14, text. 19, ait: Sex non sunt bis tria, sed semel sex. Similiter, lib. VII, c. 17, dicit syllabam ba, non esse b et a. Et lib. VIII, c. 6, text. 15, ait totum esse aliquid praeter partes. Et II de Anim., in princip., et saepe alibi, distinguit substantiam in formam, materiam et compositum, sentiens compositum esse rem per se distinctam.

 

3. Primae sententiae fundamentum.—Fundamentum huius sententiae est quia multa in re ipsa attribuuntur toti substantiae compositae quae partibus etiam simul sumptis non conveniunt, et e converso. Totum enim est quod per se primo generatur, non autem partes simul sumptae, neque etiam unio earum; nam, cum unio sit relatio, non potest esse generationis terminus. Similiter totum corrumpitur, etiamsi partes maneant, ut patet in morte hominis. Rursus totum componitur ex partibus simul sumptis et unitis; neque enim disiunctae componunt; et tamen totum non componit seipsum, ut per se constat. Denique totum est quod agit, movetur, ambulat et similia, quae aggregato ex unione et partibus tribui non possunt. Est ergo totum res aliqua praeter illud aggregatum.

 

4. Et hinc sumi posset secunda ratio, quia, si substantia composita non esset aliquid a partibus simul sumptis distinctum, non magis esset unum ens quam sit acervus lapidum, aut domus, vel certe quam corpus album ut sic, quia omnia haec sunt multitudo suarum partium simul sumptarum et tali modo unitarum. Tertia ratio sit, quia, si tota substantia nihil aliud esset quam partes essentiales simul sumptae, ergo eadem ratione eadem substantia, ut constat ex integralibus partibus, non erit aliud quam partes ipsae integrales simul sumptae; ergo partes integrales et essentiales erunt idem inter se; quia quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se; consequens autem est plane falsum; ergo.

 

Secunda opino admittens distinctionem modalem

 

5. Propter haec argumenta alii convincuntur ut admittant distinctionem ex natura rei inter partes et totum, in quo cum praecedenti sententia conveniunt; negant tamen distinctionem illam esse realem proprie, sed modalem tantum. Quia putant hanc et esse necessariam et sufficere ad veritatem et proprietatem omnium locutionum quae in argumentis factis proponuntur, et quia totum ut totum aliquem realem modum dicit, quem non dicunt partes, quantumvis simul vel coniunctim sumptae. Non est autem necesse ut dicant aliquam rem omnino distinctam; neque enim intelligi potest qualis sit illa res, aut cur ultra partes simul sumptas et unitas constituenda sis.

 

Tertia opino negans omnem distinctionem in re

 

6. Tertia opinio, et magis recepta est substantiam compositam in re ipsa non esse quidpiam distinctum, neque realiter neque modaliter, a partibus essentialibus simul sumptis et unitis, sed ad summum ratione et modo concipiendi et loquendi nostro. Hanc tenent frequentius expositores Arist., I Phys., loc. cit., praesertim graeci, Alexand., Themist., Philop., Simplic.; et favet Averr., comm. 17. Tenent etiam Durand., In III, dist. 2, q. Gregor., In I, dist. 24, q. 1, a. 1; Palud., In III, dist. 1, q. 1; Niphus, VII Metaph., disp. XIX, ubi Soncin., q. ult., utramque partem censet probabilem. Et huic sententiae magis favet D. Thom., lib. IV cont. Gent., c. 18, ad 5, sic scribit: De humanitate non est intelligendum quod sit quaedam forma consurgens ex coniunctione formae ad materiam, quasi realiter sit alia ab utroque, quia cum per animam fiat materia hoc aliquid actu, ut dicitur II de Anima, illa tertia forma consequens non esset substantia, sed accidens. Et I, q. 11, a. 2, ad 2, dicit totum heterogeneum esse multitudinem, scilicet, partium unitarum. Favet etiam in his locis, quae affert prima sententia; nam in priori solum ait, cum dicitur humanitatem esse corpus et animam, materialiter esse verum: Sicut nomine totius (inquit) intelliguntur partes, et non quod totum proprie loquendo sit suae partes et non aliquid ex partibus constitutum. Ubi solum dicit in locutione esse improprietatem, ad quam sufficit distinctio rationis; non tamen ponit distinctionem, sed identitatem rei, quam declarat per illam particulam materialiter. Et eodem modo dicit in altero loco totum praedicari de partibus simul acceptis, licet improprie. Atque hoc modo dicit etiam August., VII de Trinit , c. 4: Homo nihil aliud est quam anima et corpus; et IX de Civit., c. 3, commendat Varronem quod hominem neque animam solam, neque solum corpus, sed animam simul et corpus esse arbitratur. Quae verba refert D. Thomas, I, q. 75, a. 4, in argum. Sed contra. Immo, in Symbolo Athanas. dicitur: Anima rationalis et caro unus est homo. Et Arist., in II de Anim., c. 1, dicit animam et corpus esse animal, sicut pupilla et visus est oculus. Idem fere IV Phys., text. 33, et V Metaph., text. 31; Avicenna, III Metaph., c. 2. Atque haec sententia vera est.

 

Resolutio quaestionis, et approbatio tertiae sententiae

 

7. Prima assertio.— Ut tamen explicetur, dicendum est, primo, compositam substantiam distingui realiter a singulis partibus, non adaequate (ut sic dicam) et se tota, sed per inclusionem alterius partis. Haec assertio est recepta ab omnibus. Et prima eius pars patet, quia substantia composita aliquam rem includit realiter distinctam a singulis partibus sigillatim sumptis. Homo enim comparatus ad animam includit corpus, quod est res distincta ab anima, et comparatus ad corpus includit animam, quae est res distincta a corpore. Intercedit ergo ibi aliqua distinctio realis, saltem illa quae est per inclusionem alicuius rei distinctae. Quod vero non intercedat maior distinctio probatur, quia impossibile est concipere totam substantiam compositam, quin in ea includatur quaelibet pars componens illam; ergo impossibile est distinguere partes singulas a substantia composita, nisi per inclusionem unius partis et additionem alterius. Et confirmatur, nam, si maior esset distinctio, oporteret distinguere substantiam compositam a parte tamquam duas entitates omnino  distinctas; hoc autem est impossibile. Quod patet, quia vel distingueretur totum a par ut entitas simplex a simplici, vel ut comi sita a simplici. Prior modus dici non potest, alias non esset substantia composita, quae a parte distinguitur. Si autem dicatur secundus, inquiro ex quibus partibus componatur tale compositum. Non certe aliis, , nisi illis a quibus sigillatim distinguitur; ergo non potest ab eis distingui, nisi ut includens ab incluso.

 

8. Secunda assertio.— Dico secundo: substantia composita distinguitur in re ipsa a materia et forma simul seu aggregtim sumptis, tamquam includens utramque earum et addens realem unionem substantialem earum inter se, quae est aliquid in re ipsa distinctum ab eis et ab aggregato earum, non ut res realiter distincta, sed ut realis modus. Tota haec assertio facile probari potest. Quod enim tota substantia composita non possit distingui ab aggregato duarum partium nisi ut includens eas, satis probatum relinquitur ex dictis in priori assertione. Quod vero aliquid in re ipsa addat praeter illud aggregatum, probatur quia existere potest in rerum natura aggregatum illarum partium non existente toto; ut in triduo existebat aggregatum seu collectio corporis et animae Christi, et non existebat humanitas eius. Nec solum in locis distantibus, sed etiam in propinquis, immo in eodem spatio simul esse poterant, nondum existente tota composita substantia, si illa praesentia tantum esset localis; ergo substantia composita ut sic aliquid in re ipsa addit aggregato duarum partium, separabile ab ipsis et consequenter distinctum ab ipsis, iuxta principia superius posita de distinctionibus rerum. Quod autem id quod compositum addit utrique parti nihil aliud sit quam unio substantialis, probatur quia sine hac unione impossibile est consurgere totam substantiam, quidquid aliud partibus eius addi fingatur; cum hac vero unione statim ex utraque parte resultat totum, etiamsi omnia alia e medio tollantur; ergo tota substantia hanc unionem addit aggregato suarum partium. Denique quod haec unio non sit res distincta, sed tantum realis modus, satis probatura est in superioribus disputando de causalitate materiae et formae.

 

9. Tertia assertio.— Dico tertio: tota substantia non distinguitur a partibus simul sumptis et unitis realiter aut ex natura rei seu in re ipsa, sed solum ratione. Hanc conclusionem contendunt auctores ultimae sententiae. Et probatur prior pars de distinctione in re: nam vel totum distinguitur a partibus simul sumptis et unitis, tamquam includens ab incluso, aut tamquam omnino condistinctum ab illis; neutrum horum dici potest; ergo nullo modo distinguitur in re. Consequentia tenet a sufficienti enumeratione. Neque enim fingi potest tertium medium, nimirum, quod duo extrema in re distinguantur, et tamen quod unum includat aliud et nihil praeter aliud, et e converso; haec enim est maxima identitas in re. Minor autem, quoad posteriorem partem, evidentior est quam ut nova probatione indigeat; in prima enim assertione probavimus non posse totum distingui ab una vel altera parte sine inclusione eius, et consequenter in secunda assertione manifestum reliquimus non posse distingui ab aggregato earum, nisi includendo illud; ergo pari ratione non potest distingui a partibus simul sumptis et unitis, nisi includendo utramque partem et unionem. Immo neque mente concipi potest totum et per se compositum non includens illa tria, scilicet, utramque partem et unionem; ergo non potest hoc compositum distingui a partibus simul sumptis et unitis, tamquam aliquid omnino condistinctum; sic enim distingui dicitur quod aliud non includit.

 

10. Altera vero pars minoris, in qua videtur esse punctus difficultatis, probatur, quia nihil potest intelligi aut excogitari quod in re ipsa addat partibus simul sumptis et unitis. Nam imprimis, quidquid illud esse fingatur, non est necessarium; nam si mente illud separes et intelligas partes existentes et unitas, intelliges totum existere absque alio addito; non est ergo gratis fingendum. Deinde vel illud est res aliqua habens propriam entitatem realiter distinctam, vel est tantum modus realis; neutrum dici potest; ergo. Minoris prior pars ex se videtur evidens, tum quia illa entitas non potest esse accidens, cum dicatur essentialiter componere substantiam. Nec potest esse substantia, quia nec est materia, nec forma, nec compositum, quae membra adaequate dividunt substantiam materialem, teste Aristotele. Neque vero dici potest illa entitas esse totum compositum, cum dicatur compositum addere illam entitatem supra materiam et formam et unionem earum; tum etiam quia alias in morte hominis, verbi gratia, non tantum humanitas desineret per disiunctionem animae et corporis, sed etiam periret illa entitas, quod est aperte falsum. Tum praeterea quia iam substantiae materiales essentialiter componerentur non tantum ex materia et forma, sed etiam ex tertia illa entitate, quod est absurdissimum, cum explicari non possit quid illa sit, neque ad quem finem constituatur. Neque in homine dici poterit an spiritualis sit, an materialis. Ac denique quia procederetur in infinitum; quaero enim an compositum ex materia et forma et illa entitate distinguatur ab omnibus illis simul sumptis et unitis, per additionem alterius entitatis; nam hoc affirmare et valde frivolum est et tunc procedendum erit ulterius absque termino. Si vero id negetur, iam de illo composito conceditur quod intendimus, et inde fit consequens illud potius esse verum de composito ex sola materia et forma inter unitis.

 

11. Denique probatur altera pars, quod, scilicet, illud additum non possit esse novus modus realis, quia in toto composito nullus talis modus excogitari potest praeter unionem partium, qui per se conferat ac necessarius sit ad compositionem totius. Potestque hic argumentum supra factum applicari; nam, intellecta materia, et forma, et unione earum, intelligimus resultare compositum, etiamsi nullus alius modus intercedat. Dices, ut resultet totum compositum substantiale, necessarium esse modum subsistentiae, qui est distinctus ab unione. Respondetur nunc nos loqui de composito quod immediate resultat ex materia et forma unitis, quod est humanitas, verbi gratia, seu natura integra, cui naturae verum est addi modum subsistentiae, eo modo quo in superioribus declaratum est; tamen inde resultat, formaliter loquendo, aliud compositum, quod est suppositum materiale, quod a suis etiam componentibus simul sumptis et unitis in re non distinguitur. Unde sumitur generalis doctrina et confirmatio; nam in quolibet alio composito totum non distinguitur in re a partibus et unione earum simul sumptis; ergo idem erit de substantia composita comparata ad suas partes et unionem earum simul sumptas. Antecedens praecipue intelligendum est de totis actualibus et realibus, nam totum potentiale, ut est genus respectu specierum, secundum suam realitatem idem est non solum cum omnibus speciebus, sed etiam cum singulis; totum autem quod solum habet compositionem secundum rationem, ut est species respectu generis et differentiae, in re non distinguitur a singulis componentibus, sed tantum ratione.

 

12. Omissis ergo iis quae per rationem fiunt, de totis realibus probatur antecedens inductione. Nam album, verbi gratia, ut est quoddam totum accidentale, in re non distinguitur a corpore, albedine et unione simul sumptis; ergo idem erit, servata proportione, in substantiis. Respondent aliqui negando consequentiam, quia ex accidente et subiecto non resultat una essentia, nec unum per se, sicut ex materia et forma. Sed ex hac differentia ad summum colligi potest aliud genus unius perfectioris esse inter materiam et formam substantialem, quam inter corpus et albedinem, et alio modo magisque per sese comparari in ratione potentiae et actus eiusdem generis illa duo quam haec; nam hoc satis est ut ex vi illius consurgant per se unum et una essentia, et non ex his. Non video autem quid illud referat ad maiorem distinctionem compositi substantialis a suis partibus simul sumptis et unitis, quam compositi accidentalis a suis componentibus eorumque unione. In utroque enim composito intelligimus satis esse proportionatam unionem componentium absque ullo alio addito, ut compositum existat. Neque illud quod est per se unum habet hanc (ut sic dicam) perseitatem ex aliquo alio addito; nam potius illud posset obstare unitati per se, quia faceret aggregationem minime necessariam ad substantiale esse totius; sed consurgit illa unitas per se ex tali unione, talique aptitudine unibilium; sicut etiam, iuxta veram theologiam, ex Christi humanitate et Verbo divino consurgit una persona composita, quae vere ac per se est una; non potest autem fingi quod in illo composito sit aliquid distinctum a Verbo, humanitate et unione simul sumptis, ut tetigi in I tomo III part., disp. XXXV, sect. 3, in fine.

 

13. Eadem distinctio fieri potest in toto integrali, sive homogeneo, sive heterogeneo. Sine causa enim Ioannes de Neapoli, Quodl. II, q. 7, inter haec differentiam constituit, dicens totum heterogeneum distingui a partibus, non vero homogeneum, quod sine ullo fundamento dictum est, quia rationes aeque procedunt in utroque; positis enim partibus proportionatis et unione, quidquid aliud in quolibet toto asseritur fictitium est. Quapropter (ut uno verbo omnia concludamus) quodcumque totum, qualecumque illud sit, requirit unionem partium proportionatam, et nihil est praeter partes simul sumptas et sic coniunctas. Unde etiam acervus lapidum, qui maxime censeri solet idem cum partibus, praeter singulos lapides et multitudinem eorum, requirit illorum propinquitatem; nam, si in locis distantibus essent, acervum non componerent; atque ita acervus nihil aliud est quam omnes lapides simul sumpti et in tali loco ac propinquitate constituti. Domus vero, quia requirit maiorem unionem et compositionem partium, nam ultra propinquitatem requirit ordinem et situm et aliquam artificialem coniunctionem, ideoque maiorem unitatem habet, non tamen maiorem identitatem aut distinctionem ab omnibus partibus simul sumptis et unione earum. Rursusque album physice est magis unum, quia unio physica albedinis ad subiectum maior est; identitas autem et distinctio eiusdem est proportionis. Substantia ergo composita eamdem rationem servat ad suas partes et earum unionem simul sumptas; non est ergo inter haec in re ipsa distinctio.

 

14. Quod vero sit nonnulla distinctio rationis, id ad summum probant fundamenta aliarum opinionum et ex ipso modo loquendi fit satis probabile; nam propter hanc distinctionem rationis, impropriae censentur illae locutiones in quibus partes de toto praedicantur. Ac tandem declarari potest; nam aggregatum ex partibus et unione concipitur aliqua ratione per modum plurium; ipsum autem totum magis concipitur per modum unius, ac si esset res quaedam simplex; hoc ergo satis est ad nonnullam rationis distinctionem.

 

Responsio ad argumenta

15. Totum, non partes, cur corrumpi dicatur ac generari.— Ad  fundamenta contrariae sententiae respondetur imprimis, quidquid tribuitur toti, posse tribui partibus simul sumptis et unitis secundum rem seu secundum identitatem; secundum modum autem concipiendi non proprie tribui, et ad hoc satis esse distinctionem rationis. Et ad singulas locutiones respondetur totum generari tamquam adaequatum terminum qui fit; formam vero vel unionem eius esse formalem terminum quo fit totum; ideoque totum esse rem distinctam, tam a forma quam ab unione eius, non tamen a tota realitate materiae et formae et unionis, collective sumpta. Similiter, ut totum corrumpi dicatur satis est quod unio partium dissolvatur, ut fit in morte hominis, quia iam non manet tota illa entitas cum omni modo reali, qui est de ratione totius. Atque ita solum fit totum in re distingui et a singulis partibus et a multitudine earum absque unione, non vero ab ipsis et unione simul sumptis. Praeterea partes dicuntur componere totum divisim seu sigillatim, et ita ab eis distinguitur totum. Nec refert quod non componant nisi quando sunt unitae, quia etiam tunc singulae componunt et non aggregatum seu collectio earum et unionis. Denique idem est de aliis locutionibus, quod totum agit, vel movetur, etc.

 

16. Ad secundam rationem iam responsum est negando sequelam; nam, ut substantia composita sit magis per se una quam alia entia per accidens, non requiritur maior distinctio, sed maior unio et maior proportio suarum partium. In hoc enim posuit Aristot., VIII Metaph., c. ult., et lib. II de Anima, c. 1, unitatem per se compositi substantialis ex materia et forma, non in illa maiori distinctione.

 

17. Ad tertiam respondetur solum probare totam substantiam, ut consurgit ex omnibus partibus substantialibus et integralibus, et ut consurgit ex essentialibus, utrisque simul sumptis et unitis, esse eamdem omnino rem; non vero recte inferre partes integrales esse essentiales, vel e converso, quia in hoc iam fit comparatio singularium partium inter se. Testimonia vero Aristotelis ex aliis iam adductis facile explicantur; solum enim docere intendit totum non esse partes singulas aut multitudinem earum aggregatim sumptam absque propria unione.

 

18. Ad fundamentum alterius sententiae respondetur ad praedictam proprietatem loquendi sufficere distinctionem rationis. Nec est verum totum addere partibus alium realem modum praeter unionem; neque enim magis intelligi potest talis modus quam quod addat novam et distinctam rem, ut satis probatum est.