Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Junio de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XXXIII

 

DE SUBSTANTIA CREATA IN COMMUNI

 

Explicata divisione entis in communi, dicendum est de propriis rationibus substantiae creatae et accidentis; et, quoniam substantia dignior est, prior etiam est illius consideratio, de qua disseruit Aristoteles, partim in Dialectica, in praedicamento substantiae, partim in lib. V Metaph., c. 8. In quibus locis praedicamentum substantiae constituit et, nonnullis adhibitis divisionibus, illius rationem declarat et aliquas eius proprietates assignat. In VII vero et VIII Metaph., multa disputat de substantia; tamen in libro VII praecipue agit de substantia ut significat essentiam rei, sub qua significatione etiam accidentia analogice comprehendit, ideoque praecipue agit Aristoteles in eo libro de substantia in ordine ad definitionem, quod fere dialecticis commune est, ut ipse ibidem fatetur. At vero in lib. VIII agit de propria substantia, et praesertim materiali, et partibus eius, materia, scilicet, et forma. Nos vero prius dicemus de substantia in communi (agimus autem de creata, ne id semper repetere necessarium sit), deinde de substantia spirituali, et postea de materiali, quantum ratio metaphysicae doctrinae permiserit. Quia vero essentialis ratio substantiae in communi declarari non potest a nobis nisi per ordinem ad subsistentiam, seu ad suppositum creatum, eo quod et nomen substantiae a subsistendo vel substando sumptum sit, et ratio ipsa substantiae non nisi in ipsis suppositis exerceatur, et per illa a nobis cognoscatur, ideo, in praesenti disputatione, solum communem rationem substantiae, traditis quibusdam divisionibus, declarabimus, ea fere exponendo quae Aristoteles in praedicamento substantiae tradidit; in sequenti vero disputatione dicemus de substantiali supposito eiusque formali constitutivo; nam, his cognitis, ipsa essentialis ratio substantiae creatae magis perspicua fiet.

 

SECTIO PRIMA

 

QUIDNAM SUBSTANTIA SIGNIFICET, ET QUO MODO IN INCOMPLETAM ET COMPLETAM DIVIDATUR

 

Etymologia vocis explicatur

 

1. Duplex est etymologia huius vocis substantia, nimirum, vel a subsistendo vel a substando; priorem tradidit Augustinus, lib. VII de Trin., c. 4, in fine, ubi ait: Sicut ab eo quod est esse appellatur essentia, ita ab eo quod est subsistere substantiam dicimus. Indicat etiam Isidorus, lib. I Differentiarum, c. 4, ubi ait: Substantia est id quod non ab alio, sed semper ex se est, id est, quod propria in se virtute subsistit. Posteriorem vero significavit Aristoteles, in Praedicamentis, c. de substantia, et V Metaph., c. 8, ubi ait: Haec autem omnia ex eo dicuntur substantiae quod non de subiecto dicuntur, sed de eis caetera. Unde Isidorus, lib. II Etymologiarum, c. 26, qui est de categoriis Aristotelis, ex illius sententia ait: Substantia est quae proprie et principaliter substare dicitur; et Augustinus, lib. Categor., c. 5, ait substantiam graece dictam esse . Possunt autem illa duo verba substandi et subsistendi in eadem et in diversis significationibus accipi. Substare enim idem est quod aliis subesse tamquam eorum sustentaculum et fundamentum, vel subiectum, sive hoc sit secundum rem, prout substantia substat accidentibus, sive secundum rationem, prout prima substantia substat secundae, quod alias dici solet subiectum inhaesionis, vel praedicationis, et ad rationem substantiae non sufficit hoc posterius sine priori; nam etiam accidens singulare potest substare universali in praedicatione. Immo, illud etiam prius oportet intelligi de substando accidentibus principaliter seu ut quod; nam etiam unum accidens potest substare alteri ut quo, non tamen ut quod; indiget enim ipsum sustentari ab alio. Et hoc totum significavit Aristoteles per illam negationem non essendi in subiecto; substantia enim ita substat accidentibus ut non indigeat ipsa simili sustentaculo. Id quod verbum etiam ipsum substandi comprehendit; nam significat rem ita esse in se firmam et constantem ut possit aliam sustinere. Iuxta quam interpretationem in verbo substandi et in nomine substantiae ab eo sumpto, duae rationes seu proprietates indicantur: una est absoluta, scilicet, essendi in se ac per se, quam nos, propter eius simplicitatem, per negationem essendi in subiecto declaramus; alia est quasi respectiva, sustentandi accidentia.

 

2. Et haec quidem videtur prima nominis etymologia, si eius impositionem, quae ex cognitione nostra procedit, spectemus; nos enim ex accidentibus pervenimus ad cognitionem substantiae et per habitudinem substandi eam primo concipimus; si vero rem ipsam secundum se consideremus, altera conditio seu ratio est simpliciter prior, immo ex se sufficiens ad rationem substantiae sine posteriori. Unde in Deo perfectissima ratio substantiae reperitur, quia maxime est in se ac per se, etiamsi accidentibus non substet. Immo, si per possibile vel impossibile fieri posset aliqua res creata incapax accidentium et natura sua nullo subiecto indigens ad existendum, illa esset perfecta substantia absque proprietate substandi, non tamen sine conditione in se seu per se essendi. Est ergo haac ratio prior et essentialis, quam in discursu huius et sequentis disputationis declarabimus. Altera vero metaphysice apprehenditur a nobis per modum proprietatis concomitantis omnem substantiam finitam ob suam limitationem et imperfectionem, ut in superiori disputatione tactum est. Quid vero in re sit, tam in aptitudine, seu quoad potentiam recipiendi accidentia, quam in actu quoad unionem seu sustentationem ipsorum accidentium, dictum est supra, tractando de causa materiali accidentium, disp. XIV.

 

3. Atque haec omnia fere accommodari possunt ad alteram etymologiam a verbo subsistendi, quamvis huius vocis significatio magis aequivoca sit. Subsistere enim, in significatione propriissima, nihil aliud est quam immorari vel pedem figere alicubi, quae significatio ad rem praesentem nihil refert; inde vero derivatum est hoc verbum ad significandum idem quod existere seu permanere in esse, iuxta illud Iob, 7: Si mane me quaesieris, non subsistam; et c. 8: Tabernaculum impiorum non subsistet, id est, evanescet. Unde apud Aristotelem interdum subsistere significat idem quod vere esse, et opponitur ei quod est esse tantum in specie seu apparentia; sic enim scripsit, libro de Mundo ad Alexandrum, ea quae in aere cernuntur, partim specie tenus esse, partim subsistentiam [1] habere. Quamquam Alcionius per verbum substandi vertit hunc in modum: Quae ex aere nobis observantur, [2] alia apparent, alia substant, ubi verbum substandi etiam posuit in praedicta significatione. Iuxta quam dixit etiam Dionvsius, c. 4 de Divinis nominibus: malum non subsistere, seu non habere hypostasim, id est, aliquod verum esse. Unde, iuxta hanc significationem, non esset ab hoc verbo derivatum nomen substantiae; nam hoc modo subsistere commune est accidentibus, quae verum esse reale habent; magis tamen respondet huic significationi nomen substantiae in alia acceptione, qua significat generatim quamvis essentiam rei, ut tetigit Aristoteles, dicto lib. V, et latius lib. VII Metaph.; et in Antepraed., c. 4, cum dixit univoca convenire non solum in nomine, sed etiam in ratione substantiae, id est, in ratione essentiali indicata per nomen; nunc vero non agimus de substantia in hac significatione, sed prout distinguitur ab accidente. Aliam igitur significationem habere potest verbum subsisto, quam ipsa eius compositio prae se fert, ut idem sit subsistere quod sub aliis esse tamquam eorum fundamentum, quo modo basis dicitur subsistere columnae, et hoc modo idem fere significat verbum subsisto quod substo, et ita eadem est etymologia substantiae, sive ab uno sive ab altero sumi dicatur, quamvis vox ipsa proprius videatur a verbo substandi derivari. Nam a verbo subsisto potius vox subsistentia [quam substantia] [3] derivata est, quae vox, licet non sit adeo latina, philosophis tamen et theologis usurpata est, de cuius significatione et de re significata infra dicendum est latius; nunc satis sit nosse, per illam significari propriam rationem essendi in se ac per se, per quam proprietatem propria ratio substantiae a nobis declarata est. Et haec videntur sufficere de etymologia vocis, in quibus obiter declaratum est quid per substantiam intelligamus, saltem quoad quid nominis; nam res ipsa latius est paulatim explicanda.

 

Divisio substantiae in completam et incompletam

 

4. De substantia ergo in hac amplitudine sumpta, prout distinguitur contra accidens, dubitari potest quam communitatem habeat, et quo modo aut per quid in diversa membra distrahatur. Et est ratio difficultatis, quia extra substantiam sic sumptam nihil manet nisi accidens; non potest autem substantia per accidentia per se contrahi aut dividi. Ad hoc ergo dubium explicandum inventa est illa divisio substantiae in incompletam et completam. In qua partitione divisum est substantia in dicta significatione latissime sumpta, ut ex dictis constat. Dividitur autem non ad modum generis; id enim fieri non posset, ut recte probat argumentum factum, quia non potest habere differentias quae sint extra rationem eius, id est, quae substantiae non sint saltem incompletae, in quibus communis ratio substantiae, prout est divisum illius partitionis, includitur. Dividitur ergo ibi substantia ad modum transcendentis per modos intrinsecos in quibus ipsa includitur, qui non indicant propriam compositionem etiam metaphysicam, sed solum expressiorem conceptionem huius vel illius rationis substantiae, ad eum omnino modum quo supra declaravimus determinationem seu divisionem entis per varios modos intrinsecos.

 

5. Completa ergo substantia dicitur quae est aut intelligitur per modum totius seu integrae substantiae, quae sola interdum quasi per antonomasiam substantia appellari solet; sic enim Aristoteles, in c. de Substant., negat differentias esse substantias, ut hoc modo assignari possit aliquod supremum genus substantiae, quod differentias habeat in quibus formaliter non includatur. Incompleta vero substantia dicitur omnis illa quae pars est substantiae vel ad modum partis concipitur, quo modo materia et forma substantiae sunt, ex Aristotele, VIII Metaph., c. 2, et II de Anim., c. 1; et differentiae etiam substantiales hoc modo substantiae sunt, ex eodem Aristotele, I Phys., c. 6; neque enim potest substantia ex his, quae omnino substantiae non sint, per se constitui.

 

De substantia physice completa vel incompleta

 

6. Ex hac vero declaratione intelligitur dupliciter posse dici substantiam completam vel incompletam, scilicet, physice aut metaphysice. Physice dicetur substantia incompleta quae est pars physica vel substantialis modus aut terminus substantiae, concurrens aliquo modo ad complementum eius. Sic imprimis dici potest substantia incompleta ipsa substantia in fieri, seu ipsum fieri substantiale, prout est via ad terminum, aut dependentia eius a sua causa; sic enim omnis motus, quatenus est via ad suum terminum, solet ens incompletum appellari, ut videre licet apud D. Thom., In IV, dist. 1, q. 1, a. 4, quaestiunc. 2. Deinde forma et materia, quae sunt partes physicae substantiae, sunt physice incompletae substantiae. Tota item natura, vel composita ex materia et forma, vel simplex ut angelica, comparata ad suppositum, est incompleta substantia, nam comparatur ad illud ut pars seu forma, quae per subsistentiam amplius completur et terminatur. Unde et subsistentia ipsa substantia est incompleta, seu aliquid incompletum physice in genere substantiae. Verum est posse in hoc ultimo exemplo esse diversum usum in vocibus, quia cum compositio ex natura et supposito metaphysica soleat appellari, et non physica, possunt hac ratione natura et suppositalitas dici substantiae incompletae metaphysice potius quam physice, quo sensu haec denominatio sumitur solum ex ordine ad scientiam; nam quia proprium est metaphysicae considerare compositionem ex natura et supposito, ideo compositio illa metaphysica appellata est, nam ex se abstrahit a materia, et communis est immaterialibus substantiis, et eodem sensu dici possunt illa componentia metaphysice incompleta, ut distinguantur a proprio modo quo materia et forma incompletae dicuntur. Nos autem abunde sumimus denominationem illam; physicum enim appellamus quidquid in re ipsa existit absque intellectus operatione. Atque ita substantiam physice incompletam vocamus quae ex sua entitate in re ipsa non habet quidquid ad substantiae complementum intra ipsum substantiae genus necessarium est. Contraria ergo ratione, substantia physice completa vocabitur illa quae omnem perfectionem includit ad integritatem seu complementum substantiae necessariam, quod per negationes commodius a nobis explicatur, scilicet, illam esse substantiam completam physice quae per se ad alterius substantiae realem compositionem seu constitutionem non ordinatur; nam hoc ipso necesse est ut talis substantia in se habeat quidquid ad completam substantiae constitutionem necessarium est.

 

Substantia completa an semper composita

 

7. Ex quo obiter intelliges, primo, non esse de ratione substantiae completae ut sit composita, nam si aliqua substantia per suam simplicem entitatem habeat quidquid necessarium est ad perfectum esse substantiale, absque dependentia vel habitudine ad alteram, talis substantia completa erit, quamvis non sit composita; immo perfectiori modo est completa quam si esset composita. Sicut natura angelica in ratione naturae vel essentiae completa est perfectius quam humanitas, quamvis non sit composita sicut illa, sed simplex; ita etiam de substantia in genere intelligendum est. Quo fit ut, licet substantia physice incompleta necessario dicat ordinem ad compositionem seu ad substantiam quae per compositionem completur, ideo enim incompleta est quia ad alicuius complementum ordinatur, e contrario substantia completa physice non dicat necessario habitudinem ad incompletam, ut ex ea constet seu componatur, quia per sese per suam eminentem ac simplicem entitatem potest esse completa.

 

8. Sed haec vera sunt de substantia completa abstractissime sumpta; non de substantia creata. Nam solus Deus est substantia completa sine ulla compositione, quod non solum de persona divina, sed etiam de Deo, ut hic Deus est et abstrahi potest a tribus personis, verum habet; est enim hic Deus substantia physice seu reipsa completa, quia per seipsam est essentialiter subsistens, et ex se non indiget aliquo ad consummatam et absolutam substantiae perfectionem, nam, licet tribus personis communicetur, tamen, neque ab eis in re distinguitur, neque propter dependentiam aliquam in eis subsistit, vel ut ab eis complementum accipiat, sed solum ut suam infinitam perfectionem eis essentialiter et per summam identitatem communicet, ut latius disserui in I tomo III partis, disp. XI. At vero in creaturis nunquam reperitur substantia completa sine reali compositione. Aliud est enim loqui de complemento substantiae in ratione naturae vel essentiae, aliud vero in ratione substantiae secundum totum quod intra genus substantiae ad suum complementum requirit. Priori enim modo proprium est materialis substantiae non habere completam essentiam sine physica compositione ipsiusmet essentiae, ut postea videbimus. At vero substantiae creatae ut sic non repugnat habere complementum essentiae sine reali compositione eiusdem essentiae. Immo, in omnibus immaterialibus substantiis quae non sunt formae corporum ita reperitur. Secus vero est de complemento substantiae absolute et simpliciter in illo genere; hoc enim nulla substantia creata habet sine reali compositione, saltem ex natura et subsistentia. Cur autem hoc ita sit, non est facile ad explicandum per naturalem rationem; conabimur autem aliquam rationem afferre in sequenti disputatione inferius, tractando de praedicta compositione. Quocirca, describendo substantiam creatam physice completam, optime dici potest esse illa quae composita est ex completa natura et ultimo eius termino, seu quae constat et componitur pluribus vel omnibus substantiis incompletis quibus indiget ut in suo esse sit consummata. Quae autem sint haec requisita ad tale complementum, et consequenter quid absolute sit ipsa substantia completa, exacte intelligi non potest donec distinctionem naturae et suppositi et utriusque propriam rationem declaremus, et ideo omitto argumenta et obiectiones quae hic fieri possent contra dicta, quia ibi melius proponentur.

 

Substantia completa et perfecta quo modo comparentur

 

9. Solum interrogare potest aliquis an idem sit substantia physice completa quod substantia perfecta, et consequenter an substantia mutila, seu diminuta in integritate quam in sua specie requirit, dicenda sit substantia completa necne. Et imprimis oportet excludere perfectionem accidentalem, a qua potest aliqua substantia denominari perfecta; nam cum, teste Aristotele, perfectum sit cui nihil deest, tunc maxime substantia aliqua creata denominabitur perfecta, quando nihil vel substantiale vel accidentale defuerit. Et in hoc sensu clarum est non esse necessarium substantiam esse perfectam ut sit completa, quia complementum hoc solum requiritur intra genus substantiae. Sistendum est ergo in perfectione substantiali, et haec duplex esse potest, una propria essentiae vel naturae ut sic, alia suppositi vel subsistentiae; et utraque est necessaria ad rationem substantiae completae, ut dictum est; his vero addi potest tertia perfectio, scilicet, integralis, quae, licet ratione quantitatis videatur accidentalis, tamen, ratione partium substantiae, quae quantitati necessario subsunt, substantialis dici potest. Et hace perfectio non est debita ex communi ratione substantiae ut sic, nam substantia ut substantia, etiam creata, de qua agimus, abstrahit ab hac compositione ex partibus integrantibus; unde completa substantia ut sic nullum complementum partium integralium positive ac per se requirit.

 

10. Immo neque omnis substantia quae ex his partibus constat determinatam aliquam perfectionem in hac integritate postulat ut completa substantia sit, ut constat in substantiis materialibus homogeneis, que nullam petunt magnitudinem determinatam ad suam integralem perfectionem, et ideo substantiae completae sunt, etiamsi sint minimae. Solum quasi negative requirunt ut non sint actu partes integrantes aliquam substantiam per se unam; gutta enim aquae, si disiuncta [4] sit ab alia aqua, substantia physice completa censetur; si vero actu sit coniuncta et componat aliquam aliam, censetur incompleta, quia est tantum pars. Requiritur ergo ad rationem substantiae completae quod sit totum quoddam, non pars; atque adeo quod sit veluti propriis terminis clausa et terminata.

 

11. Dices: ergo neque gutta aquae separata erit substantia completa, quia, licet non sit actu pars, tamen est apta ut sit pars, quod sufficit ad rationem substantiae incompletae; anima enim rationalis, etiam separata, substantia est incompleta, quia, licet actu non componat totum, tamen aptitudine de se est pars. Respondetur negando sequelam, quia gutta aquae separata non est positive, ut sic dicam, pars, etiam aptitudine, sed tantum negative, quia ex natura sua non postulat coniunctionem ad aliam aquam; in se enim habet integram aquae essentiam, et proprium suppositum, et intrinsecum terminum suum, ei vero non repugnat coniungi alteri aquae; et ideo, quamdiu alteri non coniungitur, retinet statum ac denominationem substantiae completae. In anima vero secus res se habet, nam, etiamsi sit separata, est pars secundum positivam aptitudinem et naturam, et non tantum per non repugnantiam. Est enim pars non integralis, sed essentialis, habetque incompletam essentiam, natura sua institutam ad complendam aliam, et ideo semper est substantia incompleta.

 

12. Dices: ergo Verbum divinum, licet ex se sit substantia completa, quia non postulat alteri uniri vel cum alio componere, tamen, dum est actu unitum humanitati, non erit substantia completa, quia vere componit cum humanitate unam substantiam completam. Respondetur negando sequelam. Primo quidem, quia ita est unitum humanitati, ut ab ea nullo modo pendeat, neque in suo esse neque in aliquo modo essendi. Deinde, quia, dum unitur humanitati, in se non mutatur; atque ita nihil amittit, ex quo esse desinat tam completa substantia sicut antea erat; at vero aqua, dum aquae unitur, in se mutatur et amittit proprium intrinsecum terminum quem antea habebat, et acquirit communem, quo partes aquae aliquo modo a se mutuo pendent, et ideo mutat etiam statum et amittit appellationem substantiae completae.

 

13. Tantum ergo supersunt materiales substantiae heterogeneae, quae et certum partium numerum et in singulis partibus determinatam magnitudinem requirunt ut perfectam et substantialem integritatem habeant. Et in his videtur quaestio de nomine esse, an substantia quae non est satis integra aut aucta dicenda sit completa substantia in propria et specifica denominatione. Hinc enim videtur dicenda substantia completa, quia directe in praedicamento collocatur, et quia est individuum seu suppositum talis speciei. Atque ita, iuxta hanc rationem, videtur non esse idem completa substantia quod perfecta vel integra. Aliunde vero videtur talis substantia esse incompleta, quia nondum pervenit ad suum statum substantialem consummatum, quem ex natura sua postulat, unde per se etiam ordinatur ad componendam seu complendam unam substantiam cum aliis partibus quae sibi desunt. Fortasse non incommode loqueamur, si dicamus huiusmodi substantiam metaphysice seu potius logice esse completam, physice autem incompletam. Ratio prioris partis est quia habet omnem compositionem metaphysicam quae in substantia completa reperiri potest; et quia omnia substantialia praedicata de illa simpliciter praedicantur. Et ita hanc partem recte probant priores rationes. Posteriores vero probant partem alteram, quia revera tali substantiae aliquod substantiale complementum physicum deest, et ideo physice incompleta vocari potest.

 

14. Ex quibus obiter colligere et annotare oportet hoc praedicatum, scilicet, esse substantiam completam, non esse essentiale; nam, licet includat et dicat essentiam completam, aliquid tamen ultra illam requirit quod non semper est essentiale, qualis est vel subsistentia vel modus existendi absque unione ad aliud per modum partis integralis, vel certe habere complementum omnium partium integralium, iuxta hanc ultimam denominationem. Manet etiam ex his satis explicata divisio substantiae, quae frequens est apud Aristotelem, in materiam, formam et compositum, ut notavi circa librum VII Metaph., c. 3. Est enim illa quaedam divisio substantiae in communi, non tamen secundum totam substantiae communitatem, sed solius substantiae materialis, si nomine formae propriam formam informantem intelligamus; nam, si extendatur ad formas subsistentes, generalior erit divisio. Nomine etiam compositi intelligere possemus solam naturam compositam ex forma et materia, et sic solum erit divisio substantiae materialis, prout significat substantialem essentiam seu naturam completam vel incompletam; vel potest etiam totum suppositum materiale comprehendi nomine compositi; et sic divisum abstrahet a substantia completa et incompleta, ita tamen ut non comprehendat substantiales modos, sed solum entitates.

 

De substantia metaphysice completa et incompleta

 

15. Superest dicendum de alio sensu divisionis, id est, de substantia metaphysice seu logice completa aut incompleta. Quae distinctio proprie locum habet in solis substantiis creatis, de quibus nunc agimus; nam in illis solis reperitur propria compositio metaphysica ex genere et differentia, ex qua illa divisio orta est. Substantia ergo metaphysice incompleta est illa quae concipitur per modum partis metaphysicae, ut est, verbi gratia, differentia. Completa vero dicitur quae est integra et totalis substantia, ut species ultima, verbi gratia.

 

16. Ut autem utriusque ratio melius declaretur, dubitari potest, imprimis, an genus ipsum generalissimum substantiae censendum sit completa vel incompleta substantia, metaphysice loquendo; neque enim potest ab his abstrahere; iam enim ostendimus substantiam, sic abstracte sumptam, non posse esse genus. Videtur autem illud primum substantiae genus non posse vocari substantiam metaphysice completam; nam idem esse videtur substantia sic completa quod substantia metaphysice composita ex genere et differentia; [sed illud genus non constat genere et differentia]. [5] Secundo, quaelibet differentia substantialis ideo est substantia incompleta quia non dicit conceptum metaphysice compositum, sed simplicem, aptum ad componendam per modus, formae substantiam completam metaphysice; sed simili modo substantia quae est generalissimum genus dicit conceptum simplicem aptum de se ad componendam substantiam metaphysice completam, per modum potentiae; ergo etiam est substantia incompleta. Quod declaratur tertio in hunc modum, quia nulla substantia contenta directe sub illo supremo genere habet quod sit substantia completa ex vi illius generis solius, sed necesse est ut adiungatur differentia qua compleatur; ergo signum est illud genus praecise sumptum non esse substantiam completam, alioqui ex vi eius tantum haberet quaelibet substantia rationem completae substantiae.

 

17. Atque hinc ulterius dubitari potest an genera intermedia, seu species subalternae substantiae, debeant substantiae completae censeri. Nam ratio facta aeque de illis videtur procedere ac de supremo genere, quia nulla substantia inferior censetur completa ex vi solius generis, etiam proximi, nisi adiungatur differentia. Et declaratur amplius, nam, licet genera intermedia sint composita ex genere et differentia, in quo differunt a supremo genere, tamen non sunt complete composita, ut sic dicam, sed constituuntur in quodam gradu, in quo per se ordinantur ad ulteriorem compositionem et ad substantiae complementum; ergo non sunt formaliter substantiae completae. Patet consequentia, tum ex dictis de substantia physice incompleta; servanda est enim eadem proportionalis ratio; sicut ergo manus substantia quae per se ordinatur ad physicum complementum alterius physice incompleta est, ita quae per se ordinatur ad constituendam substantiam metaphysice completam metaphysice incompleta est; tum etiam quia, si substantia ex genere et ultima differentia constans est completa, ergo illae ex quibus componitur incompletae sunt; nam, sicut totum ex partibus, ita substantia completa ex incompletis constat. Et declaratur tandem exemplo physico, nam, si fingeremus veram esse sententiam asserentem materiam prius componere cum forma corporeitatis, et deinde actuari per aliam formam, sine dubio dicendum esset illud compositum ex materia et forma corporeitatis esse substantiam physice incompletam. Atque idem dicendum esset de composito per animam sensitivam, si fingatur in re distincta a rationali; sed ad hunc modum se habet quoad metaphysicum complementum genus intermedium respectu ulterioris differentiae seu speciei; ergo est substantia metaphysice incompleta.

 

18. Quod si haec ratio vim habet, ex ea ulterius sequitur neque speciem ultimam, sed solum individuum esse substantiam metaphysice completam; nam, licet species ultima, ut homo, possit fortasse dici completa substantia quoad complementum naturae vel essentiae, non tamen simpliciter et omnino in ratione substantiae, quia indiget ulteriori complemento metaphysico ut sit absoluta et consummata in ratione substantiae. Item, quia etiam individuum metaphysice ac per se componitur ex specie ultima et differentia individuali substantiali, et utraque ex his partibus per se ordinatur ad complementum individui; ergo utraque etiam est substantia metaphysice incompleta, simpliciter loquendo.

 

19. Propter haec argumenta opinabitur fortasse aliquis solam primam substantiam esse completam metaphysice. Quam sentententiam ex parte indicat Fonseca, lib. V Metaph., c. 7, q. 7, sect. 2, ubi ait solum individuum esse ens simpliciter completum, genera autem et species esse quidem completa, quia praedicantur in quid de individuo, tamen solum esse secundum quid completa, quia ad ipsius individui constitutionem per se pertinent. Cum autem dicit haec esse completa secundum quid, videtur sentire esse potius incompleta. Et hoc videtur probare illa ratio, scilicet, quia ad alicuius compositionem per se pertinent. Quod autem praedicentur in quid nihil referre videtur ut completa etiam secundum quid dicantur, quia ens non dicitur completum per respectum ad aliud, de quo praedicatur, nec propter modum praedicationis, sed propter id quod in se est. Unde, si in se sit plane constitutum in ratione substantiae, erit simpliciter substantia completa; sin minus, erit incompleta. Unde etiam in illis duobus terminis completum et secundum quid videtur involvi repugnantia, nam ipsum secundum quid destruit rationem completi. Aut enim particula illa aliquid tollit vel diminuit de vero complemento substantiae, vel nihil. Si non minuit, erit substantia completa simpliciter, et non tantum secundum quid. Si vero minuit, erit substantia simpliciter incompleta, quia ratio incompleti immediate constituitur ex carentia cuiusvis requisiti ad complementum. Unde ille modus loquendi solum videtur inventus ad reddendam aliquam rationem ob quam haec genera ponantur in recta linea praedicamentali, cum tamen differentiae non ponantur; huc enim spectare videtur illa differentia quod genus praedicetur in quid, differentia vero in quale; quod discrimen ad explicandam rationem entis completi vel incompleti nihil referre videtur.

 

20. Quapropter, dicendum est species et genera substantiarum simpliciter esse substantias completas. Hoc videtur supponere Aristoteles, in c. de Substantia, ubi prius distinguit substantiam in primam et secundam; postea vero, text. 5, differentias excludit a ratione substantiae; quod non alia ratione facere potuit, nisi quia sunt substantiae incompletae; supponit ergo primas et secundas substantias esse substantias completas. Deinde, hoc confirmat illa ratio quia genera et species ponuntur in recta linea praedicamenti substantiae, non vero differentiae; ergo signum est illas esse substantias completas. Tertio, quia, si discursus superius factus esset efficax, probaret omnem conceptum substantiae abstractum ab individuis esse conceptum substantiae incompletae; ergo esset implicatio in adiecto dividere substantiam in incompletam et completam, quia divisum necessario esse deberet substantia incompleta, cum abstrahat ab individuis; repugnabit ergo illi alterum ex membris dividentibus, vel oportebit dicere solam nominis significationem dividi. Immo, in ipso etiam conceptu substantiae completae involvetur repugnantia, quia ille etiam conceptus communis est. Sed haec ratio fortasse dissolvi posset, ut in simili videbimus, sectione sequenti, ubi efficacia eius magis declarabitur. Quarto, substantia, quae est genus generalissimum, est substantia completa; ergo multo magis omnia inferiora. Antecedens probatur quia, nisi ita sit, non potest esse genus, quia non poterit habere differentias extra sui rationem, quia differentiae, per quas contrahitur, etiam sunt substantiae incompletae.

 

21. Quinto, declaratur res ipsa, nam omnis substantia quae ponitur in recta linea praedicamentali concipitur per modum substantiae totalis et integrae et includit, vel distincte vel confuse, quidquid ad complementum substantiae necessarium est; ergo est substantia completa. Dices: confuse continere est continere tantum in potentia; ad rationem autem substantiae completae non satis est continere in potentia complementum substantiae, sed in actu, alias materia prima esset substantia completa. Respondetur includere in confuso non esse includere in potentia physica et reali ac vere passiva, qualis est materia prima; sed dicitur esse in potentia logice, aut secundum rationem, quae potentia non excludit quin res concepta actu sit completa substantia, et actu includat quidquid ad tale complementum necessarium est, quamvis illud totum non concipiatur distincte tali conceptu, sed confuse, per modum tamen totius, atque adeo per modum substantiae completae. Quia substantia completa nihil aliud est quam substantia totalis et integra. Antecedens patet ex modo ipso concipiendi et praedicandi, nam homo nihil aliud est quam ipsa individua, ut inter se similia, confuse concepta per modum unius; et ideo saltem confuse includit totam substantiam individuam; et idem est de superioribus praedicatis proportionaliter. Et ideo possunt superiora de inferioribus praedicari, quia dicunt totum quod in illis est. Unde, cum alias dicant illud ipsum totum per modum subsistentis, seu existentis ut id quod est, dicunt etiam illud per modum substantiae completae et totalis.

 

22. Ex quo facile est intelligere discrimen inter haec genera substantialia et differentias substantiales, nam differentia concipitur per modum formae, et ideo non praedicatur in quid, sed in quale, et potius per modum adiacentis quam per modum substantiae; et ideo, licet in re sit substantia completa, quia non est aliud ab ipsamet specie, tamen, metaphysice et secundum modum concipiendi nostrum, merito excluditur a ratione completae substantiae. At vero genus concipitur per modum totius subsistentis, et ideo per modum substantiae propriissime praedicatur, et confuse saltem dicit totam substantiam rei, et ideo non excluditur a ratione substantiae completae, nec physice, quia in re non est aliud ab integra substantia rei, nec metaphysice, quia sufficienter concipitur per modum totius. Atque hoc modo explicata haec sententia non differt ab opinione Fonsecae; quamquam enim ratio entis completi non consistat in eo quod praedicetur in quid, tamen, ex modo praedicationis recte colligitur illud quod sic praedicatur concipi per modum totius et completi entis. Dicuntur autem haec genera vel species completa secundum quid, non quia sint incompleta simpliciter, sed quia in eorum conceptibus confuse tantum et non distincte et expresse includitur totum substantiae complementum, et ita illa particula secundum quid non diminuit nec tollit rationem entis completi, sed solum indicat non esse perfectissimum, quod esse potest. Quapropter non est ita sumenda ut negetur secundas substantias simpliciter et sine addito esse substantias completas.

 

23. Ad argumenta in contrarium facile ex dictis responderi potest. Ad primum negatur assumptum, scilicet, idem esse substantiam metaphysice completam ac substantiam compositam ex genere et differentia; nam etiam potest esse substantia simpliciter concepta, dummodo concipiatur per modum totius integrae substantiae. Ad secundum iam assignatum est discrimen inter conceptum differentiae et generis substantialis. Ad tertium, concedo nullam substantiam particularem esse substantiam completam ex vi solius generis praecise sumpti, sive illud sit genus supremum, sive intermedium aut proximum; immo, neque ex vi solius speciei, quia nullum praedicatum commune potest constituere substantiam completam absque inferioribus contrahentibus usque ad individuationem; immo, neque existere potest ratio communis nisi contracta et individua effecta. Nego tamen inde sequi haec praedicata non esse substantias metaphysice completas, quia non est necesse ut huiusmodi substantia actu in conceptu suo includat quidquid in re ipsa ad complementum substantiae necessarium est, sed satis est quod confuse et in potentia illud includat per modum totius subsistentis. Quapropter, sicut dialectici dicunt genus conceptum per modum partis praecise non praedicari de specie, sed per modum totius, ita nos possumus concedere haec genera praecise concepta per modum partium non esse substantias completas; prout vero concipiuntur per modum totius, esse substantias completas; hoc autem modo, communiter et absolute loquendo, concipiuntur et constituuntur in linea praedicamentali. Atque hoc solum convincunt reliqui discursus qui praedictae rationi adiunguntur; omnes enim procedunt de genere praecise considerato ut est pars metaphysica, non vero ut aliquo modo, saltem confuse, dicit totam rei substantiam et per modum totius.

 

Qualis sit divisio substantiae in completam et incompletam

 

24. Ex dictis in declaratione huius divisionis, facile est intelligere qualis sit ipsa divisio; aliter enim est de illa loquendum si membra sumantur secundum metaphysicam considerationem, aliter vero si sumantur secundum physicas realitates. Priori enim modo non potest esse divisio analogi in analogata, sed videtur esse quasi subiecti in accidentia rationis, seu per varias denominationes sumptas ex modo concipiendi nostro. Homo enim et rationalis non sunt duae substantiae, sed una, quae sub conceptu hominis dicitur substantia completa, et sub conceptu rationalis dicitur incompleta metaphysice; non potest ergo ibi intercedere analogia in vera et reali ratione substantiae; intercedit ergo sola diversa relatio rationis, seu diversa denominatio ex modo nostro concipiendi. Quod si interdum substantia completa et incompleta reipsa differant, ut equus et rationale, hoc non est ex formali oppositione membrorum, sed ex materiali diversitate entitatum. Atque hinc fit ut aliqua substantia incompleta hoc modo sit multo perfectior in re quam alia completa, quamvis modus concipiendi sit diversus et ex suo genere minus perfectus. Fit etiam hinc ut substantia incompleta metaphysice, physice sit completa, ut rationale, verbi gratia, quia in re non distinguitur a tota rei substantia, sed solum in modo concipiendi.

 

25. At vero, si membra sumantur secundum physicam rationem completae et incompletae substantiae, sic videri potest divisio analoga, iuxta ea quae in simili divisione superius dicta sunt de ente completo et incompleto. Et in uno quidem sensu apparet hoc verum, tamen in alio non videtur necessarium; est enim illa divisio virtute multiplex et ambigua. Et ideo non potest simpliciter et sine distinctione responderi. Nam substantia potest intelligi incompleta physice solum ex defectu alicuius partis integralis; et hoc modo clarum est non intercedere analogiam inter illam et substantiam completam. Rursus, alio modo et satis usitato dicitur aliqua substantia incompleta solum ex defectu alicuius modi substantialis, ut humanitas, verbi gratia, carens propria subsistentia. Et substantiam sic incompletam, probabilissimum etiam est non esse analogice, sed univoce substantiam, ut humanitatem, verbi gratia, respectu hominis, quia includit totam essentiam et totam entitatem substantialem hominis, et est simpliciter ens per se, eo sensu quo illud per se dicit essentialem rationem substantiae, quod infra declarabimus; solumque deest complementum quoddam modale, quod non videtur satis ad constituendam analogiam. Observandum vero est quod, sicut humanitas non est homo, ita neque dici potest substantia eo modo quo substantia est genus generalissimum; sic enim sumitur in vi concreti, et prout significat rem subsistentem, saltem in confuso et in communi; et ideo non potest de natura abstracte concepta praedicari; tamen substantia, prout dividitur in completam et incompletam, latius sumitur. Et hoc modo dicimus probabile esse dici univoce de humanitate et de homine.

 

26. Denique, substantia aliqua potest dici incompleta essentialiter, et in hoc sensu videtur divisio analoga, et ex suo genere tenet infimum locum in eo ordine id quod tantum est substantialis modus; vix enim potest substantia appellari, ut dependentia seu fieri substantiale, modus unionis et subsistentiae. Deinde, comprehenduntur essentiales partes substantiae, ut materia et forma, quae magis participare videntur de entitate substantiali; tamen, respectu completae substantiae videntur analogice substantiae propter rationem supra tactam de ente completo et incompleto, et de substantia et accidenti. Solum occurrit observandum hanc analogiam talem esse ut ex genere suo substantia completa excellentior sit quam incompleta, et quod haec totum suum esse habeat propter illam, si respective et cum proportione sumantur. Nihilominus tamen, accidere posse ut aliqua substantia incompleta sit simpliciter nobilior et excellentior intensive quam aliqua completa; anima enim rationalis simpliciter nobilior est quam terra aut ignis, quamquam hae sint substantiae completae, illa incompleta. Hae namque substantiae solum superant animam in materia, quae imperfectissimum quid est in ordine substantiae; ipsa vero anima superat talia entia in differentia formali et in gradu et ordine substantiae, quoniam spiritualis est et intellectualis, qui excessus multo praestantior est in perfectione intensiva.

 

27. Quin etiam probabile est aliquem modum substantialem perfectiorem esse in sua entitate quam sit quaelibet alia substantia completa pure creata, nimirum, unionem hypostaticam, quae in natura humana solum est modus quidam substantialis, et maiorem excellentiam affert quam sit non solum in homine, sed etiam in angelo, non tantum ratione ipsiusmet suppositi Verbi divini, quod humanitati coniungit, sed etiam ex parte illius modi creati et supernaturalis quem ponit in ipsa humanitate. Qui tamen modus non est substantia completa, sed medium aut vinculum quo consurgit substantia quaedam completa, quae est Christus Deus homo. Iuxta quam sententiam consequenter dicendum est quod, licet ille modus dicatur analogice substantia, quantum ad propriam rationem formalem per illam vocem significatam, nihilominus quoad rem ipsam est quid perfectius et nobilius quam propriissima substantia creata.

 

28. Neque hoc est inconveniens, quia satis est quod sit minus perfectum quam illa substantia completa quae mediante tali modo constituitur, quae non est pure creata, sed ex re creata et increata mirabiliter composita. Et propter hanc causam non potest hinc argumentum sumi ut idem dicatur de gratia vel alio accidente creato et supernaturali ad naturalem substantiam creatam comparato, quia medio accidente non consurgit aliquod ens per se unum, neque aliqua substantia, et semper manet in ordine entis secundum quid. Sed, quamquam haec probabiliter sint dicta, non tamen sunt certa, nam omnis unio, hoc ipso quod tantum est quidam modus rei quae unitur, videtur esse in se diminutae entitatis et quasi respectivae; et ideo, licet unio hypostatica, ratione termini ad quem terminatur, habeat infinitam quamdam excellentiam et dignitatem, tamen, in sese considerata in genere physico, non videtur tam perfecta entitas sicut est substantia completa, praesertim intellectualis. Sed hace ad theologicam considerationem magis spectant.

 

SECTIO II

 

UTRUM RECTE DIVIDATUR SUBSTANTIA IN PRIMAM ET SECUNDAM

 

1. Hanc divisionem supponit Aristoteles in Praedicamentis, c. de Substantia, tradens rationem et differentiam utriusque membri et communem ipsius divisi descriptionem, quam his verbis significavit: Commune est omni substantiae in subiecto non esse. Oportet igitur in praesenti partitionem hanc diligenter declarare ut, per singula membra discurrentes, totam substantiae rationem exacte explicemus.

 

Quod sit divisum huius divisionis

 

2. Dubitari ergo imprimis potest utrum divisum in hac divisione sit sola vox aequivoca, vel analoga, vel aliquis conceptus obiectivus communis substantiae primae et secundae. Et ratio difficultatis est quia substantia prima nihil aliud est quam substantia singularis; substantia vero secunda est substantia universalis, seu abstrahens ab individuatione; sed substantiae communi et individuae nullus realis conceptus obiectivus potest esse communis, praeter ipsummet conceptum substantiae communis; ergo in hac divisione nullus conceptus obiectivus et realis dividi potest. Consequentia est evidens, quia divisum non potest cum altero membro dividente coincidere. Maior vero satis aperte colligitur ex Aristotele, citato loco, et constabit amplius ex dicendis. Minor autem declaratur facile inductione et ratione: nam Petrus et homo nihil habet commune praeter conceptum hominis, neque homo et animal praeter conceptum animalis; et in universum omne inferius et superius ita comparantur, et eodem modo subordinantur inter se substantia prima et secunda. Ratio vero est quia conceptus inferior includit in se totum conceptum superiorem, additque illi determinationem seu differentiam suam; ergo nullam habere potest cum illo convenientiam, praeterquam in ipsomet conceptu communi, quae potius est identitas quam convenientia; convenientia enim in praesenti dicit similitudinem; Petrus autem et homo non sunt similes, sed unum. Et confirmatur, nam alias esset quidam processus in infinitum in his conceptibus, nam si homo et animal convenirent in tertio aliquo conceptu, etiam ab illo conceptu et conceptu animalis posset tertius distinctus abstrahi, nam comparantur etiam sicut superius et inferius, et idem argumentum fieri potest de quarto illo conceptu respectu tertii, et sic in infinitum.

 

3. Secundo, hinc dubitari potest an haec divisio sit rei vel rationis; nam quod sit rei videtur posse sumi ex ipsa communi ratione substantiae, quae est vel non esse in subiecto, id est, per se esse, vel substare accidentibus, quae est realis ratio; et ex ratione etiam primae substantiae, quae est primo per se ac immediate substare accidentibus. In contrarium vero est quia prima substantia et secunda in re non differunt; non ergo potest divisio esse realis. Item, secunda substantia non est membrum dividens ut substantia, sed ut secunda substantia; ut sic autem nihil rei addit praeter substantiam ipsam; non ergo esse potest divisio rei, sed rationis tantum.

 

4. Tertio, dubitari potest cui horum membrorum ratio substantiae primario conveniat, nam Aristoteles significat primario convenire primae substantiae; illam enim proprie imprimis et maxime substantiam esse dicit, quia illa est quae primo subsistit et substat, et quidquid aliquo modo subsistit vel substat, in prima et per primam substantiam id participat. Propter quod (ait Aristoteles), primis substantiis ablatis, impossibile est aliquid remanere. In contrarium vero est quia secunda substantia essentialiter est substantia; ratio autem essentialis prius convenit speciei aut generi quam individuo; sicut enim ideo Petrus est animal quia homo est animal, et non e converso, ita etiam est substantia quia homo est substantia; ratio ergo substantiae per prius convenit secundis substantiis, et nulli potest immediatius convenire quam ipsi supremo generi. Immo, etiamsi loquamur de substantia sub ratione substandi, videtur primo convenire secundae substantiae; nam, licet quoad communia accidentia prima substantia videatur primo substare, quia haec accidentia non conveniunt speciei nisi ratione alicuius individui, tamen, quoad accidentia propria videtur e contrario fieri, nam risibile, verbi gratia, prius convenit homini quam Petro; ideo enim Petrus est risibilis quia homo est risibilis, non e contrario; cum ergo accidentia propria sint omnium prima, et circa illa substandi munus primum excerceatur, fieri videtur, omnibus pensatis, ut haec etiam ratio substandi primo conveniat secundae substantiae. Aliunde vero apparet utramque substantiam esse aeque primo substantiam, et non cum aliquo ordine, non solum quia in re idem sunt, sed etiam quia univoce participant rationem substantiae, nam utraque substantia, tam prima quam secunda, directe collocatur in praedicamento substantiae, quod esse non posset nisi utraque esset univoce substantia.

 

5. Circa primam dubitationem, nemo, ut existimo, opinabitur hanc esse solius vocis mere aequivocam partitionem, nam ex dictis et ex ipsomet Aristotele constat in ea non solum nomen, sed etiam rationem substantiae aliquo modo esse communem utrique membro. Quare, quod Ammonius in Praedicamentis ait, illam non esse divisionem, sed ordinem solum enumeratorum, ut si quis enumerando dicat in oratione esse litteras, syllabas et dictiones, vel in exercitu esse duces et milites, etc., ita (inquit) Aristoteles non divisit, sed enumeravit solum in praedicamento substantiae reperiri primas et secundas substantias; hoc (inquam) non probatur, quia vel rem non declarat, vel perinde est ac si diceretur partitionem esse solius nominis aequivoci. Probatur, quia negari non potest quin nomen substantiae commune sit primae et secundae. Constat etiam Aristotelem sub ea voce voluisse utramque substantiam comprehendere; ergo, si illa tantum est enumeratio rerum sub eodem nomine contentum absque alia divisione, erit partitio nominis aequivoci, quia huiusmodi partitio nihil aliud requirit; id autem falsum est, ut dixi, quod et ipse Ammonius confitetur propter rationem supra factam, scilicet, quod Aristoteles rationem nominis proposuit, quae utrique membro communis est.

 

6. Hoc ergo supposito, dixerunt aliqui primam et secundam substantiam esse nomina secundae intentionis, et de formali significare quoddam accidens rationis, nempe rationem subiecti et praedicati substantialis, ut sentit Soto, in Logica, c. de Substantia, vel intentionem universalis et singularis substantiae, ut volunt Caietan. et Lovanienses, qui consequenter aiunt dividi ibi accidens in accidentia, quod intelligendum est respectu substantiae cui per rationem accidit esse universalem vel singularem, aut in recta linea praedicamentali collocari. Formaliter autem comparando divisum ad membra dividentia ut sic, potius erit divisio generis in species, qualis est divisio universalis, verbi gratia, in quinque universalia. Nam, si accidens dividatur in accidentia per se sub illo contenta, ut coloratum in album et nigrum, divisio erit per se et essentialis, non accidentalis aut per accidentia respectu divisi. Soto vero iudicat divisionem esse subiecti in accidentia rationis, quia nulla intentio communis esse potest ad intentionem subiecti et praedicati. Sed, quamvis demus divisionem posse habere illum sensum, tamen quod aliter sit impossibilis non est verum nec recte probatur illa ratione; nam, si ratio subiecti et praedicati proprie sumantur in ordine ad propositionem, habent intentionem communem extremi propositionis, quod in vocibus terminum appellamus, vel nomen; si vero subiectum et praedicatum latius sumantur pro subiicibili et praedicabili, quae proportionaliter se habent ad universale et singulare, sic possunt habere intentionem communem correlativorum, quae fundatur in tali abstractione vel comparatione intellectus, quamvis fortasse non habeat terminum communem incomplexum quo significetur; et in praesenti appellari potest aptum poni in recta linea praedicamenti substantiae, quod de formali significat intentionem rationis. Atque hoc modo facile expeditur difficultas tacta in primo dubio, quia quod praedicata inferiora et superiora inter se subordinata conveniant in aliquo ente rationis nulla est difficultas. At vero, si dicatur esse divisio subiecti realis in accidentia rationis, vel dicendum erit divisum non esse unum, nisi aggregatione quadam, nimirum, res quae ponuntur in linea recta praedicamenti substantiae, vel certe declarandum adhuc superest sub qua ratione reali et obiectiva illud divisum unum sit.

 

7. Praeterea, haec interpretatio praedictae divisionis per secundas intentiones est probabilis et accommodata dialecticis; tamen, ad rem metaphysicam quam nunc tractamus non est sufficiens. Neque etiam videtur omnino accommodata menti Aristotelis, nam ille non declaravit rationem substantiae, quam in prima et secunda reperiri supposuit, per aliquam relationem rationis, nec similiter per denominationem aliquam sumptam ex conceptibus nostris, sed per proprietatem realem subsistendi in se, quam per illam negationem declaravit, non esse (scilicet) in subiecto. Neque enim dici potest quod illam etiam negationem sumpserit in ordine ad secundas intentiones, ita ut non esse in subiecto idem sit quod non praedicari de subiecto, nam in hoc sensu falso diceretur commune esse omni substantiae in subiecto non esse; secundis enim substantiis hoc non conveniret, cum praedicentur de primis vel de inferioribus substantiis. Unde Aristoteles expresse distinguit esse in subiecto et dici de subiecto, ut hoc sit praedicari, illud inesse. Et de secundis substantiis ait non esse in subiecto, licet dicantur de subiecto. Sumit ergo illam negationem ad describendam talem proprietatem substantiae, quae est per se esse. Deinde, substare accidentibus proprietas est realis, et non secundae intentionis, ut ex ipsis terminis per se notum videtur ex textu Aristotelis; ideo enim dixit corruptis primis substantiis, impossibile esse aliquid remanere, quia in eis realiter existunt secundae substantiae et insunt accidentia; substare ergo accidentibus sumitur in ordine ad existentiam realem, et ut proprietas realis. Item, quia substare relatum ad secundas intentiones, seu ad opera mentis, nihil aliud esse videtur quam in propositione subiici; hoc autem modo non tantum substantiae, sed etiam accidentia quaedam substant aliis accidentibus; et secundae substantiae non semper substant hoc modo propter primas, praesertim in propositionibus quae non dicunt actualem existentiam, ut inferius declarabimus. Item, ostensum est esse in subiecto sumi ab Aristotele realiter et secundum reale esse; huius autem correlativum est subsistere accidentibus quae insunt; est ergo haec proprietas realis; secundum hanc autem dividuntur prima et secunda substantia, quatenus magis vel minus seu diverso modo illam proprietatem participant; ergo non per secundas intentiones, sed per ordinem ad reales proprietates substantia prima et secunda distinguuntur.

 

8. Adde quod, in ordine ad secundas intentiones, vix potest intelligi quomodo prima substantia dicatur magis substantia quam secunda, ut Aristoteles loquitur; nam si prima substantia dicit intentionem subiecti, et secunda intentionem praedicati, ut ait Soto, in quo fit comparatio? Nam haec debet fieri in aliqua proprietate communi; rationes autem praedicati et subiecti sunt diversae, et ipse Soto ait nullam habere intentionem communem, et, quamvis habeant, illam aeque participant, nam tam extremum propositionis est praedicatum sicut subiectum. Idemque argumentum fieri potest, si dicantur illae intentiones esse universalis et singularis, aut praedicabilis et subiicibilis, dividique sub intentione communi ponibilis in linea recta praedicamenti substantiae; nam haec etiam intentio aeque primo convenit secundis substantiis ac primis. Unde quoad hoc verisimilius diceretur dividi intentionem subiecti, et hanc magis et prius convenire primae substantiae quam secundae. Sed hoc etiam non est credibile, quia esse subiecti praedicationis solum dicit intentionem rationis; at vero illa non est sufficiens ad explicandam rationem substantiae, nam communis est accidentibus, quae ratio de omnibus intentionibus supra numeratis fieri potest. Et praeterea, illa intentio subiecti non semper convenit secundis substantiis per primas, praesertim in propositionibus per se, quae abstrahunt ab actuali existentia. Igitur praeter intentiones rationis aliquid addere oportet ad explicandam praedictam divisionem et distinctionem ac comparationem membrorum dividentium inter se.

 

9. Aliter ergo dici potest in hac divisione dividi substantiam ut habentem hanc proprietatem realem per se subsistendi, dividi autem per diversos modos, quibus haec proprietas primis et secundis substantiis convenit. Quam opinionem etiam attigit Caietanus in praedicamento substantiae, tamen in sensu longe diverso ab eo quem nos intendimus. Dicit enim primam substantiam constitui per positivum modum particulariter subsistendi; secundam vero substantiam non constitui per positivum modum, sed per carentiam modi particulariter subsistendi. Unde non assignat divisum commune secundum aliquam proprietatem realem, sed solum secundum proprietatem rationis, scilicet, ut est res quae directe ponitur in linea recta praedicamenti substantiae. Quae expositio mihi non adeo probatur, quia iuxta eam declarari non potest in qua ratione reali conveniant prima et secunda substantia, secundum quam utraque substantia appellatur, et magis prima quam secunda, et propter alias rationes quas statim indicabo.

 

10. Aliter ergo dicitur substantiam dividi sub ratione per se subsistentis et substantis aliis; ab utraque enim proprietate diximus supra posse substantiam appellari. Utraque ergo proprietas convenire debet tam secundae substantiae quam primae, ut utraque substantia sit. Differunt vero in modo participandi illas proprietates, non quia una participet illas et alia non participet, nam hoc repugnaret divisioni, esset enim excludere unum membrum a participatione divisi; sed quia una, id est, prima substantia, primo ac per se habet illas proprietates, quod ex eo provenit quod substantia singularis ac individua est, nam, sicut singularia sunt quae per se primo existunt, ita etiam per se primo subsistunt et sustentant accidentia; altera vero, id est, secunda substantia, solum per primam illas proprietates participat. Quod enim illas participet patet, tum quia est substantia, tum etiam quia sub se continet primam substantiam, et in ea intime et essentialiter existit. Unde necesse est ut quod primae substantiae convenit in re, conveniat etiam secundae, saltem mediante prima. Quod vero non aliter conveniant illae proprietates secundae substantiae nisi per primam patet, quia non existit nisi in prima, neque enim subsistit per se separata. Unde recte D. Thom., q. 9 de Potentia, a. 1, ad 5, ait subsistere attribui generibus et speciebus, non quia subsistunt (scilicet, extra individua), sed quia individua in eorum naturis subsistunt. Sic ergo facile exponitur dicta divisio, quae responsione ad dubia et argumenta in principio posita magis declarabitur.

 

11. Ad primam ergo dubitationem duobus modis responderi potest: primo, divisum esse conceptum aliquem obiectivum et realem communem primae et secundae substantiae, non quidem secundum aliquem gradum essentialem specificum aut genericum, hoc enim modo nihil potest esse commune praedicatis per se subordinatis, ut recte probat discursus ibi factus; sed est hic conceptus communis secundum participationem seu denominationem sumptam a quadam proprietate singularis substantiae, quae aliquo modo redundat in substantiam universalem. Huiusmodi proprietas est subsistere vel substare, quae formaliter non dicunt essentiam substantiae, ut de ratione substandi superius indicatum est, et de subsistentia actuali inferius dicetur, sed dicunt proprietates quasdam seu conditiones substantiae, quae per se primo conveniunt singulari substantiae, et suo modo illam afficiunt, [6] consequenter vero etiam afficiunt genera et species substantiarum, quatenus in singularibus sunt. Atque hoc modo non repugnat aliquid esse commune substantiae singulari et universali. Praesertim quia haec communitas, licet quoad distinctionem membrorum sit rationis, tamen quoad ipsam convenientiam, si attente consideretur, non tam est rationis quam realis, id est, non est per solam similitudinem, a qua abstrahatur conceptus communis secundum rationem, sed est per realem participationem eiusdem subsistentiae. Homo enim et Petrus ratione quidem distinguuntur; tamen eo modo dicitur homo subsistere in Petro, quia eadem realis subsistentia Petri est etiam realis subsistentia naturae humanae; et similiter eadem capacitate seu virtute qua Petrus substat albedini, substat etiam homo. Sicut existere potest dici commune praedicatis singularibus et universalibus, non communitate rationis et abstractionis, sed rei, quia eadem numero existentia qua singulare existit et universale. Iuxta hunc ergo modum non est difficile intelligere divisum commune primae et secundae substantiae.

 

12. Dices: istemet conceptus substantiae, hoc ipso quod communis est, est quid abstractum a singularibus, et consequenter est secunda substantia; repugnabit ergo illi dividi in primam et secundam. Respondetur: etiamsi communis sit, non est substantia secunda, quia non est communis tamquam gradus essentialis specificus vel genericus, neque est abstractus secundum rationem ex aliqua convenientia essentiali inter completas substantias, quod est de ratione secundae substantiae, sed est communis per denominationem ab eadem proprietate, quod videtur pertinere ad quemdam modum analogiae, ut in secundo et tertio dubio declarabo. Addo, etiam ipsum conceptum primae substantiae communem esse ad omnes primas substantias, quia, licet prima substantia realiter singularis sit et individua, tamen formaliter ipsa ratio primae substantiae potest abstrahi ut communis, quamquam illa ratio communis non sit secunda substantia, propter dictam causam. Simili ergo modo potest aliqua ratio substantiae esse communis primae et secundae, neque hoc contradicit rationi primae substantiae, quia eius ratio formalis communicabilis est, licet res sit incommunicabilis. Eo vel maxime quod singularitas primae substantiae non excludit communicationem cum secunda substantia in eadem entitate et essentia, et consequenter in eadem proprietate, quae communicatio sufficit ad constituendum divisum huius divisionis, ut declaratum est.

 

13. Atque hic modus dicendi est facilis et verus; posset tamen etiam dici divisum esse substantiam conceptam sub ratione essentiali substantiae, quae, sicut potest concipi aut singularis effecta, aut abstracta a singularitate, ita potest etiam dividi in primam et secundam substantiam. Sicut communiter dicitur naturam humanam secundum se nec singularem esse nec universalem; unde dividi potest secundum illum duplicem statum vel modum essendi, quorum alter est rationis, alter realis. Dices primo: ergo substantia quae hic dividitur erit ipsum genus generalissimum substantiae, quod est impossibile, quia genus generalissimum tantum est secunda substantia, non prima. Sequela paset, quia substantia quae est generalissimum nihil aliud dicit quam essentiam substantiae, seu quod habet essentiam substantiae, sicut humana natura, secundum se concepta, nihil aliud est quam ipsamet species humana. Item homo, licet possit secundum se seu singulariter concipi, non tamen potest dividi in primum et secundum; ergo nec substantia poterit sic dividi, si sumatur pro ipsa natura substantiali in concreto. Adde quod, si dividendus esset homo in primum et secundum, potius homo universalis diceretur primus homo quam singularis, sicut idea Platonis, si esset, esset prius homo quam individua. Respondetur ad primum negando simpliciter sequelam, nam, haec substantia quae in primam et secundam dividitur non dicat explicite nisi id quod habet essentiam seu naturam substantialem, quam rationem includit etiam in suo actuali conceptu genus generalissimum substantiae, tamen diverso modo, nam substantia, ut est generalissimum, non solum praescindit ab statu singulari et individuo, sed dicit quamdam unitatem [7] universalem, ratione cuius substantia, ut est generalissimum, non potest intelligi singularis; substantia vero, ut dividitur in primam et secundam, dicit praecise unitatem formalem substantiae, indifferentem ad singularitatem et universalitatem. Sicut humanitas, quae secundum se dicitur indifferens, et non universalis nec particularis, non dicit aliam essentiam ab specie humana, dicit tamen alium modum concipiendi. Item substantia, ut est genus, dicit conceptum praecisum ab omnibus differentiis substantiae; substantia vero, ut est divisum, non dicit conceptum ita praecisum, sed potius ut resultat ex quacumque differentia substantiali, quatenus omnibus commune est, constituet substantiam completam. Quo sensu essentia substantiae est quasi transcendens a supremo genere usque ad individua substantiae. Quomodo dixit D. Thom., In 1, dist. 23, q. 1, a. 1, ad 1: Omne quod est in genere substantiae potest dici ousia, sive sit substantia universalis, sive particularis. Ad alteram partem respondetur negando similitudinem, nam homo et Petrus non habent aliquam specialem proprietatem sub qua percipiant illam relationem vel denominationem primi et secundi, nisi in ratione subsistendi vel substandi, in ordine ad quam dicuntur prima vel secunda substantia, quia illa proprietas non pertinet per se primo ad hominem ut sic, sed ut substantia est. Et ideo dixi superius rationem primae et secundae substantiae non satis explicari per relationem singularis et universalis, nisi adiungatur diversa habitudo ad hanc proprietatem subsistendi vel substandi.

 

Qualia sint membra dividentia

 

14. Ad secundam dubitationem dicendum est, primo, hanc divisionem quoad membrorum distinctionem esse rationis tantum et non rei. Quod satis convincit argumentum ibi factum, quia membra in re non sunt distincta, nec realiter nec ex natura rei, ut satis constat ex his quae a nobis dicta sunt de distinctione naturae universalis ab individuis. Deinde addo non solum distinctionem ipsam esse rationis, sed etiam membra dividentia aliquam includere relationem seu intentionem rationis. Saepe enim contingit distinctionem esse rationis et membra esse omnino realia, ut de misericordia, iustitia et aliis Dei attributis constat. Interdum vero accidit membra quae ratione distinguuntur, quamvis materialiter seu realiter a parte rei existant, tamen, ut ratione distinguuntur, includere aliquam relationem vel denominationem quam non habent nisi per rationem. Ad hunc ergo modum dicimus sese habere primam et secundam substantiam in hac divisione. Quod declaro primo ex ipsis vocibus, nam prima substantia, ut prima, dicit relationem ad secundam, et e converso secunda ad primam; haec autem relatio non potest esse realis, sed rationis tantum; est enim relatio ordinis cuiusdam; inter illa autem quae in re non distinguuntur, sed tantum ratione, non potest esse ordo realis, sed solum rationis. Secundo, ex re ipsa, et ex definitionibus primae et secundae substantiae; dicitur enim prima substantia quae per se primo subsistit vel substat, secunda vero substantia dicetur quae secundario vel per primam subsistit vel substat; quamvis autem subsistere vel substare realiter conveniant primae vel secundae substantiae, tamen, quod uni primario, alteri secundario conveniant, seu quod uni per se, alteri per aliam, hoc non est in re, sed in ordine ad conceptus nostros. Quia in re non est unum et aliud, sed unum tantum, neque est mediate et immediate subsistere vel substare, quia ubi in re non est distinctio, non potest esse medium; ergo ratio primae aut secundae substantiae, secundum totum quod includit, non est in re ipsa, sed completur per rationem.

 

15. Dices: ergo coincidit haec expositio cum priori sententia supra improbata. Respondetur ex parte quidem cum illa convenire, et ideo non omnino illam improbavimus, sed diximus non sufficienter rem explicare. Deinde, ab illa differimus, quia nec per intentionem singularis et universalis, nec per intentionem subiecti et praedicati divisionem explicamus, sed solum per relationem ordinis, seu per relationem primi et secundi in ratione substandi vel subsistendi. Unde rationem subsistendi vel substandi non intelligimus in ordine ad solas intentiones seu praedicationes rationis, sed de reali proprietate substandi; intentionem autem seu relationem rationis solum ponimus in habitudine primi vel secundi substantis.

 

16. Unde ulterius observare licet substantiam dupliciter dici posse primam. Uno modo positive, per relationem ad secundam, quo sensu procedunt quae hactenus diximus; alio modo negative, per negationem prioris; et in hoc sensu ratio primae substantiae realis est, nullamque includit relationem seu intentionem rationis, et, metaphysice loquendo, haec videtur satis propria et usitata acceptio primae substantiae. Est enim illa quae ita per se subsistit vel substat ut nulla sit illa prior in subsistendo vel substando; hoc autem totum in re ipsa habet, et per illam negationem prioris declaratur illud positivum quod prima substantia habet ex vi proprii et intrinseci modi essendi positivi. In secunda vero substantia non habet locum illa duplex acceptio, quia nihil denominatur secundum per solam negationem, sed necessario includit ordinem ad id quod est primum; et ideo, licet prima substantia sub aliqua ratione non improprie possit dicere conceptum realem non includentem aliquam relationem rationis, tamen secunda substantia sub ratione secundae substantiae necessario completur per rationem, quia, licet res illa quae est secunda substantia sit realis, tamen quod sit secunda non habet in re, sed in ordine ad modum concipiendi nostrum. Unde ratio primae substantiae vere ac proprie potest Deo attribui in aliquo sensu, ut sequenti sectione dicam, ratio autem secundae substantiae nullo modo in Deo locum habet, quia in eo non habet locum abstractio naturae communis a proprio substantiae individuo. Quapropter, consideratio secundae substantiae ut sic ad logicum magis spectat quam ad metaphysicum, et ideo nihil amplius de illa dicemus, praesertim quia praeter dicta supra de universalibus, vix aliquid de illa dicendum superest. Dicemus tamen in ultima sectione disputationis sequentis de essentiali ratione substantiae, quae tam in secunda quam in prima reperitur. Prius tamen considerabimus primam substantiam ut prima est, quoad negationem prioris, seu quoad positivum modum qui negationem illam fundat; hoc enim ad praesentem doctrinam maxime spectat. De relatione autem rationis primae ad secundam nihil est quod dicamus, sed dialecticis remittendum id est; deservit enim ad coordinandam lineam praedicamentalem et varios praedicationum modos; et ideo Aristoteles, ut Caietanus notavit, nihil de illa divisione in metaphysica dixit; nobis autem necessaria visa est ad declarandam rationem primae substantiae, prout realis et metaphysica est.

 

Sitne prima substantia magis substantia quam secunda

 

17. Ad tertium dubium aperta est sententia Aristotelis, rationem substantiae, prout hic dividitur, primo ac per se convenire primis substantiis. Quomodo autem et sub qua ratione hoc intelligendum sit, non ab omnibus eodem modo declaratur. Quidam enim distinguunt de substantia, ut dicta a proprietate subsistendi, vel a proprietate substandi; et priori modo aiunt rationem substantiae prius convenire secundae quam primae, posteriori autem modo, e converso, prius primae quam secundae. Ratio est quia prior proprietas est ipsa essentia substantiae, quae convenit primae per secundam, posterior vero proprietas est accidentaria, et ideo per se primo convenit primae substantiae, et per illam secundae; Aristotelem autem aiunt locutum esse de substantia sub ratione substandi, iuxta propriissimam nominis etymologiam, quia illa ratio notior nobis est, et propterea primam substantiam maxime substantiam vocari. Potestque haec sententia sumi ex Boetio, lib. de Duabus naturis, aliquantulum a principio, ubi ait: Genera et species subsistunt tantum, individua vero non tantum subsistunt, sed etiam substant, quod videtur necessario intelligendum secundum primas rationes subsistendi vel substandi, nam secundario etiam secundae substantiae substant in primis. Unde D. Thom., I, q. 29, a. 2, ad 4, interpretans hunc locum Boetii, ait: Boetius dicit genera et species subsistere, in quantum individuis aliquibus competit subsistere, ex eo quod sunt sub generibus et speciebus in praedicamento substantiae comprehensis. Si ergo individuis competit subsistere quia sub secundis substantiis, per prius competet ipsis secundis substantiis. Unde clarius idem D. Thomas, In 1, dist. 23, q. 1, a. 2, ad 21, ait: Quamvis genera et species non substent nisi in individuis, tamen, eorum proprie subsistere est; et subsistentiae dicuntur, quamvis et particulare dicatur, sed posterius, sicut species substantiae dicuntur, sed secundae. Et dist. 26, q. 1, a. 1, ad 4, ait subsistentiam et essentiam per prius esse in generibus et speciebus quam in individuis, secundum Boetium.

 

18. Dicendum nihilominus est primam substantiam esse maxime et per prius substantiam, non tantum in ratione substandi, sed etiam in ratione subsistendi, loquendo formaliter de actuali subsistentia, ut verbum ipsum subsistendi proprie sonat. Ita sentiunt omnes interpretes Aristotelis, et est manifestum, quia illi primo convenit subsistere, cui existere et operari; sed haec primo conveniunt singularibus, ut docuit idem Aristoteles in principio Metaphysicae; ergo. Item, ostendemus inferius subsistentiam proprie sumptam esse modum seu terminum naturae singularis et individuae, ita ut, sicut accidens non potest afficere naturam communem nisi prout existit in natura singulari, ita nec subsistentia possit terminare naturam communem nisi ut singularem effectam; ergo, sicut substare, ita etiam subsistere convenit per se primo primae substantiae, et secundae ratione illius. Unde D. Thomas, q. 9 de Potent., a. 1, ad 4, simpliciter ait nihil subsistere nisi individua substantiae; et ad 5 ait Boetium, in loco supra citato, locutum esse secundum opinionem Platonis, qui posuit genera et species esse quasdam formas separatas subsistentes ab accidentibus denudatas. Et similiter, in citato loco I, ait species et genera non subsistere, nisi secundum opinionem Platonis, qui posuit species rerum separatim subsistere a singularibus. Sed illae etiam propositiones negativae sano modo intelligendae sunt, nimirum, quod genera et species non subsistant extra singularia, seu per se primo, non vero excluditur quin in ipsis singularibus subsistant.

 

19. Quocirca, vix invenio veram rationem explicandi differentiam quam Boetius posuit inter subsistere et substare, ut secundae subtantiae subsistere dicantur et non substare; nam extra individua nec subsistunt nec substant, in individuis autem et per individua, et subsistunt et substant; in re ergo nulla est differentia. Secundum modum autem intelligendi dici potest quod genera et species, quatenus abstracte ab individuis concipiuntur, abstrahuntur a ratione substandi accidentibus, non vero a ratione subsistendi. Sicut enim Plato, ut Aristoteles eum interpretatur, posuit ideas subsistentes, non vero substantes, ita mens, cum secundas substantias abstrahit, concipit illas per modum subsistentium, non vero per modum substantium; nam abstrahit illas ab accidentibus, et nudas essentias considerat; non tamen concipit illas sic separatas subsistere extra individua; non enim tunc mens componit, alioqui falsum conciperet, sed simplici modo concipit hominem, verbi gratia, ad modum subsistentis, abstrahendo eum ab individuo et a particulari subsistentia. Mens autem D. Thomae satis clara est ex aliis locis citatis; videtur tamen interdum aequivoce uti nomine subsistentiae; proprie enim significat actualem modum per se existendi, seu terminum naturae substantialis, quo modo de illa locuti sumus; aliquando vero significat naturam et essentiam, quae est radix talis modi subsistendi, in quo infra dicemus rationem essentialem substantiae consistere. Et hoc modo dicit interdum D. Thomas rationem subsistentiae per se primo convenire secundis substantiis, et per illas primis. Et hoc etiam probat ratio in contrarium facta, quod essentialis ratio substantiae per se primo conveniat secundis substantiis; non autem probat de ipso actu subsistendi, nam hic non est essentialis, ut infra dicemus.

 

20. Atque hoc quidem dicendum est de reali actu substandi, etiam respectu propriarum passionum (quod in tertia dubitatione tangebatur); considerando enim tantum necessariam connexionem quae est inter essentiam et proprietatem, dicitur proprietas per se primo convenire speciei, seu secundae substantiae, et non primae, cuius sensus est adaequatam rationem talis proprietatis esse ipsam essentiam secundum se, et non ratione individuationis vel particularis modi subsistendi. Atque eodem sensu dicimus Petrum esse risibilem quia est homo, et non e converso; solum enim per hanc locutionem significamus hanc proprietatem esse communem Petro cum aliis hominibus, habereque necessariam connexionem cum essentia hominis ut sic. At vero, loquendo de ipsa actuali inhaerentia seu sustentatione accidentis, etiam proprii, haec semper convenit per se primo substantiae individuae ac primae. Atque ita risibilitas in re ipsa prius secundum rationem inhaeret Petro quam homini, quia sicut esse et agere, ita et recipere primo ac per se convenit singularibus et subsistentibus.

 

Sitne divisio analoga

 

21. Sed quaeres (quod etiam in fine tertiae dubitationis tangebatur) an hic ordo, quo dicimus subsistere vel substare primo convenire primis substantiis, sufficiens sit ad constituendam analogiam, ita ut substantia secunda solum analogice dicatur substantia. Communiter enim ita censetur, itaque opinatus est Albertus, in Praedicament., tract. I, c. 3, quem secuti sunt Caietanus et alii. Et ratio est quia haec proprietas quae est subsistere vel substare per prius convenit primae substantiae quam secundae. Sed, cum ostensum a nobis sit hunc ordinem non esse realem, sed rationis tantum, probabilissimum est non sufficere ad constituendam analogiam. Praesertim quia non est necesse ut id quod convenit uni ratione alterius, analogice conveniat, si vere ac proprie atque absolute illi conveniat; ut albedini, verbi gratia, convenit esse extensum ratione quantitatis, tamen non convenit analogice; sic ergo, maiori ratione, quamvis substantia secunda dicatur subsistere ratione primae, nihilominus univoce dicetur subsistere vel substare. Praesertim cum illa ratio seu medium solum sit ratione distinctum; nam in re, sicut homo et Petrus idem sunt, ita aeque subsistunt vel substant.

 

22. Nisi forte quis dicat quod, licet illa natura quae est secunda substantia ratione substrati sit proprie et univoce substantia, tamen, formaliter et ut secunda substantia est, est analogice substantia, quia ut sic neque subsistit neque substat. Sed hoc non recte dicitur, nam, si sermo sit de intentione seu relatione secundae substantiae, et haec reduplicetur cum dicitur substantia ut secunda, illa non solum non est substantia, sed neque est aliquid rei; esse ergo substantiam non dicitur de illa natura ratione intentionis, sed de illa quam nos concipimus sub tali intentione seu relatione, et hanc dicimus esse vere ac proprie et univoce substantiam, neque esse constituendam analogiam ob solam distinctionem seu habitudinem rationis, quamvis res sit parvi momenti. Sicut etiam secundum rationem nos concipimus essentialem rationem substantiae per se primo convenire naturae secundum se, et per illam individuis; eumdemque ordinem apprehendimus in propriis passionibus, quantum ad necessariam connexionem, et tamen, non propterea concipimus ibi aliquam rationem analogiae; idem ergo erit in praesenti. Item, existere actu etiam convenit secundis substantiis per primas seu in primis; tamen, nullus dixit eis analogice convenire. Denique, nulla ratio verae analogiae hic reperitur, quia secunda substantia non dicitur substantia per proportionem seu habitudinem ad primam, sed quia per se est, seu non est in subiecto, ut Aristoteles dixit.

 

23. Quod ergo Aristoteles ait, primam substantiam esse maxime et propriissime substantiam, non est necesse intelligi de analogia, sed solum quia primo et per se illi convenit, etiam secundum conceptionem seu distinctionem rationis nostrae. Sicut etiam ait inter secundas substantias species excedere genera; tamen, non propterea intercedit analogia inter illa. Denique, si quis nihilominus contendat his rationibus probari quidem ibi non intervenire analogiam quae in ipso esse rerum magis vel minus perfecte fundetur, nihilominus tamen intercedere analogiam secundum rationem et primam nominis impositionem, non est cum illo contentiose agendum; nam vix potest in hoc esse quaestio de re, sed solum de impositione nominis substantiae.

 

24. Ultimo, inquiri hic potest an haec divisio locum habeat in solis substantiis compositis, vel etiam in simplicibus seu immaterialibus; nam fere omnes graeci putant in solis compositis substantiis habere locum. Sed hoc esse falsum constabit ex disp. XXXV, ubi ostendemus substantias spirituales individuas contineri sub genere substantiae.

 

25. Rursus dubitari potest an in sola integra substantia, vel etiam in partibus, materia, scilicet, et forma, prima et secunda substantia distingui possint. In qua re Simplicius, in Praedicam., c. de Substant., refert cuiusdam Boetii opinionem dicentis rationem primae substantiae competere materiae primae et composito, non tamen formae. Ratio eius erat quia illi et non huic convenit definitio ab Aristotele data, scilicet: Substantia prima est quae neque est in subiecto neque dicitur de subiecto. Et potest confirmari haec opinio, quia materia prima et est subsistens et substans, tum formis substantialibus, tum etiam accidentibus. Forma autem est in subiecto, scilicet, in materia prima. Quae ratio locum habet ad summum in formis materialibus; nam forma rationalis, cum non pendeat a materia, non potest dici esse in illa ut in subiecto. Simplicius vero addit etiam formas materiales non esse in subiecto, quia illius solum dicitur esse in subiecto quod ita inest ut non sit pars; unde ipse iudicat etiam formam substantialem posse habere rationem primae substantiae; nam Aristoteles, in Praedicamento substantiae, dicit partes substantiae esse substantias. At vero scriptores metaphysici absolute negant materiae et formae convenire intentionem universalis aut singularis, et consequenter negabunt in eis reperiri rationem primae aut secundae substantiae, ut Soncinas, VII Metaph., q. 39. Cuius rationes omitto, quia solum pertinent ad modum loquendi.

 

26. Quaestio itaque praesens potest esse de nomine et de re. De re erit quaestio an materia et forma contineantur aliquo modo in praedicamento substantiae. Et in hoc erravit Boetius, si verum est quod Simplicius refert; nam omnino exclusit formam a ratione et praedicamento substantiae, dicens esse qualitatem, vel aliquid huiusmodi, quod plane est contra Aristot., lib. VII Metaph., c. 3, et II de Anima, c. 1, ubi distinguit substantiam in materiam, formam et compositum; et disp. XV ostendimus necessariam esse formam substantialem quae non sit accidens, et declaravimus in quo differat eius informatio ab inhaerentia accidentis.

 

27. Quaestio autem fere de nomine erit an divisio substantiae in primam et secundam locum habeat tantum in composito, vel etiam in partibus. In qua dicendum est, loquendo simpliciter de substantia prima et proportionaliter de secunda, solum dici de substantia completa et quae ponitur in recta linea praedicamentali; nam haec divisio data est ad illam lineam constituendam, assignato veluti fundamento eius, quod est prima substantia. Item, quia substantia completa est quae proprie subsistit, operatur et substat, et de qua proprie accidentia praedicantur. At vero, latius loquendo de substantia, non est dubium quin illa duo membra secundum quamdam proportionalem participationem in materia et forma inveniantur; nam anima rationalis, verbi gratia, substantia est, et simpliciter dicta non est individua substantia et singularis. Unde, licet in subiecto non sit, de subiecto dicitur, puta de hac vel illa anima rationali. Haec autem anima ita est singularis, ut nec sit in subiecto nec dicatur de subiecto; ergo, servata proportione, habet in ea locum eadem divisio. Atque idem est proportionaliter de materia, quae sub ratione etiam universali concipi potest, vel generica vel specifica, et ut est haec individua materia seu hoc corpus. Atque hoc certe satis indicavit Aristoteles in praedicamento substantiae, ubi, cum dixisset commune esse omni substantiae in subiecto non esse, declarat hoc etiam partibus substantiae convenire, quoniam substantiae sunt; subintelligit ergo, eo modo quo sunt substantiae, posse etiam primas et secundas appellari. Denique, idem est de intentione universalis et singularis, nam, licet, ut sumuntur in linea recta praedicamentali, tantum sint in rebus completis, latius tamen et proportionaliter loquendo, etiam in partibus reperiuntur, ut ex communi modo concipiendi, praedicandi, et dividendi est per se evidens, et in superioribus etiam tactum est. Atque, iuxta hunc modum loquendi, prima et secunda substantia non solum de completa, sed etiam de incompleta dici potest; verum quidem est, minus improprie tribui nomen primae substantiae materiae primae quam formis materialibus, quia materia subsistit aliquo modo, formae autem materiales non subsistunt, ut infra videbimus. Omissis autem his impropriis locutionibus, ratio primae substantiae declaranda nobis est in substantiis completis, et in hoc sensu semper hac voce utemur. Obiter tamen explicabimus qualiter in partibus substantiae eius ratio participetur.



[1] subsistentiam alit. substantiam.

[2] observantur alit. obversantur.

[3] [quam substantia] alit. om.

[4] disiuncta alit. distincta.

[5] [sed illud genus non constat genere et differentia] alit. om.

[6] sufficiunt alit. efficiunt.

[7] unitatem alit. veritatem.