Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Junio de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XXXI

 

DE ESSENTIA ENTIS FINITI UT TALE EST ET DE ILLIUS ESSE EORUMQUE DISTINCTIONE

 

Postquam dictum est de primo ac praecipuo ente, quod et est totius metaphysicae primarium obiectum, et primum significatum et analogatum totius significationis et habitudinis entis, dicendum sequitur de altero membro in prima divisione proposito, id est, de ente finito et creato. Quia vero illud non est unum simpliciter, sed tantum secundum abstractionem seu communem rationem, pluresque ac varias rationes entium sub se comprehendit, ideo ad huius membri expositionem duo facienda sunt: prius declarandum est in quo posita sit communis ratio entis creati seu finiti, quod in hac disputatione propositum est; deinde divisiones vel subdivisiones eius tradendae sunt usque ad ultimas rationes entium quae sub obiecto metaphysicae superius posito comprehenduntur.

 

SECTIO PRIMA

 

AN ESSE ET ESSENTIA ENTIS CREATI DISTINGUANTUR IN RE

 

1. Quoniam, ut in superioribus visum est, ens, in quantum ens, ab esse dictum est et per esse vel per ordinem ad esse habet rationem entis, ideo, ad declarandum rationem entis creati, a comparatione essentiae et esse initium sumimus. De qua multa tractanda occurrunt quae ad intelligendam essentiam entis creati ut sic et proprietates eius omnino necessaria sunt; radix vero omnium est id quod proposuimus, scilicet, quomodo esse et essentia distinguantur.

 

2. Suppono autem per esse nos intelligere existentiam actualem rerum, ne sit aequivocatio in verbis nec sit necessarium postea distinguere de esse essentiae, existentiae, aut subsistentiae, aut veritatis propositionis. Nam esse essentiae, si vere condistinguitur ab existentia, nihil rei addit ipsi essentiae, sed solum differt ab illa in modo quo concipitur vel significatur; unde, sicut essentia creaturae ut sic ex vi sui conceptus non dicit quod sit aliquid reale actu habens esse extra causas suas, ita esse essentiae ut sic, praecise in illo sistendo, non dicit esse actuale quo essentia extra causas constituatur in actu; nam, si esse in actu hoc modo non est de essentia creaturae, nec pertinere poterit ad esse essentiae eius; ergo esse essentiae creaturae ut sic ex se praescindit ab esse actuali extra causas, quo res creata fit extra nihil, quod nomine esse existentiae actualis significamus. Esse autem subsistentiae, et contractius est quam esse existentiae, hoc enim substantiae et accidentibus commune est, illud vero est substantiae proprium; et praeterea esse substantiae (ut suppono ex infra probandis) distinctum quid est ab esse existentiae substantialis naturae creatae et separabile ab ipso, quia non constituit naturam in ratione actualis entitatis, quod pertinet ad existentiam. Esse autem veritatis propositionis ex se non est esse reale et intrinsecum, sed est esse quoddam obiectivum in intellectu componente, unde convenit etiam privationibus. Sic enim dicimus caecitatem esse, vel hominem esse caecum, ut latius Arist., V Metaph., c. 7. Est ergo sermo de existentia creata. De qua praeterea supponimus esse aliquid reale et intrinsecum rei existenti, quod videtur per se notum. Nam per existentiam res intelligitur esse aliquid in rerum natura; oportet ergo ut et ipsa aliquid reale sit, et sit intima, id est, intra ipsam rem existens. Nec enim res esse potest existens per aliquam extrinsecam denominationem, vel aliquod ens rationis; alioqui quomodo existentia constitueret ens actu reale et extra nihil?

 

Prima sententia affirmans distingui realiter

 

3. De hac igitur existentia creaturae variae sunt opiniones. Prima est existentiam esse rem quamdam distinctam omnino realiter ab entitate essentiae creaturae. Haec existimatur esse opinio D. Thomae, quam in hoc sensu secuti sunt fere omnes antiqui thomistae. Loca D. Thom. praecipua sunt, I, q. 3, a. 4, II cont. Gent., c. 52, De Ente et essent., c. 5, IV Metaph., lect. 2. Quae sic interpretatur Capreol., In I, dist. 8, a. 1,q. 1; Caiet., loc. cit. I p., De Ente et essent.; Ferrar., dicto loco cont. Gent.; Soncin., in IV Metaph., q. 12; Iavellus, tract. de Transcendent. Item Aegid., In I, dist. 2, q. 4, a. 1, et latissime de Ente et essent., q. 9, et sequent., et Quodl. I, q. 2. Citantur etiam Albert., sup. lib. de Causis, propos. 8; Avicen., lib. V suae Metaph., c. 1.

 

4. Argumenta quibus haec sententia suaderi solet multa sunt. Primum, quia praedicata essentialia conveniunt creaturae absque interventu causae efficientis; propter hoc enim ab aeterno fuit verum dicere hominem esse animal rationale; sed existentia non convenit creaturae nisi per causam efficientem, et ideo non potest creatura dici actu esse nisi facta sit; ergo esse creaturae est res distincta ab essentia eius, quia non potest una et eadem res esse et non esse per efficientem causam. Quod si dicas, cum fit creatura, non solum fieri esse, sed etiam essentiam creaturae, respondetur non fieri essentiam, sed fieri essentiam sub esse seu fieri essentiam existentem, et ideo non sequi essentiam factam distingui ab essentia absolute, nisi ratione existentiae quam illi addit.

 

5. Secundo argumentor, quia esse creaturae est esse receptum in aliquo; ergo in essentia, non enim potest excogitari aliud in quo recipiatur; ergo est res distincta ab essentia, non enim potest eadem res in seipsa recipi. Primum antecedens probatur, quia esse irreceptum est esse per se subsistens ex vi suae actualitatis; nam est omnino abstractum a subiecto vel potentia in qua recipiatur; est ergo esse perfectissimum et summum, atque adeo purus actus et infinitum quid in ratione essendi; ergo repugnat esse creaturae esse omnino irreceptum. Et confirmatur, quia tale esse non habet unde limitetur; non enim limitatur a potentia in qua recipiatur, si illam non habet, neque etiam ab actu, seu a differentia quae se habeat per modum actus respectu existentiae; nam, cum existentia sit ultima actualitas, non constituitur per actum quo limiteur. Ut ergo esse creaturae sit finitum et limitatum, necesse est ut sit actus essentiae in qua recipitur et per quam limitatur.

 

6. Tertia ratio sit, quia omnis creatura est composita vera et reali compositione; sed prima et generalis compositio realis solum esse potest ex esse et essentia; ergo componitur omnis creatura ex esse et essentia, tamquam ex actu et potentia realiter distinctis. Maior constat, quia, si daretur aliqua creatura in qua nulla esset realis compositio, daretur aliqua creatura omnino simplex; ut substantia angeli actu existens, si non componeretur ex esse et essentia, esset substantialiter et omnino simplex, atque ita quodammodo adaequaret perfectionem divinam. Quod si dicas in ea posse remanere compositionem ex genere et differentia, aut ex natura et supposito, et ex subiecto et accidente, nihil horum satisfacit, quia prima compositio non est realis, sed rationis; unde non excludit perfectam simplicitatem realem. Secunda vero compositio primum non est universalis omnibus rebus, quia non convenit accidentibus; deinde eamdem habet controversiam quam compositio ex esse et essentia; si ergo illa admittitur in substantiis creatis, cur non etiam haec? Tertia tandem compositio non est ad constituendam substantiam; nunc autem agimus de compositione et simplicitate substantiali. Ac deinde sumitur ex his universale argumentum, quia sequitur, saltem de possibili, non repugnare creaturae ut sic carere omni compositione reali, atque adeo esse summe simplicem, quod est inconveniens, quia hoc videtur esse proprium Dei. Et sequela patet, tum quia non est cur magis repugnet caeteras compositiones excludi quam hanc ex esse et essentia, tum etiam quia potest conservari simplex natura substantialis sine ullo accidente.

 

7. Quarto, in substantia composita ex materia et forma, esse est quid distinctum a materia et a forma et a natura composita ex utraque; ergo est res distincta a tota essentia talis substantiae; ergo idem erit in reliquis entibus creatis. Haec consequentia est evidens quoad res minus perfectas; quoad res vero perfectiores, ut sunt substantiae spirituales, videri potest infirma, quia illae substantiae, sicut sunt perfectiones, ita possunt esse simpliciores. Nihilominus tamen iuxta subiectam materiam est optima illatio, tum quia si in aliqua re creata admittitur realis distinctio esse ab essentia, nulla potest ratio afferri ob quam negetur distingui in aliis, quia, si non repugnat distingui ex vi esse et essentiae ut sic, non repugnabit ex vi talis essentiae et talis esse creati. Tum etiam, quia, si in aliqua creatura reperiuntur distincta esse et essentia, non est ex eo quod talis est, sed ex eo quod creatura est, et quia in illa comparatur essentia ad esse sicut potentia ad actum, qui est extra quidditatem eius, et sine quo concipi potest, quae rationes communes sunt omni creaturae. Superest ut probemus primum antecedens, quod probatur, primo, quia vel esse naturae substantialis compositae est una simplex entitas, vel composita; composita esse non potest, ut ostendam; si autem sit simplex, non potest esse materia, ut per se notum videtur, neque etiam forma, tum quia est fere eadem ratio, tum etiam quia iam concludetur essentiam materiae existere per existentiam a se realiter distinctam, cum forma a materia realiter distinguatur, et tunc procedent omnes rationes factae, ut idem dicendum sit de qualibet essentia creata. Neque etiam esse posset illa entitas idem cum tota essentia composita ex materia et forma, quia non potest simplex entitas esse eadem res cum re composita ex rebus distinctis, nam involvitur aperta repugnantia; si ergo tale esse est simplex entitas, oportet ut sit res omnino distincta a tali essentia.

 

8. Quod vero illud esse non sit composita entitas sed simplex, probandum est primo, quia alias oporteret in illo esse distinguere partes ex quibus componitur. Ex quo sequeretur primo unam ex illis partibus esse idem cum materia, et alteram cum forma, atque ita non habebit materia esse a forma, sed ex se; unde non erit pura potentia, sed ex se habebit aliquem actum, contra communem philosophorum sententiam. Sequitur secundo ex materia et forma non fieri unum simpliciter, quia ex duobus entibus in actu non fit unum simpliciter. Sequitur tertio materiam quantum est ex se posse esse sine forma, et quamcumque formam sine materia, non modo de absoluta potentia, sed ex sua natura. Consequens autem quoad priorem partem est contra philosophiam, quoad posteriorem vero etiam contra fidem; alioqui animae brutorum essent immortales. Sequela vero quoad primam partem probatur, quia, si materia habet existentiam partialem, vel illa est sufficiens ad constituendam materiam extra causas suas, et sic habetur intentum, scilicet, quod, licet desit forma, conservabit illam. Vel est insufficiens, et sic revera non est existentia, quia de ratione existentiae est ut sit sufficiens ad constituendam rem extra causas suas, sicut repugnat esse albedinem et non esse ex se sufficientem ad constituendum album. Item quia, si materia non potest existere nisi dependenter a forma et a toto composito, cuius existentia terminari et actuari potest, superfluum fuisset dari propriam partialem existentiam. Item, quia, si materia habet propriam existentiam, per illam intelligetur prius natura existere quam actuari per formam; ergo, quamvis separetur actualitas formae, manebit materia ex vi propriae existentiae, quia prius non pendet a posteriori. Atque hae rationes probant etiam alteram partem, scilicet, quod omnis forma possit naturaliter manere existens, etiamsi separetur a materia, nempe quia habet propriam existentiam sufficientem ad constituendum illam extra causas suas, per quam prius natura, atque adeo sufficienter existit. Unde theologi, praesertim D. Thomas, inde praecipue colligunt animam rationalem esse immortalem, quia secum affert proprium esse, quod primo illi convenit et per illam toti homini communicatur.

 

9. Ultimo sequitur, ex his duabus partialibus existentiis unam comparari ad aliam ut potentiam ad actum; consequens est falsum; ergo. Sequela patet, nam, praeter illas partiales existentias, necesse est constituere integram existentiam et totalem totius naturae, quae non potest esse simplex et omnino condistincta a partialibus existentiis, ut per se est evidens ex omnibus dictis; et quia alias superfluae essent partiales existentiae in homine, est evidens non posse fingi talem existentiam totalem et simplicem omnino condistinctam ab existentia animae, quia nec spiritualis esset, nec corporalis, cum ponatur ut adaequate comitans et actuans substantiam ex corpore et spiritu constantem et ab illa pendens. Oportet ergo ut talis existentia constet ex partialibus; ergo etiam necesse est ut illae partiales existentiae per se uniantur ad constituendam unam existentiam totalem. Alioqui illa totalis non esset existentia per se una, sed aggregatum plurium; ergo necesse est alteram illarum existentiarum partialium comparari ad aliam ut potentiam ad actum, alioqui non possent per se uniri. Hoc autem ultimum consequens esse falsum probatur, quia esse est ultima actualitas cuiuscumque rei; immo ex propria ratione est pura actualitas nullam habens potentialitatem admixtam secundum se, sed solum ratione essentiae vel naturae cuius est esse. Propter quod dicitur existentia perfectior esse omni forma substantiali, quia plus habet actualitatis quam ipsamet forma, ut sumitur ex D. Thom., I, q. 4, a. 1, ad 3.

 

10. Quinto, praeter rationes metaphysicas adiungere possumus theologicam rationem, quia essentia creata separatur in re ipsa a sua existentia; ergo distinguitur realiter ab illa. Consequentia probatur ex dictis superius de distinctionibus rerum. Antecedens solet communiter probari, quia res creatae, cum corrumpuntur vel annihilantur, amittunt existentiam, non vero essentiam. Unde per rei corruptionem separatur existentia ab essentia. Melius vero probatur illud antecedens ex duplici mysterio fidei. Unum est Eucharistiae, in quo per consecrationem quantitas amittit naturalem existentiam, per quam existebat in pane, et acquirit aliam, qua per se existit et potens est reliqua accidentia sustentare. Aliud est Incarnationis mysterium, in quo humanitas Christi propria et naturali caret existentia, et assumpta est, ut per existentiam increatam divini Verbi existat.

 

Secunda sententia ponens distinctionem modalem

 

11. Secunda sententia est esse creatura distingui quidem ex natura rei, seu (ut alii loquuntur) formaliter, ab essentia cuius est esse, et non esse propriam entitatem omnino realiter distinctam ab entitate essentiae, sed modum eius. Haec opinio tribuitur Scoto, In III, dist. 6, q. 1; et Henrico, Quodl. I, q. 9 et 10; de quorum sententia postea dicam. Eamdem opinionem tenuit Soto I Phys., q. 2, et In IV Sent., dist. 10, q. 2; et nonnulli moderni eam sequuntur. Fundamentum eorum est quia nonnulla distinctio ex natura rei inter esse et essentiam creaturae videtur omnino necessaria; non est autem necessaria maior quam haec modalis seu formalis; ergo non est maior asserenda, cum distinctiones non sint sine necessitate multiplicandae. Maiorem videntur primo convincere omnia quae in favorem primae sententiae adducta sunt. Secundo, videtur probari efficaciter, quia quod est extra essentiam rei, necesse est distingui ex natura rei, saltem formaliter, ab essentia rei; sed esse est extra essentiam creaturae, et videtur evidens, cum sit separabile ab ipsa. Unde haec enuntiatio, “creatura est”, non est per se necessaria et essentialis, sed contingens; ergo. Tertio, quia alias creatura esset suum esse, et consequenter purus actus, quod est creaturae tribuere id quod est proprium Dei. Unde Hilarius, lib. IX de Trinit., Deo tribuit tamquam proprium illi quod esse non accidit illi, sed est ipsum esse subsistens; et Boet., lib. de Hebdom., c. 1, in rebus creatis (ait) diversum esse id quod est ab esse. Minor probatur, quia haec distinctio sufficit ut unum sit extra essentiam alterius et ad veram et realem compositionem, quia ubicumque in rebus intercedit distinctio, fit ex extremis sic distinctis vera compositio. Item illa distinctio satis est ut unum extremum sit per divinam potentiam separabile ab alio, quamvis non sufficiat ad mutuam seu convertibilem separationem, ut in superioribus dictum est. Ex quo potest haec sententia confirmari; nam, licet essentia creata sit separabilis a proprio esse, e converso tamen ipsum esse non est separabile ab essentia creaturae; hactenus enim factum non est nec verisimile est fieri posse ut conservetur existentia albedinis non conservata albedine, et homo habeat existentiam albi et non sit albus, et sic de aliis; ergo signum est non esse realem distinctionem inter essentiam et existentiam, sed tantum modalem. Omitto rationes alias quae ad suadendas has sententias fieri solent, quia non habent peculiarem difficultatem quae in his quae propositae sunt non contineatur.

 

Tertia sententia ponens solam distinctionem rationis

 

12. Tertia opinio affirmat essentiam et existentiam creaturae, cum proportione comparata, non distingui realiter aut ex natura rei tamquam duo extrema realia, sed distingui tantum ratione. Ita tenuit expresse et optime declaravit Alexander Alensis, VII Metaph., ad text. 22. Tenuit etiam Aureolus, apud Capreolum, In I, dist. 8, q. 1, ubi Capreol. citat etiam Henricum, Godofredum, et Gerardum de Carmelo pro eadem sententia. Et ibi Durand., in prima parte dist., q. 2, eamdem tenet; et Gabriel, In III, dist. 6, et ibi caeteri nominales. Et Hervaeus, Quodl. VII, q. 9; Gregorius, In II, dist. 6, q. 1, ad arg. Aureoli. Et hanc opinionem scotistae sequuntur, ut patet ex Anton. Andrea, IV Metaph., q. 3; Lich., In III, dist. 6. Eamdem tenet Alexand. Achillinus, lib. I de Element., dub. 3; Palacios, In I, dist. 8, disp. I; Ioan. Alens., in Lexico Theologico, verbo Esse. Hanc etiam opinionem in re tenet Niphus, lib. IV Metaph., disp. V, licet in verbis differat, et in fine disputationis contendat controversiam esse de modo loquendi. Rursus ibi distinguit, ex sententia Aristotelis et peripateticorum, inter creaturas corruptibiles et incorruptibiles, ut in illis distinguatur existentia ab essentia, non vero in his, quod etiam tenet Ioannes Gandens., IV Metaph., c. 3. Hoc vero non est hoc loco examinandum, quia pendet ex illa quaestione, an hae res, iudicio Aristotelis, sint a Deo productae, necne, de qua iam supra dictam est. Videtur etiam Fonseca, lib. IV Metaph., c. 3, q. 4, nihil in re dissentire ab hac sententia, ut a nobis declarabitur, licet secundam sequi verbis profiteatur. Possunt etiam in favorem huius sententiae adduci omnes theologi qui sentiunt humanitatem non potuisse a Verbo assumi sine propria existentia, nam id recte fundari non potest nisi in identitate essentiae et existentiae naturae creatae, de qua re legi possunt quae in I tom. III partis scripsimus.

 

Tertia sententia exponitur et approbatur

 

13. Haec opinio tertia sic explicanda est, ut comparatio fiat inter actualem existentiam, quam vocant esse in actu exercito, et actualem essentiam existentem. Et sic affirmat haec sententia existentiam et essentiam non distingui in re ipsa, licet essentia, abstracte et praecise concepta, ut est in potentia, distinguatur ab existentia actuali, tamquam non ens ab ente. Et hanc sententiam sic explicatam existimo esse omnino veram. Eiusque fundamentum breviter est, quia non potest res aliqua intrinsece ac formaliter constitui in ratione entis realis et actualis per aliud distinctum ab ipsa, quia, hoc ipso quod distinguitur unum ab alio tamquam ens ab ente, utrumque habet quod sit ens, ut condistinctum ab alio, et consequenter non per illud formaliter et intrinsece. Sed quia vis huius rationis et plena decisio huius quaestionis, cum solutionibus argumentorum, pendent ex multis principiis, ideo, ut distinctius procedatur et absque terminorum aequivocatione, quam vereor esse frequentem in hac materia, paulatim procedendum est, et distinctis sectionibus singula sunt explicanda.

 

SECTIO II

QUID SIT ESSENTIA CREATURAE, PRIUSQUAM A DEO PRODUCATUR

 

Quaestionis resolutio

 

1. Principio statuendum est essentiam creaturae, seu creaturam de se et priusquam a Deo fiat, nullum habere in se verum esse reale, et in hoc sensu, praeciso esse existentiae, essentiam non esse rem aliquam, sed omnino esse nihil. Hoc principium non solum verum est, sed etiam certum secundum fidem. Unde Waldensis, lib. I Doctrin. fidei antiq., c. 8, merito ponit inter errores Wicleff., quod dixerit creaturas habere ab aeterno aliquod esse reale distinctum ab esse Dei; et thomistae graviter reprehendunt Scotum, quod asseruerit creaturas habere quoddam esse aeternum, quod est esse diminutum earum, scilicet esse obiectivum seu essentiae in esse cognito, ut videre licet in Caietano et aliis recentioribus, I, q. 17, a. 5, qui existimant illud esse cognitum, ex sententia Scoti, esse aliquod esse reale distinctum ab esse Dei, quod quidem merito impugnant tamquam omnino falsum et principiis fidei contrarium; immerito tamen id Scoto attribuunt, nam ipsemet Scotus diserte declarat hoc esse cognitum, quod veluti resultat in creaturis ex scientia Dei, non esse in illis aliquod esse reale intrinsecum ipsis, neque esse sufficiens ad fundandam relationem realem, sed rationis tantum, ut videre licet in ipso Scoto, In I, dist. 35, § Ad ista, et dist. 36, § Ad secundum dico, et In II, dist. 1, q. 1, a. 2, et in Quodl., q. 1, et 14, a. 2. Neque potuit Scotus aliud sentire; nam ponit hoc esse cognitum tam necessario convenire creaturis, quam convenit Deo ipsi scire creaturas, quod non pendet ex voluntate seu libertate Dei; esset autem erroneum dicere Deum ex necessitate et absque libertate communicare creaturis aliquod esse reale participatum ab ipso, quantumvis diminutum, cum de fide sit Deum operari omnia secundum consilium voluntatis suae. Igitur hac in parte Scotus nobiscum convenit in principio posito, quod essentiae creaturarum, etiamsi a Deo sint cognitae ab aeterno, nihil sunt nullumque verum esse reale habent antequam per liberam Dei efficientiam illud recipiant.

 

2. Quin potius idem Scotus, in allegata dist. 36, impugnat Henricum, eo quod variis locis asseruerit essentias rerum ex se habere quoddam esse essentiae, quod vocat esse reale, aeternum et improductum, conveniens creaturis independenter a Deo, quodque in eis supponitur, non solum ante efficientiam, sed etiam ante scientiam Dei, ut ratione illius possint esse obiecta illius scientiae divinae quam theologi simplicem intelligentiam vocant. Ita scribit Henricus, in Summ., a. 3, q. 23 et 25, et Quodl. VIII, q. 1 et 9, et Quodl. IX, q. 1 et 2, et Quodl. XI, q. 3. Cuius sententiam impugnant etiam thomistae, ut patet ex Hervaeo, Quodl. XI, q. 1; et Soncinate, IX Metaph., q. 4; et recentioribus D. Thom. expositoribus, I, q. 10, a. 3, q. 46, a. 1. Quamquam a sententia et modo loquendi Henrici non multum discrepet Capreolus, In II, dist. 1, q. 2, a. 3, ad quartum argumentum Aureoli contra quartam conclusionem, ubi respondens Aureolo interroganti an, cum res creatur, fiat id quod omnino nihil erat, dicit fieri quidem id quod erat nihil esse existentiae, et addit: Erat

autem ultra nihilitatem, quae est carentia actualis existentiae, essentia in esse essentiae, quae, absolute considerata ut natura vel quidditas, est substrahibilis nihilitati existentiae et quidditati existentiae, hoc est, ipsi esse vel non esse actualis existentiae, et ipsa secundum se semper est aliquid in genere essentiarum, et in esse intelligibili, et in potentia activa creatoris, licet non in esse reali actuali, ut declarant Henricus, Godofredus et Bernardus de Gannaco. Hoc vero esse essentiae ita postea Capreolus declarat, ut ex parte creaturae, antequam a Deo producatur, non existimet esse aliquam veram rem distinctam a Deo, quae sit simpliciter extra nihil, sed ut ex parte creaturae dicat quamdam aptitudinem, seu potius non repugnantiam, ut in tali esse a Deo producatur; in hoc enim distinguuntur essentiae creaturarum a rebus fictitiis et impossibilibus ut chymera, et hoc sensu dicuntur creaturae habere reales essentias, etiamsi non existant; dicuntur autem habere, non actu, sed potestate, non per potentiam intrinsecam, sed extrinsecam creatoris, atque ita dicuntur habere non in se, sed in causa sua, vel materiali, sicut res generabilis dicitur esse in potentia materiae primae, vel effectiva, quomodo totum ens creabile in potentia Dei continetur antequam fiat, de cuius essentia possibili in communi nunc agimus. Atque hoc etiam modo dicitur talis essentia, antequam fiat, realis, non propria ac vera realitate quam in se actu habeat, sed quia fieri potest realis, recipiendo veram entitatem a sua causa, quae possibilitas (ut statim latius dicam) ex parte illius solum dicit non repugnantiam ut fiat; ex parte vero extrinsecae causae dicit virtutem ad illam efficiendam. Atque eodem modo et ratione, esse quod appellant essentiae, ante effectionem seu creationem divinam, solum est esse potentiale obiectivum (ut multi loquuntur, de quo statim), seu per denominationem extrinsecam a potentia Dei et non repugnantiam ex parte essentiae creabilis.

 

3. Nec potuit in mentem alicuius doctoris catholici venire quod essentia creaturae, ex se et absque efficientia libera Dei, sit aliqua vera res, aliquod verum esse reale habens distinctum ab esse Dei, quod tandem fatetur expresse Capreolus, citato loco, allegans verba D. Thomae, q. 3 de Potentia, a. 5, ad 2, ubi sic ait: Ex hoc ipso quod quidditati esse tribuitur, non solum esse, sed ipsa quidditas creari dicitur, quia antequam esse habeat, nihil est nisi forte in intellectu creantis, ubi non est creatura, sed creatrix essentia. Et ratione probatur ex principiis fidei, quia solus Deus est ens ex se necessarium, et sine illo factum est nihil, et sine effectione eius nihil est aut aliquod esse reale in se habet. Unde recte dicunt sancti Patres, quidquid a Deo factum non est, vel Deum esse, vel nihil esse; Iustinus, in Expositione fidei; Cyril., lib. I in Ioan., c. 6; Augustinus, lib. I de Trinit., c. 6. Est autem de fide certum Deum non fecisse essentias creatas ab aeterno, quia neque ex necessitate (ut argumentabamur contra opinionem Scoto attributam), cum de fide sit Deum nihil agere necessario simpliciter; neque ex libera voluntate, sic enim de fide est in tempore coepisse operari. Et praeterea est evidens, si essent factae a Deo essentiae rerum ab aeterno, etiam ex tunc fuisse existentes, quia omnis effectio ad existentiam terminatur, [1] ut infra ostendam. Et confirmatur, quia alias non posset Deus rem aliquam in nihilum redigere, quia semper maneret aliquid rei, scilicet, essentia. Et similiter non creasset Deus omnia ex nihilo, sed ex uno esse transmutasset illa ad aliud esse.

 

4. Neque aliquid iuvat quod Capreolus supra, ex aliorum sententia, respondet Deum creasse omnia ex nihilo existentiae, non vero ex nihilo essentiae. Aut enim quod nil habet existentiae est simpliciter et omnino nihil, aut non. Si non, ergo absolute et simpliciter non creavit Deus omnia ex nihilo, nec produxit omnia entia, seu omne id quod vere est aliquid reale, et consequenter nullum ens proprie creavit, sed unum ex alio produxit, tamquam ex potentia reali receptiva et improducta, scilicet, existentiam seu rem existentem ex essentia reali, quae dicitur esse potentia receptiva ipsius esse, et improducta. Unde ulterius fit creaturam posse quasi gloriari, quod ex se habeat aliquid quod non habet a Deo, nec participatum ab illo. Haec autem omnia et similia sunt contra fidem et naturalem rationem. Si vero tandem quis fateatur illud quod nihil habet existentiae esse simpliciter et omnino nihil, relinquitur frivolam et vanam esse distinctionem de nihilo essentiae et existentiae, quia quod est simpliciter et omnino nihil, non potest vere et realiter esse aliquid in aliqua ratione veri entis. Item quia, remota existentia et efficientia primae causae, nihil omnino manet in effectu, ut ostensum est; ergo neque essentia manere potest sub aliquo vero esse reali distincto ab esse creatoris.

 

5. Quod tandem in hunc modum declaratur: demus enim essentiam creatam et existentem esse entitatem ex natura rei distinctam ab existentia et separabilem ab illa, et concipiamus illam entitatem essentiae, quae est sub existentia, mente praescindendo unam ab altera, ut, verbi gratia, humanitatem Christi, si illa est entitas tantum essentiae; nullus itaque catholicus existimare potest illam rem essentiae humanitatis, secundum id totum quod in ea concipitur praecisa existentia, ex aeternitate habere actu illam entitatem solumque illi defuisse unionem ad Verbum et ad omnem aliam existentiam, alioqui daretur entitas aeterna et increata extra Deum; fatendum ergo necessario est, seclusa entitate existentiae quae per effectionem aliquam communicatur creaturae, ipsam entitatem essentiae omnino nihil esse.

 

Obiectiones contra positam resolutionem

 

6. Contra hanc tamen veritatem obiiciuntur nonnulla, quae parvi momenti sunt; sed, ut omnibus satisfaciam, indicabo illa. Primo, quod essentia creaturae, priusquam existat, terminat cognitionem Dei; ut autem terminet, requirit aliquod esse. Secundo, quia praedicata essentialia ab aeterno vere praedicantur aut praedicari possunt de essentia; omnis autem veritas fundatur in aliquo esse. Tertio, quia res creatae secundum esse essentiae collocantur sub certo genere et specie, unde eiusdem speciei est rosa sive existat sive non existat; immo eadem numero essentia est humanitas Petri creati et creabilis. Ergo in utroque statu retinet aliquam entitatem essentiae. Quarto, quia, si essentia creaturae secundum se et ut obiicitur simplici intelligentiae Dei nihil reale est, erit ergo ens rationis; quomodo ergo vere dicitur esse aliquid creabile, cum ens rationis nec sit aliquid nec creari possit? Quomodo item scientia est de ente reali, cum sit proprie de essentia et non de existentia? Deinde qualiter potest essentia habere in Deo verum exemplar seu causam exemplarem, nam in entibus rationis id locum non habet? Tandem communiter distinguitur in creaturis triplex esse, essentiae, existentiae, et veritatis propositionis, ut videre licet apud D. Thom., In I, dist. 33, q. 1, a. 1, ad 1; ergo, seclusa existentia, adhuc potest essentia retinere esse essentiae, nam hoc non habet ab existentia, sed ex se; ergo, seclusa omni efficientia extrinseca, habet tale esse, et consequenter ex aeternitate illud habet.

 

Respondetur obiectionibus

 

7. Primae.— Ad primum, omissis opinionibus theologorum, quae superius tactae sunt, et latius I, q. 14, tractantur, concedo essentiam creaturae, sicut est obiectum secundarium scientiae divinae, ita illam terminare; non est enim obiectum movens, sed terminans tantum. Ad hoc autem nullum reale esse quod actu habeat necessarium est, quia terminare neque est aliquid in ipsa, neque est aliquid ab ipsa, sed est sola denominatio extrinseca a scientia Dei, quae denominatio in re denominata nihil ponit, neque etiam supponit, per se loquendo, aliquod reale esse, sed tale, quale per scientiam cognoscitur; nam hoc ipsum necessarium est ad scientiae veritatem. Cum ergo Deus per scientiam simplicis intelligentiae non cognoscat creaturas ut actu habentes esse aliquod reale, sed potentia tantum, non requirit in illis aliquod esse reale ut terminent huiusmodi scientiam, sed sufficit esse potentiale, quod ut sic solum est actu in causa, ut recte dixit D. Thom., I, q. 14, a. 9, et I cont. Gent., c. 66. Quod si sit sermo de scientia visionis qua Deus intuetur res existentes, illa quidem requirit existentiam in obiecto, in mensura (ut aiunt) aeternitatis; tamen in propria et temporali duratione non est, nisi pro eo tempore pro quo existere cognoscitur. Atque ita ex vi terminationis scientiae non requiritur in re scita aliquod esse reale, sed solum illud quod adaequatum sit scientiae ad veritatem eius. Quod est evidentius in scientia quam angelus habet de rosa possibili, aut de futura eclypsi.

 

8. Secundae.— Quae sit aeterna pro positionum veritas.— Ad secundum dicam latius solvendo primam rationem positam praecedenti sectione in favorem primae opinionis. Nunc breviter respondetur cum D. Thoma, I, q. 10, a. 3, ad 3, ab aeterno non fuisse veritatem in illis propositionibus, nisi quatenus erant obiective in mente divina, quia subiective seu realiter non erant in se, neque obiective in alio intellectu. Ut autem vera esset scientia qua Deus ab aeterno cognovit hominem esse animal rationale, non oportuit essentiam hominis habere ex aeternitate aliquod esse reale in actu, quia illud esse non significat actuale esse et reale, sed solam connexionem intrinsecam talium extremorum; haec autem connexio non fundatur in actuali esse, sed in potentiali. Dices per illam scientiam non cognosci hominem posse esse animal rationale, sed necessario esse animal rationale; ergo solum esse potentiale non est sufficiens fundamentum eius. Respondetur negando absolute consequentiam, quia illa necessitas non est absoluta essendi secundum aliquod esse reale in actu, sed quoad hoc est possibilitas tantum; includit tamen necessitatem conditionalem, quia, nimirum, si homo producendus est, necessario futurus est animal rationale, quae necessitas nihil aliud est quam identitas quaedam obiectiva hominis et animalis, quam identitatem Deus simplicissime cognoscit, nos autem per compositionem quam significat verbum est, quando dicimus hominem ex aeternitate esse animal rationale, quod esse pertinet ad illum tertium modum quo dicitur esse significare interdum veritatem compositionis.

 

9. Tertiae.— Ad tertium dicendum est, eo modo collocari res possibiles nondum factas sub certo genere et specie, quo eis dicuntur convenire, aut vere attribui essentialia praedicata, scilicet, prout obiective sunt in intellectu divino aut alio quopiam; haec enim coordinatio seu collocatio sub certis generibus et speciebus formaliter non est in rebus, sed in intellectu; habet tamen in rebus fundamentum, vel prout actu existunt, vel prout existere possunt et obiective terminare scientiam qua cognoscuntur talis naturae atque essentiae esse debere, si fiant. Cum ergo dicitur res possibilis et facta esse eadem numero vel specie, si sit sermo de identitate reali seu positiva, falsum est, quia haec non est nisi inter extrema positiva et realia; negative autem dicuntur esse una res vel unius speciei, quia res producibilis et producta non sunt duae res, sed una, neque habent duas species aut duas essentias, sed unam; haec autem unitas seu identitas negativa apprehenditur a nobis ad modum positivae, quia comparamus rem positivam obiective existentem in intellectu ad rem actu existentem, ac si essent duo extrema positiva, cum tamen reipsa non sint nisi unum, ut magis constabit ex paragrapho sequenti.

 

10. Quartae.— Ad quartum respondetur essentiam possibilem creaturae obiectivam divinae scientiae non esse ens confictum ab intellectu, sed esse ens revera possibile et capax realis existentiae, ideoque non esse ens rationis, sed sub ente reali aliquo modo comprehendi. Iam enim supra declaravi essentiam creaturae, etiam non productam, esse aliquo modo essentiam realem. Et in superioribus tractando de conceptu entis, ostendimus non solum sub illo comprehendi id quod actu est, sed etiam quod aptum est esse. Unde recte Caietanus, de Ente et essentia, c. 4, q. 5, ait ens reale dupliciter accipi: uno modo, ut distinguitur contra ens fabricatum ab intellectu (quod proprie est ens rationis); alio modo, ut distinguitur contra non existens actu. Essentia ergo creaturae secundum se est ens reale primo modo, scilicet, in potentia, non vero posteriori modo, et in actu, quod est proprie esse ens reale, ut ibidem Caietanus notavit. Quocirca, si essentia creaturae praecise ac secundum se sumpta et nondum facta consideretur ut actu ens, vel ei tribuatur actu esse, sic vel non est consideranda in se, sed in sua causa, nec habet aliud esse reale ab esse suae causae; vel, si consideretur ac in se habens esse, sic verum est, secundum eam considerationem, non esse ens reale, sed rationis, quia non est in se, sed obiective tantum in intellectu. Dicitur tamen illa natura creabilis vel possibilis, quatenus secundum se realis est et apta ad existendum, et eodem modo potest habere in Deo reale exemplar; hoc enim non semper repraesentat actuale ens, sed etiam possibile. Ac denique eodem modo, scientiae, quae considerant res abstrahendo ab existentia, non sunt de entibus rationis, sed de realibus, quia considerant essentias reales, non secundum statum quem habent obiective in intellectu, sed secundum se, vel quatenus aptae sunt ad existendum cum talibus naturis vel proprietatibus.

 

11. Quintae.— Quidnam et quotuplex sit esse essentiae.— Circa quintum argumentum advertendum est aequivocationem esse posse in primo membro, scilicet, esse essentiae. Duobus enim modis attribuitur rebus creatis. Uno modo secundum se, etiam ut nondum sunt factae neque actu existentes. Et hoc modo esse essentiae non est verum esse reale actuale in creatura, ut demonstratum est, sed est esse possibile, et revocatur ad illud tertium membrum de esse veritatis propositionis seu cognitionis; nam, ut ostendimus, essentiae creaturarum hoc modo tantum habent vel esse in causa, vel obiective in intellectu. Solum potest constitui differentia inter illa duo membra, quod esse in veritate propositionis non solum habet locum in essentiis realibus, sed etiam in entibus rationis et fictitiis; sic enim est verum caecitatem esse privationem, et chymaeram esse confictum monstrum, et ideo peculiariter tribuitur rebus creatis esse essentiae antequam existant, ut denotetur illam veritatem fundari in esse potentiali apto ad existendum. Alio modo sumitur esse essentiae ut actu convenit creaturae iam existenti, et hoc esse est sine dubio reale et actuale, sive re, sive ratione tantum ab existentia distinguatur, quod postea videbimus, quia certum est in re existente ipsam essentiam esse actu ens, et consequenter esse essentiale illius esse actuale esse. Hanc tamen actualitatem non habet, nisi per creationem vel productionem agentis, et ut essentia reipsa coniuncta est existentiae. Quocirca, quamvis demus esse essentiae, hoc modo sumptum, esse actuale esse et distinctum ab esse existentiae, nihilominus verum et certum est principium positum, quod essentia creaturae non habet actu hoc esse essentiae nisi per effectionem, et consequenter quod, secundum se et ex se ut improducta, nullum esse in actu habet, neque essentiae, neque existentiae. Et haec distinctio est prae oculis habenda ad tollendam aequivocationem et intelligendam efficaciam rationum quae in hac materia fieri solent.

 

SECTIO III

 

QUOMODO ET IN QUO DIFFERANT IN CREATURIS ENS IN POTENTIA ET IN ACTU, SEU ESSENTIA IN POTENTIA ET IN ACTU

 

1. In hac sectione aliud principium et fundamentum eorum quae dicenda sunt statuendum est, nimirum, in rebus creatis ens in potentia et in actu immediate ac formaliter distingui tamquam ens et non ens simpliciter. Quae distinctio ab aliquibus vocatur realis negativa, quia unum extremum est vera res, et non aliud; ab aliis vero vocatur distinctio rationis, quia non sunt duae res, sed una tantum, quae per intellectum concipitur et comparatur ac si essent duae. Et hoc principium receptum communiter est etiam in schola D. Thom., ut patet ex Soncinate, IX Metaph., q. 3, et aliis.

 

De potentia obiectiva, quid sit

 

2. Ut vero hoc principium, quod valde necessarium est ad ea quae dicemus, comprehendatur, advertendum est quosdam existimasse ens in potentia dicere modum aliquem positivum essendi eius rei quae in potentia esse dicitur, quod est esse diminutum et imperfectum, comparatum ad illum statum in quo res dicitur esse in actu. Iuxta quam sententiam dicendum esset illa duo esse extrema positiva et realia. Solet haec opinio tribui Scoto, In II, dist. 16, q. 1, § Rationes istae, quia distinguit potentiam a qua denominatur ens in potentia a potentia activa et passiva, et ideo vocari solet obiectiva, ex eodem Scoto, In II, dist. 12, q. 1, et secundum illum existimatur esse aliquid reale positivum ex parte entis quod in potentia esse dicitur. Sed neque Scotus dixit hoc ultimum, neque ullam in se verisimilitudinem habet. Scotus enim nunquam intellexit potentiam pure obiectivam esse aliquid reale positivum distinctum a causa producente et praesuppositum ad actionem eius ex parte rei possibilis. Immo, si attente legatur, aperte id negat dicta dist. 12; solum ergo vocavit ens in potentia obiectiva ipsum ens possibile quia se habet ut obiectum potentiae productivae. Unde solum in nomine differt vocando ens in potentia obiectiva quod nos vocamus ens potentiale, et de illa potentia obiectiva existimat loqui Arist., IX Metaph., cum dicit potentiam et actum esse in eodem genere; sed de sensu huius axiomatis dictum est supra et ad praesens nihil refert.

 

3. Igitur, quod illud esse in potentia seu illa potentia obiectiva non possit esse res aliqua vera et positiva in ipsa re quae in potentia esse dicitur, primo est evidens ex dictis paragrapho praecedenti, quia vel illa potentia est producta, vel omnino improducta; si est improducta, nihil est distinctum a creatore; si est producta, vel ab aeterno et ex necessitate, et hoc dici non potest sine errore, vel libere et in tempore, et sic antequam produceretur ipsa erat in potentia obiectiva, et consequenter res tota, sine tali potentia in re producta, erat in potentia obiectiva; ergo hoc esse in potentia obiectiva nullam dicit potentiam realem et positivam quae actu sit. Secundo, nam vel talis potentia manet in re producta, vel non manet. Si non manet, nihil reale et positivum esse potest; quomodo enim illud ens, qualecumque esse fingatur, si aliquid positivum et reale esset, destrueretur per productionem entis in actu? Si vero illa potentia manet in re producta, iam illa potentia non est obiectiva tantum, sed etiam subiectiva, nec res fierent ex nihilo, sed ex praesupposita potentia, tamquam ex subiecto vel materia ex qua fit res. Tertio, supra ostensum est in essentia possibili, priusquam fiat, nihil rei esse (proprie loquendo de re positiva et actuali); ergo non potest in ea esse potentia realis positiva; omnis enim potentia realis positiva est res aliqua vera seu in aliqua realitate et entitate fundata. Quocirca, ut recte notavit D. Thom., I, q. 9, a. 2, creaturae non dicuntur possibiles nisi per denominationem ab aliqua potentia activa vel passiva; quando autem haec denominatio sumitur a potentia passiva vel a potentia activa causae secundae, supponit iam talem potentiam ab alio productam; non potest enim vel causa secunda vel aliqua potentia passiva realis esse prorsus improducta. Quapropter (ait Div. Thomas) omnes creaturae, antequam essent, non erant possibiles esse per aliquam potentiam creatam, cum nullum creatum sit aeternum, sed per solam potentiam divinam, in quantum Deus potest eas in esse producere. Ex parte igitur creaturarum solum supponitur non repugnantia ut ita fiant, quia nihil rei in eis requiri aut supponi potest.

 

4. Neque illa potentia respectu cuius dicuntur esse in potentia obiectiva, potest esse aliquid in ipsis, sed in causa a qua fieri possunt, quia esse in potentia obiectiva nihil aliud est quam posse obiici alicui potentiae, vel potius actioni aut causalitati alicuius potentiae; non potest autem res obiici sibi ipsi, sicut non potest fieri a se, sed ab alio; dicitur ergo esse in potentia obiectiva in ordine ad alterius potentiam, et per denominationem ab illa dicitur res possibilis. Relinquitur ergo ens in potentia ut sic non dicere statum aut modum positivum entis, sed potius praeter denominationem a potentia agentis includere negationem, scilicet, quod nondum actu prodierit a tali potentia; ideo enim in potentia esse dicitur, quia nondum exivit in actum, et propterea, etiam cum res creatur, desinit esse in potentia, non quia desinat esse subiecta divinae potentiae et contenta in illa, sed quia iam non est tantum in illa, sed etiam ab illa et in seipsa. Hunc ergo statum excludebat illud in potentia.

 

Quid addat essentia in actu essentiae in potentia

 

5. Secundo principaliter observandum est circa aliud extremum, scilicet, ens aut essentiam in actu, frequenter ab auctoribus dici essentiam in actu addere existentiam ipsi essentiae. Qui modus loquendi, iuxta sententiam eorum qui affirmant essentiam existentem non distingui ex natura rei a suo esse, intelligendus necessario est de additione secundum rationem aut improprie dicta. Nam, si sit sermo de essentia in actu respectu essentiae in potentia, minus proprie dici videtur addere existentiam, quia additio realis non fit proprie nisi enti reali, nam aliquid entitatis habet cui additio fit; diximus autem essentiam in potentia nihil habere entitatis; non ergo ei fit additio proprie loquendo, nisi fortasse secundum rationem, quatenus essentia in potentia obiectiva apprehenditur per modum entis, propriusque diceretur essentiam ut actu ens distingui per existentiam actualem a seipsa ut est in potentia. Unde, si sit sermo de essentia in actu, nullo modo dici potest, iuxta hanc sententiam, quod essentia existens addat existentiam supra essentiam in actu, quia essentia quae est ens actu formaliter et intrinsece includit existentiam; per illam enim constituitur ens actu et distinguitur ab ente in potentia, iuxta hanc sententiam, ut dictum est. Quapropter frequentius utuntur illo modo loquendi auctores qui existimant esse distingui ex natura rei ab essentia creaturae, ut patet ex superius citatis, inter quos Aegid., Quodl. I, q. 7, ait esse imprimi essentiae dum creatur et fit existens. Quod dictum si intelligatur de essentia in potentia prout erat, vel potius cogitabatur ante effectionem Dei, vel est omnino falsum, vel impropriissimum ac metaphoricum; quo modo enim potest actus imprimi ei quod nihil est? actus enim non imprimitur nisi potentiae receptivae; essentia autem sub ea consideratione non est in potentia receptiva, sed mere obiectiva. Igitur, ut illa locutio et similes aliquem verum sensum habere possint, iuxta praedictam sententiam, necesse est intelligi de essentia in actu, quae, comparata ad esse, est potentia receptiva illius, non tamen est actualis essentia, nisi dum actu recipit actum essendi.

 

6. Ex hoc tamen necessario sequitur, quamvis essentia actualis non differat a potentiali nisi dum est, vel etiam quia est sub actu essendi, formaliter tamen ac praecise non differre immediate in actu essendi, sed in sua entitate essentiali, seu in esse essentiae actualis. Hoc (inquam) necesse est dicere, distinguendo ex natura rei essentiam actualem ab existentia, tamquam realem potentiam ab actu. Quia ens in potentia obiectiva, ut ostendimus, est simpliciter nihil seu non ens actu; ergo quaelibet actualis entitas per id formaliter immediate ac praecise differt ab ente in potentia, per quod est in suo genere entitas actualis et desinit esse potentialis; sed essentia actualis in esse essentiae differt ab essentia in potentia, ut per se notum est, et non differt formaliter ac praecise per existentiam, sed per actualitatem illam quam in se habet, ab existentia distinctam, quia illam actu non habebat dum erat in potentia; ergo. Item, quia secundum illam entitatem actualem est in potentia receptiva existentiae, in qua non erat prout considerata in sola potentia obiectiva. Praeterea declaratur aperte in humanitate Christi, si supponatur existere per existentiam increatam Verbi, quia nihilominus ipsa, praecise concepta, est entitas actualis creata; et ideo etiam sic praecise concepta differt a seipsa, ut erat ab aeterno in sola potentia obiectiva, et ideo concipitur nunc ut proxime apta ad hoc ut uniatur Verbo, quod ante creationem non habebat; illa ergo humanitas, ut actualis entitas essentiae, differt a seipsa in potentia per suammet entitatem essentiae creatam et non tantum per esse increatum Dei.

 

7. Quod declaratur amplius et confirmatur; nam, si essentia et existentia sunt res diversae, sicut essentia potest esse in potentia et in actu, ita existentia creata est in potentia et in actu; et sicut essentia non potest esse actualis, nisi coniuncta existentiae, ita neque existentia potest esse actualis nisi coniuncta essentiae; formaliter tamen et intrinsece non differt existentia actualis a seipsa potentiali per essentiam, sed per suam actualem entitatem, quam actu non habebat dum erat in potentia; idem ergo est de essentia, si secundum praecisam actualitatem essentiae ad seipsam in potentia comparetur. Similiter, non solum essentia praecise et existentia praecise, sed etiam totum compositum ex esse et essentia potest a nobis concipi ut in potentia et in actu, ut per se notum est; hoc autem ens in actu non distinguitur adaequate a seipso in potentia, quia addit existentiam essentiae, nam in utroque statu includit existentiam proportionate; sed differt per totam entitatem suam adaequatam, quia, nimirum, dum est in actu, habet actualitatem essentiae et existentiae, dum vero est in potentia, neutram habet.

 

8. Est ergo in universum verum secundum principium supra positum, scilicet, ens in actu et ens in potentia distingui formaliter immediate tamquam ens et non ens, et non tamquam addens unum ens supra aliud ens. Et consequenter etiam est verum essentiam, prout actuale ens, distingui immediate ab essentia potentiali per suammet entitatem actualem, sive ad habendam illam requirat aliam entitatem, vel alium modum, sive non; est enim eadem ratio de essentia in actu quae de quolibet ente in actu. Unde, ut formaliter loquamur et abstrahamus ab omni opinione, non est dicendum essentiam actualem distingui a potentiali quia habet existentiam; nam, licet id etiam possit verificari, aut formaliter et proxime, aut radicaliter et remote, iuxta varias opiniones, tamen formalissime et immediate in omni sententia separatur essentia actualis a potentiali, per suammet entitatem actualem, quam habet in ratione essentiae realis.

 

SECTIO IV

AN ESSENTIA CREATURAE CONSTITUATUR IN ACTUALITATE ESSENTIAE PER ALIQUOD ESSE REALE, INDISTINCTUM AB IPSA, QUOD NOMEN HABEAT ET RATIONEM EXISTENTIAE

 

1. Diximus de essentia creaturae ut possibili et ut in actu, et de distinctione earum qualis sit; superest dicendum de esse, quo essentia in actu formalissime constituitur.

 

2. Dico ergo primo: essentia realis, quae in se est aliquid actu distinctum a sua causa, constituitur intrinsece aliquo esse reali et actuali. Hoc sequitur aperte ex dictis, nam omnis entitas realis constituitur aliquo esse reali, cum ens ab esse dicatur, et ens reale ab esse reali; ergo, dum entitas realis desinit esse potentialis et fit actualis, necesse est ut aliquo actuali esse reali constituatur. Rursus essentia actualis realis in suo genere est verum et actuale ens reale, differens iam ab ente in potentia; ergo necesse est illam formaliter constitui in tali actualitate aliquo esse reali actuali, ei communicato per efficientiam aliquam.

 

3. Dico secundo: haec constitutio non fit per compositionem talis esse cum tali entitate, sed per identitatem omnimodam secundum rem. Probatur primo ex dictis, quia essentia actualis differt a seipsa potentiali immediate per suam entitatem; ergo per illammet habet illud esse actuale per quod constituitur, etc. Secundo declaratur in hunc modum: nam vel essentia actualis distinguitur ex natura rei ab existentia, vel non. Si non, manifestum est nullum habere esse distinctum, quo in tali actualitate constituatur. Si vero distinguitur, ergo etiam distinguitur ex natura rei esse essentiae actualis ab esse existentiae actuali; ergo esse essentiae actualis non distinguitur ex natura rei ab actuali essentia, alioqui in infinitum procederetur; ergo in omni opinione illud esse quo constituitur essentia actualis ut sic, non potest esse distinctum ex natura rei ab ipsa.

 

Propria quaestionis resolutio

 

4. Dico tertio: illud esse quo essentia creaturae formaliter constituitur in actualitate essentiae est verum esse existentiae. Duae propositiones praecedentes prout a nobis propositae sunt, communes sunt in omni opinione, sive teneamus existentiam distingui ex natura rei ab essentia, sive non; haec autem tertia admittitur quidem, immo necessario asseritur ab his qui non distinguunt existentiam ab actuali essentia; ab his vero qui oppositum sentiunt, frequentius negatur. Immo, si consequenter loquantur, non video qua ratione possint eam admittere. Probatur autem haec assertio variis modis. Primo, quia hoc esse praecise sumptum satis est ad veritatem huius locutionis de secundo adiacente, essentia est; ergo illud esse est vera existentia. Consequentia est clara: nam, iuxta communem significationem et conceptionem hominum, est, de secundo adiacente, non absolvitur a tempore, sed significat actu esse in rerum natura, quod omnes intelligimus nomine existentiae seu per esse existentiae. Dices de actuali essentia semper vere dici est, non tamen formaliter ob actualitatem essentiae, neque ob illud esse quo in tali actualitate formaliter constituitur, sed quia nunquam habet hoc esse absque existentia, tametsi distincta a tali esse seu actualitate essentiae. Contra hanc autem responsionem probatur antecedens rationis factae; nam per hoc esse essentiae actualis formaliter ac praecise sumptum talis essentia est ens in actu et distinguitur ab ente in potentia; ergo ex vi illius esse talis essentia est; recte enim infertur: est ens actu; ergo est, quia esse ens actu non diminuit rationem entis quam includit verbum est. Unde, etiam si demus hoc esse essentiae actualis pendere ab ulteriori termino seu actu tamquam a conditione necessaria, vel ab aliquo huiusmodi, nihilominus tamen illud esse ipsum formaliter constituet ens actu et distinguet illud ab ente in potentia; ergo ex vi illius vere et absolute dicitur res esse; sicut accidens ex vi sui esse dicitur esse ens actu et absolute esse, quamvis illud esse requirat inhaerentiam in subiecto, ita ut sine illa naturaliter esse non possit.

 

5. Secundo argumentor, tam simpliciter quam ad hominem: nam huic esse actualis essentiae conveniunt omnia quae tribui solent existentiae, immo et illa omnia propter quae auctores primae et secundae sententiae existimant existentiam distingui ex natura rei ab essentia; ergo est verum esse existentiae. Antecedens probatur, nam primo hoc esse essentiae actualis non est aeternum, sed temporale; nam, ut supra ostensum est, creaturae nullum esse reale ab aeterno habuerunt, sed esse essentiae, prout distinguitur ab esse existentiae, dicitur esse aeternum, quod non potest esse verum nisi de illo esse potentiali; ergo esse actuale, sicut temporale est, ita etiam est vera existentia. Deinde, hoc esse convenit creaturae contingenter seu non necessario, quandoquidem et, priusquam fieret, illud non habuit, et potest, posteaquam illud habet, illo privari; sed istae sunt conditiones existentiae, propter quas maxime censetur distingui ab essentia; nam essentia dicitur non convenire rei contingenter, sed necessario et inseparabiliter; ergo hoc esse actualis essentiae habet conditiones omnes existentiae. Dices: si haec ratio est efficax, non solum concludit quod hoc esse sit existentia, sed etiam quod sit distinctum ab essentia. Respondetur in opinione aliorum ita concludi; tamen, iuxta nostram sententiam, potius concludi non recte probari illis rationibus existentiam distingui ex natura rei ab essentia, de quo plura inferius. Unde ulterius huic esse actualis essentiae convenit ut conferatur creaturae per efficientiam creatoris; sed per efficientiam proxime confertur esse existentiae; in hoc ergo etiam convenit hoc esse cum existentia. Denique nulla potest excogitari conditio necessaria ad esse existentiae quae non conveniat huic esse. Nisi forte aliquis, petendo principium, dicat unam ex conditionibus requisitis ad existentiam esse ut distinguatur ex natura rei ab actuali essentia, quod sane absurde diceretur; nunc enim inquirimus conditiones quibus cognoscere possimus quid existentia sit, et cur sit ab essentia distinguenda. Esset ergo voluntaria petitio principii inter conditiones necessarias ad esse existentiae ponere huiusmodi distinctionem. Eo vel maxime quod distinctio, cum sit negatio vel relatio quaedam, non est conditio per se requisita ad esse rei, sed est quid resultans ex tali esse rei. Non est ergo distinctio ponenda inter conditiones necessarias ad esse rei, sive essentiae, sive existentiae; in reliquis autem nulla fingi potest conditio quae constituit esse reale in esse existentiae, quae non reperiatur in esse actualis essentiae. Est ergo hoc verum esse existentiae.

 

6. Tertio declaratur hoc ipsum ex propria ratione existentiae; nam esse existentiae nihil aliud est quam illud esse quo formaliter et immediate entitas aliqua constituitur extra causas suas et desinit esse nihil ac incipit esse aliquid; sed huiusmodi est hoc esse quo formaliter et immediate constituitur res in actualitate essentiae; ergo est verum esse existentiae. Maior videtur esse per se nota ex ipsius termini significatione et communi omnium conceptione. Item, ex immediata et formali oppositione supra declarata inter ens actu et ens in potentia; nam ens actu idem est quod existens, alioquin dari posset medium inter ens possibile et ens existens, quod tamen inintelligibile est; ergo illud esse quo formaliter constituitur ens actu in se et extra causas, est etiam esse quo constituitur existens; ergo illud esse est verum esse existentiae. Item quia huiusmodi esse, si, per possibile vel impossibile, intelligatur manere absque quolibet alio esse distincto, est sufficiens ad distinguendum entitatem actualem a possibili, et consequenter ad constituendam illam in novo ac temporali statu, quem ab aeterno non habet, et ad terminandam actionem agentis seu ad fundandam habitudinem et dependentiam realem a causa efficiente; ergo huiusmodi esse quo res formaliter constituitur actu extra causas est existentia. Minor autem propositio, scilicet, quod illud esse quo intrinsece et immediate essentia possibilis intelligitur fieri essentia actualis, constituat essentiam extra causas, seu extra nihil, fere est per se nota ex terminis, quia per illud esse est aliquid in actu. Est etiam demonstrata ex principiis positis, quia ostensum est per hoc esse formaliter constitui essentiam extra possibilitatem quam ab aeterno habebat nostro modo concipiendi; nam educi, ut sic dicam, a possibilitate et extra causas constitui idem sunt.

 

7. Occurritur obiectioni.— Nec refert si quis dicat hoc esse actualis essentiae pendere ab alio esse distincto, quod ab aliis appellatur actualis existentia, tum quia, licet admittamus hanc dependentiam, illa esse non potest in genere causae vel termini formalis intrinsece constituentis essentiam in ratione essentiae actualis; nos autem locuti sumus de esse sic formaliter et intrinsece constituente actualitatem essentiae, et de illo ostendimus habere veram rationem existentiae. Assumptum probatum est a nobis, quia ostendimus illud esse quo essentia in actualitate essentiae constituitur, non posse esse ex natura rei distinctum ab ipsa; si ergo illud aliud esse, quod ab aliis vocatur existentia, est distinctum ex natura rei ab actualitate essentiae, non potest illam formaliter constituere in tali actualitate; si ergo aliqua est dependentia actualis essentiae a tali existentia, non erit ut ab intrinseco constitutivo formali, sed ut ab alia causa vel conditione necessaria. Praeterea, quia, si haec ratio attente ponderetur, probat nullam dari existentiam ita distinctam ab esse actualis essentiae; et si fortasse datur aliqua conditio, vel terminus aut modus necessarius, ut talis essentia actualis existat, illam non esse nec vocari posse existentiam, sed subsistentiam, vel inhaerentiam, nisi tota haec controversia ad quaestionem de nomine revocetur. Quia vero magna ex parte hinc pendet intelligentia totius huius quaestionis, directe et ex professo declarandum hoc est et probandum in sequenti sectione.

 

SECTIO V

 

UTRUM PRAETER ESSE REALE ACTUALIS ESSENTIAE SIT ALIUD ESSE NECESSARIUM, QUO RES FORMALITER ET ACTUALITER EXISTAT

 

Declaratur munus existentiae

 

1. Certum est apud omnes existentiam esse id quo formaliter et intrinsece res est actu existens; quamquam enim existentia non sit proprie et in rigore causa formalis, sicut neque subsistentia aut personalitas, est tamen intrinsecum et formale constitutivum sui constituti, sicut personalitas est intrinsecum et formale constitutivum personae, sive hoc sit per  compositionem, sive absque illa, nam constitutio latius patet quam compositio, ut theologi latius tradunt, I, q. 40, seu In I, dist. 26 et 33; hoc autem constitutum [2] per existentiam, ut uno verbo significetur quod omnes admittant, nihil aliud est quam existens ut sic, quamquam sub hac voce aeque obscurum maneat quid illud sit, nisi amplius conceptus seu ratio existentis ut sic declaretur. Quidquid vero illud sit, certum tamen est existens ut sic per solam existentiam formaliter constitui, et in hoc genere quasi formalis causae ab illa sola pendere; hoc tamen non excludit quin aliis modis vel in aliis generibus causarum pendeat res existens ab aliis rebus in sua actuali existentia, quod est attente considerandum, quia aliqui thomistae videntur hoc aut ignorasse aut dissimulasse, ut in argumentis primae opinionis tactum est et in eorum solutionibus videbimus. Est autem id evidens etiam in eorum sententia; nam, si existentia et essentia sunt ex natura rei distinctae et ex eis componitur ens existens tamquam ex actu et potentia, necesse est ut illud compositum in ratione entis existentis intrinsece pendeat, tam ab entitate essentiae quam ab entitate existentiae, licet ab hac formaliter, ab illa vero materialiter; immo necesse est ipsam entitatem existentiae pendere ab entitate essentiae in genere causae materialis, sicut e contrario essentia pendet ab existentia in genere formalis.

 

2. Rursus in omni opinione necesse est ut existentia rei creatae pendeat ab existentia alicuius rei, saltem in genere causae efficientis. Quod si res creata existens imperfecta sit vel incompleta in genere entis, necesse est ut tota entitas actualis, et ipsa etiam existentia talis rei, pendeat ab alio, vel tamquam a subiecto, vel tamquam a sustentante, vel tamquam ab unione cum alio, vel tamquam ab ultimo termino completae entitatis. Probatur inductione, quae fieri potest variis exemplis, iuxta varias sententias; sic enim humanitas Christi et existentia creata eius pendet a Verbo ut a sustentante, et ab Incarnatione tamquam ab unione qua coniungitur Verbo; sic etiam humanitas Petri et existentia eius pendet a subsistentia tamquam ab ultimo termino complente substantiam; sicut etiam linea, quantumvis concipiatur actu existens, dici potest pendere a puncto tamquam a termino suo. Unum vero exemplum est fere extra omnem controversiam; nam forma accidentalis secum affert suam existentiam, quae existentia naturaliter pendet a subiecto, ut a causa materiali, et ab unione seu inhaerentia in subiecto, ut a modo quo mediante sustentatur a subiecto; et (quod certius est) forma substantialis materialis secum affert suam existentiam, quae naturaliter pendet a materia ut a causa materiali. Ratio vero generalis est quia omne ens quod in suo ordine imperfectum et incompletum est potest pendere ab alio ente, vel ut a causa intrinseca, vel ut ab extrinseca, prout naturae eius fuerit accommodata; hoc enim nullam repugnantiam involvit, et alioqui consentaneum est imperfectioni talis entis. Quod si in entitate essentiae actualis hoc facile admittitur et sine controversia, non est cur in entitate existentiae negetur, cum illa etiam imperfecta et imbecillis ad se sustentandum esse possit, ut evidenter constat in omni existentia accidentis.

 

Punctus controversiae

 

3. Ex his ergo recte concluditur essentiam actualem ut sic, etiamsi in suo intrinseco et formali esse includat esse existentiae, ut probatum est, nihilominus posse naturaliter indigere aliquo ulteriori termino, vel modo aut unione, ut in rerum natura existat, vel simpliciter, vel connaturali modo,  ut evidenter declarat et confirmat discursus factus et exempla ac rationes in eo adductae. Hinc ergo nata est quaestio proposita; dicunt enim aliqui, etiamsi essentia per suum esse reale essentiae sit verum actuale ens, nihilominus indigere alia ulteriori actualitate distincta ut esse possit, et hanc vocant existentiam.

 

4. Dicendum tamen est essentiam realem et actualem posse quidem naturaliter postulare modum subsistendi vel inhaerendi, ut sit; hunc tamen modum seu terminum ulteriorem non esse existentiam ipsius essentiae, nec posse praeter hos modos aut terminos excogitari alium, qui et sit distinctus ex natura rei ab essentia actuali, et sit vera existentia eius. Probatur facile discurrendo per singulas essentias et modos earum. Et incipiendo a clarioribus, forma accidentalis praeter entitatem actualem sibi essentialem, includit actualem unionem seu inhaerentiam ad subiectum, quam esse ex natura rei distinctam ab entitate formae accidentalis satis declaravit mysterium Eucharistiae, in quo separata est et destructa actualis inhaerentia, conservata entitate accidentis; sicut etiam idem mysterium ostendit eamdem actualem inhaerentiam esse extra essentiam accidentis. Haec autem inhaerentia non est esse existentiae accidentis; quis enim hoc unquam dixit? Nam in sacramento altaris non creatur novum esse existentiae, quo accidentia consecrata existant, ut omnes fere theologi docent; retinent ergo accidentia censecrata existentiam quam habebant in parte et non retinent inhaerentiam; non est ergo inhaerentia existentia accidentis, sed modus quidam illius, quo mediante, illa existentia naturaliter pendet et conservatur a subiecto, quam dependentiam Deus supplet in accidente separato. Idemque est, proportione servata, in forma materiali respectu materiae, et in materia respectu formae, ut latius dicemus inferius.

 

5. Existentia substantialis distinctum quid a subsistentia.— Substantialis autem natura, quae per se existit, praeter actualem entitatem essentiae, includit ultimum quemdam terminum, quo positive subsistit, ut infra suo loco dicemus contra Scotum et alios. Quem terminum nunc etiam supponimus ex natura rei esse distinctum ab entitate actuali totius naturae seu essentiae substantialis. Hunc item terminum negamus esse existentiam, sed subsistentiam naturae seu suppositi. Et quamvis fortasse qui ita loquuntur, ut illum terminum seu subsistentiam, existentiam substantialem vocent, possint tantum in modo loquendi a nobis discrepare, tamen etiam potest esse realis differentia, et si sit tantum in voce, non recte loquuntur. Etenim, si subsistentiam ipsam existentiam vocent, quia revera putant essentiam substantialem primo ac formaliter constitui in esse entis in actu et distingui ab ente possibili per subsistentiam ipsam ut sic, est plane falsum, ut etiam thomistae frequentius sentiunt, et infra tractando de subsistentia videbimus. Et ex hactenus dictis convinci potest. Ostendimus enim illud esse quo primo ac formaliter constituitur essentia intra latitudinem entis in actu et distinguitur ab essentia possibili, non posse esse aliquid ex natura rei distinctum ab entitate actuali essentiae; non potest ergo hic esse effectus formalis subsistentiae, cum supponamus hanc ex natura rei esse distinctam. Praeterea, sicut hic modus est distinctus ab entitate essentiae, ita potest entitas essentiae conservari destructo tali modo, et tunc retinet totum illud esse intrinsecum, quo constituitur in tali actualitate seu entitate actuali; ergo non constituitur formaliter et intrinsece in ea actualitate per subsistentiam. Antecedens supponitur ex mysterio Incarnationis et ex his quae dicemus infra de natura et subsistentia. Consequentia vero probatur primo, quia idem numero constitutum non potest conservari destructo intrinseco et formali constitutivo, sicut non potest manere eadem persona, ablata personalitate, etiamsi maneat eadem natura. Secundo a simili; nam recte probamus formale constitutivum accidentis in ratione entis in actu non esse inhaerentiam, quia, ablata inhaerentia, conservatur idem numero accidens in ratione entis in actu; idem ergo est in praesenti. Igitur in hoc sensu non potest vere dici modus subsistendi esse ipsum esse existentiae naturae substantialis.

 

6. Alio vero sensu posset quis ita loqui, nimirum, quia entitas actualis essentiae substantialis non potest in rerum natura existere sine tali modo, et quod propter hanc causam illud esse quo essentia intrinsece constituitur ens actu, non vocetur esse existentiae, sed essentiae tantum, quia per se non sufficit ad constituendam rem existentem, sufficit tamen ad constituendam essentiam rei; terminus autem seu modus subsistentiae vocatur esse existentiae, quia complet entitatem rei, et, illo posito, sufficit ut res existat Et hic quidem dicendi modus solum est diversus a nostra sententia in usu terminorum; nos enim hoc praecipue contendimus, et in hoc totam rem sitam esse existimamus, quod in entibus creatis, praeter actualem entitatem essentiae et modum existendi per se vel in alio, non fingatur aliud esse existentiae distinctum ex natura rei ab entitate actuali essentiae et a modo per se existendi vel inhaerendi alteri, quod iam nobis concedit illa sententia illo modo explicata. Displicet tamen valde ille modus loquendi. Primo, propter abusum terminorum, quia per esse existentiae nemo intelligit omne id sine quo actualis rei identitas conservari non potest, sed quo formaliter huiusmodi entitas in ratione entis in actu et extra suas causas constituitur; ergo, licet actualis entitas essentiae substantialis non possit esse sine subsistentia, si per illam formaliter non habet quod sit extra causas, non potest dici quod per illam existat, et consequenter neque illa potest existentia appellari.

 

7. Secundo, quia alias subiectum accidentis dicendum esset existentia accidentis, quia sine illo non potest naturaliter existere. Immo, materia posset appellari existentia formae pendentis ab ipsa in esse, et forma materiae. Et amplius, si consequenter ipsi loquantur, debent essentiam actualem appellare existentiam suae subsistentiae, quia subsistentia non potest existere sine natura, quam terminat et a qua pendet. Si ergo haec omnia neganda sunt, solum quia illa dependentia in existendo non est ut a formali constitutivo entitatis actualis, eadem ratione negandum est subsistentiam esse existentiam illius naturae quam terminat.

 

8. Tertio, quia saltem supernaturaliter conservatur natura existens, ablata propria subsistentia, ut patet in mysterio Incarnationis. Dices conservari quidem sine propria, non tamen aliqua alia existentia, quae vicem propriae suppleat, quae poterit etiam appellari existentia naturae. Sed contra hoc est, tum quod adhuc est sub controversia an possit creata natura conservari sine ulla subsistentia, tam propria quam aliena, et Caietanus cum aliis tenet posse, et est probabile, ut postea videbimus; tum etiam quia, quamvis, ablata propria subsistentia, alia substituatur loco illius, semper natura manet eadem numero in ratione talis entitatis existentis, quod esse non posset si formaliter existeret per subsistentiam, quia variato formali constitutivo necesse est constitutum variari.

 

9. Quarto, quia subsistentia ita se habet ad naturam substantialem, sicut inhaerentia ad naturam accidentalem; nam per se et in alio, cum proportione sumpta, opponuntur inter se et versantur suo modo circa idem divisum; unde, sicut actualis inhaerentia est modus existentis naturae, ita actualis perseitas, quae est propria subsistentia, est modus naturae existentia; non potest ergo recte appellari existentia eius. Nec video qua ratione moveantur qui sic loquuntur, nisi ut verbis saltem defendant existentiam distingui ex natura rei ab essentia, cum in re solum de subsistentia ita sentiant.

 

Assertio praecipue intenta persuadetur

 

10. Superest ut probemus alteram partem a nobis praecipue intentam, scilicet, praeter actualem entitatem essentiae et illud esse quo in ea constituitur quodque ab ipsa in re non distinguitur, et praeter modum subsistentiae vel inhaerentiae, non dari aliud esse existentiae ex natura rei distinctum ab his. Sufficiens autem probatio huiusmodi veritatis esse videtur, quia omnis alia entitas vel modus realis est superfluus et sine probatione confictus; cur ergo est multiplicandus? Antecedens declaratur, quia rationes quae afferuntur ad probandam huiusmodi existentiam distinctam, vel probant solum de subsistentia in natura substantiali, et inhaerentia in accidentali, vel sunt omnino inefficaces, quia supponunt nescio quod esse essentiae aeternum creaturae, quod revera nullum est. Quapropter illae rationes aeque probarent esse essentiae actuale et temporaneum distingui ex natura rei ab essentia creaturae, quod nullus asserere potest qui res quae his verbis significantur mediocriter concipiat.

 

11. Et hinc satis etiam constat huiusmodi entitatem vel modum esse superfluum. Primo quidem, quia, si esset aliqua eius necessitas vel utilitas, posset aliqua probabili ratione declarari ac suaderi. Deinde, quis, quaeso, est formalis effectus talis entitatis seu modi, propter quem a natura seu a Deo tribuatur? Non enim esse potest ut essentia fiat ens actuale et extra causas suas constituatur, hoc enim formaliter habet per esse essentiae actuale, ut saepe probavimus; neque etiam ut entitas essentiae actu sit per se vel in alio, nam hos modos essendi habet per subsistentiam vel inhaerentiam; quid ergo confert alia existentia? Dices: confert existere, seu constituit formaliter essentiam non in ratione essentiae, sed in ratione existentia. Sed haec est petitio principii, aut idem per idem declarare; hoc enim est quod inquirimus, quid addit existere ultra esse actuale extra causas, communicatum per effectionem causae efficientis, quo vere constituitur essentia in ratione entis in actu, cum supponamus non esse sermonem de subsistentia vel inhaerentia; et similiter inquirimus quid addat existens supra ens actu extra causas, supposito quod non addit esse subsistens vel inhaerens. Quia ergo nulla ratio realis distincta a praedictis concipi potest, concludimus ens actu et existens eamdem rem et rationem formalem significare, ideoque fingi non posse esse existentiae distinctum ab illo esse quo unaquaeque res in actualitate suae essentiae constituitur.

 

12. Atque hinc ulterius inferimus huiusmodi entitatem existentiae dicto modo distinctam, non solum superfluam esse, sed plane impossibilem. Primo quidem, quia haec entitas non ponitur ut a Deo extrinsecus addita ad maiorem aliquam rerum perfectionem, sed ut connaturalis et debita ac omnino necessaria ut res sit extra causas suas. Si ergo necessaria non est, non est etiam hoc modo possibilis, quia natura non amat neque postulat quod superfluum est. Secundo et a priori, quia ubi effectus formalis nullus est vel non est possibilis, neque forma est possibilis; hic autem nullus est effectus formalis quem talis entitas dare possit. Quod patet facile ex dictis, quia neque esse [3] ens actu, neque esse tali modo, scilicet, in se vel in alio, provenire potest formaliter a tali entitate; praeter hos autem effectus formales non potest alius excogitari conveniens enti creato, ut ens creatum et existens est.

 

13. Et in hoc cernitur aperta differentia inter subsistentiam et existentiam illam quae fingitur distincta ab essentia actuali; nam de subsistentia facile declarari potest effectus formalis propter quem est necessaria; non enim ponitur ut constituat naturam substantialem in ratione entis in actu, sed ut entitatem eius ita compleat et terminet et reddat illam ita in se et per se existentem et quasi sibi sufficientem ad sustentandum intrinsece suum esse, ut reddatur incapax alienae subsistentiae vel unionis ad illam ut per eam in suo esse sustentetur; sicut, e contrario, in forma accidentali facile etiam declaratur effectus quasi formalis quem inhaerentia habet in essentia formae accidentalis, qui non est illam constituere in ratione entis in actu, sed alicui unire a quo sustentetur. At vero de existencia declarari non potest quem effectum formalem habeat circa essentiam, nisi constituere illam in ratione entis in actu, qui tamen effectus non potest formaliter et intrinsece esse ab existentia, quae sit entitas distincta ab ipso ente, seu essentia quae in actu constituitur, ut ostensum est et iterum inferius probabitur; et ideo, licet facile intelligatur modus ex natura rei distinctus ab essentia actuali, qui sit subsistentia vel inhaerentia, non tamen qui sit existentia et tam a subsistentia vel inhaerentia quam ab actuali essentia distinguatur.

 

Satisfit obiectioni contra dicta

 

14. Sed obiicit quidam, nam videtur totus hic discursus supponere totam actualitatem essentiae provenire formaliter ab existentia, quod tamen falsum est, quia intra latitudinem essentiae inferior gradus est actualitas respectu superioris; et forma est actualitas respectu materiae, non per existentiam, sed per entitatem essentiae, quamvis existentia est conditio sine qua non ut actuet illam. Et declaratur amplius, nam aliud est hominem esse, aliud est hominem rationalem esse, vel animal esse. Primum habet ab existentia, secundum ab entitate essentiae; et in utroque est sua actualitas proportionata.

 

15. Ad obiectionem respondeo esse aequivocationem in voce actualitatis seu actus; potest enim sumi vel ut opponitur potentiae obiectivae, vel ut respicit potentiam receptivam; nos loquimur de actualitate in priori sensu, in quo verissimum est omnem actualitatem entis intrinsece ac formaliter provenire ab esse existentiae, quia ens actu formaliter idem est quod existens. Obiectio autem procedit in posteriori sensu; forma enim est actualitas materiae, ut actus in illa receptus; differentia autem solum secundum rationem est actus generis, quia concipitur ac si in illo reciperetur; inter gradus enim superiorem et inferiorem non potest esse habitudo realis actus et potentiae, cum in re actualiter non distinguantur. Actualitas autem prior seu entitativa ita comparatur ad actum posteriorem seu formalem, ut interdum reipsa distinguantur, interdum sola ratione; est enim actualitas illa transcendens, et participatur non solum ab actu formali, sed etiam a potentia receptiva, cuius entitativa actualitas realiter distinguitur ab actualitate formae; in ipsa autem forma, esse actum materiae, saltem aptitudine, et esse tale ens actu sola ratione distinguuntur, quia uno conceptu explicatur propria habitudo ad potentiam receptivam, quae non explicatur per alium. Atque ita non solum verum est ens actu, condistinctum enti in potentia, constitui formaliter et intrinsece per esse existentiae, sed etiam est verum omnem formalem actualitatem, vel potius actuationem, ut sic dicam, sicut provenit ab aliqua essentia actuali partiali, ita provenire ab aliqua existentia, nam forma non actuat materiam, nisi ut ipsa est talis actualis entitas, quod habet per suum esse existentiae. Ad confirmationem respondetur quod secundum rem idem est hominem esse, et hominem esse hominem, si in utraque propositione esse dicat actum et non solam aptitudinem aut veritatem propositionis. Et similiter reipsa idem est hominem esse hominem, et esse rationalem, vel animal, etc., quia haec omnia in re idem sunt. Quapropter ab eadem actualitate et ab eadem re haec omnia praedicata sumuntur, sive illa res vocetur essentia actualis, sive esse actuale eius, solumque per rationis praecisiones et compositiones haec omnia distinguuntur. Non est ergo in una re nisi unum esse quo constituitur ens actu, et illud ipsum est esse existentiae.

 

SECTIO VI

 

QUAE DISTINCTIO POSSIT INTER ESSENTIAM ET EXISTENTIAM CREATAM INTERVENIRE AUT INTELLIGI

 

Excluditur distinctio realis inter actualem essentiam et existentiam

1. Si ea quae diximus satis a nobis probata sunt, non est difficile ex eis colligere quid sit in proposita quaestione et de opinionibus sectione prima relatis sentiendum. Dicendum est enim primo essentiam creatam in actu extra causas constitutam non distingui realiter ab existentia, ita ut sint duae res seu entitates distinctae. In hac conclusione suppono significationem terminorum et distinctionem iam declaratam de essentia in potentia vel in actu. Suppono etiam non esse sermonem de subsistentia vel inhaerentia, sed de proprio esse existentiae. Probari igitur potest conclusio sic exposita ex Aristotele, qui ubique ait ens adiunctum rebus nihil eis addere; nam idem est ens homo, quod homo; hoc autem, cum eadem proportione, verum est de re in potentia et in actu; ens ergo actu, quod est proprie ens idemque quod existens, nihil addit rei seu essentiae actuali, ex sententia Aristotelis, qui ita loquitur, III Metaph., c. 2, lib. V, c. 7, lib. X, c. 4. Quem imitatur Averroes, eisdem locis, reprehendens Avicennam.

 

2. Sed praecipue demonstratur ratione, quia talis entitas, addita actuali essentiae, nec potest formaliter conferre primam (ut ita dicam) actualitatem seu primam rationem entis in actu, qua separatur et distinguitur ab ente in potentia, neque etiam potest esse necessaria sub aliqua ratione causae, proprie vel reductive, ut essentia habeat suam entitatem actualem essentiae; ergo nulla ratione fingi potest talis entitas distincta. Consequentia est evidens a sufficienti partium enumeratione, quia neque hactenus excogitatum est, nec excogitari certe potest aliud munus talis entitatis. Primum autem membrum partitionis positae, et admittitur ab omnibus auctoribus, etiam ab illis qui existentiam ab essentia realiter distinguunt; et est plane evidens ex ipsa fere terminorum declaratione, iam satis tradita in suppositionibus positis; repugnat enim entitatem constitui in esse entitatis per aliquid a se condistinctum.

 

3. Quod amplius in hunc modum demonstro: nam omnis forma realiter distincta a potentia quam actuat, componit cum illa unum compositum. Unde talis actus potest dici causa formalis, vel respectu compositi, vel respectu potentiae seu alterius quasi partis componentis, si absque tali actu vel forma esse non possit. Respectu igitur compositi optime et verissime dicitur talis actus formaliter et intrinsece constituere illud, non tamen potest omnino condistingui ab illo, sed necessario includitur in illo, et distinguitur ut pars a toto, quia talis actus non potest esse tota entitas compositi, quod necessario includit aliam compartem seu aliud componens. At vero si comparetur actus ad aliam rem vel potentiam cuius est actus, non potest intrinsece et formaliter constituere propriam entitatem eius, quia illa entitas non est composita, sed simplex; alioqui non esset altera pars componens, sed totum compositum, quod in reali compositione ex rebus distinctis prorsus repugnat. Item alioqui constaret illa entitas seu pars quae recipit [4] actum, ex illo actu et aliqua alia re, de qua rursus inquiram an constituatur intrinsece et formaliter per illum actum; nam, si hoc affirmetur, procedemus ulterius in infinitum; si vero negetur, concluditur intentum, nimirum, potentiam proprie componentem cum actu realiter distincto, non posse intrinsece et formaliter constitui per ipsummet actum cum quo componit. Atque ita, cum fit ultima resolutio ad prima seu simplicissima componentia, necesse est ut illa entitas quae ad alteram comparatur ut potentia, non constituatur intrinsece et formaliter in sua entitate per alteram, quae est actus, licet fortasse illam postulet ut sit, sicut materia postulat formam. Sic ergo philosophandum esset de entitate essentiae et entitate existentiae, si essent distinctae; componerent enim unum, verbi gratia, hoc existens, respectu cuius existentia se haberet ut actus intrinsecus et formalis; tamen respectu entitatis essentiae nullo modo posset intrinsece illam constituere aut componere, quia una ab alia condistingueretur, ut entitas simplex ab entitate simplici. Nec dici potest quod entitas essentiae sic concepta et distincta non sit actualis, quia alias non componeret realiter, quia entitas in potentia obiectiva non facit realem compositionem cum actu. Sic ergo aperte constat entitatem existentiae distinctam ab entitate essentiae non posse requiri ut intrinsece constituat ipsam entitatem essentiae in sua propria actualitate.

 

4. Alterum autem membrum, scilicet, talem entitatem distinctam non requiri in aliquo alio genere causae ut ipsa entitas essentiae possit esse in rerum natura, satis (ut existimo) probatum est in superioribus, cum ostendimus, praeter esse essentiae actualis et modum subsistentiae vel inhaerentiae, nullam esse necessitatem alterius existentiae. Vel certe ostendatur nobis aut declaretur quae sit ista causalitas et ad quod genus revocetur. Dicunt aliqui illam entitatem esse conditionem necessariam, sine qua entitas essentiae in rerum natura permanere non potest. Sed imprimis haec responsio, quae facile dicitur, non solum in hac, sed etiam in aliis multis quaestionibus, non est admittenda, nisi et sufficiens ratio necessitatis reddatur, et modus vel causalitas talis conditionis declaretur, alioqui posset aliquis plures conditiones huiusmodi ad effectum aliquem gratis postulare, eo quod non possit maior ratio de una quam de pluribus tribui. Cum ergo in superioribus ostensum sit nullam esse utilitatem, nedum necessitatem, ob quam haec entitas multiplicetur, gratis dicitur esse conditionem necessariam; et, qua facilitate dicitur, reiici debet. Addo ulterius ex superius dictis quod, licet illa entitas esset conditio necessaria, non posset propterea appellari proprium esse existentiae ipsius essentiae actualis, quia non constitueret illam in ratione entis in actu. Alioqui omnis alia conditio aut res sine qua non posset in rerum natura permanere ipsa essentia, dicenda esset existentia eius, quia non est maior ratio de hac quam de caeteris. Ad haec, esto illa entitas sit conditio necessaria ex natura rei, cum non sit causa formalis actualis entitatis essentiae, cur non poterit saltem de potentia absoluta permanere et conservari in rerum natura entitas essentiae in actualitate sua, ita ut sit vere ens actu, absque illa entitate vel conditione necessaria, quam vocant existentiam? seclusa enim causalitate formali intrinseca, nulla implicatio afferri potest. Quod si hoc potest facere Deus, ergo tunc actualis entitas essentiae habet proprium et intrinsecum esse actuale, quo est in rerum natura et extra causas suas. Quid autem aliud est existere quam ita esse? Illa ergo alia entitas non est simpliciter necessaria ad existendum; ergo revera non est existentia.

 

5. Dici vero tandem potest duplicem esse respectum causae formalis: unus est ad compositum quod constituit; et hoc modo esse verum entitatem existentiae non esse causam formalem entitatis actualis essentiae; et haec potest dici causa formalis intrinseca, quia intrinsece componit suum effectum. Habet autem alium respectum causa formalis ad subiectum quod informat, quia si informando vel actuando illud confert ad esse eius, recte dici potest formalis causa illius, et ad hunc modum in rebus naturalibus forma non tantum est causa compositi, sed etiam materiae. Atque eodem modo dici potest entitas existentiae esse causa formalis entitatis essentiae, quia constituendo cum illa ens existens actuat illam, et ita formaliter facit illam permanere in esse. Et reddi potest ratio proportionalis, quia, sicut materia est pura potentia in ordine ad actum formalem, ita essentia creaturae est pura potentia in ordine ad existendum, et ideo, sicut materia requirit formam ut sit, quamvis non componat illam, sed cum illa, ita essentia requirit entitatem existentiae ut sit, quamvis non componat illam, sed cum illa.

 

6. Atque hic modus respondendi et declarandi hanc sententiam est minus improbabilis quam caeteri. Sed revera habet easdem difficultates, et nullam sufficientem rationem reddere potest cur sit necessarius ille actus formalis, si necessarius non est ut intrinsece constituat ens actu et extra causas. Itaque facillime admittimus illam distinctionem causae formalis in bono sensu, iuxta superius dicta de causis. Verissimum etiam est existentiam non posse esse causam formalem intrinsece constituentem actualem entitatem essentiae. Hinc tamen concludimus nullum posse assignari constitutum propter quod talis entitas necessaria sit; et consequenter inferimus non posse esse necessariam ut actum formalem, quasi advenientem essentiae et componentem cum illa quidpiam aliud. Prior illatio probata est in superioribus; nam constitutum intrinsece per existentiam non posset esse nisi existens; existens autem et ens actu, id est, non in potentia, idem omnino sunt. Si ergo illa entitas non est necessaria ad constituendum intrinsece ens actu, non est etiam necessaria ad constituendum intrinsece ens existens; nullum ergo proximum constitutum assignari potest, propter quod necessaria sit. Atque hinc etiam patet posterior illatio; nam forma per se primo est propter compositum, et hinc consequenter esse potest necessaria propter alteram partem componentem, si illa talis sit ut extra compositum esse non possit. Si ergo nullum est compositum propter quod formalis actus distinctus necessarius sit, non potest esse necessarius propter alteram partem componentem.

 

7. Praeterea hinc constat falsum assumi in proportione assumpta in superiori ratione; nam, licet essentia creaturae priusquam fiat, dici possit esse in pura potentia obiectiva ex parte sui, tamen essentia illa ut iam est actualis entitas per effectionem suae causae, non est in se et ex parte sua pura potentia in ordine ad esse, sed intrinsece et omnino identice habet aliquod esse reale et actuale, quod esse est vera existentia, cum constituat formaliter et intrinsece entitatem extra suam causam, quae omnia in superioribus probata sunt; ergo sine ullo fundamento dicitur illam entitatem pendere ab alio actu formali et distincto ut sit. Maxime quia rationes quibus probari solet necessitas existentiae distinctae, omnes fundantur in hoc quod esse actu non est de essentia creaturae, cum possit illa essentia intelligi in sola potentia obiectiva ex parte eius, et effectiva ex parte creatoris; ergo, si iam supponitur aliquod esse actuale et entitativum quo illa essentia est extra potentiam obiectivam, nulla superest ratio ob quam alius actus formalis requiratur distinctus a priori esse, cum etiam illud esse actuale non possit esse de essentia creaturae. Cumque ipsamet entitas existentiae possit esse interdum in potentia, interdum in actu, et consequenter etiam de illa necesse sit fateri non esse de essentia eius actu existere, neque actu constituere rem existentem, quam rationem latius urgebimus solvendo argumenta et illa in contrarium retorquendo.

 

8. Praeterea hic etiam habet locum ratio facta, quod saltem per divinam potentiam posset conservari actualis entitas essentiae, sine illo ulteriori alio actu formali, quia, licet Deus non possit supplere causam formalem intrinsece componentem, potest tamen supplere dependentiam unius partis componentis ab altera, etiamsi illa actus formalis sit. Sicut, licet non possit supplere causam materialem ut intrinsece componentem, potest tamen supplere dependentiam formae vel accidentis a causa materiali, ut latius in superioribus dictum est. Si autem Deus conservet essentiam actualem sine ulteriori actu existentiae distinctae, illa entitas sic conservata, est vere existens, et consequenter, quidquid addi fingitur, non potest veram rationem existentiae habere, et sine causa dicitur esse naturaliter necessarium ad formalem effectum existendi. Atque ad vim huius rationis, sola praecisio per nostros conceptus sufficit; nam, hoc ipso quod intelligimus entitatem essentiae actualis factam a Deo, etiamsi non intelligamus illi esse additam aliam entitatem, sufficienter concipimus illam existentem, neque in hoc conceptu obiectivo aliquid falsum aut sibi repugnans includimus; hinc autem recte inferimus nullam entitatem distinctam et supperadditam posse esse necessariam ad formalem effectum existendi, quia effectus formalis nec mente praescindi potest a causa formali. Quod si propter hunc formalem effectum constituendum illa entitas non est necessaria, nec vere appellari potest existentia, nec probabilis causa reddi propter quam necessaria sit ut conditio, vel causa posterior e aliquo modo extrinseca.

 

Excluditur distinctio modalis inter essentiam actualem et existentiam

 

9. Secundo dicendum est existentiam non distingui ab entitate actuali essentiae tamquam modum ex natura rei distinctum ab illa. Haec conclusio sequitur, meo iudicio, evidenter ex praecedenti; et ideo existimo non loqui consequenter qui, priorem distinctionem negando, hanc admittunt in praesenti materia. Nam, licet in communi loquendo, haec distinctio, quae minor est, possit intervenire ubi prior, quae maior est, non intercedit, tamen in praesenti rationes quae probant existentiam non esse entitatem distinctam ab essentia actuali, simpliciter probant talem existentiam nihil omnino esse, seu (quod idem est) praeter actualem entitatem essentiae nihil ultra posse formaliter requiri ad existendum ut sic, sed solum ad subsistendum vel inhaerendum, aut aliquid simile. Quod facile constabit applicando omnes rationes factas; ostendimus enim illud esse reale quo actualis essentia immediate ac intrinsece constituitur ens actu non posse distingui ex natura rei ab ipsa essentia prout est entitas in actu. Et praeter rationes supra factas, sect. 3, facile declaratur in hunc modum: nam distinctio ex natura rei positiva ex parte utriusque extremi non potest intercedere nisi inter duo extrema, quorum unum sit modus alterius, ita ut res ut praecisa a modo sit ens in actu positivum et reale, alioqui distinctio erit vel rationis, vel qualis esse potest inter ens et non ens; si ergo essentia, ut est ens actu, distingueretur ex natura rei ab illo esse quo primo et intrinsece in tali actualitate constituitur, tamquam res a modo suo, ipsa essentia praecise concepta et condistincta ab illo modo esset verum ens actu; ergo ut talis entitas est, non posset intrinsece constitui in tali entitate actuali per illum modum, seu per esse distinctum, sed potius cum illo componeret tertium quoddam compositum. Nam ex his quae ex natura rei distinguuntur tamquam ens et modus fit vera compositio realis; ipsa vero extrema ex quibus fit reale compositum et in quae resolvitur, ita necessario comparantur, ut unum non componat nec intrinsece constituat aliud, ut in principio superioris assertionis declaratum est; ergo non potest talis modus, ex natura rei distinctus, esse primum et intrinsecum esse reale constituens actualem entitatem ipsius essentiae; ergo illud esse quo sic constituitur, quodcumque illud sit, non potest esse ex natura rei distinctum ab ipsa entitate essentiae actualis.

 

10. Et confirmo, nam entitas essentiae in angelo, verbi gratia, praecise concepta absque ullo modo reali ex natura rei distincto ab illa, adhuc concipitur ut actualis entitas; nam concipitur ut aliquid temporale et extra nihil, et ut sufficiens ad componendum realiter cum alia re vel modo ei addito, quod non potest intelligi nisi in entitate reali; ergo essentia in sua entitate non constituitur intrinsece per modum a se distinctum ex natura rei; alioqui resolvi posset in aliam entitatem et illum modum; et ita procedetur in infinitum donec sistamus in simplici entitate actuali non composita ex re et modo distincto ex natura rei, et illam vocamus entitatem essentiae. Quae in angelo de quo loquimur est simplex entitas, et similiter in materia et forma, licet in his sit partialis in ordine essentiae vel naturae, et ideo ex eis componitur integra essentia rei materialis, quae eadem proportione et ratione non includit in sua entitate [essentiae] [5] aliquod esse distinctum a seipsa tota, seu a materia, forma et unione earum simul sumptis.

 

11. Rursus ostendimus hoc ipsum esse reale quo essentia primo constituitur ens actu esse verum esse existentiae; ergo ex hac parte satis iam probatum est tale esse existentiae non distingui ex natura rei ab essentia actuali. Addimus vero ulterius, praeter hoc esse existentiae, nullum aliud esse necessarium ut res existat, quia ipsum esse intrinsecum et entitativum sufficit, eique solum addi potest modus vel subsistendi, vel inhaerendi, et omnis alia entitas vel modus realis institutus solum ad existendum est prorsus confictus. Atque ita relinquitur probatum non solum non dari existentiam quae sit entitas distincta ab entitate essentiae, sed neque etiam quae sit modus ex natura rei distinctus. Et confirmatur argumento supra etiam insinuato, quia, si quid cogeret ad hanc distinctionem modalem, maxime quod essentia creaturae potest existere et non existere; sed ille etiam modus, qui dicitur esse existentia distincta, potest actu esse et in sola potentia obiectiva, quod est posse existere et non existere; ergo etiam in illo modo erit distinctio ex natura rei inter ipsum et suum actuale esse, quod est impossibile; alias fiet idem argumentum de esse existentiae illius modi, et sic procedetur in infinitum. Si ergo in ipsa existentia intelligi potest quod interdum sit et interdum non sit, sine distinctione ex natura rei, cur non idem intelligi poterit in essentia actuali?

 

12. Scio quosdam thomistas negare actum essendi, quo essentia creata existit, esse suum esse. Sed non video quo sensu possit esse verum, loquendo de suo esse, solum quoad identitatem seu indistinctionem; nam, si non est suum esse, ergo habet esse a se distinctum, et tunc de illo oportebit inquirere an sit suum esse. Nam, si ita est, cur non idem dicitur de primo actu essendi? Si vero non est, procedetur ulterius in infinitum. Nisi fortasse dicant actum essendi essentiae [creatae] [6] neque esse suum esse, neque habere ullum esse, sed solum esse quo aliud est. Sed hoc potius est vocibus ludere quam difficultatem solvere; nam, licet existentia non dicatur esse vel existere tamquam suppositum, quod propriissime est, tamen non est dubium quin, generalius loquendo, ita vere existat sicut existunt accidentia, vel partes et alia entia incompleta. Nam, si haec existentia est ens ex natura rei distinctum ab essentia, ergo, eo modo quo est ens, habet esse; nam ens ab esse dictum est. Item tale ens ante creationem rerum erat tantum in potentia; et post creationem est ens actu; ergo est extra causas seu in rerum natura; ergo necesse est ut habeat esse proportionatum, vel ut sit suum esse. Deinde, etiamsi ita loquamur, existentiam, scilicet, non existere, sed esse quo essentia existit, in hoc ipso considerare licet differentiam positam, scilicet, quod interdum talis existentia actu constituit rem existentem, interdum solum in potentia obiectiva; unde etiam licet argumentari non esse de essentia existentiae actu constituere rem existentem, quia in existentia in potentia concipitur totum id quod est de essentia existentiae creatae, etiamsi non concipiatur actu exercere seu esse actum existendi aut constituere rem existentem; et nihilominus non distinguitur ex natura rei existentia secundum suam rationem essentialem a seipsa, ut exercet actu munus existentiae, ita ut concipiatur distinctio inter duo membra quae sint aliquid actu; ergo idem est de essentia existente vel non existente. Atque hoc modo omnes rationes quibus alii probare conantur distinctionem ex natura rei inter essentiam et existentiam creatam, plane enervantur et infirmae redduntur instantia seu exemplo existentiae creatae, ut ex dictis satis patet et in solutionibus argumentorum saepius inculcabimus. Atque hinc excluditur aliorum responsio, dicentium existentiam non indigere alia existentia qua existat; nam, cum sit ratio existendi alteri, consequenter potest per seipsam existere. Sicut actio per seipsam fit, hoc ipso quod per illam fit terminus, et duratio motus seipsa durat, et quantitas seipsa extenditur. Sed haec responsio procedit ac si vis rationis factae fundaretur in hoc quod principium formale alicuius effectus nunquam posset per seipsum participare aliquo modo illum effectum, quod nos non dicimus, neque est in universum verum, ut recte probat inductio facta. Non ergo in eo fundatur ratio, sed in eo quod ex hoc quod aliquid interdum sit et interdum non sit non potest colligi distinctio ex natura rei inter id quod existit et quo existit. Quod si ex hoc principio non colligitur, nullum est aliud unde colligi possit. In exemplis vero adductis, vel non semper est distinctio ex natura rei inter quo et quod, ut fortasse inter durationem et quod durat, vel si est, aliunde est colligenda; et nunquam est admittenda sine sufficienti indicio, ut supra tractatum est.

 

Quo modo essentia et existentia distinguantur

 

13. Dico tertio, in creaturis existentiam et essentiam distingui, aut tamquam ens in actu et in potentia, aut, si utraque actu sumatur, solum distingui ratione cum aliquo fundamento in re, quae distinctio satis erit ut absolute dicamus non esse de essentia creaturae actu existere. Ad intelligendam hanc distinctionem et locutiones quae in illa fundantur, oportet supponere (id quod certissimum est) nullum ens praeter Deum habere ex se entitatem suam, prout vera entitas est. Quod addo ut tollatur aequivocatio de entitate in potentia, quae revera non est entitas, sed nihil, et ex parte rei creabilis solum dicit non repugnantiam vel potentiam logicam. Loquimur ergo de vera entitate actuali, sive sit entitas essentiae, sive existentiae; nulla enim entitas extra Deum est nisi per efficientiam Dei. Quapropter nulla res extra Deum habet ex se entitatem suam; nam illud ex se includit negationem habendi ab alio, id est, dicit talem naturam quae absque alterius efficientia habeat actualem entitatem, seu potius sit actualis entitas.

 

14. Atque hinc colligitur quo sensu verissime dicatur actu existere esse de essentia Dei et non de essentia creaturae. Quia, nimirum, solus Deus ex vi suae naturae habet [actu] [7] existere absque alterius efficientia; creatura vero ex vi suae naturae non habet actu existere absque efficientia alterius. In hoc tamen sensu etiam non est de essentia creaturae habere actualem entitatem essentiae, quia ex sola vi suae naturae non habet talem actualitatem sine efficientia alterius; atque ita omne esse actuale quo essentia in actu separatur ab essentia in potentia dicitur non esse de essentia creaturae, quia non convenit creaturae ex se sola, neque ipsa sibi sufficit ut habeat hoc esse, sed provenire debet ex efficientia alterius. Ex quo manifeste fit ut ad veritatem huius locutionis non sit necessaria distinctio ex natura rei inter esse et rem cuius dicitur esse, sed sufficere ut illa res non habeat entitatem suam, vel potius ut non sit neque esse possit illa entitas nisi ab alio fiat, quia per illam locutionem non significatur distinctio unius ab alio, sed solum conditio, limitatio et imperfectio talis entitatis, quae non habet ex se necessitatem ut sit id quod est, sed solum id habet ex influxu alterius.

 

15. Atque hinc ulterius fit ut intellectus noster, qui potest praescindere ea quae in re non sunt separata, possit etiam creaturas concipere abstrahendo illas ab actuali existentia, quia, cum non necessario existant, non repugnat concipere earum naturas praescindendo ab efficientia, et consequenter ab actuali existentia. Dum autem sic abstrahuntur, etiam praescinduntur ab actuali entitate essentiae, tum quia neque hanc habent sine efficientia, aut ex se, aut ex necessitate, tum etiam quia non potest actualis entitas ab existentia praescindi, ut supra probatum est. Ex hoc autem modo concipiendi nostro fit ut in re sic concepta, praescindendo ab actuali entitate, aliquid consideretur tamquam omnino intrinsecum et necessarium et quasi primum constitutivum illius rei quae tali conceptione obiicitur; et hoc vocamus essentiam rei, quia sine illa nec concipi potest; et praedicata quae inde sumuntur, dicuntur ei omnino necessario et essentialiter convenire, quia sine illis neque esse neque concipi potest, quamvis in re non semper conveniant, sed quando res existit. Atque ex opposita ratione, ipsum actu existere seu esse actualem entitatem negamus esse de essentia, quia praescindi potest a praedicto conceptu, et de facto potest non convenire creaturae prout tali conceptui obiicitur. Quae omnia secus contingunt in Deo, quia, cum sit ens ex se necessarium, concipi non potest per modum entis potentialis, sed actualis tantum, et ideo actu esse vere dicitur de essentia eius, quia actu esse illi necessario convenit et in re ipsa et in omni vero conceptu obiectivo divinitatis.

 

16. Qualiter distinctio rationis inter essentiam et existentiam explicetur ab aliquibus.— Ex his ergo breviter res fere tota explicata est, et ex eadem doctrina possunt singulae partes assertionis positae declarari et probari. Et imprimis nullus est theologorum qui distinctionem rationis inter essentiam et existentiam non admittat, quamvis non omnes eodem modo illam explicent. Quidam dicunt existentiam dicere naturam individuam, essentiam vero solum dicere naturam specificam ab individuis praecisam, et ideo aiunt esse inter ea distinctionem rationis, qualis est inter speciem et individua. Sed hi non attingunt neque assequuntur sensum quaestionis. Est enim haec quaestio diversa ab illa de distinctione naturae specificae ab individuo; nam essentia non tantum specifica, sed etiam individua et singularis esse potest, sicut fuit in Christo essentia hominis, de qua inquiritur quo modo a sua existentia distinguatur; et similiter ipsa existentia potest in communi concipi et singularis esse; alia enim est existentia Petri et alia Pauli; non ergo magis dicit existentia rem singularem quam essentia, neque distinguuntur essentia et existentia tamquam commune et particulare; non est ergo eadem distinctio existentiae ab essentia, quae est individui a natura specifica. Quamquam per modum exempli aut similitudinis possit illa distinctio deservire ad declarandum quo modo distinctio rationis inter existentiam et essentiam possit sufficere ut actu existere negetur esse de essentia creaturae; nam similis distinctio rationis inter individuum et speciem sufficit ut sola ratio specifica dicatur esse tota essentia rei, et non individuatio.

 

17. Aliorum expositio.— Alii dicunt essentiam et existentiam creaturae differre sola habitudine ad Deum, quia essentia ut sic non respicit Deum ut causam efficientem, sed ut exemplarem tantum; existentia vero addit essentiae respectum ad Deum ut causam efficientem a qua participatur. Verumtamen haec expositio vel rem non declarat, vel multa includit falsa. Nam imprimis, quod attinet ad esse essentiae, vel loquitur de essentia actuali seu quae includat veram realitatem essentiae, vel de essentia potentiali. Priori modo plusquam falsum esset dicere essentiam creaturae non esse a Deo ut a causa efficiente, ut supra probatum est. Posteriori autem modo gratis dicitur essentias creaturarum solum respicere Deum ut causam exemplarem, quia revera essentiae sic conceptae nullam causam habent in actu, cum nihil actu sint; in potentia vero seu in actu primo et virtuali non solum habent causam exemplarem, sed etiam effectricem. Immo, seclusa causalitate, vel ordine, vel applicatione ad causandum, potius dicitur Deus habere rationes rerum possibilium, quam exemplaria; nam illae solum indicant speculativam scientiam; haec vero magis denotant practicam habitudinem causae. Rursus essentiae creaturarum non ideo tales sunt, aut talem habent connexionem praedicatorum essentialium, quia respiciunt tales rationes vel exemplaria divina, sed potius ideo Deus cognoscit unamquamque rem possibilem in tali essentia et natura, quia talis est cognoscibilis et factibilis, et non alias; ergo essentia hoc modo sumpta, licet in Deo habeat rationem vel exemplar, non dicitur essentia ab hac habitudine sola ad exemplar ut sic. Adde etiam existentiam creatam vel possibilem habere in Deo exemplar, quamvis non distinctum ab exemplari ipsius essentiae. Nihil enim potest habere in Deo causam efficientem quod non habeat exemplarem, quia Deus nihil operatur nisi ut intellectuale agens.

 

18. Praeterea, quod spectat ad alteram partem de existentia, quam dicunt supra essentiam solum addere respectum ad Deum ut ad causam efficientem, aut sentiunt existentiam consistere in hoc respectu, aut secum afferre hunc respectum. Primum est plane falsum, quia existentia rei absolutae [8] non est respectus, sed absolutum quid. Item, quia ille respectus ut actu sit in rerum natura, fundatur seu adhaeret creaturae existenti. Et ea quidem, si intelligatur esse relatio realis praedicamentalis, supponit creaturam iam factam et existentem; si autem sit sermo de habitudine transcendentali dependentiae ad Deum, haec non est existentia creaturae, sed causalitas eius; unde non tantum ratione, sed natura rei distinguitur ab existentia creaturae, ut ostensum est in disp. XVIII, et infra, disp. XLVIII, iterum attingetur. Secundum autem est verum, scilicet, quod actualis existentia creaturae secum habeat coniunctum hunc respectum ad Deum, sed tamen eumdem habet secum coniunctum essentia actualis, quae talis esse non potest nisi per efficientiam Dei; non ergo recte distinguitur essentia ab existentia per hunc respectum. Et praeterea, si existentia habet coniunctum hunc respectum, ergo est quid distinctum ab ipso; de ipsa ergo existentia, ut distincta a tali respectu, explicandum superest quo modo distinguatur ratione ab essentia; immo illud obscurius est quod Henricus ait, nec distingui re, nec sola ratione, sed intentione. Quid enim est distingui intentione nisi mentis conceptione? Denique in illomet respectu creaturae ad Deum potest distingui essentia ab existentia, ut ratione distincta, et non per respectum, ut per se constat.

 

19. Aliorum explanatio.— Alii distinguunt ratione esse existentiae ab esse essentiae, quia unum concipitur per modum concreti, aliud per modum abstracti; ita sentit Lychetus, In II, dist. 1, q. 2, ubi imprimis ait, de mente Scoti, esse existentiae et esse essentiae idem esse et omnino inseparabilia, quamquam Scotus, ibi, § Quantum ad istum articulum, non dicat esse idem sed esse essentiae nunquam separan realiter ab esse existentiae. Tamen satis probabiliter hoc colligitur ex mente Scoti; nam, cum ibi dicat essentiam non esse separabilem ab existentia, et In III, dist. 6, ex professo doceat non potuisse humanitatem Christi esse vel assumi sine propria existentia, plane sentit non distingui in re ipsa. Unde Lychetus supra, in nota marginali, quae est glossa eius, addit: Esse essentiae et existentiae dicunt unam et eamdem realitatem, suntque idem realiter et formaliter distinguunturque sicut concretum et abstractum, quae tantum distinguuntur ratione. Verumtamen in hac sententia obscurum manet quomodo hic habeat locum distinctio concreti et abstracti. Nam, si loquamur de essentia et existentia, ut his nominibus significantur, utraque concipitur per modum abstracti, sicut materia et forma, vel sicut actus et potentia; concretum autem erit ens creatum constans ex esse et essentia. Si vero loquamur sub his nominibus esse essentiae et esse existentiae, utrumque habet eumdem significandi modum et subordinatur eidem modo concipiendi. Et interdum, iuxta philosophorum usum, haec vox esse sumi solet in vi nominis abstracti pro ipso actu essendi, quem existentiam etiam vocant, quae vox apud latinos non reperitur; interdum vero sumitur in vi infinitivi, qui est proprius et latinus usus illius vocis, et sic non est proprie concretum neque abstractum, magis tamen accedit ad significationem concreti, quia significat effectum formalem ipsius actus essendi, ipsum vero actum solum ut exercentem illum effectum, sicut currere, sapere, et similia.

 

20. Hinc vero sumere posset aliquis occasionem dicendi essentiam et esse distingui ratione, ut illa sit abstractum per modum formae, hoc vero quasi concretum per modum effectus formalis exerciti; ens vero sit proprie concretum, quasi constitutum ex tali forma et effectu formali; sicut se habent cursus, currere et currens; sapientia, sapere et sapiens. Iuxta quem modum distinctionis, essentia est proprie abstractum; nam est quasi forma cuius effectus formalis est esse; constitutum autem per eam et esse est ipsum ens, quae constitutio non est per rei compositionem, sed per identitatem. Qui modus dicendi potest habere fundamentum in Augustino, lib. XII de Civitate, c. 1, dicente: Sicut ab eo quod est sapere vocatur sapientia, sic ab eo quod est esse vocatur essentia. Et lib. II de Morib. Manich., c. 2: Ipsa natura (inquit) nihil est aliud quam id quod intelligitur in suo genere aliquid esse. Itaque ut nos iam novo nomine ab eo quod est esse vocamus essentiam, quam plerumque etiam substantiam nominamus, ita veteres, qui haec nomina non habebant, pro essentia naturam nominabant. Unde Calepinus, citans Augustinum, ait vocem essentiae a philosophis usurpari pro ipso esse cuiusvis rei. Iuxta hanc autem verborum proprietatem, licet essentia et esse seu existere distinguantur ratione praedicto modo, tamen essentia et existentia nec ratione distinguentur inter se, sicut neque esse et existere inter se. Esse enim simpliciter et substantive dictum idem est quod existere, ut in superioribus dictum est et ex communi usu ipsorum verborumn constat, et quia exponi non potest diversitas in rebus per illa verba significatis et in conceptibus ultimis quibus subordinantur. Sic igitur etiam essentia et existentia idem erunt solumque nominibus different, quia, sicut a verbo sum et esse dicta est a latinis essentia, quia per illam res est, seu quia est id quo aliquid est, ita a verbo existo et existere sumptum est a philosophis nomen existentiae, qua res existit. Atque eadem ratione consequenter asserendum est esse essentiae et existentiae, si utrumque proprie sumatur pro vero esse reali, non differre etiam ratione, sed tantum in nomine, quia ita inter se comparantur esse essentiae et existentiae, sicut essentia et existentia inter se. Et in hunc modum sensisse videtur de his vocibus et conceptibus Gabriel, citato loco, ubi ait esse, ens et essentiam non differre secundum rem significatam, sed solum secundum modos grammaticales, sicut verbum, participium et nomen; et similiter esse et existere idem significare, ideoque etiam essentiam et existentiam idem esse. Et eumdem dicendi modum amplectuntur alii ex citatis auctoribus, et est sane probabilis. Solum necesse est declarare nonnullam maiorem differentiam seu distinctionem rationis inter essentiam et existentiam, prout his vocibus a multis philosophis significantur, ratione cuius vere negatur existentia esse de essentia creaturae, quod de ipsa essentia negari non potest.

 

21. Aliorum in hoc sententia.— Addunt ergo alii essentiam et existentiam in hoc differre, quod essentia non dicit rem extra causas, sed absolute; existentia vero dicit rem in se habentem esse et extra causas suas. Quem modum dicendi Fonseca improbat, quia non declarat quid sit rem esse extra causas; nam vel hoc est referri ad causas, et hoc non est existere, ut contra Henricum probatum est, vel est accepisse esse a causis et non amisisse, et hoc quidem est quasi praevium ad esse, non est tamen proprie et formaliter ipsum esse. Vel denique est rem non esse solum obiective in intellectu, vel in potestate causarum, et hoc quidem declarat quid non sit, non tamen quid sit ipsa existentia aut quo modo ab essentia distinguatur. Sed respondere potest rem esse extra causas nihil esse aliud quam esse in se ens actu; dicitur autem extra causas, ut declaretur non habere a se illam entitatem actualem, sed ab alio. Difficilius quidem est in ea sententia quod esse et non esse extra causas commune est essentiae et existentiae; nam et essentia extra causas est cum facta res est, sicut existentia; et existentia erat solum in potentia causae et obiective in intellectu, priusquam res fieret; ergo in hoc non potest constitui differentia inter essentiam et existentiam. Ad hoc tamen dicendum est, iuxta distinctionem positam, aliud esse loqui de essentia et existentia iuxta proprietatem et rigorem harum vocum, aliud vero extendendo praedictas voces ad eamdem seu similem significationem. Haec enim vox existentia in rigore non significat existentiam (ut aiunt) in actu signato seu ut conceptam et in potentia tantum, ut etiam Capreolus, loco citato, indicat, sed significat illam solum in actu exercito seu ut actualem; nihil enim repugnat hunc statum existentiae aliqua voce significari et ad hunc finem videtur inventa vox existentia. Unde, hoc ipso quod res abstrahatur ab existendo in actu exercito, iam non concipitur existentia prout hac voce significatur. Et quia hic status seu hoc exercitium existendi non est de conceptu essentiae creaturae ut hac voce significatur, ideo recte dicitur existentiam addere essentiae actum essendi extra causas suas; hic tamen status in re non differt ab ipsa entitate actuali essentiae. Si vero nomen existentiae extendatur ad eam quae est tantum in potentia seu obiective, fatendum est differentiam positam non habere locum, sed, proportione servata, idem omnino esse existentiam in potentia cum essentia in potentia, et existentiam in actu cum essentia in actu.

 

22. Iuxta hanc veram doctrinam et rationem distinguendi essentiam et existentiam, plane consequitur solum distingui essentiam ab existentia in eo rigore sumpta tamquam ens in potentia ab ente in actu; atque ita non solum distingui ratione, sed etiam realiter privative, tamquam ens et non ens, quia ens in potentia, ut supra dixi, simpliciter est non ens. Consequens autem videtur falsum, quia nos distinguimus saltem ratione inter essentiam et existentiam, tamquam inter duo extrema positiva et realia. Dices, concipi quidem illa extrema tamquam positiva et realia, non tamen ut actualia, sed abstrahendo in ea latitudine in qua ens abstrahit ab ente in actu et in potentia. Sed contra hoc est quia essentiam sub propria ratione essentiae, non tantum ut potentialem, sed etiam ut actualem concipimus, et sic etiam illam ratione distinguimus ab existentia. Cum enim dicimus rem habere in actu suam essentiam et suam existentiam, non idem bis dicimus; non ergo sunt illae voces synonymae; ergo significata earum saltem ratione distinguuntur; unde in Christo supponimus esse duas essentias, et quaerimus an sint duae existentiae; et in humanitate sunt duae essentiae partiales, scilicet, anima et corpus, et controversum est an sint duae existentiae; aliquid ergo addere oportet ad hanc distinctionem rationis declarandam.

 

23. Auctoris explicatio.— Dicendum ergo est eamdem rem esse essentiam et existentiam, concipi autem sub ratione essentiae, quatenus ratione eius constituitur res sub tali genere et specie. Est enim essentia, ut supra, disp. II, sect. 4, declaravimus, id quo primo aliquid constituitur intra latitudinem entis realis, ut distinguitur ab ente ficto, et in unoquoque particulari ente essentia eius dicitur id ratione cuius in tali gradu et ordine entium constituitur. Quomodo dixit Augustinus, XII de Civitate, c. 2: Auctor essentiarum omnium aliis dedit esse amplius, aliis minus, atque ita naturas essentiarum gradibus ordinavit. Atque hac ratione solet essentia quidditatis nomine significari, quia illa est quae per definitionem explicatur, vel aliqua descriptione, per quam declaramus quidnam res sit cuiusve naturae. At vero haec eadem res concipitur sub ratione existentiae, quatenus est ratio essendi in rerum natura et extra causas. Nam, quia essentia creaturae non hoc necessario habet ex vi sua ut sit actualis entitas, ideo, quando recipit entitatem suam, concipimus aliquid esse in ipsa quod sit formalis ratio essendi extra causas; et illud sub tali ratione appellamus existentiam quod, licet in re non sit aliud ab ipsamet entitate essentiae, sub diversa tamen ratione et descriptione a nobis concipitur, quod ad distinctionem rationis sufficit. Huius autem distinctionis fundamentum est, quod res creatae de se non habent esse et possunt interdum non esse. Ex hoc enim fit ut essentiam creaturae nos concipiamus ut indifferentem ad esse vel non esse actu, quae indifferentia non est per modum abstractionis negativae, sed praecisivae; et ideo, quamvis ratio essentiae absolute concipiatur a nobis etiam in ente in potentia, tamen multo magis intelligimus reperiri in ente in actu, licet in eo praescindamus totum id quod necessario et essentialiter ei convenit, ab ipsa actualitate essendi; et hoc modo concipimus essentiam sub ratione essentiae ut potentiam; existentiam vero ut actum eius. Hac ergo ratione dicimus hanc distinctionem rationis habere in re aliquod fundamentum, quod non est aliqua actualis distinctio quae in re intercedat, sed imperfectio creaturae, quae, hoc ipso quod ex se non habet esse et illud potest ab alio recipere, occasionem praebet huic nostrae conceptioni.

 

24. Et hinc etiam patet ultima conclusionis pars; nam in hac locutione nomine creaturae non est intelligenda realis entitas actualis seu actu creata; nam, si cum hac reduplicatione vel compositione fiat sermo, revera creatura essentialiter petit actu existere, ut sit creatura. Atque in hoc sensu, sicut albedo est de essentia albi ut album est, ita existentia est de essentia creaturae ut res actu creata est; nam aeque vel magis formaliter illam constituit quam albedo album. Unde, sicut est inseparabilis albedo ab albo quin destruatur album, ita est inseparabilis existentia a creatura quin destruatur creatura, et ideo non recte infertur, si existentia sit de essentia creaturae praedicto modo sumptae, non posse creaturam privari existentia, quia solum sequitur non posse illa privari quin destruatur et desinat esse creatura, quod verissimum esse constat ex dictis, et ex dicendis amplius confirmabitur. Cavenda tamen est aequivocatio in illa voce de essentia; nam, ut in principio huius sectionis dicebam, interdum habere esse de essentia sua significat habere illud ex se et non ab alio, quomodo nulla creatura, etiamsi actu sit, habet esse de essentia sua; tamen nunc non ita loquimur, sed prout dicitur esse de essentia id quod est primum et formale constitutivum rei; quomodo albedo est de essentia albi ut sic, quamvis non a se, sed ab alio illam habeat. Hoc ergo modo existentia vere dici potest de essentia creaturae in actu constitutae seu creatae, ut talis est. Cum autem negatur esse de essentia creaturae actu existere, sumenda est creatura ut abstrahit seu praescindit a creatura creata et creabili, cuius essentia obiective concepta abstrahit ab actuali esse aut entitate, et hoc modo negatur esse de essentia eius actu existere, quia non clauditur in conceptu eius essentiali sic praeciso. Ad quae omnia sufficit distinctio rationis, vel realis negativa, quae est inter essentiam potentialem et actualem.

 

SECTIO VII

 

QUIDNAM EXISTENTIA CREATURAE SIT

 

1. Aliquorum sententia.— Exposita distinctione et intellecto quid sit essentia, declarabitur facile quid proprie existentia sit, et huius rei expositio doctrinam traditam amplius confirmabit. Quidam ergo ita loquuntur ut dicant existentiam creaturae esse accidens eius; ita loquitur Avicenna, lib. V suae Metaph., ubi ait ens accidentaliter dici de creaturis, quia de formali significat esse quod eis accidit; quem imitatur D. Thom., Quodl. II, a. 3, citans Comment., V Metaph. Quod aliqui ex his qui opinantur existentiam esse rem vel modum ex naturarei ab essentia actuali distinctum, putant in omni proprietate verum esse, asserentes existentiam esse quoddam accidens pertinens ad certum praedicamentum, nimirum ad praedicamentum quando vel quantitatis. Quorum fundamentum est quia duratio et existentia idem sunt; nam durare nihil aliud esse videtur quam existere; sed duratio est accidens rei quae durat, et proprie collocatur in praedicamento quantitatis sub specie temporis, si duratio successiva sit, vel in praedicamento quando, si sit alterius rationis.

 

2. Reiicitur.— Haec vero sententia ab omnibus fere doctoribus reiicitur; nam esse aeque patet ac ipsum ens, cum ens ab esse dictum sit; unde, sicut ens non pertinet ad certum genus, sed transcendit omnia praedicamenta, ita et esse. Item quia per se est incredibile existentiam substantiae esse proprium accidens. Primo, quia alias non esset esse simpliciter, sed secundum quid, unde et generado substantiae non esset generado simpliciter, sed secundum quid, quia terminaretur ad quoddam accidens; nam terminatur ad esse, ut dicitur V Phys., c. 1. Secundo, quia si existentia esset accidens, ergo vel commune, vel proprium. Non primum, quia accidens commune potest abesse sine subiecti corruptione et provenit ab extrinseco subiecto praeexistenti. Neque etiam potest esse accidens proprium, quia proprium consequitur et resultat ex re iam existente; et ideo non per se primo fit per generationem vel creationem, sed resultat ex re producta per generationem vel creationem. Tertio, quia alias deberet existentia esse inhaerens subiecto et ab illo pendens; unde oporteret illud supponere existens. Quarto, quia actus esse debet proportionatus potentiae; essentia autem substantialis, praesertim iuxta hanc sententiam, est in potentia substantiali ut per existentiam actuetur; non potest ergo existentia esse accidens, sed actus substantialis eius. Tandem quia alias omnis essentia substantialis existens esset unum per accidens et non per se, quod est valde absurdum. Et hae rationes probant etiam existentiam uniuscuiusque accidentis non posse esse rem alterius praedicamenti, sed existentiam quantitatis participare eamdem rationem quantitatis, cum habeat per se extensionem proportionatam quantitati, et per se pertineat ad complendum effectum formalem quantitatis, qui est esse quantum, et idem est, servata proportione, in qualitate et aliis. De duratione autem, vel negandum est esse in re idem omnino cum existentia, vel, si sunt omnino idem, negandum est durationem secundum rem esse accidens, sed solum secundum quemdam modum praedicationis aut denominationis nostrae, qui ad distinguenda praedicamenta sufficiat; de qua re dicemus infra, tractando de praedicamentis.

 

3. Sententia tenenda.— Quapropter qui melius sentiunt, etiam suppossita distinctione essentiae ab existentia, dicunt existentiam esse quemdam actum seu terminum essentiae eiusdem praedicamenti cum illa, quamvis in eo non directe, sed reductive collocetur. Ita sumitur ex D. Thoma, q. 5 de Potent., a. 4, ad 3; et late Capreol., In I, dist. 8, q. 1, conclus. 3; et Caietan., de Ente et essent., c. 4, proxime ante q. 5, et c. 5, q. 10, ad 8.

Quae sententia, supposita distinctione, facile defendi potest. Nam quod aliqui obiiciunt, quia si existentia habet propriam entitatem aut modum entis, non est cur non sit ens completum, vel cur sub aliquo genere non directe collocetur, hoc (inquam) facillime expeditur, et in simili quaestione ab omnibus necessario solvendum est, quoniam alias aeque probaret subsistentiam esse modum accidentalem, directe constitutum in aliquo praedicamento, et modum inhaerentiae suum etiam praedicamentum constituere. Dicendum ergo est in ea sententia existentiam non esse ens completum, quia per se instituta est ut sit actus essentiae unum per se cum illa constituens; et eadem ratione ad idem genus cum illa pertinere, non tamen directe, sed per reductionem, quia est per modum partis seu actus eiusdem generis, et componentis unum per se cum illa. Et ideo contra praedictam distinctionem existentiae et essentiae non sumus usi huiusmodi ratione, quod existentia sit vel non sit accidens.

 

4. Obiectioni respondetur.— Solum posset obiici quia quando aliquid reducitur ad praedicamentum aliquod tamquam actus constituens, saltem necesse est ut ipsum constitutum directe collocetur in tali praedicamento; sed res existens, ut existens, non collocatur in aliquo praedicamento, quia series praedicamentorum abstrahunt ab actuali existentia; nam in praedicamento solum collocantur res secundum ea praedicata quae necessario seu essentialiter eis conveniunt; ergo existentia nec reductive potest ad praedicamentum pertinere. Unde e contrario etiam argumentari possumus: nam res completae constituuntur in praedicamento secundum totum complementum quod in suo genere habent; non constituuntur autem prout existentes sunt; ergo existentia non pertinet ad complementum earum; ergo erit accidens earum et non faciet unum per se cum illis, sed per accidens; nam quod facit unum per se, pertinet ad complementum illius entis quod constituit. Dicunt aliqui (fortasse ad vitanda haec et similia argumenta), existentiam correspondentem essentiae uniuscuiusque praedicamenti non tam reduci ad illud praedicamentum, quam esse supra omne praedicamentum et participari ab unoquoque, tamquam quid excellentius omni re et omni essentia collocata in praedicamento. Ego vero existimo existentiam ut actu exercitam non proprie collocari in praedicamento, non propter excellentiam eius, de qua infra dicemus, sed quia talis existentia non est proprie alia ab existentia potentiali seu in actu signato concepta, quae in praedicamento collocatur; sed ut est in actu, dicit quemdam statum minime necessarium ad seriem praedicamentorum.

 

5. Proposita ergo argumenta recte declarant quomodo existentia actualis non possit addere rem aut modum realem supra totam entitatem essentiae individuae, quatenus est substantia creata et omnino completa, et collocata directe in praedicamento substantiae sub specie ultima. Quia solae res singulares per se primo existunt; ergo res actu existens nullam rem addit supra totam substantiam individuam in praedicamento collocatam. Patet consequentia, quia illa res neque est accidens, ut probatum est, neque est partialis vel incompleta substantia; alias ulterius compleret substantiam cui adiungeretur, quod esse non potest, quia sumebatur substantia omni modo completa in suo genere, et ut sic collocata in praedicamento substantiae. Dicendum ergo est substantiam existentem collocari in praedicamento substantiae; tamen, quia collocari in praedicamento non est aliquid rei, sed rationis, ideo non indigere actuali existentia in actu exercito, ut in praedicamento collocetur; collocari tamen nihilominus prout quid existens est in actu signato, seu ut possibiliter existens. Ex quo necessario fit ut ipsa actu existens non addat rem novam, seu novum modum supra ipsam totam ut possibiliter existentem, ita ut additio fiat unius rei vel modi actualis supra aliam rem actualem, sed addit potius (ut ita dicam) seipsam totam; quia, cum era tai.tum in potentia, nihil erat; et cum est actu, tota est aliquid.

 

6. Atque hinc etiam fit ut non possit existentia ita esse aliquod incompletum ens, ut sit ex natura rei distinctum ab alio reali et actuali ente, cuius sit modus vel actus et cum quo unum completum ens componat. Quia omne compositum seu completum ens creatum potest concipi cum toto suo complemento et omni modo suo, ut praescindens ab actuali exercitio existentiae, vel ut includens illam in esse possibili seu in actu signato. Quia ergo doctores citati in hoc sensu vocant existentiam substantiam incompletam et modum vel actum substantiae, ideo eorum sententia [9] nobis non probatur. Si autem loquerentur tantum secundum metaphysicam abstractionem rationis, sic concedi optime posset existentiam, ut a nobis concipitur ratione distincta ab essentia, esse quid incompletum, et concipi ut modum vel actum essentiae. Sicut vocamus entia incompleta, differentias quibus contrahitur genus, aut haecceitatem qua determinatur species ad esse individui, et modos quibus determinatur ens ad inferiora, quae omnia non re, sed ratione distinguuntur a rebus quas contrahunt vel constituunt; et revera multi auctores citati pro secunda opinione in hoc tantum sensu aiunt existentiam esse modum essentiae. Quod praesertim explicuit Fonseca, qui comparat hunc modum cum modis determinantibus ens ad genera summa; solumque differt a nobis, quod huiusmodi distinctionem ipse vocat formalem et ex natura rei; nos autem solum distinctionem rationis fundatam in re. Citatque Fonseca in suam sententiam Alexandrum Alens., VII Metaph., text. 22, ubi in ultima quaestiuncula ex professo tractat praesentem quaestionem et expresse docet nostram sententiam, et melius et clarius quam caeteri auctores illam declarat.

 

7. Existentia quonam sensu dicatur contingenter de creatura.— Et iuxta hunc eumdem sensum exponendum est quod interdum a gravibus auctoribus dicitur, existentiam seu existere dici de creaturis contingenter seu accidentaliter; contingenter enim dicitur de creatura absolute sumpta, quia de se praescindit ab hoc ut creata vel creabilis tantum sit; et nomen creaturae, ut dixi, in ea locutione in hac latitudine est accipiendum. Nam, si creatura sumatur tantum pro re actu creata, illi, ut talis est, non contingenter, sed necessario convenit esse; illa vero necessitas non est absoluta, sed conditionata, secundum quam dixit Aristoteles rem, quando est, necessario esse. Accidentaliter vero dicitur existere de creatura, non secundum rem quae praedicatur, sed secundum figuram praedicationis, quia creaturae secundum se conceptae potest convenire existere et non existere, quamvis, quando non existit, iam revera non est creatura, nisi obiective tantum, seu creabilis potius. Haec autem contingens seu accidentalis praedicatio non est signum distinctionis realis, vel ex natura rei inter essentiam actualem et existentiam, quia praedicationes fiunt iuxta modum concipiendi nostrum, et ita cum praedicari dicitur contingenter existere de essentia creaturae, non, concipitur essentia ut actualis. Sicut etiam differentia dividens genus dicitur accidentaliter praedicari de illo; et similiter individuatio de specie; et dici posset contingenter ei convenire, quamvis in re ipsa non distinguatur individuum ab specie, vel differentia a genere, quia ad has locutiones sufficit modus noster concipiendi et praescindendi.

 

8. Aristoteles cur quaestionem an sit res distinctam esse voluit a quaestione quid est. Atque hinc obiter intelligitur quomodo Aristoteles distinxerit duplicem quaestionem de rebus, scilicet, an sint et quid sint; ex quo aliqui colligunt ipsum distinxisse existentiam, quae inquiritur in questione an est, ab essentia, quae per quaestionem quid est investigatur. Sed haec nulla collectio est, quia Aristoteles non tantum in ente creato, sed in ente simpliciter illas quaestiones distinxit; et nos distincte inquirimus de Deo an sit et quid sit; ad hoc ergo sufficit distinctio rationis. Est autem discrimen quoad hoc inter Deum et creaturas, quod in Deo distinguuntur hae quaestiones solum ex nostro modo concipiendi habitudinem seu connexionem praedicati cum subiecto, scilicet, confuse vel distincte; nos enim interdum concipimus aliquod praedicatum convenire alicui subiecto, non distincte concipiendo quo modo conveniat, an per se primo vel secundo, an per accidens; et ideo de Deo ipso possumus prius cognoscere quod sit, et dubitare quomodo esse illi conveniat, et an sit de essentia eius. Atque hac ratione distinguimus quaestiones an sit et quid sit Deus, quamvis in re ipsum esse sit de quidditate Dei. At vero in creaturis maius est fundamentum ad distinguendas has quaestiones, si quaestio an est sit de actuali existentia. Duplex enim esse potest sensus quaestionis an res sit. Unus, an actualiter existat; alter, an sit verum reale ens, quod esse possit. In hoc posteriori sensu vere non differt quaestio an est a quaestione quid est, nisi ut communis a particulari, quia esse in potentia sumptum, seu ens prout dicit id quod potens est esse, praedicatum est essentiale, seu de quidditate creaturae, ut in superioribus demonstratum est, quamvis, quia transcendens est, non ponatur in definitionibus rerum, ut dixit Aristoteles, VIII Metaph., text. 19, quia in omnibus, tam generibus quam differentiis, includitur. Et ideo, hoc modo sumpto ente, distinguitur quaestio an sit, in qua praecisa ratio entis includitur, a quaestione quid sit res, in qua propria rei essentia et definitio investigatur. Alio vero sensu intelligi potest quaestio an sit res de existentia actuali; et sic multo maiori ratione, fundata aliquo modo in re ipsa, distinguitur quaestio an sit a quaestione quid sit res cresta, scilicet, quia actu existere, absolute loquendo, non est de quidditate creaturae. Tamen, sicut hoc verum est absque distinctione a parte rei inter existentiam et essentiam actualem, ita etiam quaestiones illae merito distingui possunt absque rerum distinctione.

 

SECTIO VIII

 

QUAS CAUSAS, FRAESERTIM INTRINSECAS, HABEAT CREATA EXISTENTIA

 

1. Quamquam ratio existentiae eiusque identitas cum essentia actuali satis videatur ex dictis declarata et probata, tamen ad huius materiae complementum maioremque veritatis confirmationem et solutionem fundamentorum aliarum opinionum quae in prima sectione proposita sunt, oportet multa alia exacte tractare, quae de creata existentia inquiri ac desiderari possunt. Inter quae primum locuan tenet causarum cognitio, quam hic inquirimus.

 

2. Circa quam omnes philosophi, praesertim catholici, in hoc conveniunt, omne esse seu existere extra Deum indigere causa efficienti extrinseca, et consequenter finali, quia efficiens per se non operatur nisi propter finem. Neque oportet, etiam secundum Aristotelem, in hoc distinguere inter esse corruptibile et incorruptibile, materiale vel immateriale, quia quodcumque iilud sit, si non sit esse divinum, factum esse necesse est, etiam secundum Aristotelis mentem, ut supra ostendimus, tractando de causis et de primo ente. Et ex ibi dictis etiam constat hanc causam effectricem ipsius esse creati debere esse Deum, vel solum, vel cum alio. Nam, cum ipse solus ex se habeat esse, alia non possunt illud habere nisi participatum ab ipso, et consequenter per effectionem eius. Quam rationem late persequitur D. Thomas, q. 3 de Potent., a. 5, ex Aristot., II Metaph., c. 1; et Avicenna, lib. VIII suae Metaph., c. 7, et lib. IX, c. 4. In hoc ergo omnes conveniunt. Dissentiunt vero in aliis causis, scilicet, materiali, formali et efficienti proxima,  et dissensio oritur ex tractata doversitate opinionum circa distinctionem existentiae ab essentia.

 

De causa materiali existentiae

 

3. Igitur, quod spectat ad materialem causam, qui putant existentiam in re distingui ab essentia actuali, tribuunt illi aliquam causam materialem, non quidem sumptam pro materia corporali et quanta, sed generatim pro subiecto recipiente et in eo genere concurrente ad fieri et esse alicuius; sic enim aiunt essentiam esse proprium receptivum existentiae, extra quod neque fieri, neque esse potest. Quod si obiicias inde fieri nullius rei existentiam creari a Deo, quia creationi repugnat concursus materialis causae, respondent non creari quidem, sed creatione suppositi existentis concreari, et hoc modo non repugnare aliquid incompletum et quasi partiale fieri, vel potius confieri per creationem cum concursu materialis causae; sic enim forma caeli concreatur. At vero, ablata distinctione ex natura rei inter existentiam et essentiam, non est necessaria haec causalitas materialis ad effectionem existentiae, quia ubi non est distinctio, esse non potest vera et realis potentia subiectiva recipiens et actus receptus, et consequenter nec verus concursus causae materialis. Neque ad hoc sufficit constitutio [10] metaphysica ex actu et potentia ratione distinctis, quia causalitas materialis physica est et realis; et ideo nullus unquam dixit differentiam fieri ex genere tamquam ex materiali causa, vel aliquid simile.

 

4. Neque, absolute loquendo, potest satis intelligi illud causalitatis genus, quia illud non potest tribui essentiae, ut consideratae in sola potentia obiectiva; sic enim, ut saepe dixi, est simpliciter non ens et nihil; quod autem nihil est, secundum eum praecisum statum non potest habere influxum realem, neque aliquid recipere, neque aliud potest adhaerere illi. Quomodo enim adhaerebit ei, quod nihil est? Neque etiam potest tribui illa causalitas essentiae, ut iam factae et constitutae in ratione entis in actu; nam ut sic, in seipsa, ut receptiva, seu ut condistinguitur alteri actui, includit intime aliquod esse actuale extra causas, quod habet totam essentialem rationem existentiae, ut supra probavimus; ergo respectu illius non potest essentia comparari ut potentia recipiens, quia actus qui recipitur in potentia non includitur intrinsece in ipsa potentia, seu in entitate quam requirit, ut sit receptiva, ut in superioribus etiam satis declaratum est; ergo existentia creata, ut sic, non requirit hoc genus causalitatis ex parte essentiae. Unde, cum una essentia non habeat nisi unam existentiam, ut supra etiam probavimus, nulla existentia creata requirit hanc causalitatem ex parte essentiae.

 

5. Solum ergo potest aliqua existentia requirere causam materialem quando essentia actualis illam postulaverit; nam, cum in re sint idem, ex eisdem causis physicis oriantur necesse est. Ita fit ut existentia substantiarum immaterialium nullam habeat materialem causam; existentia autem substantiarum materialium habet illam, eo modo quo earum essentia. Unde, si sit sermo de substantia completa, esse eius habet causam materialem intrinsece componentem illud; esse vero formae materialis habet similiter causam materialem, non quidem componentem, est enim illud semper simplex et partiale, sed sustentantem et recipientem illud. Quo etiam modo omne esse formae accidentalis, sive spirituale sit, sive materiale, habet ex natura sua materialem causam a qua sustentetur. Esse vero formae substantialis spiritualis, qualis est sola anima rationalis, non habet causam materialem, non quia illud esse sit completa existentia, ut quidam dicunt, nam, si existentia non est alia res ab essentia, cum essentia animae rationalis non sit completa in genere substantiae, nec existentia eius potest esse completa, sed quia illud esse est spirituale, et ideo independens a materia; et cum alioqui sit substantiale, et est etiam independens a subiecto et ex natura sua aptum ad subsistendum incompleta saltem subsistentia. Denique esse ipsius materiae nullam habet propriam materialem causam, sicut neque ipsa materia, cum sit primum subiectum, causam materialem habere potest.

 

De causa formali existentiae

 

6. Rursus dicendum est de causa formali existentiae. In qua re fere omnes qui distinguunt ex natura rei existentiam ab essentia, dicunt formam esse causam formalem existentiae. Putantque esse sententiam Arist., V Metaph., c. 8, text. 15, dicentis: Alia est substantia in rebus, quae est causa existentiae, ut anima in animali; et II de Anim., c. 4, text. 36, ubi ait animam esse causam ipsius esse, seu cur sit animal; et II Phys., c. 1, text. 12, ait res per materiam esse in potentia et per formam esse in actu. Et Boetius, lib. de Unitate et uno, ait omne esse fluere a forma. D. Thomas etiam saepe ita loquitur, ut I, q. 48, a. 1, II cont. Gent., c. 54 et 55; Commentator, II Phys., text. 12, et II de Anim., text. 8; et ibidem Themistius, c. 1 et 6 suae Paraphras. Et denique tam vulgatum est hoc axioma inter philosophos, ut minime negari posse videatur; nam per formam constituitur res in actu, et omnis actus est a forma; existentia autem est potissimus actus. Item generatio est mutatio de non esse ad esse; sed generatio est ad formam; ergo esse etiam est a forma; ideo enim generatio est ad esse, quia est ad effectum formae. Alii vero auctores distinctione utuntur, nam duplex est esse. Aliud entitativum vocant, aliud formale; hoc posterius dicunt esse a forma, et ita intelligunt citata loca Aristotelis; illud vero prius negant semper esse a forma, quia materia habet suam propriam existentiam, quam non habet a forma.

 

7. Ego vero, quamvis posteriorem sententiam in sensu quo ab auctoribus traditur veram esse existimem, nihilominus censeo in vero et proprio sensu, simpliciter et sine distinctione dicendum esse omne esse vel esse formae, vel a forma in suo genere causae. Quod ut declarem, suppono quaestionem esse de esse substantialis existentiae; nam esse accidentale certum est esse a forma accidentali respectu subiecti seu totius compositi; nam respectu ipsius formae, non proprie est ab ipsa per propriam et realem causalitatem, cum in re sit ipsamet forma, in quo eadem ratio est et proportio de forma substantiali, ut dicemus. Deinde suppono esse sermonem de esse in substantiis materialibus; nam in spiritualibus proprie non est forma substantialis quae causalitatem formalem habere possit; nam, licet illae substantiae dici soleant formae subsistentes, non ita vocantur quia sunt formae informantes, sed quia sunt essentiae perfectae, habentes per suas formales differentias perfectum et completum esse essentiae; in illis ergo substantiis existentia non habet causam formalem physicam; an vero ab ipsamet essentia dici possit esse formaliter oriri, constabit ex dicendis. Rursus formam esse causam totius existentiae in causis materialibus, quatuor modis potest intelligi. Primus est, quia forma complet formaliter proprium susceptivum existentiae. Secundus, quia a forma resultat existentia ut ab intrinseco principio formali. Tertius est, quia forma intrinsece componit existentiam totius substantiae per modum actus. Quartus est, quia a forma pendet aliquo modo omne esse substantiae.

 

8. Igitur qui putant existentiam esse quamdam entitatem simplicem re distinctam a materia et a forma et a natura ex utraque composita, nec dicunt nec dicere possunt formam esse causam formalem existentiae tertio modo supra posito. Neque etiam dicere possunt existentiam esse effectum formalem primarium formae, tum quia talis effectus est inseparabilis a forma informante, existentia autem in eorum sententia est separabilis, ut in humanitate Christi; tum etiam quia hic effectus necessario esse debet aliquo modo compositus ex ipsa forma, et intrinsece includens illam; unde non potest ab illa distingui ut simplex entitas a simplici entitate, sed ut totum a parte. Atque ita aiunt esse essentiae seu constitutionem essentiae esse primarium effectum formae; existentiam vero esse secundarium, altero ex duobus primis modis superius positis. Ex quibus prior est magis receptus inter thomistas, ut patet ex Capreolo, In I, dist. 8, q. 1, a. 3, ad 3 Henr., et ad 3 Gerard. contra primam conclusionem; Soncinate, VII Metaph., q. 22, praesertim in solutionibus argumentorum; et Caietano in locis supra citatis, de Ente et essentia, ubi comparat formam et existentiam diaphaneitati seu perspicuitati et lumini; per diaphaneitatem enim constituitur aer formaliter in ratione proximi receptivi luminis, atque hoc modo complet forma essentiam in ratione proximi receptivi existentiae, quae in tota essentia immediate recipitur et non in sola forma. Quod intelligunt, quando forma est materialis et inexistens; nam, si sit spiritualis et subsistens, ut anima rationalis, prius natura in se recipit existentiam propriam et deinde illam communicat toti composito. Unde talis forma non solum complet susceptivum existentiae, sed etiam ipsa est primum susceptivum existentiae, iuxta mentem D. Thomae, I, q. 76, a. 4, et de Ente et essentia, c. 5, in fine, ubi Caietanus late id defendit. Quo fit ut formae angelicae sint multo magis per seipsas susceptivae existentiae.

 

9. Verumtamen hic modus dicendi revera non declarat causalitatem formalem, sed potius materialem formae respectu existentiae. Nam esse susceptivum existentiae non est esse causam formalem eius, sed materialem potius; ergo quod complet susceptivum existentiae, etiamsi formaliter illud compleat,non potest dici causa formalis existentiae. Item anima rationalis vel essentia angelica, eo quod per seipsam sit susceptiva suae existentiae, non dicitur causa formalis eius; ergo multo minus inferior forma, eo quod sit pars essentiae susceptivae existentiae formaliter complens illam, dici potest causa formalis eius. Praeterea, quis unquam dixit quantitatem esse causam formalem omnium qualitatum materialium, eo quod formaliter constituat proximum susceptivum earum? aut perspicuitatem vel lumen esse causam formalem specierum sensibilium, quarum proximum susceptivum constituit? In quibus exemplis et infinitis aliis quae afferri possent, forma constituens susceptivum revocatur ad causam materialem, vel ut potentia proxima recipiens, vel ut dispositio. Sic ergo dicendum est in praesenti. Et licet hoc videri possit ad modum loquendi spectare, tamen ad rem declarandam multum refert, nam hinc constat Inane modum causandi existentiam non esse diversum a praecedenti de causa materiali, et consequenter non magis esse possibilem aut verum quam praecedentem. Unde, qua ratione ostendimus essentiam non posse esse causam materialem existentiae, concludi potest formam non posse esse hoc modo causam eius. Accedit quod in hoc modo causalitatis supponitur formam prius natura in re ipsa uniri materiae et habere in ipsa suum primarium effectum formalem, quam habeat existentiam, quod tam est inintelligibile, quam quod res sit vel concipiatur esse in rerum natura, praecisa existentia, de quo inferius iterum dicam. Denique, licet daremus formam se habere hoc [11] modo ad existentiam integram totius essentiae, tamen hactenus probatum non est non posse dari existentiam partialem, aut quamlibet partem essentiae non posse esse per seipsam susceptivam suae accommodatae existentiae, sicut per seipsam est capax sui proprii esse essentiae et suae propriae actualitatis. Propter hoc ergo cen, seo falsum esse formam esse causam formalem existentiae illo primo modo.

 

10. Alii ergo etiam thomistae addunt secundum modum, quem esse verum non aliter persuadent nisi quia, cum esse inseparabiliter comitetur formam, rationi consentaneum est ut dimanet ab illa. Sed contra illum urgentius applicari possunt rationes factae contra praecedentem. Primo, quia hoc genus causae non est formalis, sed efficientis; sicut quamvis passiones manent a forma, non est causa formalis earum, sed efficiens. Et similiter natura substantialis, licet ab ea resultet subsistentia, non est formalis causa eius, sed efficiens per naturalem resultantiam; et idem est in omnibus similibus. Deinde hinc evidentius constat impossibile esse quod essentia creata, prius natura quam intelligatur affecta existentia, intelligatur habere sufficientem entitatem et sufficiens esse ad hoc genus causalitatis; quia, ut sic concepta, vel est ens in potentia, et sic non potest esse principium effici°ns nec seipsam reducere in actum, vel concipitur ut ens actu, et sic iam concipitur ut includens actuale esse extra causas, auod est esse existentiae. Denique, D. Thom., I cont. Gent., c. 22, et aliis locis, omnesque eius discipuli ex professo probant non posse creaturam esse causam efficientem suae existentiae, quorum rationes, si attente ponderentur, aeque probant de omni causalitate effectiva, etiam per naturalem resultantiam, quia etiam hic modus causandi supponit existentiam in suo principio; ideoque non minus repugnat idem esse causam suiipsius hoc modo, quam per propriam actionem et per se efficiendo. Denique, licet admitteremus hoc genus emanationis existentiae ab essentia actuali, nulla ratione est hactenus probatum non posse a qualibet essentia partiali manare propriam et accommodatam partialem existentiam.

 

11. Propter nonnullas ergo ex his rationibus, iam aliqui thomistae absolute negant formam esse causam formalem vel efficientem existentiae; quia nec duo illi modi eis probantur, neque alii duo a nobis positi locum habent, supposita distinctione reali existentiae ab essentia, quam ipsi defendunt. Contraria vero sententia supposita, optime et consequenter dicitur formam formaliter constituere et intrinsece componere existentiam naturae vel suppositi constantis ex materia et forma, quia formaliter complet et componit actualem essentiam eius totamque eius entitatem. Sed, ut formales sint locutiones, oportet in ipsa forma ratione distinguere essentiam ab existentia; nam, cum dicitur forma hoc modo componere existentiam, non est intelligendum de essentia formae praecise concepta, nam ut sic nihil actu causat, sed concipitur ut potens causare; intelligendum ergo est de essentia formae actualis et ut est suamet existentia. Atque in hunc modum facile constat quomodo forma sit causa, in suo genere, existentiae totalis rerum naturalium; de qua non incommode exponi possent dicta Aristotelis et aliorum auctorum, nam sola haec existentia est esse simpliciter, de quo ipsi loquuntur.

 

12. Existentiam materiae an causet forma.— Non potest autem forma esse hoc modo causa formalis propriae et intrinsecae existentiae materiae, quia non est pars ipsius materiae, neque illam intrinsece componit in sua entitate et essentia actuali, in qua necesse est existentiam includi, ut supra ostensum est. Nihilominus tamen est forma aliquo modo causa formalis existentiae materiae, quia, ut materia sit, indiget informatione formae et ab illa pendet modo superius declarato, disp. XV et XXVIII, et sic nullum est esse existentiae in composito, nec integrum nec partiale, quod vel non sit esse ipsius formae, vel a forma aliquo modo non pendeat. Nam ipsum esse partiale formae non pendet ab ipsa in genere causae formalis, quia non est causa formalis suiipsius, physice et secundum proprietatem causae formalis loquendo, et ideo non dixi absolute omne esse provenire a forma ut a causa formali, sed vel esse ipsius formae, vel dependere ab illa ut a causa formali. Metaphysice autem aut secundum rationem potest dici forma ratio formalis suae propriae existentiae, quia per seipsam seu per entitatem suam formaliter habet illam, quamvis effective habeat ab alio; quomodo etiam formae angelicae per suam formalem entitatem existunt. Et iuxta haec possumus etiam testimonia superius adducta generatim interpretari.

 

13. Obiectioni satis fit.— Dices: ergo etiam omnis existentia. substantiae materialis, vel est materiae, vel est a materia in suo genere causae; ergo non est cur hoc peculiariter tribuatur formae. Respondetur concedendo priorem consequentiam, formaliter intellectam de existentia substantiae materialis ut sic, vel de existentia materiali. Quod ideo addo, quia, licet sola existentia animae rationalis non pendeat a materia, tamen illa non est substantia materialis, et quatenus est forma materiae, etiam pendet ab illa quantum ad actualem unionem. Esse vero totius compositi ex esse materiae intrinsece constat, et esse omnium aliarum formarum ab ipsa materia pendet, et hoc modo est materia causa in suo genere omnis existentiae substantiae materialis. Nihilominus tamen negatur posterior consequentia; peculiari enim ratione tribuitur esse formae, quia illa est actas complens ac perficiens esse simpliciter. Sicut etiam essentia ve1 esse essentiae tribuitur specialiter formae, quamvis materia sit etiam pars essentiae, quia forma est quae complet essentiam et quae determinat materiam ut sit pars huius essentiae, cum ipsa de se indifferens sit ut sit pars huius vel alterius naturae. Immo, si attente legatur Aristoteles, citato loco, II de Anim., clarius loquitur de esse essentiae quam de esse existentiae; cum enim dixisset animam esse causam esse [12] viventium, subdit: Vivere autem viventibus est esse. Constat autem quod vivere in actu primo et radicali (de quo ibi est sermo) est esse essentiae viventium, et quod etiam corpus est causa materialis vitae viventium; tribuitur ergo vivere ipsi animae, quia complet illud et distinguit ab alio esse, non quia consortium causae materialis excludat. Idem ergo dicendum est, etiamsi per esse existere intelligamus, quod non nego Aristotelem intellexisse. Immo ex hoc loco colligo, ex sententia Aristotelis, esse essentiae actualis et esse existentiae reipsa idem esse, nam Aristoteles solum loquitur de esse in actu, ut D. Thomas et omnes exponunt, quod plane idem est quod existere, et tamen ait vivere in viventibus esse huiusmodi esse quod est essentiale ipsi viventi.

 

14. Essentia an sit finalis causa existentiae.— Sed obiiciet tandem aliquis, nam ex dictis sequitur essentiam nullo modo esse causam existentiae propriae et sibi adaequatae, per quam immediate ac formaliter existit; quia exclusimus omnem rationem causar intrinsecae, et tamen constat etiam esse non posse causam extrinsecam. Ad hoc quidam thomistae concedunt essentiam non esse causam formalem, nec efficientem, nec finalem existentiae; excipiunt autem materialem. In quo consequenter loquuntur supposita distinctione quam ponunt, non tamen consequenter loquuntur in rationibus quibus utuntur ad excludendum genus causae efficientis, quia etiam essentia, ut sit causa vere recipiens, requirit esse essentiae actualis. Deinde non video cur excludant causam finalem, cum existentia non ob aliud sit, nisi ut ipsam essentiam in rerum natura constituat. Unde ipsimet aiunt existentiam non esse ens, quia non est id quod est, sed quo essentia est; est ergo (ut ita dicam) entis ens, et consequenter est propter illud, nempe propter essentiam, saltem ut existentem. In principio autem a nobis posito, concedendum quidem est essentiam non habere veram causalitatem realem circa existentiam propriam, quia ubi non est in re distinctio, nec causalitas realis esse potest. Neque hoc est ullum inconveniens, quia nulla est necessitas quod existentia creaturae habeat intrinsecum principium in ipsa, nisi in quantum ipsamet essentia potest habere tale principium, scilicet, materiam vel formam; sed satis est quod sit ab extrinseca causa efficienti., de qua sola dicendum superest, quod sectione sequenti praestabimus, ut distinctius procedamus.

 

SECTIO IX

 

QUAE SIT PROXIMA EFFICIENS CAUSA EXISTENTIAE CREATAE

 

1. De causa efficienti existentiae earum rerum quae per solam creationem fiunt, nulla est quaestio, quia supponimus solum Deum esse causam illius, quia solus est omnium creator. De existentia autem rerum quae generantur et corrumpuntur, sub his comprehendendo omnia quae fiunt per mutationem ex praesupposito subiecto, sive substantiae sint, sive accidentia, difficultas est an haec etiam existentia fiat a solo Deo. De qua re tres reperio sententias.

 

Prima sententia, soli Deo tribuens efficacitatem existentiae

 

2. Asserunt quidam novi S. Thomae interpretes, I, q. 3, a. 4, solum Deum absque propria efficientia ullius causae secundae principalis vel instrumentalis efficere existentias rerum omnium, et adducunt D. Thom., I, q. 8, a. 1, q. 45, a. 5, II cont. Gent., c. 21, et lib. III, c. 66. Rationes eorum sunt: prima, quia solus Deus est [ens] [13] per essentiam et omnes creaturae habent esse participatum; ergo solus Deus est qui producit esse. Probatur consequentia, quia virtus causativa existentiae supponit ipsum esse in causa agente; sed creatura non habet per se esse, sed ab extrinseca causa; ergo non est per se causativa existentiae, sicut aqua, quia per se non est calida, non est etiam per se calefactiva. Secunda, quia omnis creatura in sua actione supponit aliquid a solo Deo productum, quia non potest agere ex nihilo, sed ex praesupposito subiecto; ergo actio creaturae supponit esse; ergo non est causa ipsius esse. Tertia, quia solus Deus dat existentiam materiae primae, quia a solo ipso fieri potest et conservari; ergo causae secundae non faciunt existentiam qua materia prima conservatur et existit, quia alias illam producerent et corrumperent; sed materia non existit nisi per existentiam totius; ergo causae secundae non efficiunt existentiam totius substantiae. Quarta, quia non possumus alia ratione explicare Deum esse causam totius entis, nisi quia ipse solus causat esse tam formae quam materiae totius. Vel si creaturae hoc ipsum efficiunt, dicentur etiam causae totius entis.

 

3. Quod si inquiras quidnam causae secundae efficiant, si non dant esse, vel quomodo generent, cum generatio tendat ad esse, respondent agentia secunda complere susceptivum ipsius esse inducendo formam in materiam, et quia talis forma semper est determinata, ideo consequenter determinant et limitant existentiam seu actionem Dei, ut talem et tantam (ut ita dicam) existentiam conferat, nam omnis actus receptus limitatur a susceptivo. Unde sequitur ulterius etiam efficere ut existentia essentiae uniatur, quia ultimo disponunt et determinant essentiam ad receptionem talis existentiae. Atque ita tandem, licet non efficiant existentiam, efficiunt rem existentem, sicut homo generat hominem, licet non efficiat animam, quia unit illam.

 

Secunda sententia, quae praeter Deum solum admittit instrumentalem causam existentiae

4. Secunda sententia est existentiam fieri a solo Deo ut causa principali, concurrente autem causa secunda, solum ut instrumento. Ita Ferrar., II cont. Gent., c. 21, cuius sententia duobus modis posset intelligi: uno modo, utendo late nomine instrumenti, prout omnis causa inferior subordinata alteri et indigens influxu illius ad omnem suam perationem potest instrumentum illius appellari, et in hoc sensu loquitur Ferrar. supra, et non ita in re differt a vera sententia statim explicanda; ideoque ibi carpit Scotum, eo quod D. Thomae imposuerit quod dixerit causas secundas non efficere esse. Alio modo potest intelligi illa opinio de instrumento proprio, prout distinguitur a causa principali, etiam secunda et proxima, et in hoc sensu referri solet haec sententia, quod asserat causam secundam, ut principalem et agentem propria virtute, efficere essentiam sibi similem, existentiam vero solum ut instrumentum et in virtute Dei, quamquam in hoc sensu nullum memini me legisse huius sententiae assertorem. Fundari autem solet in quibusdam locutionibus D. Thomae, I, q. 45, a. 5, q. 5 de Veritate, a. 9, ad 7, q. 3 de Potent., a. 1, ubi ait quod nulla res dat esse nisi in quantum est in ea participatio divinae virtutis, et adducit propos. 3 ex lib. de Causis, qua dicitur: Anima nobilis habet operationem divinam an quantum dat esse. Dicit etiam ibidem solum Deum dare esse ut sic, causas vera secundas determinare illud ad hoc vel illud esse. Et adducit propos. 18 lib. de Causis, ubi dicitur Deum dare esse omnibus per modum creationis; agentia vero secunda dare vivere aut sapere per modum informationis. Denique III cont. Gent., c. 66, ex professo probat causam secundam non dare esse nisi in quantum agit virtute divina. Rationes quae pro hac sententia fieri possunt, ad rationes factas pro prima sententia reducuntur.

 

Tertia sententia, tribuens causis secundis propriam efficaciam existentiae

 

5. Tertia sententia est existentiam, quando per generationem fit, a causa proxima fieri ut a propria et principali causa in suo ordine, subordinata per se Deo ut primae causae. Hanc sententiam intendit D. Thomas citatis locis, et III cont. Gent., c. 13, et I, q. 104, a. 1, et q. 7 de Potentia, a. 2; et ita intelligunt et opinantur omnes antiqui thomistae, praesertim Caiet. et Ferrar. super D. Thomam, locis citatis; et Scotus, In IV, dist. 1, q. 1, ex professo, licet falso putet D. Thomam sensisse contrarium. Estque haec sententia verissima, et evidenti fere ratione, ut opinor, demonstrari potest.

 

Resolutio quaestionis, et ultimae sententiae confirmatio

 

6. Dicendum est ergo primo causas secundas vere ac proprie efficere existentiam suorum effectuum, prout ab ipsis fiunt. Hanc conclusionem ostendo, primo demonstrando debilitatem rationum quibus oppositum probatur; nam si nulla est ratio ob quam hic effectus negetur causis secundis, nemo (credo) negabit esse illis attribuendum; nam Deus creavit illas cum omni virtute ad communicandum se et producendos perfecte suos effectus cuius erant natura sua capaces. Quid ergo est ob quod creatura sit incapax virtutis ad faciendam existentiam? An quia ex se existentiam non habet, sed ab extrinseco agente Deo? At vero essentiam ex se non habet, sed ab extrinseco agente Deo; ergo neque essentiam facere poterit; quid ergo facit? Igitur quod ex se non habeat, nihil refert, siquidem in se habet, undecumque habeat. Retorqueatur ergo prima ratio primae sententiae in hunc modum: solus Deus est sua realis essentia per essentiam; omnes vero creaturae habent essentiam participatam a Deo, unde in lib. De Caus., propos. 18, sic dicitur: Res omnes habent essentiam propter ens primum; ergo solus Deus efficit omnem essentiam. Sicut ergo haec consecutio nulla est, quia creatura per essentiam participatam, quam a Deo habet, est effectrix similis essentiae, ita in simili forma applicata ad existentiam, nullam habet vim, sed solum concludit creaturam non posse efficere esse nisi per esse receptum a prima causa, quod est verissimum.

 

7. At (inquiunt) saltem creatura non per se efficit esse, sicut aqua calida non per se calefacit. Sed contra, nam, licet aquae non per se attribuatur calefactio, tamen et vere ac proprie calefacit, et quatenus calida est, per se calefacit, etiamsi per calorem ab extrinseco agente receptum calefaciat; ergo creatura, quatenus existens est, vere ac per se poterit efficere existentiam, etiamsi suum esse ab alio habeat. Unde in hoc admittimus comparationem, in alio vero inter aquam respectu caloris et creaturam respectu sui esse; nam aqua non solum ex se non habet calorem, sed etiam illum nullo modo includit nec requirit ut sit aqua, nec per se habet illud adiunctum, sed omnino per accidens, et ideo actio caloris per accidens dicitur convenire aquae absolute dictae. At vero creatura, quamvis ex se non habeat esse, tamen, ut sit actu creatura, necessario ac per se illud includit ac requirit; non efficit autem existentiam creatura in potentia, sed creatura in actu; facit ergo ut causa per se et ex vi propriae et connaturalis entitatis quam a Deo recepit. Confirmatur, nam hic etiam applicari potest argumentum factum, quod creatura non causaret per se in suo effectu essentiam seu esse essentiae, quia neque hoc efficit per essentiam quam ex se habeat, sed quam a Deo recipit; quod tamen falsum esse etiam alii auctores non diffitentur. Constat igitur primam rationem ob quam haec efficientia denegatur creaturae, omnino invalidam esse.

 

8. Secunda ratio improbatur.— Secunda vero ratio aeque est inefficax. Primo, quia ad summum concludit creaturam non efficere illud esse quod ad eius actionem supponitur; ex quo etiam recte concluditur non posse creaturam efficere omne esse, nam aliquod supponi debet a solo Deo factum. Quod vero creatura non efficiat aliquod esse, illud, scilicet, ad quod eius actio terminatur, seu quod convenit effectui per illam producto, nullo modo potest illa ratione concludi, quia illud esse quod terminat actionem diversum est ab eo quod praesupponitur actioni; potest ergo creatura illud efficere, quamvis hoc praesupponat. Et declaratur amplius haec ratio, nam duplex subiectum intelligi potest supponi ad actionem creaturae. Unum remotum, quod non manet in termino actionis, et habet rationem termini a quo, ut est lignum ex quo ignis generatur. Aliud proximum, manens sub utroque termino, ut est materia prima. De priori verum est, naturaliter loquendo, praesupponi existentiam eius ad actionem causae secundae; illa tamen existentia destruitur per actionem eiusdem causae; ergo hoc nihil obstat quominus existentia rei genitae fiat ab eadem causa. Immo, unum ex altero naturaliter consequitur, nam a quo est unius corruptio, solet esse alterius generatio, per se loquendo. De posteriori vero subiecto praecise considerato, ut per se supponitur actioni agentis, auctores illius rationis dicere non possunt in eo praesupponi aliquod esse existentiae ad actionem agentis naturalis, sed solum esse essentiae; putant enim materiam primam, ut est in instanti generationis, prius natura quam accipiat formam per actionem agentis, nullam habere existentiam. Quod autem illam habuerit toto tempore praecedenti, quatenus erat sub forma corrupti, et nihil obstat, ut in priori membro declaratum est, et est per accidens ad effectionem existentiae substantialis, quae fit in instanti generationis; ergo in eorum sententia etiam non est verum omnem efficientiam causae secundae supponere per se ac directe aliquod esse existentiae ex parte subiecti. Ut, si fingamus Deum in aliquo instanti creare materiam primam, et in eodem instanti causam secundam inducere formam in illam, concurrente Deo (ut fortasse fit in generatione vermium, vel nutritioni ex speciebus consecratis), tunc illa generatio substantialis (iuxta eorum opinionem) non supponit existentiam in materia, nec prius tempore, nec prius natura; ergo quod talis actio supponat subiectum, nihil obstat quominus per eam fiat existentia.

 

9. Obiectioni obviam itur et tertiae rationi respondetur.— Dicent fortasse obstare aliud quod in tertia ratione adiungitur, nimirum, quod tunc materia prima haberet a causa secunda existentiam per quam existit. At hoc in eorum principiis nullum inconveniens est, quia materia (ut aiunt) non habet existentiam immediate per actionem qua creatur, sed per actionem qua totum compositum recipit existentiam, sive illud creetur, sive generetur, quia non existit propria existentia, sed per existentiam totius; ergo nullum est inconveniens quod ab ea causa secunda habeat existentiam a qua totum compositum generatur, quandoquidem ad effectionem illius existentiae iam supponitur materia ut sufficiens subiectum, ex quo potest causa secunda aliquid agere. At sequi inquiunt materiam primam generari et corrumpi a causis secundis, quia per earum actionem acquirit et amittit existentiam. Sed cur non, quaeso, idem cum proportione inferunt respectu Dei, si a solo Deo sit illa existentia, nimirum ab ipso Deo materiam corrumpi et generari, quia per actionem Dei amittit et acquirit existentiam? Utrumque autem constat esse aeque falsum, cum materia sit ingenerabilis et incorruptibilis. Respondent non esse parem rationem, quia terminus actionis divinae solum est esse, quod nunquam deest materiae; causae vero particulares determinant hoc esse in quod aliud commutatur. Sed hoc est impertinens et falsum, nam si, ut res corrumpatur et generetur, satis est mutare esse existentiae, nihil refert quod hoc fiat uno vel alio modo, et per hanc vel illam actionem; si vero id non sufficit, dummodo esse in communi non interrumpatur, sed quasi continue idem esse essentiae maneat sub utraque existentia, etiamsi illa commutatio existentiarum fiat per actionem agentis naturalis, non propterea erit generatio et corruptio materiae. Eo vel maxime quod negari non potest in ea sententia quin saltem dispositive ea commutatio existentiae fiat per actionem agentis naturalis, quia dissolvit proximum susceptivum unius existentiae et componit seu disponit aliud; ergo, sicut hac ratione dicitur corrumpere unam rem existentem et generare aliam, dicetur etiam generare et corrumpere materiam primam. Vel, si hoc dici non potest, quia obstat idem esse essentiae materiae semper manens, pari ratione id non sequetur, etiamsi causa secunda efficiat existentiam. Est etiam falsum actionem Dei solum terminari ad esse ut sic, et non ad determinatum esse; nam, licet virtus effectiva Dei ex se non limitetur ad hoc vel illud esse, sed se extendat ad omne esse, tamen cum in particulari operatur, efficit vere determinatum esse, et commutat unum in aliud, et se solo potest corrumpere unum et generare aliud. Unde, licet iuxta praedictam sententiam determinatio ad tale esse in genere causae materialis vel dispositivae proveniat a causa secunda, tamen in genere causae efficientis per se est a solo Deo, quia ipse solus efficit existentiam et talem existentiam; ergo ipse solus etiam generabit et corrumpet materiam primam, si ratio illa efficax est; non sunt ergo hae rationes solidae neque consequenter adductae in eorum doctrina.

 

10. Simpliciter tamen loquendo, verum est in proprio subiecto generationis quod sub utroque termino manet, quod est materia prima, supponi aliquod esse existentiae a solo Deo factum ad omnem actionem agentis naturalis, quia supponitur materia prima creata et habens suum proprium esse essentiae in se et extra causam suam efficientem, quod sine esse existentiae intelligi non potest, ut supra probatum est. Et eadem ratione fieri non potest ut materia prima commutet propriam et intrinsecam existentiam, quin commutet propriam entitatem et actualitatem suae essentiae, et consequenter non solum generetur et corrumpatur, sed etiam annihiletur et creetur, vel transubstantietur. Ex hoc autem vero principio solum inferri potest causam secundam non posse efficere totam existentiam entis seu compositi quoad omnes partes eius; poterit tamen efficere existentiam formae in materia et generare esse totius, non quidem nullam eius partem supponendo, quia hoc non esset generare, sed creare, sed componendo illud, uniendo partes ex quibus constat, et ultimum ac formare complementum el addendo.

 

11. Quarta ratio refutatur.— Atque ita etiam constat quartam rationem inefficacem esse, nam, licet causae secundae efficiant existentiam generando totum, non tamen creando neque directe efficiendo totum esse quoad singulas partes eius, nullam praesupponendo, quod est proprium Dei, quomodo dicitur esse proprium illius efficere totum ens, ut paulo inferius declarabimus late. Nulla ergo probabili ratione negatur causis secundis virtus ad efficiendam existentiam suorum effectuum.

 

12. Secundo principaliter probatur conclusio ostendendo falsum esse modum quo praedicta sententia declarat causas secundas concurrere ad esse. Nam quod ait, causam secundam efficere determinationem ad tale esse, non vero ipsum esse, vel est sensus quod causa secunda efficit in ipsomet esse aliquam differentiam vel modum intrinsecum quo determinatur ad tale esse, et hoc est impossibile nisi efficiendo totum ipsum esse, quia actio physica non attingit modum seu differentiam metaphysicam, sed rem ipsam prout in se est, neque dicti auctores hunc sensum intendunt. Vel est sensus quod solum ex parte subiecti secundae causae determinant esse, praeparando subiectum susceptivum talis esse et non alterius, ut plane dicti auctores intendere videntur, et hoc falsum etiam esse ostenditur. Quia illa doctrina supponit, quotiescumque aliquis effectus a creatura procedit, duas actiones ibi intervenire: unam, quae est a causa secunda inducente formam in materiam solum secundum esse essentiae; aliam, solius Dei conferentis existentiam. Hoc autem falsum esse multis modis demonstro. Primo, filo vulgari axiomate, quod sicut res, ita et actiones frustra multiplicantur, quando ratio aut necessitas non cogit; hic autem nulla est ratio ad multiplicandas has actiones, ut ex praecedenti discursu satis constat. Secundo, quia, si consideretur praecise illa actio causae secundae quae dicitur antecedere ordine naturae ad actionem Dei qua fit existentia, necesse est ut propter illam detur aliquod esse existentiae, quia per illam datur aliquod esse reale, quo res quae per illam actionem immediate fit, extra causas constituitur, quod non potest esse nisi esse existentiae, ut ex superius dictis patet, et a citatis auctoribus, cum quibus disputamus, concedi necesse est; aiunt enim ibidem existentiam esse id quo formaliter res extra suas causas actualiter esse intelligitur, et probabile putant existentiam dictam esse ab extra sistere, quia per existentiam res sistit extra potentialitatem causarum.

 

13. Potestque in hunc modum declarari et confirmari, nam per illam actionem primam, quae propria dicitur causae secundae, educitur forma de potentia materiae; hoc enim est munus et haec actio naturalis agentis, ut ex I Phys., et ex dictis supra, disp. XV et XVIII, satis constat. Non potest autem intelligi eductio de potentia quin id quod educitur quasi extrahatur a potentialitate in qua antea erat et in actum reducatur; non reducitur autem in actum nisi per esse, ut supra ostensum est, et ideo generatio, ut generatio, terminatur ad esse, ut dicitur V Phys., c. 1; ergo ex vi illius actionis causae secundae datur effectui eius aliquod esse existentiae; ergo superflua est alia actio solius Dei. Patet consequentia, tum quia necesse est priorem actionem causae secundae esse etiam a Deo, quia omnis actio causae secundae essentialiter pendet a prima. Unde fit etiam illud esse quod per talem actionem datur, fieri a Deo. Ad quid ergo necessarium est ut Deus aliud esse conferat? Tum etiam quia non repugnat Deum suspendere omnem aliam actionem quam se solo facturus erat; si enim illae actiones sunt distinctae, cur non poterit Deus posteriorem suspendere? Vel certe (quidquid sit de possibilitate), licet concipiamus ita fieri, nihilominus intelligimus ex vi prioris actionis formam esse eductam de potentia materiae et actu illam informare, et consequenter aliam formam esse exclusam et totam existentiam alterius rei corruptam; ergo, etiamsi intelligamus omnem subsequentem actionem suspendi, nihilominus intelligemus ex vi huius primae actionis rem actu esse genitam et extra causas; ergo etiam intelligitur ex vi eiusdem actionis recepisse existentiam; ergo supervacanea est omnis alia actio.

 

14. Tandem declaratur in hunc modum, nam aut effectus recipit per illam actionem aliquod esse reale, vel non. Si nullum recipit, quomodo esse potest actio realis, cum omnis actio tendat ad esse? nam, ubi non est esse factum, nec potest esse fieri. Ubi autem non est fieri, neque est facere, et consequenter neque est actio realis. Nec satis est si dicatur in eodem instanti quo est illa actio dari esse effectui per aliam actionem; nam hinc solum fit ut concomitanter cum priori actione detur esse effectui, non vero quod per illam detur aliquod esse; de ratione autem realis actionis non est ut cum illa, sed ut per illam detur aliquod esse, quia alias per illam nihil fiet aut factum erit. Si autem per illam actionem fit aliquod esse reale, interrogo rursus an illud sit esse existentiae vel essentiae. Si primum, habetur intentum. Si secundum, ulterius rogo an illud esse sit in potentia tantum, et hoc dici non potest, quia hoc esse nihil est in re facta, neque est denominatio ab actione, sed a potentia agendi, ut supra ostensum est; est ergo illud esse actuale ac novum seu temporale, quia illud denuo habet effectus in se, et extra causas suas; nihil ergo illi deest ut sit esse existentiae. Et confirmatur ampliusque urgetur hoc ipsum, nam de illamet actione quae est a causa secunda interrogari potest an sit existens in rerum natura, necne, ut a causa secunda progreditur; actio enim suam proportionatam existentiam habet, sicut alia accidentia; non potest autem vel mente concipi quod actio sit egressa ab agente et non sit suo modo existens, quia neque actualitas actionis esse potest maior, neque aliter intelligi potest esse extra causas suas. Item, quia alias oportet fingere aliam actionem solius Dei, per quam illa actioni detur existentia, quod omnino ridiculum est; sicut enim ad actionem non potest esse alia actio, ita neque ad esse actionis, et quia actio et esse actionis dicunt habitudinem ad idem principium, sicut in universum accidens et esse accidentis dicunt habitudinem ad idem subiectum, nam forma et esse formae proportionem servant inter se. Quod si illa actio, ut progreditur a causa secunda, est existens, iam inde imprimis colligimus aliquod esse existentiae manare a causa secunda, nimirum existentiam actionis eius. Deinde, concludimus per illam actionem fieri esse existentiae in termino eius, quia actio existens, ut sic, terminatur ad rem existentem ut sic; totum enim esse quod est in actione, qualecumque illud sit, tendit ad terminum, et tale esse respondet in termino in facto esse, quale est in actione in fieri. Si ergo causa secunda veram actionem realem et existentem exercet, per illam communicat effectui esse existentiae, et consequenter supervacanea est illa alia actio quae dicitur esse a solo Deo.

 

15. Atque hae rationes obiter notandae sunt, nam ex eis, ut existimo, manifeste concluditur in universum omnem realem actionem et efficientiam formalissime tendere ad dandum aliquod esse existentiae suo intrinseco termino, nam, si recte applicentur, aeque procedunt de omni actione. Et inde ulterius confirmatur identitas inter existentiam et actualem essentiam; nam quae eadem formali actione simul omnino ponuntur et destruuntur, idem in re sunt, ut in superioribus tractatum est; sed hoc modo se habent existentia et essentia; ergo in re non distinguuntur. Deinde, iisdem rationibus ostenditur impossibile esse quod aliqua causa effective disponat subiectum ad aliquam existentiam recipiendam non dando illi aliquam existentiam, tum quia in universum ostensum est non posse esse actionem realem quae non det existentiam, tum etiam quia illa dispositio, quae antea erat in potentia, per illam actionem est actu; habet ergo suam essentiam in actu, et hoc est existere. Quod argumentum non solum simpliciter, sed etiam ad hominem est efficax contra dictos auctores; nam ipsi aiunt propriam passionem posse manare ab essentia, quia supponit essentiam in actu; existentiam vero non posse manare ab essentia, quia oporteret supponere essentiam in actu, quod repugnat existentiae. Simili ergo modo nos dicimus repugnare essentiam disponi effective ad existentiam, quia oporteret supponere essentiam in actu; nam effectio non versatur circa essentiam in potentia, sed circa essentiam in actu.

 

16. Ultimo ostendo falsam esse illam doctrinam ex parte alterius actionis quae soli Deo tribuitur, ut per illam solus efficiat existentiam. Et interrogo an illa actio sit propria creatio, vel eductio actus existendi de potentia subiecti seu essentiae; nam inter haec non potest medium excogitari. Non potest autem dici actionem illam esse propriam creationem. Primo, quia inde sequitur omnem existentiam creatam esse subsistentem et independentem in esse et fieri ab omni receptivo. Quod praedicti auctores in universum putant esse impossibile, et saltem constat esse falsum in existentia accidentium et formarum materialium. Secundo, quia, si existentia non distinguitur ab essentia, clarum est non posse ipsam creari si essentia non creatur; si autem distinguitur, saltem est certum existentiam non posse naturaliter fieri neque esse nisi in essentia sua et actuando illam; dependet ergo ab illa in fieri et in esse; ergo, quando fit connaturali modo, non fit per creationem. Tertio, quia alias oporteret adiungere tertiam actionem, qua existentia uniretur essentiae, sicut in generatione hominis, quia anima proprie creatur, praeter creationem eius et aliam actionem accidentalem qua disponitur seu organizatur corpus, necessaria est tertia actio substantialis, qua anima uniatur corpori, quae est propria generatio; hanc autem multiplicationem actionum in praesenti fictam esse et superfluam a fortiori probatur ex dictis, et quia nullus philosophus hactenus eas excogitavit.

 

17. Si autem altera pars eligatur, nimirum, illam actionem non esse creationem sed eductionem, sine causa tribuitur soli Deo et non etiam causae secundae. Probatur consequentia, quia talis actio neque ex modo quo fit, neque ex termino ad quem tendit, superat vim agentis creati. Primum patet, quia est actio ex praesupposito subiecto; hic autem modus agendi non excedit vires agentis creati. Secundum patet, quia quidquid est in termino seu effectu illius actionis, non excedit perfectionem agentis creati. Quod enim quidam aiunt, esse existentiae esse quid perfectissimum, et ideo non posse fieri ab agente creato, nullius momenti est, nam, licet esse existentiae, ut sic et ex suo genere, sit fortasse summa perfectio (quod postea videbimus), tamen hoc esse existentiae quod fit in igne vel in aqua, verbi gratia, non est perfectissimum, nec perfectius quam sit simile esse in igne vel in aqua generante; ergo ex nullo capite excedit perfectionem agentis creati actio productiva existentiae. Et confirmatur, nam alias agens creatum neque efficeret existentiam sui effectus, neque unionem existentiae cum essentia, ut prior opinio dicebat. Probatur sequela, quia quando forma vel actus fit per eductionem de potentia subiecti seu receptivi, eadem actione fit et unitur, quia non fit sine materiali concursu subiecti, et subiectum non potest concurrere nisi media unione, ut in superioribus, et in I tomo, in III parte, latius declaratum est; ergo, si existentia non fit per creationem sed per eductionem, eadem actione unitur qua fit; ergo, si causa secunda non facit existentiam, neque etiam unit illam.

 

18. Directe ostenditur assertio nostra.— Atque ex his tandem quibus et fundamenta primae sententiae et modus explicandi illam improbata sunt, est facilis directa probatio assertionis nostrae. Primo, quia unica et eadem actione fit res existens et existentia eius, ut ostensum est; sed causae secundae efficiunt suos effectus reales et existentes; ergo efficiunt existentias eorum. Secundo, quia omnis vera efficientia terminatur ad aliquod esse existentiae, ut etiam probatum est; sed causae secundae vere efficiunt aliquid; ergo vere efficiunt in suis effectibus esse existentiae. Tertio, et maxime a priori, quia existentia non distinguitur in re ab essentia actuali; sed causae secundae per suam efficientiam extrahunt formas seu essentias quas producunt de potentia in actum, et ita dant illis aliquod esse actuale seu entitatem essentiae actualis; ergo dant illis existentiam.

 

19. Dico secundo: existentiae rerum quae generantur et corrumpuntur non solum fiunt a causis secundis ut ab instrumentis, sed etiam ut a causis principalibus proximis, et in universum ita fiunt existentiae ab his causis sicut essentiae. Hanc assertionemnobiscum ex parte docent auctores primae sententiae, quatenus negant causas secundas esse instrumenta proprie dicta ad producendam existentiam. Quae pars intelligenda est respectu omnium causarum quae sunt principales in producendis effectibus quoad esse essentiae. Nam, si in hoc etiam sint tantum instrumenta, ut est calor, verbi gratia, ad productionem ignis, vel semen ad productionem animalis, nihil mirum est quod sint etiam instrumenta ad producendas existentias talium effectuum. Immo, id est necessario consequens iuxta ultimam partem conclusionis, et ideo conclusionem proposui sub illis verbis, scilicet, causas secundas in efficiendis existentiis non tantum esse instrumenta, sed etiam principales causas, ut haec ad diversas causas referantur, et sit veluti accommoda (ut dialectici loquuntur) distributio; non enim eaedem causae utramque rationem habent, sed diversae. Sic ergo explicata haec pars non aliter probatur a dictis auctoribus, nisi quia absurdum videtur ut causa secunda eiusdem effectus sit principalis et instrumentalis. Addunt deinde voluntarie dici Deum conferre causis secundis virtutem fluentem et instrumentalem qua producant existentiam. Sed non video cur ipsi possint illud primum reputare absurdum, cum dicant in eodem effectu creato esse essentiam et existentiam, et illam fieri ab agente secundo ut a causa principali, hanc vero fieri a solo Deo. Si ergo in eodem effectu sint res distinctae, quae diversis modis dicuntur fieri a Deo, scilicet, vel se solo, vel per causam secundam, cur non poterunt etiam fieri diversis modis a causa secunda, scilicet, ut principali agente et ut instrumento? Aut, si actiones per quas fiunt essentia et existentia sunt diversae, quid absurdi est quod idem agens proximum, quod propria et principali virtute alteram elicit, assumatur ut instrumentum ad efficiendam alteram, si similem virtutem principalem ad illam exercendam non habet? Non est enim inusitatum quod agentia naturalia instrumentaliter operentur, quando non possunt principaliter.

 

20. Quocirca, supposita illa doctrina, non potest satis efficaciter impugnari haec alia de actione instrumentali. Tamen, ex principio posito in praecedenti assertione, evidenter infertur haec secunda. Nam actio qua fit effectus causae secundae, eadem terminatur ad esse existentiae illius; ergo quandocumque causa secunda est in suo genere principalis respectu sui effectus, necesse est ut eodem modo efficiat existentiam eius, quia non potest respectu unius et eiusdem actionis et termini esse causa principalis et instrumentum. Secundo, quia causa secunda effective concurrit ad existentiam sui effectus, ut concedunt qui admittunt illam esse instrumentum; nam causa instrumentalis vere efficit; sed talis effectus non excedit virtutem talis causae, ut iam probatum est, quia neque in perfectione rei quae fit, neque in modo quo fit; ergo efficit ut causa principalis, et non ut instrumentum, nam causa principalis illa dicitur quae agit propria virtute accommodata et proportionata effectui. Tertio, quia non ob aliam causam producit ignis, verbi gratia, ignem secundum esse essentiae seu formam ignis, ut principalis causa, nisi quia effectus non excedit virtutem causae, neque in se, neque in modo quo ab agente fit; sed idem est de existentia talis effectus; ergo. Quapropter, etiam posita distinctione reali inter existentiam et essentiam, non video qua probabilitate possit haec assertio negari. Est autem multo evidentior, supposita identitate existentiae et essentiae actualis, in qua ultima pars conclusionis fundatur, quia, si haec in re sunt idem, non possunt ab una et eadem causa diversis modis fieri simul et una actione. Item quia efficere rem seu essentiam actualem, nihil aliud est quam illi dare existentiam, ut satis declaratum est; ergo non potest agens proximum esse causa principalis unius, et instrumentalis alterius.

 

Qua peculiari ratione tribuatur Deo effectio existentiae

 

21. Dico tertio: in efficienda existentia aliquid proprium habet Deus, in quo superat creaturas; eumdem tamen excessum habet in efficienda essentia creaturae. Prior pars ponitur ut intelligantur et concilientur diversa loca D. Thomae supra citata. Et in hunc modum declaratur: nam imprimis obiectum adaequatum divinae virtutis est ens creatum in quantum tale est, quod non potest esse adaequatum obiectum alicuius virtutis creatae, cum non possit efficere seipsam, neque excellentiorem se; proprius autem et adaequatus actus entis est esse, et ideo Deus per se primo confert esse, ut sic, creatura vero solum facit hoc vel illud esse. Non quod vel Deus non efficiat in omni esse omnem determinatam rationem eius, vel quod, cum creatura efficit aliquod esse, non efficiat in illo omnem communem rationem essendi quae a nobis abstrahi potest; haec enim impossibilia sunt, ut per se constat; sed quod ratio sub qua Deus attingit illum effectum, et  adaequata virtuti eius, sit ipsum esse ut sic; respectu vero creaturae sit tale vel tale esse.

 

22. Secunda differentia est quia Deus potest conferre creaturae totum esse et totaliter, ut sic dicam; creatura autem non tam potest dare totum esse, quam complere vel perficere inchoatum, adiungendo esse partiale vel accidentale. Hanc differentiam attigit Caietanus, I, q. 8, a. 1; quia vero ipse non admittit in substantiis esse partiale aut totale, sed solum unum esse simplex totius suppositi, ideo eam declarat per causas vel conditiones ad existendum requisitas, nam solus Deus efficit in re totum id quod necessarium est ad existendum; nam, si res sit immaterialis, solus Deus facit totam rei substantiam; si autem sit materialis, saltem efficit Deus solus materiam. Quae expositio veritatem habet, nos vero consequenter addimus in omni re creata esse aliquid existentiae, seu aliquam existentiam totalem vel partialem, quae a solo Deo fit; nullam vero esse quae a creatura fiat sine Deo, et hoc modo dicimus Deum efficere totam existentiam totaliter. Dicimus etiam solum Deum in omni re ponere primum fundamentum existentiae, sine quo creatura non potest aliquid existentiae efficere. Et ratio est quia omnis efficientia terminatur ad existentiam, ut probavi; in omni autem effectu creaturae supponitur aliqua efficientia solius Dei; ergo et aliqua existentia ab ipso facta. Minor simili inductione probatur, nam, ut creatura efficiat existentiam accidentis, supponit existentiam substantiae, quae, si spiritualis sit, a solo Deo facta est; si vero sit materialis, saltem habet materiam a solo Deo. Unde, si creatura efficiat esse substantiale, etiam supponit materiam effectam a solo Deo, et consequenter sub aliquo esse existentiae, ad quod illa effectio solius Dei terminetur.

 

23. Tertia differentia hinc sumitur, quod Deus facit existentiam ex nulla re creata praeexistente, creatura vero nunquam dat esse nisi ex praesuppositione alterius esse. Unde fit ut etiam hac ratione dicatur Deus per se primo facere esse ut sic, creatura yero non nisi ut est tale, nam, ut cum Aristotele diximus tractando de causis, effectus dicitur per se primo fieri secundum eam rationem entis quae ex parte ipsius effectus non praesupponitur; ut cum generatur ignis ex aere, per se primo fit ignis, non vero elementum aut corpus, quia hae rationes iam praesupponebantur in aere. Secundum has ergo rationes Dei proprias, dicit interdum D. Thomas Deum esse propriam et per se causam ipsius esse, non vero excludit propriam efficientiam causarum secundarum circa particulares existentias suorum effectuum, ut ex aliis suae doctrinae locis supra satis manifestatum est.

 

24. Eo modo ad productionem essentiae concurrunt creaturae quo ad productionem existentiae.— Ex his vero rationibus, si recte ponderentur, manifestum est has differentias non solum intercedere in effectione existentiae, sed etiam in effectione essentiae, etiam si fingamus eas esse distinctas. Probatur, nam etiam solus Deus est effector omnis essentiae creabilis, et consequenter solus ipse respicit essentiam factibilem, ut sic, tamquam obiectum adaequatum et per se primo factibile ab ipso. Similiter solus Deus facere potest, ut proprium et principale agens, totam rei essentiam totaliter seu secundum id totum quod talem essentiam intrinsece componit vel aliquo modo constituit in esse essentiae actualis, ut patet ex eadem inductione; nam, si essentia sit spiritualis, solus Deus illam facit; si vero sit materialis, saltem quoad materiam fit a solo Deo, et secundum illam supponitur ad actionem causae secundae, quae, ad summum, addit alteram partem essentiae, et ita consummat illam. Dices: esto ita sit in substantiis, non tamen in accidentibus, quia subiectum non est pars essentiae formae accidentalis, et ita causa secunda omnino efficit totam essentiam accidentis. Respondetur idem dici posse de existentia accidentis, quia etiam subiectum vel existentia subiecti non est pars eius, et utrumque applicari potest ad formam substantialem, quia etiam materia non est pars eius. Unde vel dicendum est sermonem esse tam de essentia quam de existentia completa, nam illa quae incompleta est, vel fieri non potest ab agente naturali, ut materia prima, vel, si fieri potest ab agente naturali, supponit aliam partem essentiae factam ab alio, ut substantialis forma; aut certe, si sit minoris entitatis, ut est accidens, supponit substantialem essentiam, a qua naturaliter pendet, et quamvis non sit de essentia talis formae in abstracto sumptae, pertinet tamen aliquo modo ad essentiam eius. Secundo vero dicitur, sicut non generatur proprie forma substantialis, sed compositum, ita nec fieri proprie formam accidentalem in abstracto, sed ipsum concretum quod ex subiecto et forma intrinsece componitur. Atque in hunc modum talis effectio supponit aliquid ex quo intrinsece constat ipse effectus, sive in esse essentiae, sive in esse existentiae consideretur.

 

25. Atque hinc etiam facile applicantur aliae differentiae; nam solus Deus facit essentiam nulla praesupposita essentia, et consequenter solus ipse facit per se primo essentiam creatam ut talis est. Dicent fortasse, licet Deus faciat esse existentiae ex nulla existentia, quia facit ex nihilo, non vero facere essentiam ex nulla essentia, seu ex nihilo essentiae, quia, nisi essentia supponatur, non potest intelligi quod res sit factibilis a Deo. Qui vero sic respondent, plane in aequivoco laborant, nam, si per essentiam intelligant rem in sola potentia obiectiva, nos de illa non agimus, quia illa ut sic nihil est, neque vere fit aut est terminus effectionis, nisi fortasse dicatur terminus a quo, quod nihil refert, quia eodem modo dicetur existentia fieri a Deo ex non existentia in actu et ex existentia in esse potentiali et obiectivo; quia, nisi existentia esset possibilis et ut talis praecognosceretur a Deo, non potuisset ab eo fieri. Si vero loquamur de essentia actuali, quae vere sit aliqua entitas extra Deum, falsissimum est non facere Deum essentiam creatam simpliciter et absolute ex nulla essentia, quia nec facit creatam essentiam ex suamet essentia, cum id sit impossibile, sunt enim essentiae primo diversae; neque ex alia essentia extra suam, cum necesse sit omnem illam ab ipso creari. Constat igitur eamdem eminentiam et singularem rationem habere Deum in efficienda essentia, quam habet in efficienda existentia. Quod etiam necessario sequitur ex identitate essentiae actualis et existentiae, iuxta ultimam partem praecedentis assertionis. Nam, sicut ex illo principio ibi inferebamus essentiam et existentiam eodem modo fieri a causa secunda, ita hic dicendum est eodem modo fieri a causa prima; est enim eadem omnino ratio, atque haec eadem doctrina de eadem efficientia existentiae et essentiae creatae confirmat doctrinam superius datam de identitate earum inter se.

 

SECTIO X

 

QUOS EFFECTUS HABEAT EXISTENTIA, ET IN QUO DIFFERAT IN HOC AB ESSENTIA

 

1 Explicatis causis existentiae, opportune sequitur tractatio de effectibus eius, quoniam ex eis sumi etiam solent ab aliquibus. indicia alicuius distinctionis realis vel ex natura rei inter essentiam et existentiam; nos autem, e contrario, existimamus hinc posse confirmari doctrinam de identitate earum.

 

Exponitur quaestionis titulus

 

2. Potest autem comparari existentia in ratione causae vel ad essentiam cuius est existentia, vel ad res alias; hic non agimus de priori comparatione, sed de posteriori; nam de priori satis dictum est in superioribus, et omnes in hoc conveniunt, quod existentia respectu essentiae existentis habet rationem actus, et causam formalem imitatur. Omnesque similiter docent non esse proprie et in rigore formalem causam. Quod nos facillimo negotio declaramus, quia propria causa formalis distinguitur ex natura rei a subiecto in quo suum effectum formalem habet, et cum eo facit veram et realem compositionem; existentia vero ex natura rei non distinguitur ab essentia, et ideo non potest esse vera forma, neque actus physicus, sed metaphysicus, et modus ita intrinsecus ut non distinguatur a re quam modificat, sicut differentia est actus generis, et non est propria forma eius. Qui autem sentiunt existentiam ex natura rei distingui ab essentia, difficilius id declarant; tamen qui dicunt non distingui realiter, sed modaliter tantum, dicere possunt modum rei latius patere quam formam, quamvis se habeat per modum actus aut formae. Habentque exemplum subsistentiae, quo id declarent; est enim subsistentia modus naturae ex natura rei distinctus ab illa, non tamen proprie forma, cum neque sit accidens, nec possit esse forma substantialis, cum supponat integram et completam substantialem naturam quam modificat, ut latius infra dicemus. Ad hunc ergo modum loqui debent hi auctores de existentia. Qui vero existimant actum existentiae esse [rem] [14] realiter distinctam ab essentia, difficilius possunt rationem reddere cur non sit proprie forma. Tamen etiam uti possunt argumento facto, quia non est forma accidentalis, ut ostensum est, et substantialis esse non potest, cum supponat perfectam et completam formam. Item, quia alias formaliter constitueret ipsam essentiam et naturam. Item est argumentum theologicum, quia iuxta eam sententiam actus existentiae potest suppleri absque informatione; sic enim aiunt Verbum supplere existentiam humanitatis, cum tamen illam non informet; ergo existentia naturae creatae ex vi modi actuandi illam non petit ut sit vera forma. Nec vero id habet ratione suae entitatis, quia non est accidens; ergo non est proprie forma, sed est quidam ultimus terminus et actus essentiae. Dicitur tamen imitari formam, quia est id quo essentia sub tali ratione constituitur, et quia illam ultimate terminat et de potentia in actum reducit, sicut punctus dici potest comparari ad lineam per modum formae, quatenus constituit illam terminatam, sub qua ratione actuat illam; non tamen est propria forma.

 

3. Potest vero obiici quia essentia est causa materialis existentiae; ergo existentia est causa formalis, nam haec duo quasi correlative se habent. Respondetur in nostra sententia negando antecedens. Alii vero dicere consequenter debent, cum eadem proportione, essentiam imitari quidem causam materialem et receptivam, non tamen esse proprie et in rigore materiam vel subiectum. Semper tamen eis relinquitur explicandum quis sit hic effectus formalis, seu quae formalis actualitas quam det existentia alteri rei a se distinctae, cum non possit esse ipsa actualitas entitativa, et omnis alia superaddita et distincta a subsistentia vel inhaerentia nec possit esse necessaria, nec intelligibilis, ut in superioribus fuse ostensum est.

 

4. Proprius ergo sensus huius dubitationis est de effectibus et causalitate quam existentia circa res alias habere potest, vel potius res existens ratione existentiae. Et potest versari quaestio in omnibus generibus causarum. Omittamus tamen nunc causam finalem, eo quod eius causalitas valde intentionalis sit, propter quod est philosophicum dogma ab omnibus receptum, finem, ut causet, non requirere actualem existentiam, quia solum metaphorice movet ut apprehensum, ideoque sufficit illi esse obiectivum in intellectu. Quamquam finis revera non causet nisi in ordine ad suam existentiam, et ea ratione posset attribui existentiae boni apprehensi causalitas finalis; existentiae (inquam) non iam exercitae, sed apprehensae in ipso bono quod habet rationem finis, quia bonum non movet, nisi prout est in re, aut esse vel futurum esse vel posse esse apprehenditur, de qua re satis in superioribus dictum est disp. XXIII.

 

Possitne existentia causalitate formae aut materiae quippiam causare

 

5. Prima sententia.— De causalitate igitur materiali et formali fere omnes qui distinguunt realiter vel ex natura rei existentiam ab essentia dicunt existentiam formaliter ac proprie nunquam exercere circa aliam rem munus causae formalis vel materialis; immo, neque esse conditionem per se necessariam et ordine naturae antecedentem ad causalitates harum causarum, quamvis secundum durationem temporis sit conditio necessaria, et secundum ordinem naturae consequens ad praedicta causarum genera. Declarantur haec et probantur simul. Nam materia prima, verbi gratia, non recipit formam per existentiam suam, sed per entitatem suae essentiae, nam potius ipsa, mediante forma, recipit existentiam, et similiter substantia non recipit accidentia in sua existentia, sed in entitate essentiae; ut in Christi humanitate, si intelligamus eam existentem per increatam existentiam Verbi, intelligimus accidentia humanitatis recepta [15] in ipsa secundum entitatem essentiae, et non in increata existentia Verbi. Et ratione potest probari haec pars, quia existentia ut sic dicit rationem actus et non potentiae, propter quod a multis vocatur actus ultimus; ergo existentia ut sic non potest esse ratio recipiendi aliquid, quia hoc est munus potentiae; ergo nec potest esse ratio alicuius causalitatis materialis. Atque hinc constat altera pars de causa formali, nam hae duae causae se mutuo respiciunt et proportionem inter se servant; si ergo materia non causat vel recipit per existentiam, sed per essentiam, nec forma informat per suam existentiam, sed per essentiam.

 

6. Ex quo ulterius necessario sequitur has causas non indigere formaliter, neque secundum naturae ordinem, existentia ad causandum, quia materia non habet esse nisi per formam; ergo prius natura recipit formam quam existat; ergo etiam forma prius natura informat, quam ratione illius detur existentia materiae vel toti composito; ergo etiam prius natura quam ipsa habeat existentiam, quia non habet illam nisi in toto composito. Quod saltem verum est in formis materialibus, nam anima rationalis prius quidem natura habet existentiam quam informet, id tamen non est propter necessitatem informandi, sed propter excellentiam talis rei. Et confirmatur de formis accidentalibus, quae sunt dispositiones ad formam substantialem, nam prius natura disponunt ad illam quam existant; disponunt enim materiam et existunt in composito, et tamen disponere partim pertinet ad causam materialem, quatenus est quaedam determinatio materiae, partim ad formalem, quatenus coarctatio materiae ad hanc formam fit per informationem caloris vel alterius similis dispositionis ultimae.

 

7. Refutatur.— Haec doctrina consistere non potest cum fundamento posito de identitate essentiae et existentiae, et ideo, ut veritatem declaremus, advertendum est aliud esse loqui de re ipsa secundum se, aliud prout voce existentiae significatur, et ut concipitur abstracto et praeciso conceptu illi correspondenti. Rursus est advertendum aliud esse loqui de existentia ut sic, aliud de hac vel illa existentia; nam, priori modo loquendo, manifestum est existentiam ut sic ex se non postulare causalitatem materialem vel formalem circa alteram rem; immo, quo perfectior est existentia, eo magis abstrahit et separata est ab huiusmodi causalitatibus, ut constat non solum de existentia Dei, sed etiam de existentia angelica et de quacumque completa substantiali existentia. Agimus ergo de existentia in tota sua latitudine, an, scilicet, intra illam sit aliqua existentia quae huiusmodi causalitatem participare possit; et consequenter an ratio existentiae ut sic, licet non requirat, permittat saltem hoc causalitatis genus.

 

8. Dico ergo primo: existentia actualis est omnino necessaria ad exercendam causalitatem materialem et formalem, non solum in duratione temporis, sed etiam in antecessione seu ordine naturae. Et primum quidem in duratione temporis, omnes conveniunt, quia causalitas materiae vel formae, si ad compositum referatur, consistit in actuali et intrinseca compositione eius; si vero referantur ad invicem, consistit in hoc quod materia sustentet formam, et forma actuet materiam, et ita sese mutuo foveant et conservent in esse. Non potest autem intelligi quod hoc munus invicem exerceant, vel totum componant, nisi actu existant; alioqui neque compositum actu existet, sed erit possibile vel in esse obiectivo, et similiter causalitas non erit in actu, sed in patentia et in esse obiectivo.

 

9. Atque haec eadem ratio, si recte ponderetur, probat existentiam rei quae actu est causa materialis vel formalis praerequiri ex intrinseca ratione talis causalitatis actualis; et consequenter non tantum in eadem duratione sed etiam in antecessione naturae esse necessariam. Primo quidem, quia, si causa actu causat, necesse est ut causalitas ipsa in rerum natura existat; ergo necesse est ut procedat a causa existenti ut sic; ergo non solum secundum temporis durationem, sed etiam secundum naturae ordinem praerequiritur existentia in causa ut ab ea procedat actualis causalitas. Primum antecedens probatur, quia si causalitas iam est in actu, ex hoc praecise est extra causam suam, quantum esse potest; ergo ex hoc etiam est existens. Caeterae autem consequentiae sunt evidentes, quia non potest aliquid existens, nisi a re existenti, realiter causari.

 

10. Secundo, quia creatura nihil potest realiter causare, nisi secundum ordinem naturae prius ipsa causetur et fiat ab aliqua causa efficienti; ostensum autem in superioribus est omnem efficientiam terminari ad aliquod esse existentiae, quia terminatur ad aliquod esse in actu extra causas; ergo etiam secundum ordinem naturae esse existentiae causae materialis et formalis supponitur causalitati earum. Maior videtur per se evidens, quia creatura, dum non intelligitur causata seu effecta, non potest intelligi ut ens in actu, sed tantum in potentia; ut sic autem non potest intelligi actu causans. Quia, si ipsa non est extra causas, sed in earum potentia, quomodo potest aliquid extra causas constituere? Et, ut in particulari loquamur et res sit evidentior, quomodo potest materia actu unir' formae vel sustentare illam, si ipsa non est actu, sed in potentia tantum? Non potest autem ipsa esse actu, si non sit actu effecta. Et similiter forma non potest actu informare materiam, nisi creata sit vel de potentia materiae educta. Scio solere responderi creari vel educi prius natura quoad esse essentiae. Sed iam supra demonstravi hoc esse essentiae, cum non sit potentiale tantum, sed actuale et extra causas, etiam esse verum esse existentiae, neque ens creatum requirere formaliter aliud esse ad existendum.

 

11. Tertio, quia actualis existentia materiae (et idem est de forma) necessaria illi est ad causandum in eodem saltem temporis instanti, ut omnes fatentur, et non est necessaria ut consequens causalitatem eius, alioqui seipsam causaret, nam causaret suum esse, ergo est necessaria ut antecedens causalitatem eius ordine naturae. Patet consequentia, quia haec necessitas non est per accidens et ex mera concomitantia, alioqui impediri posset saltem per divinam potentiam, atque ita fieri posset ut materia esset actu unita formae et forma materiae extra causam efficientem, et tamen quod nullam haberent existentiam; hoc autem nec mente concipi potest.

 

12. Existentia materiae et formae est in re id per quod causant.— Dico secundo: existentia materiae (et idem proportionaliter est de forma) in re ipsa est id per quod materia causat in suo genere; secundum modum autem significandi et concipiendi apprehenditur ut conditio necessaria seu ut modus constituens rem in statu sufficienti ad causandum. Prior pars

huius conclusionis sufficienter constat ex dictis de identitate existentiae et actualis essentiae; materia enim non causat nisi per entitatem actualem suae essentiae; nam secundum eam est in potentia ad formam et in ea recipit illam; sed in re essentia actualis materiae non differt ab existentia illius; ergo realiter recipit formam in existentia sua, seu in seipsa existente, ut existens est. Confirmatur et declaratur, quia neutra ex his causis exercet suum munus seu causalitatem nisi in quantum est ens actu, prout, scilicet, ens actu distinguitur ab ente in potentia obiectiva; sed huiusmodi ens actu formaliter et intrinsece constituitur per esse existentiae, ut supra probatum est; ergo utraque ex his causis causat actu prout constituta per esse actualis existentiae; illa autem constitutio est per omnimodam identitatem in re, ut ostendimus; ergo causat in quantum est suamet existentia.

 

13. Obiectioni satisfit.— Dices materiam non causare in quantum ens actu, sed in quantum est ens in potentia. Respondetur in his vocibus esse magnam aequivocationem, tum a potentia receptiva ad obiectivam, tum ab ente simpliciter seu completo ad ens secundum quid seu partiale. Materia igitur causat quatenus est in potentia receptiva formae, et consequenter causat quatenus formam materialem continet aliquomodo, scilicet, in potentia passiva, et ideo etiam dici potest esse ens simpliciter et completum, non in actu, sed in potentia. At vero non causat quatenus habet esse materiae (quod est esse partiale et secundum quid) in potentia, sed in actu, et ita non causat prout in suo gradu est ens in potentia obiectiva, sed ut in actu. Et hoc modo esse ens in actu, id est, extra causas et extra nihil, et esse in potentia receptiva alterius actus, non sunt opposita, sed potius per se subordinata; non enim potest potentia esse in proxima aptitudine, seu in statu in quo apta sit ad recipiendum suum actum, nisi ipsamet aliquid habeat actuale entitatis, cum potentia ipsa realis ens reale et extra causas esse debeat, quae omnia supra, disp. XIII, late tractata sunt. Et confirmatur tandem haec pars, nam causa debet esse proportionata effectui et causalitati suae; sed causalitas materiae vel formae, eo modo quo ab ea progreditur, est aliquid existens extra causas, et terminatur ad rem prout est aliquid extra causas, ut supra ostensum est; ergo etiam ipsa causat ut existens est; ergo causat quatenus in re est suamet existentia.

 

14. Existentia a nobis non concipitur nisi ut modus ad causandum requisitus.— Altera conclusionis pars, quae solum spectat ad modum concipiendi et significandi, declaranda est ex dictis supra de distinctione rationis inter essentiam et existentiam; significatur enim existentia hac voce ut praecisa et ut ratione distincta ab essentia; ut sic autem non concipitur ut sufficiens ratio causandi aliquid extra essentiam cuius est existentia, sed solum ut ratio seu modus essendi ipsiusmet essentiae; neque enim potest forma vel materia causare nisi suammet essentiam communicando, et ideo existentia, ut praecise concepta, non est ratio proxima et physica recipiendi vel informandi, sed essentia existens. Propter hanc ergo causam merito dicitur existentia ut sic concipi et significari potius ut conditio vel modus constituens rem in sufficienti statu ad causandum, quam ut causa seu ut proxima ratio causandi. Et confirmatur, nam causalitas exercetur per physicas entitates prout in re sunt, et non per gradus aut modos metaphysice conceptos aut praecisos; ut formalis causa physice constituens hominem non est rationale, sed anima rationalis, quamquam metaphysice dicatur illum constituere. Sed existentia metaphysice concipitur ut modus constituens essentiam in actu entitativo; ergo sub hoc praeciso conceptu non apprehenditur ut physica ratio causandi, sed ut modus vel conditio essentiae causantes. Est autem sano modo intelligendum cum existentia dicitur conditio materiae aut formae necessaria ad causandum, ne existimetur esse ex his conditionibus quae, licet necessariae sint, non tamen per se concurrunt ad effectum, sicut est propinquitas seu approximatio, verbi gratia, quae propterea conditio ex se considerata solet dici causa per accidens; non est tamen existentia hoc tantum modo necessaria, sed ut intime et indivisibiliter (ut sic dicam) constituens rem quae per seipsam est causa materialis et formalis, et ita non per accidens, sed per se pertinet ad rationem causandi.

 

15. Ad fundamentum contrariae sententiae respondetur falsum esse formam substantialem vel accidentalem recipi in entitate essentiae praecisa ab entitate existentiae, sicut etiam falsum est recipi in existentia praecisa ab essentia. Sed recipitur in essentia subiecti existentis ut existens est. Ad probationem de materia, negatur materiam, proprie loquendo, recipere existentiam mediante forma, sed sicut immediate creatur, ita immediate recipit existentiam, quamvis dependenter a forma, et ita eo modo quo in suo genere causae supponitur formae, supponitur existens, quia supponitur creata, et consequenter extra suam causam efficientem, quod est existere. Ad aliam vero partem de accidenti, respondeo falsum esse accidens non inhaerere substantiae ut existenti, et reipsa existentiae eius; alioqui inexistentia accidentis per se et intrinsece non supponeret existentiam substantiae, sed tantum per accidens; neque existentia substantiae sustentaret seu esset ratio sustentandi existentiam accidentis, quae falsa sunt. Neque exemplum de Christi humanitate quidquam iuvat, nam assumit falsum; possetque argumentum illud retorqueri, ut sit indicium, quod humanitas Christi non caret propria existentia naturae, sed subsistentia tantum, ut suo loco latius tractavimus. Neque etiam est inconveniens unam existentiam in re ipsa actuari per aliam; quia hoc nihil aliud significat quam quod una res existens sit potentia ad recipiendum actum existentem. Quo modo autem existentia dicatur actus ultimus, et quo modo ei non repugnet aliqua potentialitas receptiva, dicemus sectione sequenti. Ad ultimam denique confirmationem (reliqua omnia expedita sunt) respondetur falsum etiam in ea sumi, nam dispositiones, si sint praeparantes materiam seu subiectum, sicut prius natura disponunt, ita etiam prius natura existunt; si vero sint tantum consequentes, conservantes seu ornantes compositum, sicut non prius natura existunt, ita nec prius natura disponunt, neque sunt proprie causa formae aut compositi, sed proprietates eius.

 

De causalitate effectiva existentiae

 

16. Ex his facile constat quid dicendum sit de causalitate effectiva. Nam quae diximus de materiali et formali causa possunt et debent ad efficientem applicari, nam maiori ratione in ea locum habent; pauca tamen sunt addenda. Nam auctores qui essentiam putant esse rem distinctam ab existentia creaturae' dicunt existentiam per se nullum habere influxum in causalitate effectiva, requiri tamen ut conditionem necessariam. Et quidam ex eis docent esse ex his conditionibus quae, ordine naturae, necessario antecedere debent ad ipsam efficientiam. Alii vero negant hoc esse in universum necessarium. Et quidem illi qui negant existentiam fieri a causis secundis, sed a solo Deo, consequenter loquuntur dum negant existentiam causae secundae per se influere in effectum ipsiusmet causae secundae; nam, si causa secunda solum efficit in suo effectu essentiam, sufficiens illius principium erit per suam essentiam. Hi vero nullam sufficientem rationem afferre possunt ob quam asserant existentiam esse conditionem necessariam ad agendum. Et multo minus probare possunt quod sit antecedenter secundum ordinem naturae necessaria, cum tamen id etiam Bannes affirmet super I, ubi supra, concl. 5.

 

17. In cuius probatione recte quidem ait causam efficientem operari secundum quod est in actu per existentiam; non potest tamen hoc ipsum consequenti ratione ostendere. Unde rationes quas subiungit sunt quidem validae, eius tamen sententiam plane destruunt. Prior est, nam causa non actuata per existentiam est solum in potentia; ergo non potest tribuere actum effectui, nisi illa consideretur ut est sub consimili actu. Recte quidem infert; sed interrogo, cum sumit causam non actuatam per existentiam esse solum in potentia, an sit sermo de causa non actuata in duratione temporis, vel in ordine naturae. Priori modo loqui non potest, alias non recte probaret quod intendit, scilicet, existentiam non posse dimanare effective ab essentia; nam de hoc satis esset antecessio secundum ordinem naturae in actualitate essentiae. Oportet ergo ut propositio assumpta sit in posteriori sensu iam allato, in quo etiam est verissima, et evidenter (ut existimo) in superioribus a nobis probata. Tunc autem ulterius interrogo, si causa non actuata per existentiam solum est in potentia, quo modo actu materializet aut informet. Rursus, si causa creata non tribuit effectui nisi actum essentiae, cur non satis est ut ipsa consideretur sub consimili actu, ut suum effectum efficiat? Si ergo prius natura est sub actu essentiae quam sub actu existentiae, ut ipsi dicunt, sine fundamento praerequirunt ordine naturae actum existentiae in causa secunda ut efficiat. Supponendo vero (quod nos ostendimus) nullam rem esse prius natura in actu essentiae quam in actu existentiae, optime infertur indigere actu existendi ad efficiendum, non solum in duratione temporis, sed etiam in antecessione naturae.

 

18. At vero qui concedunt causam secundam influere et efficere esse existentiae in suo effectu, non video quo fundamento negare possint existentiam causae per se influere et efficere existentiam in effectu, quia nec ratione existentiae ut sic repugnat esse effectivam, neque etiam tali existentiae eo quod talis sit. Quocirca idem nobis dicendum est de hac causalitate quod de materiali vel formali diximus. Nam in re, ipsamet existentia formae activae est ipsamet ratio seu principium per se agendi. Primo, quia in re est ipsamet actualis essentia formae, quae est principium agendi. Secundo, quia simile optime et accommodate fit a suo simili, secundum id in quo simile est; sicut ergo esse existentiae effectus est formalis terminus ad quem effectio terminatur, ita simile esse causae erit formale principium talis efficientiae. Tertio, quia Deus est summe effectivus, eo quod est ipsum esse per essentiam summum ac perfectissimum; ergo creatura erit effectiva ex aliqua perfecta participatione talis esse; ergo optime potest existentia creata esse principium efficiendi; cur enim hoc repugnabit? Non enim quia est esse existentiae, cum esse existentiae Dei sit activum. Neque quia est esse existentiae finitum, tum quia etiam esse essentiae creaturae est finitum, tum etiam quia ad agendum ex praesupposito subiecto non requiritur perfectio infinita. Neque quia est esse receptum in essentia, tum quia etiam forma materialis est recepta in materia et accidens in subiecto, et nihilominus sunt activa, tum etiam quia, secundum rem, esse non est proprie receptum in essentia, sed solum secundum rationem, de quo infra dicetur. Vel denique quia esse est actus ita imperfectus ut non possit esse principium agendi; et hoc dicere non possunt qui existimant existentiam esse rem distinctam et actum perfectissimum essentiae; nam si res agit in quantum est in actu et per existentiam constituitur in perfectissimo actu, ergo per existentiam constituitur in ratione principii activi. At vero, iuxta nostram sententiam, existentia, ut in re ipsa invenitur, non est tam actus essentiae quam ipsa essentia in actu, et ideo ob imperfectionem actus non potest ei repugnare ut in re ipsa sit principium efficiendi.

 

19. Secundum rationem autem existentia, ut sic abstracte et praecipue concepta, non significatur ut formale efficiendi principium, sed ut constituens formam in statu apto ad efficiendum et operandum; proprium vero agendi principium est forma existens seu forma quae sit actualis entitas, ut in aliis causis explicatum est, et latius supra, disp. XVIII.

 

20. Ex quo intelligitur existentiam creatam, ex communi et abstracta ratione sua, non vendicare sibi determinatum aliquod genus causalitatis, sed nulli eorum repugnare; iuxta determinatum autem gradum existentiae, seu iuxta perfectionem essentiae cuius est existentia, participare posse hoc vel illud causalitatis genus. Unde, quia essentia materiae imperfectissima est, etiamsi sit in actu constituta per existentiam, non est effectiva, sed receptiva tantum, et ideo existentia eius non participat genus causae efficientis, sed materialis tantum. Secus vero est de existentia formae, et sic de caeteris philosophandum est.

 

SECTIO XI

 

QUARUM RERUM SIT EXISTENTIA, ET AN SIMPLEX VEL COMPOSITA SIT

 

1. Explicata communi ratione existentiae et causis et effectibus eius, dicendum sequitur de multiplici rerum creatarum existentia; simulque obiter solvemus quartam rationem propositam sect. 1 in favorem primae sententiae.

 

Sitne existentia rerum tantum singularium

 

2. Eadem prorsus existentia existunt gradus rei superiores qua inferiores.— Primum ergo dubitare quis potest an existentia sit rerum tantum singularium, an etiam naturarum communium. Quidam enim dicunt, quamvis naturae communes non existant extra singularia, in eis tamen habere suas peculiares et partiales existentias quibus formaliter existunt, ex quibus una cum existentia rei singularis vel potius singularitatis eius fit una existentia singularis, qua ipsum individuum adaequate existit. Qui dicendi modus esset satis probabilis, si natura communis esset ex natura rei distincta in re ipsa ab individuo. Quia vero hoc impossibile est, ut supra demonstravimus, ideo etiam est impossibile distinguere existentiam naturae communis ab existentia rei singulasis distinctione aliqua in re ipsa inventa. Quod tam est per se notum ut non egeat probatione.

 

3. Addo vero subinde, neque etiam ratione debere aut posse distingui existentiam actualem et exercitam graduum communium existentium in re singulari a particulari existentia talis individui. Potest quidem concipi natura communis abstracta ab individuis; tamen ut sic non potest concipi actu existens, nisi ex errore concipiatur, vel tamquam aliquid imaginabile, non vero ut aliquid possibile, et, quamvis possit concipi ut apta ad existendum, non tamen ut immediate et secundum se habens talem ordinem ad esse, sed mediante individuo in quo existit. Quo fit ut non possit concipi existentia actualis et in re ipsa exercita ut actuans immediate naturam communem ut sic, sed solum ut contractam et factam individuam. Probatur, quia natura communis, praecisa individuatione, non est proxime capax existentiae; immo, secundum illum statum repugnat ei actualis existentia; ergo, concipiendo existentiam ut actum essentiae, non potest secundum rationem concipi ut habens habitudinem immediatam ad naturam communem ut communem, sed solum ad rem individuam, ad communem vero solum ut facta est singularis in re individua. Ergo in Petro, verbi gratia, non potest distingui duplex existentia, etiam secundum rationem, una Petri et alia hominis, sed est una tantum, qua immediate existit Petrus et mediate secundum rationem homo.

 

4. Obiectio.— Dissolvitur.— Dices: existentia hominis ut sic potest abstracte concipi, sicut ipse homo, et ratione distingui ab individuis existentiis singulorum hominum; ergo hoc modo potest distingui ratione existentia naturae communis ab existentia individui. Respondetur negando absolute consequentiam, quia, cum existentia abstracte et universe concipitur, non sumitur ut actualis et exercita, sed solum in actu signato. Quod ita declaro: nam homo non potest concipi ut actu existens per existentiam humanam in communi, sed per hanc vel per illam existentiam, et ideo, quando concipitur cum habitudine ad existentiam in communi tantum, concipitur ut quid abstractum ab actuali exercitio existendi. Actualis ergo existentia, quae in re ipsa hoc munus exercet, intrinsece concipi debet ut individua et singularis, et consequenter ut habens immediatam habitudinem ad essentiam individuam et singularem, et hoc modo nulla est existentia, etiam ratione distincta, quae immediate respiciat naturam communem, sed solum ut existentem in individuo et in eo singularem effectam. Quapropter simpliciter dicendum est existentiam proprie et immediate solum esse rerum singularium, propter quod dicit Aristoteles, I Metaph., in prooemio, effectionem solum esse rerum singularium, quia effectio tendit ad esse, quod solum est rei singularis; et ideo etiam in cap. de Substant. dixit secundas substantias solum esse in primis. Et ratio constat ex dictis, quia nullum ens actu esse potest, nisi individuum et singulare; existentia autem in re nihil aliud est quam ipsamet actualis entitas rei individuae. At vero, si in una et eadem re individua ratione distinguamus individuum speciei ab individuo generis, sic etiam ratione poterimus distinguere existentiam unius ab existentia alterius; utraque tamen concipietur ut existentia rei singularis et individuae, ad quam dicit immediatam habitudinem secundum rationem; omnis ergo existentia, tam secundum rem quam secundum veram rationem concipiendi, est immediate alicuius rei singularis.

 

Sitne existentia solius suppositi, vel etiam individuae naturae

 

5. Sed tunc ulterius quaeri potest an in substantiis creatis existentia sit solius suppositi, vel etiam naturae. Nam omnes philosophi et theologi qui putant existentiam non distingui ab entitate essentiae consequenter existimant non solum suppositum, sed etiam substantialem naturam individuam habere suam propriam existentiam, atque ita in Christo Domino humanitatem eius retinuisse propriam existentiam naturae, etiamsi proprium et creatum suppositum in ea non fuerit. At vero discipuli D. Thomae contrarium sentiunt; divisi tamen sunt, nam Capreolus et alii docent quidem existentiam substantialem esse primo ac per se solius suppositi, ita tamen ut existentia non supponat ordine naturae suppositum constitutum et illud actuet in ratione existendi, sed formaliter ipsa constituat suppositum. Quo fit ut, iuxta hanc sententiam, si praescindamus id quod est quasi subiectum vel receptivum existentiae, revera non sit suppositum, sed natura ipsa; nam suppositum potius est compositum seu constitutum ex natura et existentia, atque ita existentia erit suppositi ut constituti, naturae vero ut potentiae actuabilis. Quae sententia in eo falsa est, quod confundit existentiam cum subsistentia et non tribuit existentiae proprium effectum formalem eius, qui est constituere rem in actu in ratione entis actualis, quam rem supra attigimus et de ea latius dicturi sumus infra, agentes de natura et supposito.

 

6. At vero Caietanus et alii docent existentiam supponere suppositum constitutum in ratione suppositi, illudque actuare et primo ac per se constituere ens actu existens. Quorum fundamentum est quia solum suppositum est id quod est, proprie loquendo; sicut solum suppositum est quod operatur, quia eius est esse cuius est operari; ergo existentia primo et per se est actus suppositi; consequenter vero communicatur naturae et partibus eius. Et esset quidem haec sententia probabilis, si existentia esset res distincta a substantiali natura, quamquam aegre possit explicari quid faciat subsistentia circa substantialem naturam praecise consideratam ut essentia est et prius natura quam existens, de quo agemus in disputatione citata de supposito. Simpliciter autem loquendo, haec sententia non loquitur de existentia accidentali, ut per se clarum est; de substantiali autem potest intelligi, vel de omni existentia cuiuscumque entitatis actualis substantialis, vel solum de existentia omni ex parte completa. De hac igitur admitti potest quod sit solius integri suppositi, ut mox explicabimus; tamen de omni existentia id verum esse non potest. Quia ostensum est esse actuale naturae seu essentiae esse veram existentiam; sed suppositalitas non potest terminare et modificare naturam nisi supponendo in illa aliquod esse actuale et extra causas; ergo necessario supponit in illa aliquod esse existentiae; ergo non potest omnis existentia esse actus suppositi, sed datur aliqua existentia quae sit actus naturae. Praeterea, suppositalitas distinguitur ex natura rei ab essentia actuali, ut infra ostendemus, propria autem existentia naturae non distinguitur ex natura rei ab ea ut est quaedam essentia actualis; ergo necesse est ut aliqua existentia sit propria ipsius naturae, illa, scilicet, quae in re non distinguitur ab eadem natura.

 

7. Quapropter recte divisa est existentia; quaedam enim est omnino completa in genere substantiae, quae solet dici per se existentia et includit non solum actualitatem essentiae seu naturae, sed etiam modum talis naturae qui subsistentia dicitur, et actualitatem eius. Talis ergo existentia est solius suppositi, non ut actus simplex eius, sed ut composita ex existentia naturae et existentia ipsius suppositalitatis, de qua infra dicetur. Et ratione huius existentiae dicitur res simpliciter esse id quod est, seu completum ens, et ideo est propria suppositi, et haec supponitur, per se loquendo, ad operationem, et ideo operari proprie tribuitur supposito seu rei subsistenti. Alia vero est existentia substantialis non omnino completa et terminata in suo genere, quia adhuc potest per subsistentiam terminari. Et haec est existentia naturae ut natura est, immediatius illi conveniens quam subsistentiae; nam, sicut natura substantialis, etiamsi completa sit in genere naturae, tamen simpliciter in ratione substantiae non est omnino completa, donec sit subsistens. Potestque talis natura praeexistere subsistentiae ordine naturae, sicut mysterio Incarnationis praeextitit natura assumptioni; omne enim quod assumitur praesupponitur assumptioni, ut dixit D. Thomas, III, q. 4, a. 2 et 3; et ideo q. 6, a. 4, ad 3, dicit humanitatem Christi prius natura fuisse ens quam fuerit Verbo unita; loquitur autem de ente actu, nam ens in potentia ex aeternitate fuit; constituitur autem ens actu per existentiam. Hanc igitur existentiam, quae subsistentiae praeintelligitur, necesse est proxime et immediate afficere naturam et non suppositum.

 

Actuetne existentia immediate partes vel tantum integram naturam

 

8. Tertio, inquiri potest qualis sit haec existentia naturae, et an sit immediate actus solius naturae substantialis completae, vel etiam partium eius. In qua re, omissa opinione eorum qui realiter distinguunt existentiam ab essentia, qui consequenter loqui debent iuxta dicta in superiori sectione, dicendum nobis est existentiam, generaliter loquendo, non esse actum solius essentiae completae; sed, sicut distinguitur essentia in totalem et partialem, seu completam et incompletam, ita etiam distinguendam esse existentiam intra illum ordinem. Existentia ergo partialis immediate convenit parti essentiae, quamvis integra existentia naturae immediate respiciat completam essentiam. Hoc plane sequitur ex fundamento posito, quod existentia non distinguitur in re ab essentia actuali; nam, sicut tota essentia actuale, ens est, ita et partes eius sunt actualia entia, licet partialia; ergo includunt proprias partiales existentias, quae ab ipsis partibus essentiae in re non distinguuntur. Item, quia materia prima, ut supponitur formae conservata vel creata a Deo, est actualis entitas includens aliquod esse existentiae, ut in superioribus ostensum est; ergo habet propriam existentiam partialem, quia sub ea ratione et ut prius natura supponitur formae non potest existere per existentiam totius, ut per se manifestum est. Rursus, forma, cum sit actualior quam materia, multo magis secum affert suam propriam existentiam, quae, adiuncta existentiae materiae, complebit integram existentiam totius naturae. Neque enim potest existentia formae per se sola esse integra ac totalis, tum quia non est forma sola tota rei essentia, iuxta veriorem sententiam, tum etiam quia, cum existentia formae supponat existentiam materiae et unienda sit, oportet ut non sit totalis, sed partialis, ut possit cum illa unum per se componere.

 

9. Atque hinc colligitur existentiam non semper esse entitatem simplicem, nec semper compositam; sed talem esse, qualem exigit essentia. Itaque, si essentia sit simplex, simulque sit completa ac integra, existentia similiter erit simplex et totalis in suo ordine, seu iuxta rationem naturae, et huiusmodi est substantialis existentia naturae angelicae. Si vero essentia sit simplex et partialis, existentia similiter erit simplex et incompleta seu partialis in illo ordine, et huiusmodi sunt existentiae materiae et formae substantialis. Si vero essentia sit composita ex forma et materia, sitque completa et integra, simili modo existentia erit composita ex existentiis materiae et formae et integra ac totalis in suo ordine. Denique, si essentia sit composita quidem ex materia et forma, non tamen sit tota essentia, sed pars integralis alterius, similem seu proportionalem habebit existentiam: sic enim caput, verbi gratia, vel manus partialem habet essentiam ex sua materia et forma compositam, quae ideo partialis est quia ex materia partiali constat, et ex forma vel partiali, vel certe partialiter (ut sic dicam) et inadaequate informante illam partem materiae. Iuxta modum ergo essentiae talis est existentia uniuscuiusque, id quod plane sequitur ex posito fundamento, quod essentia actualis et existentia in re idem sunt.

 

10. Contra hanc vero resolutionem multa solent obiici, sed ad tria praecipua capita revocari possunt. Primum continet auctoritates et rationes quibus probari solet materiam nullam habere existentiam, sed totam capere a forma, quia ex se est pura potentia et prope nihil; si autem ex se haberet existentiam, ex se haberet actualitatem eamque perfectissimam; nam existentia est perfectus actus et perfecta divini esse participatio, teste Dionys., c. 5 de Divin. nomin. Item, quia sequitur formam nihil causare in materia, quia neque essentiam neque existentiam confert. Tandem, quia alias posset materia esse sine forma, saltem de potentia absoluta, cuius oppositum docet saepe D. Thomas. Sed de his omnibus late dictum est supra, disp. XIII et XV, et ideo breviter dicitur dupliciter posse intelligi materiam nullam ex se habere existentiam, sed totam capere a forma. Primo, quod non habet illam nisi natura sua dependentem a forma, et hoc sensu concedimus materiam capere existentiam a forma, ut sect. 9 satis declaratum est. Alius vero sensus est quod materia in entitate.sua actuali nullam includat existentiam propriam, sed illam a forma omnino mutuetur, ita ut per ipsammet formari, vel per aliquid quod ratione formae datur materiae, ipsa formaliter et intrinsece existat et constituatur in esse entitatis actualis, et hic sensus est falsus. Ideoque in sensu opposito concedimus materiam habere suam propriam existentiam, quam formaliter non habet a forma, quod satis in superioribus probatum est. Et ibidem etiam declaratum est quomodo materia sit pura potentia receptiva in ordine ad actum formalem, non vero ad actum entitativum seu existentiae. Prope nihil autem esse dicitur, quia inter entia substantialia infimum locum tenet in perfectione; tamen, hoc ipso quod dicitur esse prope nihil, consequenter dicitur habere aliquid entitatis, quo recedit a nihilo, et secundum id habet aliquid existentiae. Quamquam autem ipsum esse ut sic dicatur nobilissimum, tamen non omne esse est perfectissimum, sed in eo reperiuntur gradus iuxta rerum et essentiarum diversitatem. Atque ita, quamvis materia habeat aliquod esse proprium, tamen, quia in genere substantiae illud est imperfectissimum, ideo, non obstante tali esse, potest materia esse imperfecta et prope nihil. Rursus, licet materia habeat propriam existentiam, illam tamen habet dependentem a forma, et hoc modo dicitur forma conferre esse, ut in superioribus declaratum est. Quanta vero et qualis sit haec dependentia a forma, dicto loco fuse est explicatum, et ideo plura hoc loco de illis obiectionibus dicere necesse non est.

 

11. Secunda obiectio principalis sumitur ex parte formae, et praecipue ab anima rationali, cuius esse est idem cum esse totius hominis seu humanitatis; illud autem est esse simplex et non compositum, quia manet in sola anima, et consequenter est omnino spirituale; ergo, quamvis humanitas sit essentia composita, nihilominus esse eius non est compositum; ergo ob eamdem causam idem erit proportionaliter dicendum de qualibet substantiali natura composita. Antecedens est valde receptum in schola D. Thomae, ex doctrina eius, I, q. 76, a. 1, ad 4, et de Ente et essent., c. 5. Quibus locis id Caietan. late defendit et declarat, et Ferrar., lib. II cont. Gent., c. 63, prope initium. Et potest in hunc modum ratione suaderi, quia esse totius hominis non potest esse materiale, alioqui non posset per illud esse anima existere; ergo oportet ut sit spirituale, quia inter haec duo non datur medium; ergo secundum se est incorruptibile et perpetuum et per se primo conveniens animae, et in ea post separationem manens. Secundo, quia anima, dum est in corpore, existit per esse totius; ergo non habet esse distinctum ab esse totius, alioqui simul existeret per duo esse, quod est superfluum et impossibile; ergo est idem esse animae et totius compositi.

 

12. Ad hanc obiectionem respondetur eos qui existimant existentiam esse rem distinctam ab essentia, satis quidem consequenter opinari hoc esse in homine immateriale esse, et consequenter primo convenire animae et per illam communicari materiae et toti composito. At vero, supposito contrario fundamento, nimirum, existentiam non esse in re distinctam ab essentia actuali, necessario dicendum est ita comparari esse animae rationalis ad esse hominis, seu humanitatis, sicut comparatur anima secundum suam essentiam ad essentiam hominis, seu ad humanitatem. Non est autem anima tota essentia hominis, neque etiam ita condistinguitur ab illa ut in illa non includatur, sed distinguitur ut pars a toto; ita ergo esse animae non est totum esse hominis seu humanitatis, neque est ita condistinctum ab illo ut in eo non includatur; sed est intrinsece componens illud, et id quod est praecipuum in ipso esse hominis, quamquam non possit esse totum, quia ipsum corpus aliquod proprium esse habet, quod etiam humanitati communicat in suo genere causae, scilicet, materialis. Atque ita opinatus est Scot., In IV, dist. 43, q. 1, et in Quodl., q. 9.

 

13. Neque D. Thomas expresse aliquando docuit esse solius animae esse totale et integrum totius humanitatis; sed in citato loco, de Ente et essentia, c. 5, ait potius ex anima et corpore resultare unum esse in uno composito, et loquitur manifeste de esse existentiae. At vero, si esse hominis non esset aliud quam ipsummet spirituale esse animae, communicatum et quasi extensum ad corpus, non proprie diceretur illud esse resultare ex anima et corpore. Quod vero statim addit D. Thomas, illud esse, prout est animae, non esse dependens a corpore, non habet illum sensum, quod totum esse hominis maneat in anima separata sitque a corpore independens, quia neque verba ipsa hunc sensum prae se ferunt, neque est aliquid quod nos cogat ad ita interpretandum. Optimus enim sensus est illud esse, prout est animae, id est, quantum ad partem illius quae ad animam spectat, non pendere a corpore. Et in hoc constituit D. Thomas differentiam inter esse animae rationalis et aliarum formarum, quod aliae formae non habent esse nisi ut informant materiam et pendent ab illa; anima vero habet esse independens, quod communicat materiae, quando illam informat. Non quia per illud esse ipsa materia formaliter existat, sed quia per illud actuatur, perficitur et fovetur seu conservatur. Quando vero separatur anima, potest illud idem esse in se retinere, quia est spirituale et subsistens, licet non omnino completum in genere substantiae. Atque hac ratione dicere potuit interdum D. Thomas esse quod erat compositi manere in anima separata, ut patet ex citatis locis II cont. Gent., c. 81, ad 3; Quodl. X, a. 3 et 6, quibus locis nunquam ait esse animae esse totum esse compositi, sed solum quod fit vel est esse compositi dum communicatur corpori; potest autem dici esse compositi, tamquam actus et praecipua perfectio eius, quamvis non sit integrum et totale esse eius. Quod si quis tandem contendat D. Thom. sensisse illud ipsum esse immateriale quod manet in anima separata esse integrum et totale esse quo totus homo existit, quod citatis locis et aliis insinuat, ut videre licet In I, dist. 8, q. 6, a. 2, ad 1 et 2, et dist. 15, a. 3, et saepe alibi, dicere consequenter debet D. Thom. procedere in ea sententia, quod esse sit res distincta ab essentia, quam nos nunc non defendimus.

 

14. Ad primam rationem respondetur negando esse hominis esse omnino immateriale, sed potius appellandum esse absolute materiale, sicut essentia hominis materialis est. Est autem materialis natura, non quia omnes partes ex quibus constat materiales sint, sed quia altera est materialis. Res enim immaterialis dicitur quae ex materia non constat; negatio enim ibi inclusa compositionem ex materia excludit. Unde omnis res quae materia constat, quamvis aliunde spirituali et immateriali forma constituatur, materialis simpliciter existit et appellanda est. Simili ergo modo esse totale hominis materiale est, non quia omne esse partiale, ex quo componitur, materiale sit, sed quia ex esse corporis, quod materiale est, et esse animae consurgit. Cum vero obiicitur quod anima non potest existere per esse materiale, respondendum est, adaequate et tamquam per proprium actum non posse existere per tale esse, tamen inadaequate seu partialiter posse existere per tale esse, non quatenus constat ex parte materiali, sed quatenus aliam partem spiritualem includit ipsi animae propriam et proportionatam. Est itaque hoc integrum esse hominis adaequatum toti homini, singulis autem partibus eius inadaequatum, id est, excedens, et ideo non actuat singulas secundum se totum, sed secundum aliquid sui, servans proportionem cum singulis partibus. Unde retorqueri posset argumentum; nam etiam non potest materiale corpus per esse immateriale formaliter et intrinsece existere, quia corpus ipsum est actualis entitas materialis et extensa, quae per aliquod esse actuale intrinsece constituitur, quod necesse est etiam esse materiale et extensum, quod esse est vera existentia, ut in superioribus probatum est; non ergo potest ipsum corpus intrinsece existere per esse immateriale; oportet ergo ut esse totius hominis sit materiale, tamquam compositum ex materiali esse corporis et immateriali animae.

 

15. Atque hinc facilis est responsio ad secundam rationem quae de materia ipsa et de omni parte existente in toto fieri potest. Unde dicendum est partem existentem in toto existere per esse totius et per esse proprium, diverso autem modo, et ideo non existere per duo esse, sed per unum et idem diversis rationibus consideratum. Nam esse totius et partis non sunt proprie duo, sed comparantur ut includens et inclusum; sicut ergo pars includitur in toto, ita existit per esse totius mediate et inadaequate, seu excedenter (ut sic dicam); immediate autem et adaequate existit per esse proprium, quod est partiale et in esse totius includitur. Unde non existit per esse totius nisi ratione illius esse partialis quod includit, et ita non existit per duo esse, sed per unum et idem.

 

16. Tertia obiectio principalis est supra, in sect. 1, proposita, in ratione quarta primae sententiae, quae ad hoc tendit ut probet esse naturae compositae non posse esse compositum, in cuius probatione nonnulla attinguntur, quae iam expedita sunt. Primum est quia alias materia haberet proprium partiale esse, et ita non esset pura potentia. Ad quod iam responsum est esse quidem puram potentiam in ordine ad formalem actum substantialem, quia ex se nullum habet, atque ita esse puram potentiam receptivam, non tamen obiectivam, quia necesse est ut aliquam entitatem realem habeat, nam alias nec potentiam receptivam realem habere posset.

 

17. Secundum erat quia alias ex materia et forma non fieret unum per se, quia ex duobus entibus in actu non fit per se unum. Ad quod respondetur, si sit sermo de entibus in actu, prout condistinguuntur ab entibus in potentia (nam hoc sensu nunc loquimur de ente in actu, sic enim per existentiam formaliter et intrinsece constituitur ens in tali actualitate), hoc igitur modo loquendo de ente in actu, non solum non repugnat ex duobus entibus in actu constitui unum per se, verum etiam impossibile est constitui nisi ex entibus in actu, quia ens in potentia, cum sit nihil, non potest actu constituere aliquid, sed potentia tantum, ut saepius in superioribus dictum est. Deinde illud axioma in eo sensu intellectum nulla probabili ratione fundari potest. Cur enim ex duobus entibus quae in suo genere partialia sint non poterit unum per se in tali genere constitui, etiamsi ipsa habeant in actu, id est, extra causas suas, partiales entitates et per illas uniantur ad componendum. Praeterea, etiam in adversariorum opinione negari non potest quin materia et forma in esse essentiae habeant aliquam actualitatem propriam, per quam uniuntur ad componendam essentiam, quae in esse essentiae est per se una, quamvis constet ex duobus entibus in actu in eodem esse essentiae; idem ergo erit cum eadem proportione in esse existentiae; immo in re idem omnino est, quia illud esse actuale essentiae est verum esse existentiae. Item, in entibus materialibus, quoad compositionem ex partibus integrantibus, negari non potest quin, sicut forma est extensa et divisibilis, ita etiam sit existentia. Quis enim credat existentiam lapidis aut arboris esse ita indivisibilem ut sit tota in toto et tota in qualibet parte? constat ergo ex partibus integrantibus talis existentia totius lapidis vel arboris; ergo partes illae uniuntur tamquam entia actualia partialia, et tamen ex eis componitur unum per se. In hoc ergo sensu illatio illa neganda est; nam principium quo probatur, iuxta eumdem sensum, nullam apparentiam vel probabilitatem habet.

 

18. Cum ergo dicitur ex duobus entibus in actu non fieri per se unum, intelligendum est de entibus completis, ex quibus unum non comparatur ad aliud ut potentia ad actum eiusdem generis, neque ut pars ad totum vel ad compartem, iuxta superius dicta de ente per se et per accidens. Et in idem redit si dicamus illud intelligi de entibus simpliciter quae per se sint entia et non instituta ad componenda alia entia. In hoc autem sensu non recte accommodatur in praesenti illa propositio, nec recte fit illatio, quia materia et forma non sunt entia simpliciter, neque completa, sed natura sua instituta ad complendum ens simpliciter, et ideo, licet in eis intelligatur propria actualitas entitativa, optime ex eis componitur unum per se, quod est simpliciter et completum ens.

 

19. Cur aliquae formae nequeant naturaliter a materia separari.— Tertio, inferebatur ex hac nostra sententia omnem formam posse naturaliter esse sine materia et materiam sine forma, quia, si hae partes habent proprias partiales existentias, unaquaeque per suam existentiam existere poterit sine aliqua parte vel sine toto. Respondetur negando sequelam, et ad probationem negatur etiam assumptum. Quia, hoc ipso quod existentia non est completa, sed partialis, potest pendere ab extrinseca causa formali aut materiali, si talis existentia materialis etiam sit. Cum vero instatur quia ratio existentiae est ut sit sufficiens ad constituendam rem extra suas causas, respondetur facile rationem eius esse ut sit sufficiens in suo genere, scilicet, in genere formalis actus seu modi intrinseci; non vero est de ratione eius ut sit independens ab omni alia causa efficienti vel formali aut materiali. Et est evidens instantia in existentia accidentis, quae formaliter facit illud existere, non tamen independenter a subiecto, ut in superioribus etiam tactum est. Quod vero ibidem additur, quia, si materia vel forma non potest naturaliter existere nisi in composito cuius existentia terminari potest, superflue daretur illi partialis existentia, hoc (inquam) iam est ex dictis solutum. Nam, licet hae partes non possint existere nisi in toto, tamen existentia totius nulla est nisi confletur ex existentiis partium, nec partes possunt per existentiam totius existere nisi in quantum illa includit partiales existentias singulis partibus accommodatas. Et ideo non sunt superfluae existentiae partiales, sed omnino necessariae, ut partes habeant actualitatem sufficientem ad componendum totum, tum etiam ut ex his componatur integra existentia totius compositi.

 

20. Denique ad illam instantiam, quod si materia vel forma haberent proprias partiales existentias, prius natura existeret una quam alia, et consequenter posset naturaliter existere sine alia, dicendum est materiam primam, eo quod per creationem fiat et conservetur, prius natura existere quam formam; non tamen inde inferri posse naturaliter existere sine forma, quia potest illam exigere ut conditionem et dispositionem necessariam, seu tamquam actum formalem sine quo non debetur ei ut sit. Quomodo saepe contingit id quod est in aliquo genere natura prius non posse esse sine posteriori, de qua re late in superioribus dictum est, tractando de causis, praesertim disp. XXVIII, et in tomo I, III partis, circa q. 2 et 17, multa de hac re attigi. At vero materialis forma, quae de potentia materiae educitur, non prius natura existit quam materiae uniatur, quia actio per quam fit essentialiter a materia pendet. Et in hoc est discrimen inter animam rationalem et alias formas, quod illa prius natura existit quam uniatur, quia fit per creationem, quae est actio independens a subiecto, ideoque per illam recipit esse, in quo ipsa prius natura subsistit quam uniatur corpori, ac propterea illud retinere naturaliter potest, quamvis a corpore separetur. Aliae vero formae, quamvis propriam et partialem existentiam recipiant, non tamen aptam ad subsistendum in se ex natura sua, sed pendentem a materia, ut ab ea sustentetur, et ideo nec prius natura in se sunt quam in materia, nec separatae a materia conservari possunt.

 

21. Existentia materiae, ut comparetur ad existentiam formae.— Quarto inferebatur unam existentiam partialem comparari ad aliam ut potentiam ad actum, quod videbatur repugnare actualitati existentiae Sed ad hoc iam in superioribus responsum est et declaratum quomodo aliqua existentia, quamvis constituat rem in actu, id est, extra nihil et extra potentiam obiectivam, nihilominus possit comparari ad aliam existentiam ut potentia receptiva ad actum, loquendo physice et secundum rem de existentia, ut supra declaratum est.

 

Exponitur quomodo existentia dicatur ultima actualitas

 

22. Atque hinc obiter infertur quomodo intelligendum sit quod a multis dicitur, existentiam esse ultimum actum seu ultimam rei actualitatem; sic enim loquitur D. Thomas, q. unica de Anim., a. 6, ad 2; et Caietan., I, q. 3, a. 4, circa secundam rationem D. Thomae. Alii vero etiam thomistae dicunt existentiam potius esse primam rei actualitatem, quoniam esse potius est primus actus cuiuslibet rei quam ultimus. Quae varietas, supposita doctrina a nobis tradita, in sola vocum significatione consistere potest. Nam existentia actualis dicitur esse actus vel actualitas essentiae, non physice et secundum rem, sed metaphysice et secundum rationem, et hoc modo diversis rationibus potest dici actus primus vel ultimus. Respectu enim praedicatorum essentialium, quatenus unum comparatur ad aliud ut actus ad potentiam metaphysicam, dicitur existentia ultimus actus, quia constituit in actu totam essentiam includentem omnia praedicata essentialia et est id quod, nostro modo intelligendi, ultimo advenit essentiae in constituenda intrinseca et actuali entitate rei. At vero respectu eorum quae consequuntur essentiam, sive sint proprietates, sive operationes, sive alia accidentia, existentia creaturae habet potius rationem primi actus quam ultimi. Quia, iuxta doctrinam Aristotelis, I de Anima. text. 2 et 5, forma est actus primus, quia confert esse, ad quod sequitur operatio, quae est actus secundus; eadem ergo ratione, omne esse comparatum ad operationem vel proprietatem quae ex illo manat habet potius rationem actus primi quam ultimi. Quapropter quale fuerit esse, talis erit actualitas eius et talem rationem primi actus habere poterit; nam si sit perfectum esse, erit actus per modum principii efficientis respectu eorum quae ab ipso manant; si vero sit esse imperfectum, esse poterit actus primus per modum potentiae receptivae. Non est ergo de ratione esse ut sic quod ita sit pura vel ultima actualitas, ut non possit per ulteriorem actum perfici, sed illud pertinet ad esse summum atque perfectissimum. An vero existentia possit cum essentia in perfectione comparari, infra dicetur.

 

De existentia accidentium

 

23. Quarto inquiri consequenter potest utrum formae accidentales habeant et conferant subiecto propriam existentiam. Quidam enim recentiores thomistae verisimile credunt accidentia non habere aliam existentiam ab existentia subiecti in quo sunt. Et fundari videntur solum in hoc quod esse subiecti sufficit ut per illud existant omnia accidentia quae illi realiter coniuncta sunt; non est ergo cur plura esse multiplicentur in eodem subiecto. Accedit quod accidens non tam est ens quam entis ens, teste Aristotele, VII Metaph., in principio; et ideo communiter dicitur quod accidentis esse est inesse, quia, nimirum, nec est ens nec habet esse nisi quatenus participat esse sui subiecti. Tandem existentia accidentis non est ipsa inhaerentia, cum, mutata inhaerentia, possit accidens eamdem existentiam retinere; neque existentia accidentis est sola essentia; nam essentia accidentis consistit in aptitudinali inhaerentia, non in actuali existentia; erit ergo ipsa existentia subiecti, nam praeter haec nihil aliud in accidente invenitur.

 

24. Reiicitur.— Haec sententia nec firma ratione neque ulla auctoritate fulcitur. Omnes enim auctores qui tenent existentiam non esse rem aliam ab essentia actuali, necesse est fateantur accidentalem formam, sicut propriam habet essentiam, ita propriam habere existentiam. Et ita docuit Scotus, In IV, dist. 12, q. 1, et alii communiter. Rursus, qui existimant existentiam esse rem distinctam ab essentia, nihilominus docent essentiam accidentis habere propriam existentiam sibi proportionatam, distinctam tum ab eius essentia, tum ab essentia et existentia substantiae. Ita tenent communiter thomistae, Soncin., VII Metaph., q. 5; Fland., q. 1, a. 5; Caiet., c. 7 de Ente et essent., post q. 16, et I, q. 28, a. 2, et sumitur ex D. Thoma, III, q. 17, a. 2, et IV cont. Gent., c. 14, et In I, dist. 3, q. 2, a. 3, et dist. 20, q. 1, a. 5.

 

25. Dicendum ergo est formam accidentalem habere suum proprium esse existentiae, quod subiecto communicat, cum illud informat. Haec assertio, ut dixi, est certissima, si existentia non est ab essentia distincta ex natura rei, unde eisdem rationibus probari potest quibus eam sententiam nos confirmavimus, scilicet, quia forma accidentalis, ut condistincta a subiecto, est actualis entitas; ergo in se intrinsece includit existentiam a subiecto distinctam. Item, quia forma accidentalis fieri potest in substantia nova propria actione; illa autem nova actio necessario terminari debet ad aliquod novum esse existentiae. Item hoc maxime confirmat mysterium Eucharistiae, in quo eadem numero accidentia conservantur sine substantia; non conservantur autem sine existentia. Quae ratio etiam procedit in opinione quae distinguit existentiam ab essentia. Nam quod quidam ausi sunt dicere, post consecrationem Eucharistiae, quamvis non maneat essentia panis, manere tamen existentiam substantialem panis, ut per illam quantitas et alia accidentia existant, hoc (inquam) plus est quam falsum et improbabile in theologia, quia, iuxta sanam doctrinam et definitiones conciliorum, sola accidentia manent in Eucharistia, consecratione facta, ut latius in III tomo, in III p. D. Thom., tractatum est. Cum ergo existentia accidentis maneat non manente existentia substantiae, necesse est dicere accidens habere propriam existentiam distinctam ab existentia substantiae.

 

26. Posset tamen responderi (si existentia et essentia distinctae res sunt), non manere quidem existentiam panis, creari tamen aliam qua accidentia conserventur; sed haec responsio ponit imprimis novum et inauditum miraculum. Deinde ponit conservari eamdem numero entitatem actualem variata existentia, quod, ut supra ostendimus, est impossibile, quia, si manet eadem numero actualis entitas, ergo manet illud esse a quo intrinsece res habet talem actualitatem; hoc autem est esse existentiae. Ac denique de illamet existentia quae denuo creari dicitur, inquiram an sit substantialis vel accidentalis? Primum dici non potest, quia secundum fidem aeque certum est non manere in illo sacramento aliquam rem substantiae cuiuscumque praeter corpus Christi, est certum non manere aliquid substantiae panis. Si vero dicatur secundum, iam admittitur existentia accidentalis inferioris ordinis ab omni existentia substantiali; ergo talis existentia potest etiam esse naturaliter possibilis et essentiae accidentis connaturalis. Unde ulterius argumentari possumus, quia talis est existentia rerum qualis est essentia, nam, sive re sive ratione distinguantur, debent inter se servare proportionem; sed essentia accidentis talis est ut natura sua pendeat a subiecto; ergo et existentia eius talis est ut ab existentia subiecti naturaliter pendeat; ergo oportet ut sit distincta ab existentia substantiae, quia non potest eadem existentia esse pendens et independens a subiecto.

 

27. Et hae quidem rationes efficaces sunt, supposito vero conceptu existentiae, scilicet, quod sit quo formaliter et intrinsece constituitur ens actu ut sic. Si autem fingatur existentia esse aliquid aliud, verbi gratia, conditionem quamdam necessariam ad actualitatem essentiae, distinctam tamen ab illa, nulla efficaci ratione probari potest talem conditionem requiri ad esse accidentium praeter ipsum esse substantiae, nisi talis conditio dicatur esse ipsa actualis inhaerentia, quam aliqui confundunt cum existentia accidentis, non considerantes necessarium esse ut in re ipsa distinguantur, quandoquidem potest existentia accidentis sine inhaerentia conservari, ut supra tetigi et iterum in sequentibus dicam. Praeter inhaerentiam ergo actualem intelligere oportet in accidente existentiam distinctam ab existentia substantiae et natura sua dependentem a substantia media actuali inhaerentia, quamvis a Deo possit conservari sine existentia substantiae et sine actuali inhaerentia. Est autem per se incredibile formam accidentalem ponere in subiecto, praeter suammet entitatem actualem sive essentialem et inhaerentiam eius, aliam entitatem distinctam, quae sit existentia accidentis, quia nec concipi potest ad quid sit talis entitas, neque quid conferat subiecto aut ipsi accidenti.

 

28. Sic ergo, de existentia, quae non sit res distincta ab actuali essentia accidentis, apud me est res certa et perspicua accidens suam propriam habere existentiam a substantiali distinctam, et hoc ipsum valde confirmat sententiam positam de identitate essentiae et existentiae. Quod vero forma accidentalis conferat subiecto existentiam reipsa a se distinctam, neque intelligo, nec fundamentum video cur credendum sit. Nam albedo, hoc ipso praecise quod inhaeret subiecto, per suammet entitatem constituit illud album, et hoc est dare illi ut sit album; ergo omne aliud esse albedinis est supervacaneum et sine fundamento confictum. Quapropter, qui realiter distinguunt existentiam ab essentia nihil possunt in praesenti puncto constanter dicere. Hinc enim videbuntur non inepte procedere unicam tantum et simplicem existentiam substantiali supposito tribuendo, quae primario substantialis essentiae, secundario vero omnium accidentium dependentiam terminaret, ne cogerentur tot entitates sine causa multiplicare. Et quia, si quis negat materiam habere propriam existentiam propter imperfectionem suam, non video cur negare non possit formam accidentalem, quae minus perfectum ens est quam materia, propriam et distinctam existentiam afferre. Aliunde vero satis constat hunc ipsum dicendi modum et non esse satis constantem iuxta illam sententiam, quia non potest rationem reddere cur forma substantialis afferat existentiam distinctam, et non accidentalis, servata proportione. Nec magis potest explicare quid conferat talis existentia distincta formae substantiali iam prius natura informanti materiam, quam quid conferret existentia accidentalis distincta formae accidentali iam inhaerenti subiecto. Et praeterea declarare non potest quid sit terminare dependentiam essentiae accidentalis, si iam prius natura illa essentia supponitur actualis, id est, in rerum natura iam effecta et inhaerens subiecto. Ac denique mysterium Eucharistiae satis declaravit illam sententiam esse simpliciter improbabilem. Solum ergo haec diximus ut ostenderemus quam sit veritati consentanea sententia negans realem distinctionem existentiae ab essentia actuali.

 

29. Accidentis esse qualiter inesse.— Ad fundamentum ergo contrariae sententiae negatur sufficere esse substantiale ut per illud existant accidentia, quia non est illis proportionatum, tum etiam quia, ut saepe dixi, nulla res potest formaliter et intrinsece constitui ens actu (quod est existens) per esse seu entitatem a se distinctam. Ad secundum respondetur accidens dici entis ens, non quia in ratione entis intrinsece constituatur per esse sui subiecti, sed quia totum suum esse habet cum quadam habitudine transcendentali ad subiectum; nam solum est ad perficiendum illud, et quia tale est illius esse tamque debile et imperfectum ut non possit nisi in alio sustentari. Et in eodem sensu interpretandum est illud axioma accidentis esse est inesse; nam, si intelligatur de inhaerentia actuali, illa formaliter non est esse accidentis; causaliter vero potest ita appellari, quia, naturaliter loquendo, non communicatur esse accidenti nisi media inhaerentia. Si vero axioma illud intelligatur de inhaerentia aptitudinali, sic inesse dicitur esse ipsum esse accidentis, quia illud esse tale est ut entitas actualis per illud constituta sit in proxima aptitudine ad inhaerendum, et naturaliter postulet actualem inhaesionem ut esse possit. Ex quo facile respondetur ad tertiam rationem existentiam accidentis non esse inhaerentiam actualem, neque esse essentiam potentialem sea obiective tantum conceptam, sed esse ipsammet essentiam accidentis actualem et in rerum natura productam.

 

De existentia modorum

 

30. Vera sententia.— Quinto et ultimo inquiri potest an modus rei, qui non realiter, sed ex natura rei seu modaliter ab ea distinguitur, habeat propriam et peculiarem existentiam, distinctam a re cuius est modus. Multi enim negantem partem defendunt, immo existimant in hoc consistere hanc distinctionem modalem diversam a reali, quod, licet modus habeat distinctam rationem formalem et essentialem, non tamen habet ullo modo distinctam existentiam. Verumtamen, suppositis principiis traditis, necessario dicendum est, eo modo quo unumquodque est aliquid factum vel productum in rerum natura, includere proprium esse quo in illa actualitate constituitur, quod necesse est in re esse omnino idem cum suo constituto et distinctum ab omni alio a quo suum constitutum distinguitur, et eodem modo; haec enim omnia necessario sese consequuntur. Itaque, si sit modus substantialis, ut verbi gratia, subsistentia, quae (ut nunc supponimus) non realiter, sed modaliter tantum distinguitur, illa suum proprium esse existentiae habet distinctum etiam modaliter ab existentia naturae substantialis. Quod rationibus supra factis ostendi potest, videlicet, quia ille modus, qui est subsistentia, distinguitur in re ipsa a natura, tamquam aliquid actuale et extra suas causas positum, ab alio ente etiam actuali; ergo necesse est ut includat proprium esse eodem modo distinctum ab alio ente. Item quia ille modus potest destrui, conservata natura cum sua existentia, et tunc amittit aliquod esse; et similiter potest fieri in natura iam existente; omne autem fieri terminatur ad aliquod esse existentiae, ut supra probatum est; ergo necesse est ut talis modus, sicut actu est in rerum natura, ita habeat proprium esse.

 

31. Atque eodem modo philosophandum est de modo accidentali respectu illius rei cuius est modus, ut, verbi gratia, de figura respectu quantitatis, et de actione vel motu respectu sui termini, et sic de aliis; est enim in his omnibus eadem ratio. Dixi autem respectu illius rei cuius est modus, quia respectu illius talis existentia est solum modaliter distincta; respectu vero aliarum rerum poterit etiam realiter distingui, sicut ipsemet modus distinguitur. Ut figura, quae a quantitate solum distinguitur modaliter, ab aliis rebus realiter a quantitate distinctis eamdem habet distinctionem realem; de qua re late diximus supra, disp. VII, ubi etiam ostendimus distinctionem modalem non in eo distingui a reali, quod non includit distinctam existentiam, sed in eo quod existentia alterius extremi non est talis essentiae quae se sola possit entitatem fundare, sed modi qui essentialiter et seipso immediate nititur in aliqua alia entitate, ut ibi latius declaratum est.

 

Corollaria ex superiori doctrina

32. Atque ex his intelligitur primo quo sensu accipiendum est quod supra diximus, existentiam non esse rem ab essentia distinctam. Duobus enim modis accipi potest essentia: uno modo, in propria et maxime usitata significatione, et hoc modo significat rei naturam, et sic dicimus humanitatem esse essentiam hominis, et theologi dicunt in tribus divinis personis esse unam essentiam. Alio vero modo sumitur latius essentia pro quacumque ratione essentiali, quomodo dicimus quidquid est, eo modo quo est, habere suam essentiam, quia esse non potest absque sua propria et intrinseca ratione essentiali, quomodo etiam subsistentia habet suam essentiam, et figura, et alii modi, sive substantiales, sive accidentales. Cum ergo essentiam cum existentia comparamus, in hac posteriori significatione et generalitate loquimur; sic enim nutre agimus de ente et essentia creatis in communi, atque ita etiam comparari debet essentia ad proportionatam existentiam. Nam unaquaeque essenda cum illa existentia habet identitatem, per quam in sua propria ac praecisa actualitate constituitur. Atque ita humanitas est idem cum sua existentia, qua praecise constituitur in esse talis essentiae seu naturae actualis; si autem comparetur ad existentiam totius hominis, non est omnino idem cum illa, quia homo non solum includit naturam seu essentiam hominis, sed etiam subsistentiam, atque ita existentia adaequata hominis includit etiam existentiam totius subsistentiae, secundum quam distinguitur

ab humanitate, tarnquam includens ab incluso. Ut ergo recte fiat comparatio, debet praecise fieri inter unamquamque essentiam actualem cum illo esse quo in tali ratione actuali constituitur. Et hoc modo est in universum vera regula unumquodque ens actu esse idem in re cum suo esse adaequato, et unamquamque essentiam actualem cum sua existentia, substantialem cum substantiali, totalem cum totali, partialem cum partiali, accidentalem cum accidentali, et modalem cum modali.

 

33. Neque est quod ab hac generali regula excipiamus relationes, ut quidam existimant, qui, licet doceant formam accidentalem afferre proprium esse existentiae, et simul etiam doceant relationes creatas esse res vel modos ex natura rei distinctos a fundamentis, nihilominus illas excipiunt, neque censent eas afferre propriam existentiam, sed existere per existentiam fundamenti, quia alias ipsa existentia relationis diceret habitudinem ad terminum, et consequenter ipsa existentia esset relativa, unde relatio vel bis diceretur ad terminum, si existentia est alia res ab essentia, vel, si sunt idem, eadem relatio bis diceretur, semel ad subiectum ratione existentiae, iterum ad terminum ratione essentiae. Soletque haec opinio tribui Caiet., I, q. 28, a. 2; sed ibi potius docet relationem afferre secum proprium esse distinctum realiter a sua essentia, quamvis asserat illud esse non respicere terminum, sed solum subiectum, ex D. Thom., In I, dist. 33, q. 1, a. 1, ad 1. Haec igitur exceptio vera non est, sed eo modo quo relatio habet essentiam realem, actualem et propriam ac distinctam ab aliis essentiis rerum, ita necesse est ut propriam habeat existentiam, ita distinctam ab existentia fundamenti sicut ipsa relatio distincta fuerit. Unde, si relatio est entitas accidentalis realiter a fundamento distincta, necesse est habere existentbm etiam realiter distinctam, praesertim in nostra sententia, quod existentia est ipsamet actualis essentia. Et similiter, qui putant relationem solum distingui ut modum fundamenti, eamdem distinctionem tribuere debent existentiae eius propter eamdem cau

sam, et quia generales rationes, supra factae, in praesenti eamdem vim habent ex dicta suppositione. Si vero relatio ratione tantum ratiocinata distinguitur a fundamento, eodem modo habebit distinctam ac propriam existentiam, propter eamdem proportionalem rationem.

 

34. Quapropter consequenter fatendum est in nostra sententia existentiam relationis eodem modo esse respectivam quo est ipsa relatio, si secundum rem loquamur, quia in re sunt idem omnino et adaequate. Item quia relatio, ut actualis et in re posita, utramque habitudinem essentialiter includit, scilicet, ad subiectum cuius est forma secundum se totam, et ad terminum ad quem refert subiectum quod informat: immo hae non sunt duae habitudines secundum rem, sed secundum rationem tantum: nam in re una est completa habitudo seu differentia relationis, qua ita respicit subiectum, ut illud referat ad terminum, et ita respicit terminum, ut ad illud referat subiectum. Sicut habitus, verbi gratia, simul et eadem intrinseca et completa habitudine respicit potentiam cuius est habitus et obiectum ad quod inclinat potentiam. Tota autem haec habitudo convenit relationi, non solum secundum essentiam, sed etiam secundum existentiam, quia talis est actualitas relationis ut in sua entitate actuali utrumque includat. Habet ergo relatio propriam existentiam sibi proortionatam, neque inde sequitur relationem bis dici seu referri ad terminum, quia non refertur actu nisi prout est talis forma actu existens, et ita una habitudine refertur vel potius refert subiectum ratione suae essentiae seu existentiae actualis. Quod autem ad subiectum et terminum bis secundum rationem referatur seu dicat habitudinem, nullum est inconveniens, immo est necessarium; quamvis illa habitudo quae est ad subiectum, praecise considerata, non sit propria relationis ut relatio est, sed communis caeteris accidentibus. Occurrebat autem hic difficultas theologica, quia sequitur etiam relationes divinas habere proprias existentias; sed de hac re disputavi late in tomo I III part., disp. XI, sect. 2.

 

35. Una res qualiter unum tantum esse habere dicatur.— Ultimo ex dictis omnibus intelligitur quomodo verum sit unius rei unam tantum esse existentiam seu unum esse. Est enim hoc verum de esse adaequato et proportionato illi rei cuius est esse, atque ita et animae, et humanitatis, et hominis unum est esse respective (ut sic dicam), quamvis absolute et in se non sit unum et idem esse illorum omnium. Est enim anima unum ens, et similiter humanitas, atque etiam homo, sed non eodem modo, neque idem omnino ens; nam anima est unum ens partiale tamquam physica forma, humanitas vero est unum ens tamquam quoddam totum respectu animae, et tamquam una natura completa, non vero tamquam omnino completum ens seu completa substantia, quia non est suppositum, sed natura seu forma metaphysica; homo vero, seu Petrus vel Paulus, est unum ens tamquam totum quoddam completum respectu humanitatis. Atque ita unumquodque ex his habet unum esse sibi proportionatum, non tamen in se omnino idem, quia plus includit esse humanitatis quam esse animae, scilicet, esse corporis et utriusque unionem, et similiter esse hominis plus includit quam esse humanitatis, scilicet, esse subsistentiae. Unde esse animae est unum ut simplex; esse vero humanitatis est unum ut compositum ex esse formae et materiae; esse vero hominis est unum ut compositum ex esse naturae et subsistentiae. Ad hunc ergo modum in omni re una est esse unum completum et adaequatum, quod in rebus compositis includit plura esse partialia, ut recte notavit Scot., In IV, dist. 11, q. 3, § Ad rationes, ubi etiam ait se non intelligere istam fictionem, quod esse sit quid superveniens essentiae, non compositum, si essentia est composita, quod ego etiam (ut verum fatear) non intelligo, immo sufficienter probatum esse existimo verum esse non posse.

 

SECTIO XII

UTRUM ESSENTIA CREATA SIT SEPARABILIS A SUA EXISTENTIA

 

1. Varii modi quibus excogitatur essentia separari ab existentia.— Haec quaestio expedita fere est ex principiis hactenus positis; eam tamen propono ut clarius ac distinctius solvam nonnullas difficultates et rationes factas in sect. 1. Variis ergo modis intelligi potest essentiam creatam separari ab existentia. Primo, destruendo essentiam et conservando existentiam, quod aliqui existimarunt fieri in sacramento altaris, destructa seu transubstantiata substantia panis quoad entitatem essentiae et conservata quoad entitatem existentiae. Secundo modo intelligi potest, si destructa existentia conservetur essentia, quod adhuc tribus modis excogitari potest. Unus est si, ablata una existentia connaturali, acquiratur alia, prout multi existimant accidere naturaliter in materia prima, quae secundum entitatem essentiae manet sub forma geniti et corrupti, mutat tamen existentiam. In forma vero vel in composito ex materia et forma fere omnes negant id posse naturaliter contingere, quia esse proxime ac per se consequitur formam, unde non est separabile ab ipsa, nisi quatenus ipsa separatur a subiecto a quo ipsa pendet, ut sumitur ex D. Thoma, I, g. 50, a. 5, et aliis locis. Non defuerunt vero qui dicerent in intensione formae fieri commutationem existentiae; sed id improbabile est, ut infra, disp. XLVI, videbimus. Alio modo potest haec separatio excogitari, ut essentia creata sine propria existentia maneat sub alia superiori et supernaturali existentia, quod constat naturaliter fieri non posse; supernaturaliter vero multi opinantur fieri posse, immo et factum esse in Christi Domini humanitate, quae habere dicitur creatam entitatem essentiae sine propria existentia, sed existere per existentiam Verbi increatam. Tertio modo potest intelligi essentiam et existentiam separari, dissoluta unione et utraque in rerum natura conservata. Ultimo potest quis excogitare essentiam creatam ita separari a propria existentia, ut sine illa et sine alia quae munus eius suppleat in rerum natura conservetur, et hoc etiam modo (quod mirabile est) dicunt quidam moderni expositiores, I, q. 3, a. 4, licet sub particula forte, posse Deum conservare essentiam creatam extra suas causas et extra nihil absque ulla existentia. Ultimo dici potest essentia creaturae separari ab existentia actuali ita ut non maneat in rerum natura, sed ex existente fiat non existens et non ens actu.

 

Non posse conservari existentiam absque propria essentia.

 

2. Dico ergo primo, impossibile esse ita separari existentiam ab essentia, ut conservetur existentia, destructa essentia. Non invenio aliquem ex antiquis theologis qui oppositum huius assertionis docuerit, sed unum tantum vel alium ex modernis. Et imprimis, supposita vera sententia de identitate essentiae actualis et existentiae, est evidens assertio, quia non potest idem a seipso separari, et quoties unum in re ipsa separatur, conservato alio, est evidens signum alicuius distinctionis ex natura rei, ut supra ostensum est disp. VII. Rursus etiam illi doctores qui admittunt distinctionem aliquam ex natura rei inter essentiam et existentiam, non tamen realem sed modalem tantum, consequenter docent hanc assertionem. Quia, si existentia et essentia distinguuntur modaliter, non est essentia modus existentiae, sed e contrario, ut est per se notum, quia existentia est vel concipitur ut actas essentiae, et consequenter ut forma vel modus eius; modus autem non est separabilis a re cuius est modus, quia per seipsum essentialiter illa coniungitur, ut dicta disp. VII tractatum est; ergo existentia, si tantum est modus essentiae, non est praedicto modo separabilis ab illa.

 

3. At vero qui putant existentiam esse rem omnino realiter distinctam ab essentiacreata, licet communiter doceant non esse dicto modo separabilem, seu non posse conservari sine illa, vix tamen possunt sufficientem huius dicti reddere rationem, in ordine ad potentiam Dei absolutam. Naturaliter enim facile posset dici non posse entitatem existentiae conservara sine entitate essentiae, quia ab illa pendet, vel ut a subiecto recipiente, vel alio modo. Tamen, quod Deus non possit supplere illam dependentiam, certe non potest sufficienti ratione probari. Neque enim repugnat propter identitatem, quia supponitur distinctio realis; nec propter dependentiam, quia, quamvis illa dicatur pertinere ad genus causae materialis vel formalis, tamen in illo genere est aliquo modo extrinseca, id est, non per intrinsecam compositionem unius entitatis ex alia, quo modo pendet totum a partibus, sed per influxum unius entitatis in aliam; hoc autem genus dependentiae Deus supplere potest; id enim facit cum conservat accidens sine subiecto; ergo ex hac parte non repugnaret in praesenti dicta separatio. Neque potest cogitari aliqua alia implicatio contradictionis, posito principio illius sententiae. Quod ideo significo ut ostendam quam sit difficile consequenter loqui in omnibus quae ad illud principium consequuntur. Nam, quod simpliciter conclusio posita vera sit, ostenditur in hunc modum. Quia, si in re existente destruitur et tollitur essentia et separatur ab existentia, ergo destruitur in illa aliquod esse actuale et extra causas, quod antea habebat; ergo destruitur aliquod esse existentiae; ergo non manet esse existentiae talas rei; ergo est impossibile existentiam separari ab essentia praedicto modo. Prima consequentia est evidens, tum quia supra ostensum est omne fiera terminara ad aliquod esse extra causas; ergo, eadem ratione destructio terminara necessario debet ad aliquod non esse actuale et extra causas, vel (quod idem est) per illam destrui debet aliquod esse actuale extra causas; tum etiam quia, cum essentia destruitur, seu non conservatur, non amittit esse in potentia obiectiva; semper enim illa manet, saltem respectu divinae potentiae; amittit ergo actuale esse quod extra causas habebat. Secunda vero consequentia nititur in illo principio supra demonstrato, quod omne esse actuale et extra causas est esse existentiae. Tertia vero consequentia est etiam evidens ex alio principio supra probato, quod in una re tantum est unum esse existentiae, atque adeo, praeter illud esse actuale quo primo ac intime essentia fit ens actu extra causas, nullam aliam existentiam in ea inveniri. Atque ita tandem concluditur esse apertam contradictionem quod essentia actualis destruatur, conservata existentia, alioqui idem esse destrueretur et maneret.

 

4. Dices, cum destruitur essentia, non necessario destrui ipsum esse, sed separari ab essentia, quae hoc ipso destruitur, si ei aliud esse non conferatur, sicut posset materia annihilari, non annihilata nec destructa forma, per solam formae separationem, cui alia forma non succederet. Respondetur impossibile esse essentiam destrui quin aliquod ens actu intrinsece, id est, secundum propriam entitatem actualem desinat esse in rerum natura, ideoque non satis est quod dissolvatur unio duarum entitatum, quia ex hoc immediate solum sequitur destructio compositi. In praesenti vero casu non solum dicitur dissolvi compositum ex essentia et existentia, sed etiam ipsamet essentia actualis dicitur omnino destrui, et non manere extra causas neque ens actu sicut antea erat; ergo non solum amittit unionem ad aliam entitatem, sed etiam amittit propriam entitatem et actualitatem, et hoc est amittere suum intrinsecum esse actuale, atque ita procedit ratio facta. Neque est verum huiusmodi separationem esse ab essentia factam esse in mysterio Eucharistiae, quia, ut supra dixi, sicut in eo mysterio non manet post consecrationem essentia panis, ita neque existentia; et sicut conservatur essentia accidentium, ita etiam existentia.

 

Essentiam conservari sine ulla existentia prorsus repugnat

 

5. Dico secundo: fieri non potest, etiam de potentia absoluta, ut essentia creata conservetur in rerum natura et extra causas sine ulla existentia. Haec assertio etiam est communis in omni sententia, quamvis efficax eius ratio non possit aeque ab omnibus dari, ut statim declarabo. Ratio itaque evidens est, quia si essentia in se et in sua entitate conservatur extra causas, ergo existit. Quid enim aliud est existere quam extra causas esse? Si autem existit, certe existentiam habet, sicut si est album, habet albedinem; comparantur enim haec ut forma et intrinsecus effectus formalis. Ridiculum ergo est et plane inintelligibile quod quidam dicunt, essentiam conservatam in rerum natura sine existentia esse quidem ens et extra nihil, non tamen esse formaliter in genere existentium. Quamquam hi ex parte consequenter loquuntur; nam cum supponant talem essentiam privari existentia, dicunt consequenter illam esse extra numerum rerum formaliter existentium, ac proinde dicere etiam debent non existere, quia existere et esse in numero rerum existentium idem sunt. Hoc autem mirum est, quod non videant in eo esse apertam contradictionem, ut dicatur res esse in rerum natura, extra causas et extra nihil, et non existere, cum haec verba plane sint aequipollentia. Quid enim concipi potest addi rei cum dicitur existere, si illa iam erat in rerum natura effecta a suis causis? Aut, si fingamus essentiam realem ita conservari per Dei omnipotentiam absque existentia superaddita, quid illi deest quominus dicatur existere? Illi enim convenit et fieri, et factam esse, et esse ens reale actu extra causas suas, et consequenter etiam conveniet illa causare in omni genere sibi accommodato; nihil ergo aliud desiderari potest ad existendum.

 

6. Dicent fortasse deesse illi rei actum seu terminum quem vocant existentiam. Sed nisi explicent amplius necessitatem vel effectum formalem talis termini, nullius momenti est responsio, sed hinc potius concluditur huiusmodi terminum nihil esse, cum nullum habeat effectum neque utilitatem. Quocirca etiam in hac parte videntur mihi satis esse perplexi auctores qui existentiam credunt esse rem omnino distinctam ab essentia actuali. Hinc enim merito erubescunt admittere posse in rerum natura conservari essentiam actualem sine ulla existentia, quia impossibile est conservari essentiam sine existentia et existentem, et non minus impossibile est intelligere essentiam actu extra causas et non existentem. Aliunde vero, cum dicant essentiam et existentiam esse res condistinctas, nullam rationem addere possunt cur non possit Deus conservare illam entitatem essentiae nudam et sine filo effectu formali quem ab existentia recipit. Quia, si illae sint entitates distinctae, non potest dependentia unius ab alia esse ita intrinseca, ut una sit constitutiva alterius; ergo nihil est ob quod non possit Deus entitatem essentiae sine entitate existentiae conservare. Nam dicere confuse habere inter se habitudinem et dependentiam essentialem, quam Deus supplere non potest, est principium petere seu idem aliis verbis asserere, non vero explicare in quo consistat haec dependentia, quia non est per modum habituriinis relativae, ut per se notum est; debet igitur ad aliquam causalitatem revocari, quia «un est omnino intrinseca, ut declaravi; ergo nulla est ratio cur non possit Deus illam supplere. Ratio ergo reddenda est ex eo quod, hoc ipso quod entitas est actualis et extra causas, intrinsece et formalissime est existens, neque existentia ut sic potest illi novum aliquem effectum formalem addere, et ideo esse apena implicatio contradictionis quod conservetur essentia cum actualitate et absque existentia. Haec vero ratio, sicut approbat non posse manere essentiam actualem sine existentia, ita probat in re non distingui ab illa.

 

Essentia et existentia non possunt disiunctae conservari

 

7. Dico tertio, existentiam et essentiam creatam non posse ita separara ut utraque a parte rei conservetur, dissoluta tantum unione earum inter se. Loquimur de potentia absoluta; nam secundum rerum naturas res est clarissima. Fundamentum autem est, quia inter actualem essentiam et existentiam non est unio, sed identitas, quae dividi aut dissolvi non potest. Item, quia rationes quae probant existentiam non posse conservara destructa essentia, neque e contrario, consequenter probant non posse conservara separatas et absque unione inter se. Tum quia, si semel intelligantur disiunctae, et nihilominus conservara in rerum natura, cum non se respiciant tamquam relatio et terminus, non potest ratio reddi cur altera destructa non possit altera manere. Tum etiam quia dissoluta unione cessat omnis causalitas formalis vel materialis unius in alteram; ergo si absque unione possent conservara, etiam posset una conservara non conservata altera, nihil enim est quod obstet. Atque hinc declaratur ratio a priori iam saepe inculcata, quia essentia actualis conservara non potest sine intrinseco effectu formalis existentiae; hic autem effectus necessario destrueretur, si per impossibile dissolveretur unio essentiae et existentiae inter se; ergo non potest talas unio dissolvi conservato utroque extremo.

 

8. Et haec ratio videtur quidem procedere etiam in opinione affirmante existentiam et essentiam esse res distinctas, et est quidem absoluta et efficax; tamen, si eius vis attente perpendatur, non potest esse efficax quin destruat illam sententiam et probet inter essentiam et existentiam non esse unionem, sed identitatem. Et existere ita appellari effectum formalem existentiae, ut non possit esse quasi effectus physicus proveniens seu communicatus a re distincta, sedquasi effectus metaphysicus proveniens a modo intrinseco non re neque ex natura rei, sed ratione distincto. Quod potest (praeter rationes factas) ita declarari et confirmari, quia si essentia et existentia sunt res distinctae, ergo uniuntur inter se, intercedente inter ipsas aliquo modo unionis; omnes enim res distinctae ita [16] uniuntur; cur ergo non posset Deus dissolvere talem modum unionis conservando extrema? Certe non potest sufficiens ratio reddi, ut facile probant discursus facti in superioribus assertionibus, qui aeque possunt hic applicari. Et praeterea interrogari posset de illa unione, quam existentiam habeat; nam in illa est etiam aliquid essentiale quod potest esse et non esse: unde cum non sit formaliter ipsa existentia, oportebit ut habeat existentiam a se distinctam, quod est satis absurdum; sic enim posset fere in infinitum procedere.

 

Non potest res existere per alienam existentiam absque propria

 

9. Dico quarto: non potest de potentia Dei absoluta conservari creata essentia existens per alienam existentiam absque propria. Ita sentiunt omnes theologi qui affirmant in humanitate Christi esse existentiam creatam et propriam, et non existere formaliter humanitatem illam per existentiam Verbi. Non enim potuerunt hi auctores in alio fundamento niti, nisi quia existimaverunt esse impossibile aliter fieri. Alioqui cur id negarent, cum maxima unio substantialis tribuenda sit humanitati Christi quae sit possibilis, salva veritate utriusque naturae divinae et humanae? Proprium autem huius conclusionis fundamentum esse debet quod a nobis positum est de identitate existentiae et essentiae actualis. Nam, si actualis existentia esset vel res vel modus ex natura rei distinctus ab essentia actuali, nulla posset (ut saepe dixi) sufficiens ratio reddi cur non possit Deus actualem essentiam sinepropria existentia conservare et alia via dependentiam eius supplere; sicut conservat substantialem naturam sine propria subsistentia, et formam accidentalem sine propria inhaerentia, quamvis tam subsistentia quam inhaerentia solum sit modus quidam ex natura rei distinctus a natura. Si ergo Deus impedit hunc modum et alia ratione supplet illum, cur non posset idem facere in existentia, si illa esset res vel modus ex natura rei distinctus ab actuali essentia?

 

10. Video dici posse existentiam esse modum magis intrinsecum, quia primo et formaliter constituit rem extra causas suas. Verumtamen haec responsio aut probat quod intendimus, nimirum, existentiam separabilem non esse propter identitatem, vel declarare non potest in quo consistat illud esse magis intrinsecum, aut quomodo existentia formaliter constituat rem extra causas, si iam supponit ordine natur3e entitatem actualem essentiae factam a eausis et in ea actualitate non constitutam formaliter per existentiam. Nam respectu talis entitatis, tam extrinseca erit existentia sicut subsistentia vel inhaerentia, aut certe non magis intrinseca. Immo iuxta multorum thomistarum opinionem, subsistentia prius natura afficit actualem essentiam quam existentia. Unde in hoc videtur esse quodammodo magis intrinseca. Alii vero existentiam substantiae idem esse putant quod subsistentiam. Si ergo semel supponatur distinctio realis vel ex natura rei inter existentiam et actualem essentiam, nulla potest efficax ratio reddi assertionis positae. Et ideo dixi in superioribus auctores qui negant potuisse humanitatem Christi assumi sine existentia creata, debere consequenter asserere existentiam non esse rem vel modum ex natura rei distinctum ab actuali essentia.

 

11. Hoc ergo est totum fundamentum praesentis assertionis, quo posito est evidens consecutio. Quae ex superioribus assertionibus illustratur et declaratur amplius; nam essentia actualis non potest in rerum natura conservari sine propria et intrinseca existentia; hoc enim probant rationes factae. Quia in re non distinguitur a sua existentia propria; unde sicut conservari non potest sine seipsa, ita etiam nec sine propria existentia. Item, quia ipsamet conservatio essentiae creatae est quaedam effectio eius; omnis autem effectio est communicatio alicuius esse quod effectus in se recipit et habet extra suam causam, et consequenter est communicatio alicuius esse existentiae, intrinseci et proprii essentiae factae. Item quia actualis essentia necessario debet constitui in ea actualitate per aliquod esse reale indistinctum ab ipsa, ut supra probatum est; impossibile ergo est conservara in sua actualitate quin in ea conservetur tale esse; sed ostensum etiam est supra tale esse veram esse existentiam, quia est esse temporale; ergo sine tala existentia omnino intrinseca et propria conservara non potest essentia actualis.

 

12. Hinc vero ulterius concluditur non posse Deum conservare ullam essentiam existentem per existentiam (ut ita dicam) extraneam et peregrinam illi. Primo quidem, quia non potest essentia existere per alienam existentiam, nisi propria privetur; non potest autem privari propria, ut ostensum est; ergo. Secundo, quia rationes factae probant illum effectum formalem quem concipere possumus dari ab existentia, non posse esse a re vel modo distincto a parte rei ab ipsa essentia existente; non potest autem intelligi quod res fiat existens per rem extraneam, quin illa sit a parte rei distincta ab essentia cui dicitur uniri ut eam faciat existentem. Tertio, quia non potest Deus facere ut aliqua essentia creata sit actualis essentia seu actu ens extra nihil per actualitatem extraneam et distinctam ab ipsa; sed ex hoc praecise quod essentia creata est actu ens extra nihil, est existens; ergo non potest fieri existens per actualitatem extraneam ac peregrinam. Consequentia est evidens. Maior autem et minor probatae saepe sunt in superioribus.

 

13. Obiectio.— Dissolvitur.— Contra hanc assertionem nulla naturalis ratio obiici potest, quae alicuius sit momenti. Nam, quod quidam argumentantur, existentiam non esse perfectionem essentialem naturae creatae, ideoque posse ab illa separari et per alienam existentiam suppleri, nullius momenti est. Primo, quia consequentia non est formalis, nam attributa entis non sunt praedicata essentialia, et tamen nec separari possunt, nec extrinsecus suppleri; sufficit ergo identitas sine ulla distinctione ex natura rei ut separatio locum non habeat, etiamsi perfectio non censeatur essentialis. Immo, sunt qui existiment aliquas esse proprietates neque essentiales, neque habentes identitatem, sed potius distinctionem ex natura rei ab essentia, quae nec separari possunt, nec extrinsecus suppleri. Sed quam hoc sit probabile, alibi examinabitur. Optima vero instantia est quia, iuxta communem doctrinam, quam sic arguentes non negant, principium individuans ut sic seu haecceitas simpliciter non est perfectio essentialis individui (Petri, verbi gratia), et nihilominus nec potest separari a Petro, nec extrinsecus suppleri ita ut Petrus maneat. Quod si fortasse dicant differentiam illam individualem, licet non sit absolute de essentia, esse tamen de essentia Petri ut Petrus est, dicemus et nos existentiam actualem et exercitam non esse de essentia absolute, esse tamen de essentia essentiae actualis, prout est actu ens extra nihil; ideoque, quamvis possit intelligi essentia absolute in esse potentiali seu obiectivo sine actuali existentia, non tamen posse intelligi essentiam factam ens actu et extra nihil sine intrinseca et propria existentia.

 

14. Aliquae obiectiones theologicae.— Ex principiis autem supernaturalibus solet aliud argumentum sumi, scilicet, quia subsistentia propria separari potest et per aliam suppleri; et similiter inhaerentia potest separari, vel absolute, vel per modum oppositum per se essendi; ergo et existentia. Sed hoc etiam expeditum est ex dictis, quia subsistentia et inhaerentia sunt modi ex natura rei distincti ab actuali essentia, quia non constituunt illam in ratione entis in actu, nec primo ac formaliter eam distinguunt ab ente in potentia, et ideo quamvis ab illa separentur, potest intelligi quod maneat essentia actualis eadem, licet sub alio modo essendi; secus vero est de existentia, quia est primum formale constitutivum actualis entitatis et in re non distinguitur ab illa.

 

15. Christi humanitas an existat Verbi existentia.— Instant vero aliqui argumento theologico, quia ex hoc principio metaphysico a nobis posito sequitur Verbum divinum assumpsisse humanitatem cum existentia creata eius, quod non solum videtur esse contra doctrinam D. Thomae, sed etiam aliorum Patrum antiquorum, praesertim Leonis, Sophronii, Fulgentii, Damasceni. Videtur etiam esse parum consentaneum aliis veritatibus quas de illo mysterio fides catholica docet, ut quod beata Virgo non solum humanitatem, sed verum hominem conceperit, et quod Christus non tantum est unus, sed etiam unum ens simpliciter, et quod humanitas Christi non in se, sed in Verbo existit, ac denique quod humanitas Christi operari proprie non possit, sed Verbum per ipsam.

 

16. Haec difficultas posset hoc loco praetermitti, tum quod theologica sit, tum etiam quod a nobis sit pro viribus disputata, in I tomo III partis, disp. XXXVI, ubi verum esse ostendimus quod in proposita obiectione infertur; quia tamen nonnulli moderni scriptores acerbe ferunt doctrinam eo loco a nobis traditam eamque impugnare conati sunt, non gravabor eis iterum respondere, quamquam nec nova testimonia nec rationes novas obiiciant, sed novas tantum et inusitatas exaggerationes. Quid enim est cur doctrinam admirentur non novam, sed a multis et gravibus theologis, tam antiquis quam modernis receptam, Altisidoro, Alberto, Scoto, Durando, Gabriele, Bonav., Almain., Hervaeo, Paludano, et ab ipso D. Thoma, in Q. unica de Verbo incarnato, a. 4? De quo non satis constat unquam mutasse sententiam, ut citato loco fuse declaravi. Ubi etiam ostendi Sophronium, Leonem et Fulgentium nihil docuisse huic doctrinae repugnans, quod late etiam attigeram in eodem tomo, disp. VIII, sect. 1. De Damasceno vero ostendi non solum non repugnare, verum etiam huic nostrae doctrinae plurimum favere. Unde valde miror quomodo gravis quidam auctor, qui sine dubio illa nostra scripta perlegerat, ausus postea fuerit scribere, et typis mandare, Damascenum, lib. III de Fide, c. 22, expresse docere illam sententiam quae negat esse in Christi humanitate existentiam creatam; cum tamen in eo capite Damascenus nec verbum scribat de hac re, sed solum impugnet errorem asserentium Christum in gratia et scientia profecisse, quem his verbis confutat: Qui autem eum progressus in sapientia et gratia perinde fecisse aiunt ac si earum incrementum acciperet, non a primo illo carnis ortu factam esse unionem asserunt, nec personalem unionem tuentur. Et infra: Nam si caro ab ultimo ortu Verbo unita est, immo potius in ipso extitit, ac personalem cum eo identitatem habuit, quid tandem afferri potest, quin omnibus prorsus sapientiae gratiaeque opibus affluxerit? Quid, quaeso, in his verbis invenitur, quod sententiae patrocinetur? aut quid ad institutum Damasceni spectabat quod in humanitate Christi non sit existentia creata? dummodo a principio fuerit Verbo unita, quod nemo catholicus negat; neque habet repugnantiam cum existentia creata ipsius naturae, quia potuit semper existere in Verbo, ut Damascenus ibidem loquitur. In quo nobis potius favet, quia non ait extitisse Verbo aut per Verbum, sed in Verbo.

 

17. Sed aiunt illam doctrinam esse parum consentaneam principiis fidei; at vero alii graves auctores existimant hanc sententiam fere evidenter sequi ex principiis fidei. Docet enim fides assumpsisse Christum veram et realem humanitatem, non habentem solum esse obiectivum seu in potentia in causis suis, sed habentem aliquod esse reale et actuale, creatum extra causas suas; sed hoc est esse existentiae; ergo assumpsit humanitatem cum aliquo esse creato. Consequentia evidens est et formalis; maior autem est certa secundum fidem, quae docet humanitatem Christi esse rem creatam, et a divino Verbo distinctam, et assumptam in unitatem personae, et ab illa natura habere Christum esse humanum, quod est esse creatum et consequenter est actuale et non potentiale tantum. Minor vero in superioribus est demonstrata, et nobis videtur fere evidens ex ipsis terminis, si probe intelligantur, quia esse actuale et extra causas nihil aliud est quam existere, ut in superioribus late declaratum est.

 

18. Quapropter ex opposita sententia sequi videntur haec absurda. Primum, humanitatem non esse ens creatum, quod est aperte falsum. Probatur sequela, quia ens dicitur ab esse et constituitur ens actu per esse; ergo si humanitas constituitur ens actu per esse increatum, non est ens creatum, sed increatum, sicut, quia Christus non constituitur in esse personae per creatam personalitatem, sed per increatam, non est persona creata, sed increata. Item vel humanitas dicitur ens creatum prout est actu existens, vel tantum prout est actu secundum esse essentiae; primum dici non potest iuxta illam sententiam, quia ponitur humanitas actu existens per existentiam increatam, unde necesse est ut hoc existens ut sic, vel sit increatum, si formaliter et proprie loquamur, vel certe non pure creatum, sed constans ex creato et increato. Si vero dicatur secundum, interrogo an illud esse essentiae sit tantum in potentia, et ita non est creatum, sed creabile, et in se revera est nihil, in sua vero causa est ipsa creatrix essentia; vel est esse actuale in se et extra causas, et hoc necessario esse debet esse existentiae, quia existere non est aliud quam actu esse extra causas et quia creatio formaliter ad existere terminatur, ut supra probatum est; non potest ergo intelligi ens actu pure creatum sine aliquo esse existentiae creato.

 

19. Secundo inferri potest incarnationem non fuisse veram et realem unionem et assumptionem, quia vera unio intercedere non potest nisi inter realia et actualia entia, quorum unum non habet intrinsece entitatem suam ab alio, quamvis posset unum ab alio pendere, quae omnia in superioribus late declarata sunt. At vero, si humanitas Christi solum existeret per existentiam Verbi, intrinsece constitueretur in esse actualis entitatis per Verbi existentiam.

 

20. Tertio inferri potest Verbum fuisse unitum humanitati ut intellectae in esse essentiae tantum quod ab aeterno habebat, quia praeter illud esse non habet humanitas aliud nisi esse existentiae; si ergo hoc esse existentiae in humanitate Christi non fuit aliud, nisi esse Verbi, ergo illud esse fuit immediate unitum humanitati, quae secundum se aeterna erat; igitur incarnari nihil aliud fuit quam aeternam essentiam trahere ad increatum esse Verbi. Haec autem non est incarnatio, sed fictio, quia illa essentia aeterna nihil fuit, nec est assumptibilis secundum id praecise quod ex se et ex aeternitate habet; ergo necesse est ut aliquod aliud esse ei prius tribuatur prioritate naturae, vel saltem rationis, quod satis est ut illud esse sit distinctum a subsistentia divina quae per unionem communicatur.

 

 

21. Quarto inferri potest ex illa sententia humanitatem non habere a Deo per efficientiam eius proximam capacitatem ut uniatur Verbo, quod est etiam absurdissimum in doctrina fidei. Sequela patet, tum quia illa capacitas non est in humanitate secundum aliquod esse existentiae, sed tantum secundum esse essentiae aeternum, secundum quod essentia humanitatis non est effective a Deo. Tum etiam quia, si illa capacitas est in humanitate per actualem efficientiam Dei, ergo existit ex vi illius efficientiae; ergo habet aliquam existentiam factam et creatam; ergo haec est existentia ipsiusmet humanitatis. Et haec ratio etiam probat humanitatem illam prius natura habuisse existentiam quam fuerit unita Verbo, quae non potuit esse nisi existentia creata, ut per se constat. Et sequela patet, quia illa humanitas prius natura fuit capax unionis quam actu unita; proxima autem capacitas non est nisi in entitate iam effecta et existente extra causas suas.

 

22. Virgo beatissima qualiter Christi existentiam attigerit.— Sed videamus quae sint aliae veritates fidei quibus illa doctrina parum consona existimatur. Prima erat quia beata Virgo non solum humanitatem, sed Deum hominem concepit, cuius oppositum videtur sequi, si Christi humanitas habuit existentiam creatam. Sequela patet, quia tunc habuisset humanitas illam existentiam a matre, et consequenter tota efficientia vel causalitas matris, quaecumque illa sit, terminata fuisset ad illam existentiam creatam et ibi stetisset; cum ergo illa existentia sit solius humanitatis et non Christi, Virgo solam humanitatem concepisset, et non Christum, neque Deum. Sed haec difficultas (qualiscumque illa sit) multo magis urget, si in Christi humanitate non est esse existentiae creatum, sed tantum esse essentiae. Nam inde sequitur totam actionem seu causalitatem matris terminatam fuisse ad esse essentiae humanitatis, et ultra non fuisse progressam; ergo multo magis sequitur concepisse solam humanitatem in esse essentiae, et non humanitatem existentem, nedum ipsum Christum aut Deum. Antecedens patet, quia (ut supponimus) beata Virgo non concurrit immediate ad unionem illius humanitatis cum Verbo; ergo non concurrit ad actionem qua illa humanitas facta est existens, quia illa fuit unitio iuxta hanc sententiam; ergo tota causalitas Virginis versata est circa esse essentiae humanitatis et in eo stetit. Et hinc patet secunda consequentia, tum ad hominem, quia eiusdem formae est cum illa quam ipsi contra nos inferunt; tum, a fortiori, quia magis distat a Christo humanitas secundum solum esse essentiae quam humanitas iam existens; et nemo negare potest quin ordine naturae saltem in aliquo genere causae, scilicet, materialis, prius natura habuerit illa humanitas saltem esse essentiae, quam fuerit assumpta seu unita Verbo.

 

23. Ex hoc ergo argumento colligimus unum principium necessario admittendum ab omnibus catholicis, nimirum, Virginem non dici matrem Dei aut concepisse Deum eo quod ipsa immediate effecerit unionem humanitatis cum Deo, quia constat non fecisse illam neque ut principalem causam, neque ut instrumentum. Dicitur ergo concepisse Deum quia causalitati eius qua concurrit ad uniendum corpus et animam Christi et humanitatem formandam, simul coniuncta fuit Spiritus Sancti actio, qua illa humanitas, in eodem instanti quo formata est, unita est Deo, quo factum est ut tota conceptio, quae utramque illam actionem includit, terminata sit non ad solam humanitatem, sed ad Deum hominem. Atque hoc modo philosophari debent omnes, sive dicant actionem Virginis versatam esse circa humanitatem quoad esse essentiae tantum, sive etiam quoad esse existentiae. Immo, qui solum illud prius affirmant, multo minorem concursum tribuunt Virgini in illa conceptione, ut ostensum est; et vix explicare possunt quomodo sit vera conceptio et generatio per quam nullum esse existentiae communicatur, et ex hac parte illa doctrina minus est consentanea etiam huic veritati fidei.

 

24. Nec igitur facili negotio respondemus negando sequelam, quia illa conceptio absolute fuit terminata ad Deum in eodem instanti ac simul secundum durationem realem. Nec refert quod actio Virginis et terminus eius ordine naturae antecesserit, quia id solum fuit in genere causae materialis et cum aliqua connexione et dependentia ab altera actione qua illa humanitas fuit in eo instanti unita Verbo. Adde probabilius esse animam et corpus prius natura unita fuisse Verbo quam inter se, et ideo, secundum communicationem idiomatum, propriissime dicitur B. Virgo concepisse Deum, quia concurrit ad uniendum inter se animam et corpus Dei, et quae iam subsistebant subsistentia Dei, et ita necessario genuit Deum, quia generatio terminatur ad suppositum, et talis generatio non potuit tunc ad aliud suppositum terminari, quae omnia in citatis locis, ex I tomo III partis, latius declarata sunt, et in II tomo, disput. I, sect. 1.

 

25. Aliud principium fidei quod labefactari dicitur ex hoc principio metaphysico a nobis posito est quia Christus est unus simpliciter et unum ens, cuius oppositum sequi videtur si in eo est esse existentiae creatum humanitatis. Ad hoc vero respondetur negando sequelam; dicitur enim Christus unus simpliciter propter unitatem personae; est autem una persona quamvis habeat duas naturas reales et actuales, quod est habere illas cum propriis existentiis. Unum autem ens dicitur Christus propter unum esse completum et per se unum; Christus autem ut Christus non est unum ens simplex, sed compositum (est enim persona composita), et ideo non oportet ut habeat unum esse simplex, sed compositum, iuxta doctrinam superius demonstratam. Habet ergo Christus unum esse compositum ex esse humanitatis et esse Verbi seu personalitatis eius. Unde non impedit unitatem entis duplex esse naturae vel extremorum, si inter ea sit vera et realis unio, praesertim substantialis, et quae sufficiat ad componendum ens per se unum. Atque ita praesens doctrina metaphysica nihil derogat, immo maxime consonat dictae veritati fidei et confirmat aliam quae docet unitatem Christi non esse simplicem, sed per compositionem, cui veritati minus consentanea est alia doctrina quae tribuit Christo unum esse omnino simplex.

 

26. Christi humanitas ut dicatur in Verbo existere.— Tertium fidei principium est quod humanitas non in se, sed in Verbo existit. Ita enim loquitur Sophronius, in sexta Synodo, actione undecima, et Damascenus supra citatus, et est res certissima; sed quaenam (rogo) est illa consequentia: Humanitas existit propria existentia; ergo existit in se et non in Verbo? Haec enim est similis formae: Accidens existit propria existentia distincta ab existentia subiecti; ergo existit in se, et non in subiecto; et tamen haec invalida est, nam antecedens est verum et consequens falsum. Probant autem illam consequentiam, quia existere in aliquo nihil aliud est quam existere per existentiam eius et dependenter ab ipso. Sed ex his duobus, primum est falsum, secundum vero est insufficienter dictum, et non satis declaratum. Prior pars probatur exemplo adducto de accidente; existit ertim in subiecto, et non per existentiam subiecti; et forma, praesertim materialis, existit in materia, et ita omnes loquuntur, et tamen nemo unquam dixit existere formam per existentiam materiae, et ratio constabit ex dicendis. Posterior pars declaratur, quia, imprimis, ut aliquid dicatur existere in alio, non satis est existere dependenter ab illo. Nam materia existit dependenter a forma, et tamen non existit in forma, et quaelibet creatura existit in Deo eo modo quo nunc loquimur. Igitur rem aliquam existere in alio, in praesenti dicit habitudinem ad terminum vel suppositum a quo sustentatur in sua existentia illa res quae in alio existere dicitur; sicut accidens existere in subiecto significat habitudinem et dependentiam ab illo in sua existentia in genere sustentantis, quamvis imperfectiori modo et cum materiali causalitate. Sic igitur existere in aliquo non est existere per existentiam eius, sed est habere existentiam suam sustentatam ab alio et in eo genere dependentem ab illo. Unde potius supponit vel includit existentiam propriam illius rei, addit vero unionem vel coniunctionem ad aliam rem a qua sustentetur, vel ut a supposito terminante dependentiam sine ulla propria causalitate, vel ut a subiecto, ut est in formis inhaerentibus. Prior autem modus convenit humanitati Christi ratione hypostaticae unionis. Et ideo eius existentia propria non dicitur esse per se existentia actualis, quia non est terminata per propriam subsistentiam, sed vocatur inexistentia, quia innititur Verbo Dei; quam denominationem non habet ex seipsa, sed ex modo unionis, quo mediante habet ut sit in Verbo.

 

27. Si ergo existentia illa humanitatis praecise consideretur secundum id quod habet ex se, non constituit rem actu existentem in se vel in alio, sed tantum existentem substantialiter in tali natura; illi enim modi existendi qui indicantur per illa verba in se vel in alio non sunt essentiales tali existentiae, sed adiunguntur illi ad constituendum vel complendum suppositum, quamvis non eodem modo. Nam prior modus existendi in se est connaturalis et complet suppositum sine unione ad alterum, tamquam proprius terminus vel subsistentia talis naturae, ut infra videbimus. Posterior autem modus existendi in alio est supernaturalis respectu naturae substantialis completae et non constituit formaliter personam, sed unit naturam personae, ut inde resultet una persona composita. Quia ergo humanitas Christi, licet habuerit existentiam propriam, non tamen habuit illam cum proprio modo existendi in se et per se, sed cum supernaturali modo unionis ad suppositum Verbi Dei, ideo dici non potest existere aut extitisse unquam in se, sed semper in Verbo.

 

28. Christi humanitas qualiter in nullo signo potuit operari, sed Verbum per ipsam.— Superest dicendum de quarta propositione valde consentanea doctrinae fidei, scilicet, quod humanitas Christi nunquam potuit operari, neque in instanti temporis, neque in signo naturae, priusquam Verbum operaretur per ipsam, cuius oppositum videtur sequi ex nostra sententia; nam si habuit existentiam propriam, prius natura extitit quam fuerit unita Verbo; ergo etiam prius natura operari potuit, nam operatio consequitur esse. Respondetur tamen negando sequelam, quamquam non defuerint theologi et docti qui consequens illud affirmaverint, ut tractavi late, dicto I tomo III partis, disp. X, sect. 1 et 2; sed in eo decepti sunt, ut ibi ostendi. Negatur ergo dicta consequentia. Et imprimis aliqui existimant, quamvis humanitas habeat existentiam propriam, non inde sequi prius natura extitisse, quam fuerit unita Verbo, quia potuit existentiam illam accipere per actionem dependentem a Verbo ut a termino suppositali; sicut accidens habet propriam existentiam, et tamen non prius natura existit quam uniatur subiecto, quia recipit existentiam per actionem dependentem a subiecto, ut a causa materiali. Qui modus dicendi non est omnino improbabilis, nobis tamen non videtur verus, ut late disputavimus in dicto I tomo, disp. VIII, sect. 1. Concedo ergo humanitatem illam prius natura extitisse quam fuerit assumpta, nego tamen prius natura operatam esse aut operari potuisse, quam fuerit assumpta, quia natura existens non est capax operationis donec per subsistentiam aliquam terminata sit, quod late ostendi in dicto tomo, disp. X, sect. 2 et 3, quod hic repetere non est necesse.

 

29. Solum addo idem argumentum retorqueri posse in aliam sententiam, et eodem proportionali modo necessario esse ab adversariis solvendum. Nam negare non possunt quin humanitas Christi prius natura receperit esse essentiale actuale quam fuerit assumpta a Verbo, ut supra probatum est et passim ipsi docent; inferam ergo similiter potuisse in illo priori humanitatem operari per illud esse essentiae actuale, nam illud est proprium esse ex quo sequitur operatio tamquam ex principio formali, et sufficiens conditio erit quod sit actu extra suas causas. Maxime cum (iuxta eorum opinionem) etiam secundum illud esse sit natura capax propriae subsistentiae prius natura quam existat. Respondebunt ergo negando sequelam, quia ad operandum non satis est esse essentiae actuale donec terminetur per existentiam; cur ergo non admittent responsionem nostram, cum similem negamus consequentiam, quia existentia non prodit in operationem donec terminetur per subsistentiam? Praesertim quia ipsi nullam rationem sufficientem reddere possunt cur essentia talem existentiam requirat ad operandum, si, praecisa illa, iam habet in actu totam suam perfectionem essentialem in se et extra suas causas, et maxime si illam habet etiam propria subsistentia terminatam, quia iam non intelligitur quid addere possit existentia quod ad operandum requiratur. Nos vero rationem reddimus, quia subsistentia est substantialis et intrinsecus terminus naturae, pertinens suo modo ad substantiale rei complementum, et ideo est maxime intima, et primo resultans ex natura, vel saltem cum illa primum effecta; operatio vero est magis extrinseca vel accidentaria, et ideo secundum naturae ordinem supponit subsistentiam, et in Christo supponit assumptionem, quia propria et creata subsistentia impedita est.

 

30. Non omittam ultimo loco advertere praedictum tandem auctorem non parum nostrae favere sententiae, dum, post omnes illas impugnationes et verborum exaggerationes, adiunxit, quamquam de facto Christi humanitas non habuerit existentiam propriam, potuisse tamen de potentia absoluta assumi cum propria existentia ad hypostaticam unionem. In quo certe ingeniose locutus est, quia in doctrina quam ipse cum aliis sequitur, vix poterit rationem reddere cur id sit impossibile, cum nullam prorsus repugnantiam aut contradictionem involvat, ut in superioribus a nobis satis superque probatum est. Docent enim ipsi existentiam et subsistentiam in natura creata esse res distinctas, et Verbum in humanitate Christi Domini utramque impedivisse et supplevisse. Cur ergo non potuit impedire solam subsistentiam, et non simul etiam existentiam? praesertim cum, iuxta eorumdem doctrinam, subsistentia sit prior natura quam existentia, et ideo, consequenter loquendo, unio naturae ad subsistendum sit prior natura quam ad existendum; ac proinde, cum prius possit separari a posteriori (ut a philosophis communiter receptum est), si aliunde non oriatur specialis repugnantia, poterit unio sistere in sola subsistentia, et non ulterius progredi, permittendo naturae propriam existentiam.

 

31. Itaque libenter hoc dictum admittimus, miramur tamen non advertisse hinc everti (velint, nolint) totam sententiam omniaque fundamenta ob quae negatur humanitatem Christi de facto habere propriam existentiam. Primo quidem, quia, si existentia propria non repugnat cum vera unione hypostatica et cum unitate personae in duplici natura, unde aut quo fundamento dici potest non esse in humanitate Christi talem existentiam, propriam, scilicet, et creatam? Quia fides nihil aliud docet nisi talem unionem hypostaticam qua una persona in duplici natura reali subsistat. Immo praeterea docet per talem unionem assumpsisse Verbum quidquid in humana natura plantavit, quod, nimirum, tali unioni non repugnet; si ergo existentia naturae, ut supra dictus auctor concedere non veretur, non repugnat unioni, sed conservari potuit in natura personaliter unita, quo fundamento dici potest sublatam fuisse? Accedit quod, iuxta illam sententiam, duae sunt ponendae uniones humanitatis ad Verbum, una ad subsistentiam, altera ad existentiam Verbi. Nam, licet ex parte Verbi non sit distinctio in re inter subsistentiam et existentiam, tamen ex parte humanitatis necessario est ponenda distinctio, cum dicatur una esse separabilis ab alia in re ipsa, quod est evidens signum alicuius distinctionis, saltem ex natura rei; sunt ergo duae uniones distinctae, quod est hactenus inauditum, et ipsi thomistae similem doctrinam in Durando graviter reprehendunt, et merito.

 

 

32. Quod ulterius sic urgeo, nam illae uniones in re sunt distinctae; ergo, sicut dicitur posse Deum conservare unionem ad subsistentiam sine unione ad existentiam, ita dicendum erit posse conservare unionem ad existentiam sine unione ad subsistentiam; est enim aequalis ratio, cum sit eadem distinctio et non magis essentialiter pendeat una ab altera quam e contrario. Esset ergo tunc persona creata habens naturam existentem sola existentia increata; esset etiam tunc unio substantialis inter naturam creatam et Deum absque unione hypostatica, quae sunt inaudita et parum consentanea doctrinae Sanctorum Patrum et Conciliorum. Immo hinc ulterius concludimus illam unionem ad existentiam neque hypostaticam esse neque in unione hypostatica intrinsece inclusam, ideoque gratis esse confictam in unione quae facta est, nam secundum fidem sola unio hypostatica substantialis facta est inter humanitatem et Verbum.

 

33. Tandem, si illud est possibile, constituamus factum esse; numquid tunc Christus non vere esset unus et unum ens per se et simpliciter? Revera esset, quia esset una persona substantialiter composita, ratione cuius vere et proprie et homo esset Deus et Deus homo. Et eadem ratione, dum ille homo conciperetur ex matre, conciperetur etiam Deus; et humanitas eius, licet existeret existentia propria, non existeret in se, sed in Verbo, neque ipsa posset proprie operari, sed Verbum per ipsam; hic ergo casus aperte declarat rationes superius contra nos factas non esse efficaces. Atque haec satis sint de hac digressione, quae hic necessaria visa est ut constet ea principia metaphysica a nobis tradi quae verae theologiae deserviant; hoc enim praecipue intendimus et optamus. Iam ad inchoatam disputationem revertamur.

 

Essentiam actualem posse omnino everti cum sua existentia

 

34. Dico ultimo existentiam actualem esse separabilem ab essentia creaturae, ita ut cum existentia simul ipsa essentia pereat seu destruatur. Haec assertio est certa et evidens. Primo, quia creatura non habet existentiam ex se, sed ab alio, saltem a Deo, a quo semper in suo esse pendet; sed Deus, sicut libere dat esse creaturae, ita etiam libere conservat eam in esse; potest ergo non conservare; ergo creatura potest privari esse; si autem privetur esse existentiae necesse est ut eius essentia simul destruatur ac pereat, quia, ablato esse existentiae, essentia nihil est, ut in secunda sectione declaratum est. Ex quo confirmatur posita assertio, quia omne generabile (teste Aristotele) est corruptibile, et eadem ratione omne quod incipit esse potest desinere esse, et desitio est proportionata inceptioni, id est, illud ipsum per desitionem potest amitti quod per inceptionem acquisitum est; sed, quando creatura incipit esse, essentia eius incipit esse aliquid, quae antea erat nihil seu nondum erat; ergo, simili modo, potest ita desinere esse seu separari ab esse, ut omnino suammet entitatem essentiae amittat.

 

35. Sed quaeret aliquis qui possit separari hoc modo esse ab essentia, si in re sunt omnino idem, cum plane repugnet idem a seipso separari. In hoc enim magnam vim faciunt qui contendunt existentiam debere distingui saltem ex natura rei ab essentia creaturae, et praesertim Aegidius, locis supra citatis, et maxime in suo opusculo de Ente et essentia, contendens nec posse fieri creaturam, neque destrui, nisi essentia eius sit aliquid distinctum ab eius esse, cui possit et esse imprimi et ab ea separari. Hunc autem dicendi modum ante Aegidium retulit Alensis, VII Metaph., text. 22, et eleganter refutavit. Quia esse creaturae, priusquam fiat, est pure obiectivum, si absolute de tota creatura loquamur: Et ideo (inquit) non oportet imaginari illud fieri ex hoc, aut quod ipsum imprimatur alicui, puta, ipsi essentiae; si enim ita esset, cum illud cui imprimitur res praecedat et non fiat per illud fieri, tota res non fiet. Atque eadem ratio fieri a nobis poterit de desitione, si sit desitio simpliciter, per quam res in nihilum transit, et, salva proportione, applicari potest ad corruptionem, ut statim declarabimus.

 

36. Ad difficultatem ergo positam respondet idem Alensis fieri rei non esse imaginandum ac si ipsum esse imprimatur seu coniungatur essentiae tamquam actus potentiae, sed solum quod tota realitas essentiae, quae prius erat sub natura possibili, tota postea sit in actu: Et quidam (ait) istam rationem, ut praecedit, vocant essentiam; ut autem est terminus actionis divinae, vocant esse. Simili ergo modo, non est imaginandum rem desinere esse eo quod esse separetur ab essentia, sicut actus a potentia receptiva, aut sicut una res separatur ab alia, aut modus rei ab ipsa re, sed per hoc solum quod tota res, quae erat ens actu, per actionem Dei suam entitatem amittit et desinit esse ens actu. Cum ergo dicitur non posse rem separari a seipsa si nulla est distinctio ex natura rei, illud verum est de propria separatione, qua id quod separatur non manet, et id a quo separatur manet, aut in eadem duratione, aut in eodem loco, iuxta modum separationis; at vero hoc modo non separatur esse ab essentia, ut diximus. Si autem idem dicatur separari a seipso quia totum desinit esse et ab uno statu transit in alium, id est, ab statu essendi ad statum non essendi, vel ab statu actuali ad potentialem, sic non magis repugnat idem separari a seipso quam repugnet idem nunc esse et postea non esse, vel idem nunc actu terminare actionem suae causae, postea vero solum manere in potentia seu obiective in causa. Ad hunc ergo modum et iuxta hanc postremam separationem, essentia creaturae dicitur posse separari ab esse, quia eadem essentia, quae est actualis dum est, potest amittere totam illam actualitatem et redire ad solum esse obiectivum seu potentiale

 

37. Est autem hoc loco advertendum quod, licet de omni creata essentia verum sit posse hoc modo separari ab esse, vel potius privari actuali esse, non tamen omnibus aeque vel eodem modo convenit. Nam quaedam sunt quae, postquam semel esse recipiunt, non habent potentiam intrinsecam ut illo careant seu ab eo separentur, sed solum per extrinsecam potentiam agentis, ut sunt entia incorruptibilia, ut supra tactum est, disp. XXVIII. Alia vero sunt entia quae per intrinsecam potentiam possunt privari esse, ut sunt entia corruptibilia quae constant ex materia capaci alterius esse, ex quo sequitur corruptio vel desitio rei existentis. Rursus est notanda differentia inter desitionem rei per corruptionem et per annihilationem; nam, licet, in utraque, essentia amittat esse seu separetur ab illo, tamen diverso modo. Quia in annihilatione omnino destruitur essentia secundum se totam et secundum omnes partes suas, quia omnino privatur esse; hoc enim est de ratione annihilationis, ut nullum esse relinquat, neque integrum neque partiale, et ideo nihil etiam essentiae relinquit. Immo etiam necesse est ut nullum esse tali desitioni succedat ex vi talis actionis seu mutationis, iuxta probabiliorem theologorum doctrinam, quam in III tomo III partis late declaravimus. At vero in corruptione, quamvis essentia quae corrumpitur, sicut amittit esse, ita etiam destruatur ut tota iam non maneat, non tamen ita destruitur quin aliqua pars talis essentiae manere possit; semper enim manet subiectum seu materia, et interdum etiam forma, ut in hominis morte. Tunc autem quantum manet de esse essentiae, tantum manet de esse existentiae, quia non sunt taliter separabilia, ut a nobis supra abunde ostensum est. Quo fit ut per solam corruptionem non sit separabilis essentia ab esse secundum se totam et secundum omnem suam partem, nisi corruptioni adiungatur annihilatio. Hoc autem intelligendum est de propria corruptione totius compositi, nam, si loquamur de accidente aut de sola forma substantiali materiali, illius essentia omnino separatur ab esse seu destruitur quando totum corrumpitur, sed illa non proprie privatur esse aut corrumpitur, sed concorrumpitur ad desitionem totius. Atque ita facile constat quomodo actualiter existere sit separabile a quacumque essentia, sive integra, sive partiali, et quomodo, ablato esse, simul etiam ac respective essentia pereat, quod est etiam magnum indicium illa duo in re non esse distincta.

 

Tractatur obiectio de enuntiationibus perpetuae veritatis

 

38. Occurrit tamen statim trita difficultas superius tacta, sect. 1, prima ratione primae opinionis. Quia si, ablata existentia, perit essentia, ergo propositiones illae in quibus praedicata essentialia de re praedicantur non sunt necessariae neque perpetuae veritatis; consequens autem est falsum et contra omnium philosophorum sententiam. Quia alias omnes veritates circa creaturas essent contingentes, unde non posset de creaturis esse scientia, quia haec solum est de veritatibus necessariis. Sequela probatur, quia si, ablata existentia, essentia nihil est, ergo nec est substantia neque accidens, et consequenter neque corpus, neque anima, neque alia huiusmodi; ergo nullum essentiale attributum potest de illa iure praedicari.

 

39. Aliquorum opinio.— Propter hanc difficultatem, quidam moderni theologi concedunt has propositiones creaturarum non esse perpetuae veritatis, sed tunc incipere veras esse cum res fiunt, et veritatem amittere cum res pereunt, quia (ut Aristoteles dixit), ab eo quod res est vel non est, propositio vera vel falsa est. Verumtamen haec sententia non solum modernis philosophis, sed etiam antiquis contraria est, immo et patribus Ecclesiae; dicit enim Augustinus, II de Libero arbitrio, c. 8, tria et quatuor esse septem perpetue verum esse, etiam si nihil sit quod numeretur. Et in eodem sensu dicit lib. IV Geneseos ad litter., c. 7: Senarius est numerus perfectus, non quia Deus sex diebus omnia perfecit, sed potius, e converso, ideo Deus sex diebus omnia perfecit, quia ille numerus perfectus est, qui perfectus esset etiamsi illa non essent. Similiter Anselmus, in dialogo de Veritate, c. 14, ex professo contendit veritatem harum enuntiationum esse perpetuam, neque destrui, etiamsi res ipsae destruantur.

 

40. Nec satis est si quis respondeat cum D. Thom., I, q. 10, a. 3, ad 3, q. 16, a. 7, ad 1, et q. 1 de Veritate, a. 5, ad 11, et a. 6, ad 2 et 3, destructa creaturarum existentia, has enuntiationes esse veras, non in se, sed in intellectu divino. Quia hoc modo non solum huiusmodi enuntiationes in quibus attributa essentialia praedicantur, sed omnes etiam accidentales seu contingentes quae verae sunt, habent veritatem perpetuam in intellectu divino. Quod si dicas esse differentiam, quia, licet omnes sint perpetuo in intellectu divino, non tamen cum eadem necessitate; nam illae veritates in quibus praedicatum essentiale tribuitur subiecto ita sunt in intellectu divino ut non potuerint non esse in illo, unde sunt simpliciter necessariae et absque ulla suppositione; at vero aliae veritates contingentes, licet semper fuerint in divino intellectu, non tamen cum absoluta necessitate, sed solum ex suppositione quod in aliquo tempore futurae essent; si hoc (inquam) dicatur, inde magis confirmatur et augetur difficultas contra praecedentem sententiam, quia propositiones illae in quibus essentialia praedicata dicuntur de subiectis, non ideo verae sunt quia ita futurum est in aliqua differentia temporis, tum quia etiam si Deus statuisset ut nihil in tempore fieret, nihilominus cognosceret illas esse veras, tum etiam quia non solum sunt verae ab aeterno, quatenus de futuro enuntiari possunt in ordine ad tempus, sed simpliciter et abstrahendo ab omni differentia temporis, et in utroque valde differunt a veritatibus contingentibus, quae solum in ordine ad existentiam pro aliqua differentia temporis veritatem habent. Rursus neque illae enuntiationes sunt verae quia cognoscuntur a Deo, sed potius ideo cognoscuntur quia verae sunt, alioqui nulla reddi posset ratio cur Deus necessario cognosceret illas esse veras; nam, si ab ipso Deo proveniret earum veritas, id fieret media voluntate Dei; unde non ex necessitate proveniret, sed voluntarie. Item, quia respectu harum enuntiationum comparatur intellectus divinus ut mere speculativus, non ut operativus; intellectus autem speculativus supponit veritatem sui obiecti, non facit; igitur huiusmodi enuntiationes quae dicuntur esse in primo, immo etiam quae sunt in secundo modo dicendi per se, habent perpetuam veritatem, non solum ut sunt in divino intellectu, sed etiam secundum se ac praescindendo ab illo.

 

41. Communis sententia.— Est igitur valde communis ac recepta sententia has propositiones esse perpetuae veritatis, quam docet cum antiquis arabibus Albertus Magnus, comment. lib. de Causis, propos. 8, et in Postpraedicamentis, c. 9; et eam sequi videtur D. Thomas, citatis locis, quamvis totam hanc perpetuitatem referat ad intellectum divinum. Eamdem sententiam ex D. Thoma et Alberto defendit Capreolus, In I, dist. 8, q. 1, concl. 1; et Soncinas, IX Metaph., q. 5, ubi refert Henricum, Quodl. X, q. 2 et 3, et Hervaeum, Quodl. III, q. 1; Scotum et alios auctores, In III, dist. 21. Tenet etiam Caiet., I Poster., c. 9; et Ferrariensis, II cont. Gent., c. 52, et videtur esse sententia Aristotelis, lib. IX Metaph., c. 6, 7 et 9. Hanc autem sententiam ita declarant multi ex dictis autoribus, ut dicant essentias quidem rerum creabilium non esse aeternas, simpliciter loquendo, ut supra, sect. 2, a nobis probatum est, connexiones autem praedicatorum essentialium cum ipsis essentiis esse aeternas Item aiunt, quando res creantur, essentias rerum creari et fieri, non tamen fieri praedictam connexionem, nam aliud est essentiam fieri, aliud vero est fieri ut talis essentia sit talis rei, verbi gratia hominis, equi, etc., essentia. Primum enim est verum, nam essentia creata simpliciter loquendo habet causam efficientem, quia non solum fiunt existentiae rerum, sed etiam essentiae. Quod vero essentia sit talis rei non habet causam efficientem, nec fit, quia de se est necessarium ac perpetuum; quod est dicere hominem quidem, aut animal, habere causam efficientem; quod vero Petrus sit homo, aut homo animal, non habere causam efficientem, quia illa connexio de se est omnino necessaria. Unde consequenter etiam aiunt, quamvis essentia creaturae habeat causam, veritatem tamen essentiae non habere causam, quia consistit rei veritas in illa necessaria connexione, quae de se perpetua est et causam non habet, et hoc modo est scientia de veritatibus necessariis ac perpetuis.

 

42. Fertur de proposita sententia iudicium.— Sed haec etiam sententia, nisi amplius declaretur, non videtur posse defendi. Primo, quia si connexio illa talis praedicati cum subiecto aeterna est, inquiro quid sit extra Deum, nam vel est aliquid, vel nihil; si aliquid, quomodo est aeterna sine causa efficienti? Si nihil, mirum quidem non est quod efficientem causam non habeat, mirum tamen est quod possit esse aeterna, aut quod sit realis connexio, si nihil est. Item connexio nihil aliud est quam unio; unio autem res aut modus rei esse debet; si ergo nulla res est aeterna, neque etiam unio rerum esse potest aeterna quia modus rei non potest esse sine re. Praeterea, quomodo potest essentia habere efficientem causam, et non habere ab illa ut sit talis rei essentia? Nam si essentia fit, in aliqua re seu entitate fit; ergo per eamdem efficientiam habet quod sit talis rei essentia. Et confirmatur, nam, sicut essentia Petri non erat antequam fieret, ita nec Petrus habebat essentiam antequam crearetur vel generaretur; unde neque erat homo, neque animal, etc.; ergo totum hoc accepit per generationem a sua causa efficienti; ergo non solum fiunt essentiae, sed etiam connexiones essentiales. Confirmatur secundo, nam cum forma (verbi gratia, anima) imprimitur materiae, formaliter incipit dare toti composito non solum ut sit, sed etiam ut vivat, sentiat, etc.; ergo causa efficiens quae talem formam univit materiae, non solum fecit illud totum, sed etiam fecit illud esse vivens, animal, etc.; ergo fecit ut talis essentia tali rei conveniret. Tandem, aut esse in his locutionibus sumitur in eadem significatione, vel in diversa; si in diversa, est aperta aequivocatio et non constans doctrina; si in eadem, necesse est ut eamdem habeat causam efficientem. Quod ita declaro, nam cum dicitur essentia simpliciter habere causam efficientem, necesse est ut dicatur illam habere in ordine ad esse, quia nihil fit nisi ut sit. Vel ergo hoc intelligitur de esse in actu, et sic est verum; vel de esse in potentia, et sic est falsum, si in rigore sit sermo de causa efficienti actu, quamvis sit verum de causa potente efficere. At vero idem prorsus est cum dicitur essentia esse talis rei; nam, si sit sermo de esse actuali, non potest esse essentia creata alicuius rei in actu nisi per causam efficientem; quia quod actu non est, non potest esse actu alicuius. Et hoc etiam probant rationes factae, quia, sicut Petrus non est nisi fiat, ita neque in actu est homo, nisi fiat homo, sed est tantum homo in potentia. Unde si de hoc tantum esse sit sermo, verum est non habere causam efficientem in actu, requirit tamen illam saltem potentem efficere. Quid est ergo quod affirmatur de uno et negatur de altero?

 

43. Atque hinc falsum etiam esse videtur quod dicitur, essentiam habere causam efficientem, veritatem autem essentiae non habere. Nam veritas essentiae reipsa nihil aliud est quam ipsa essentia, vel ad summum consideratur ut proprietas intrinsece coniuncta cum essentia; ergo impossibile est quin habeat eamdem causam, vel aeque primo, vel concomitanter. Qui enim intelligi potest ut aliqua causa efficiat aurum et non efficiat verum aurum? Quod si efficiendo aurum efficit essentiam auri, quomodo efficiendo verum aurum non efficit veritatem essentiae auri? Unde eodem possumus uti dilemmate. Nam vel est sermo de veritate in potentia, vel in actu: quodcumque autem horum dicatur, eadem est ratio essentiae et veritaris in potentia vel in actu, ut patebit facile, applicando argumentum factum. Denique, aut est sermo de veritate complexa, quae proprie est in intellectu componente et dividente, et haec ita habet causam efficientem sicut ipsa compositio et divisio nostri intellectus, nam illi inest et cum ea incipit, eo modo quo est, ut dixit D. Thomas, I, q. 16, a. 7, ad 4. Et idem est, servata proportione, de veritate quae est in compositione vocis tamquam in signo. Aut est sermo de veritate rei, quae fundat intellectus veritatem, et haec non differt ab ipso esse. Unde est illud Aristotelis: Ab eo quod res est vel non est, propositio vera vel falsa est; ergo eamdem habet causam quam ipsum esse et eidem subest mutationi. Unde ipsemet D. Thomas, q. 1 de Verit., a. 6, ad 4, veritatem pronuntiatorum ait, etiam quantum ad essentialia rerum ipsarum, non esse omnino immutabilem, nisi rebus manentibus.

 

44. Haec vero controversia (ut mihi quidem videtur) tota consistit in varia significatione illius copulae est, per quam coniunguntur extrema in his enuntiationibus. Duobus enim modis accipi potest. Primo, ut significat actualem et realem coniunctionem extremorum in re ipsa existentem, ita ut, cum dicitur homo est animal, significetur reipsa ita esse. Secundo, ut solum significet praedicatum esse de ratione subiecti, sive extrema existant, sive non. In priori sensu veritas propositionum pendet sine dubio ab existentia extremorum, quia iuxta illam significationem verbum est non absolvitur a tempore, seu (quod idem est) significat realem et actualem durationem, quae nulla est, ablata existentia extremorum, et ideo talis propositio falsa est, nam est affirmativa de subiecto non supponente. Et in hoc eodem sensu optime probant rationes proxime factae veritatem harum enuntiationum pendere ex causa efficienti a qua pendet existentia extremorum. Item probatur non solum essentiam creatam, absolute sumptam, habere causam efficientem, sed etiam applicationem essentiae (ut sic dicam) ad hanc rem habere causam efficientem, id est, non solum hominem vel animal habere causam efficientem, sed etiam hominem reipsa esse animal habere causam efficientem. Quamvis enim non sit duplex actio vel efficientia, una, qua fit homo, alia, qua homo fit animal, tamen revera utrumque fit, quando homo generatur; solumque differt, quia his verbis homo est animal significatur complexe prout a nobis concipitur, re autem ipsa fit simplici actione qua in re fit homo et animal, quatenus in tali re idem sunt. Ita docuit late Hervaeus, Quodl. I, q. 10, quem defendit Iavell., V Metaph., q. 12, contra Soncin., eodem lib. V, q. 10, qui plane in aequivoco laborat, ut dictum est. Denique in hac eadem significatione procedit assertio nostra quod existentia non separatur ab essentia nisi per destructionem et desitionem eiusdem essentiae. Neque contra eam procedit obiectio facta; negatur enim propositiones in quibus essentialia praedicata dicuntur de subiectis in eo sensu veras esse ablata actuali existentia. Sic enim verum est illud Aristotelis, in Praedicam., c. de Substantia: Ablatis primis substantiis, impossibile est aliquid remanere; et eodem modo dixit Averroes, I Phys., com. 63, quando res desinit esse, nomen perdere et definitionem.

 

45. At vero in alio sensu propositiones sunt verae etiamsi extrema non existant; et in eodem sunt necessariae ac perpetuae veritatis, quia cum copula est in dicto sensu non significet existentiam, non attribuit extremis actualem realitatem in seipsis, et ideo ad suam veritatem non requirit existentiam seu realitatem actualem. Item, hoc declaratur ex praedictis auctoribus, quia propositiones in hoc sensu reducuntur ad sensum hypotheticum seu conditionatum; cum enim dicimus hominem esse animal, abstrahendo a tempore, nihil aliud dicimus nisi hanc esse hominis naturam, ut non possit fieri homo quin sit animal. Unde, sicut haec conditionalis est perpetua, si est homo, est animal, vel, si currit, movetur, ita haec est perpetua, homo est animal, vel, cursus est motus. Atque hinc etiam fit ut hae connexiones in hoc sensu non habeant causam efficientem, quia omnis efficientia terminatur ad actualem existentiam, a qua dictae propositiones in hoc sensu abstrahunt. Et hoc solum probant rationes illae quas congerit Soncinas locis citatis. Immo, in hoc eodem sensu non solum non requirunt hae connexiones causam efficientem in actu, verum etiam neque in potentia videntur illam postulare, si formaliter ac praecise sistamus in earum veritate. Quod potest declarari ratione facta de propositione conditionali, cuius veritas non pendet ex causa efficienti vel potente efficere, et ideo aeque reperitur in rebus impossibilibus ac in possibilibus; aeque enim vera est haec conditionalis, si lapis est animal, est sensibilis, ac ista, si homo est animal, est sensibilis; ergo etiam haec propositio, omne animal est sensibile, per se non pendet ex causa quae possit efficere animal. Unde, si per impossibile nulla esset talis causa, nihilominus illa enuntiatio vera esset, sicut haec est vera, chymaera est chymaera, vel similis. Quamquam in hoc possimus discrimen assignare inter connexiones necessarias, conceptas et enuntiatas inter res possibiles seu essentias reales, et inter res fictitias vel entia rationis, quod in illis ita est connexio necessaria secundum intrinsecam habitudinem extremorum abstrahentium ab actuali existentia, ut tamen sit possibilis in ordine ad actualem existentiam, et hoc totum potest significari per copulam est, etiam ut a tempore abstrahit, ita ut, cum dicitur homo est animal rationale, significetur hominem habere essentiam realem sic definibilem, seu (quod idem est) esse tale ens, quod non est fictum, sed reale, saltem possibile; et quoad hoc pendet veritas talium enuntiationum a causa potente efficere existentiam extremorum. At vero in entibus fictitiis, solum fiunt connexiones necessariae sine habitudine, etiam de possibili, ad existendum, sed solum per ordinem ad imaginationem seu fictionem mentis. Denique iuxta hunc sensum cessat etiam obiectio facta contra assertionem nostram, quia, licet hae connexiones sint necessariae independenter ab existentia, nihilominus essentiae quae per eas significantur non sunt vera et actualia entia, si existentia privantur.

 

46. Sed adhuc supersunt duae instantiae. Prior est quia nondum est explicatum quid sit ista necessaria connexio extremorum non existentium; nam, cum nihil in re ponat, difficile est intellectu quomodo possit fundare necessariam veritatem. Neque enim satisfacit si dicamus, ablata rerum existentia, solum manere hanc connexionem in divino exemplari et ab illo oriri talem necessitatem; hoc (inquam) non satisfacit, nam, licet veritas harum connexionum, ut realis et actualis veritas, non maneat nisi in divino intellectu (quo sensu locutus est D. Thomas citatis locis, praesertim I, q. 16, a. 7, et sumitur etiam ex Anselmo, dialog. de Veritat., c. 7 et 8), nihilominus necessitas huius veritatis et prima radix ac origo talis connexionis non videtur posse referri in divinum exemplar. Nam ipsummet divinum exemplar habuit hanc necessitatem repraesentandi hominem animal rationale, nec potuit illum alterius essentiae repraesentare, quod non aliunde provenit nisi quia non potest homo esse alterius essentiae, nam, hoc ipso quod sit res alterius essentiae, iam non est homo; ergo ex obiecto ipso et non ex exemplari divino provenit haec necessitas; semper ergo restat difficultas tacta, quomodo, scilicet, si obiectum illud in se nihil est, possit ex se habere talem connexionem praedicatorum ut fundet aliquo modo necessitatem talis scientiae, et talis veritatis, ac talis exemplaris. Ad hoc dicendum videtur hanc connexionem nihil aliud esse quam identitatem extremorum quae sunt in propositionibus essentialibus et affirmativis (et idem dicendum est proportionaliter de diversitate extremorum in negativis). Omnis enim veritas propositionis affirmativae fundatur in aliqua extremorum identitate vel unitate, quae licet a nobis concipiatur complexo modo et per modum coniunctionis praedicati cum subiecto, tamen in re nihil est praeter ipsammet rei entitatem. Identitas autem, cum sit proprietas entis (nam idem et diversum ad unitatem reducuntur, ut supra diximus), in omni ente seu in omni statu entis cum proportione reperitur. Unde, sicut homo existens et animal in re idem sunt, ita homo possibilis, seu qui obiici potest scientiae aut exemplari hominis, identitatem habet cum animali proportionaliter sumpto; haec ergo identitas sufficiens est ad fundandam illam necessitatem, et reperiri potest in ente in potentia, quamvis nihil sit actu, quia nihil addit enti in potentia nisi habitudinem rationis in ordine ad conceptus nostros.

 

47. Dubiolum resolvitur.— Sed tunc oritur secunda difficultas, nam sequitur hanc etiam connexionem esse necessariam, homo est seu existit, aut est existens, et consequenter esse veram, etiamsi actu non existat, quod est plane falsum et contra omnem sensum et verborum vim. Sequela autem patet, quia etiam homo et existens habent identitatem, vel obiectivam et possibilem, vel actualem, si cum proportione sumantur. Item quia, si illa propositio reducatur ad conditionalem propositionem, reperietur vera et necessaria, quia non potest fieri homo quin sit existens, sicut non potest fieri quin sit animal; tota autem necessitas huius propositionis, homo est animal, dicebatur esse, quia non potest esse homo sine animali, quae necessitas dicitur ab aliquibus composita seu ex suppositione; eadem ergo est in illa, homo est existens, quia non potest esse homo sine existentia. Respondetur in re quidem nullam fere esse diversitatem, si existens cum eadem proportione sumatur, vel in actu, vel in potentia, ut argumentum probat et ex superius tractatis satis constat. Nihilominus tamen in modo loquendi est diversitas, et ideo absolute neganda est consequentia, quia verbum existendi simpliciter dictum non significat potentiam, sed exercitium existendi. Unde illa locutio, homo existit, simpliciter dicta, non reddit sensum compositum, id est, [si est] [17] homo, est existens, sed simplicem et absolutum, et ideo, si esset necessaria, significaret absolutam necessitatem existendi, quae homini convenire non potest.

 

SECTIO XIII

 

QUALIS SIT COMPOSITIO EX ESSE ET ESSENTIA, QUALISVE COMPOSITIO SIT DE RATIONE ENTIS CREATI

 

1. Haec quaestio necessaria est, tum ad explicandas difficultates tactas in secunda et tertia ratione pro prima sententia, propositis in sect. 1, tum ad examinanda vel declaranda multa quae de hac compositione scripta sunt ab auctoribus, praesertim a Caietano, de Ent. et essent., c. 5, paulo post q. 9, ubi, per comparationem ad compositionem ex materia et forma, declarat compositionem ex esse et essentia, quas in duobus convenire dicit, differre autem in decem.

 

Collatio compositionum ex esse et essentia, et ex materia et forma

2. Prima convenientia est quia utraque compositio est ex actu et potentia. De prima compositione hoc per se notum est, de secunda probat, quia quidditas quaelibet ex eo ponitur in rerum natura quod existentiam acquirit. Quae probatio valde debilis est, si sit sermo, ut revera est, de potentia receptiva, quia essentia non dicitur acquirere esse quia prius fuerit in potentia ad recipiendum et postea suscipiat actum, sed quia prius tota erat in potentia obiectiva seu activa suae causae, et postea fit ens actu. Secunda convenientia est quod in utraque compositione actus et potentia reducuntur ad idem genus. Quae vera est; intercedit enim etiam inter compositionem realem et rationis, seu inter compositionem physicam et metaphysicam, ut patet in compositione ex genere et differentia. Quamquam in hoc observari possit nonnulla diversitas, nam in physica compositione utraque pars, scilicet, materia et forma, ponitur tantum reductive in praedicamento; in metaphysica autem compositione, differentia tantum ponitur reductive in praedicamento; genus vero, quamvis ut pars possit etiam reduci, seu ad latus constitui, tamen ut est quoddam totum directe collocatur. Idemque suo modo reperitur in compositione ex esse et essentia, quae etiam metaphysica est, ut infra dicam; nam essentia integra directe collocatur in praedicamento, existentia vero concepta ut quidam modus, solum per reductionem, de quo in superioribus satis diximus.

 

3. Differentiae legi possunt in praedicto auctore; sex enim priores omnes supponunt distinctionem realem inter essentiam et existentiam et quod existentia non est actus nisi essentiae completae et compositae ex materia et forma, et ideo neque nobis necessariae sunt, neque oportet denuo impugnare multa quae in eis dicuntur. Ut quod in compositione ex esse et essentia neutrum extremorum est pars substantiae; est enim hoc verum in compositione completi entis, non vero in omni compositione ex esse et essentia; haec enim etiam in materia ipsa, et forma, et in anima separata reperitur. Item quod in secunda differentia dicitur, in compositione ex materia et forma alterum extremum esse puram potentiam, non vero in compositione ex esse et essentia, hoc (inquam) imprimis non est generale, cum ipsa materia constet ex esse et essentia, et praeterea, si essentia praescindatur ab esse, magis potentiale ens est quam materia praecisa a forma, seu ut supponitur formae cum suo esse, quamquam illae potentialitates sint diversae rationis, nam in essentia ut sic est obiectiva, in materia vero est receptiva. Et similia fere notari possunt in quatuor sequentibus differentiis, quas omitto.

 

Consurgatne unum per se ex esse et essentia

 

4. Quod vero in septima dicit, ex materia et forma fieri unum per se, non vero ex esse et essentia, falsum esse censeo, etiam in opinione quod essentia et existentia realiter distinguantur. Primo, quia comparantur ut actus et potentia eiusdem generis, quae per se et ex natura sua instituta sunt ad componendum unum, et essentia sine existentia non habet completam actualitatem, immo neque est ens in actu; cur ergo non consurget ex eis ens per se unum? Secundo, quia non fit ex eis unum per accidens; ergo fit unum per se. Antecedens admittitur et probatur ab eodem Caietano, quia unum per accidens aggregat res diversorum generum; consequentia vero probatur, quia ex essentia et esse fit revera unum, nam realiter uniuntur inter se, immo (quod mirabile est) ipse Caietanus ibidem ait quod essentia per se adunatur cum esse; inter unum autem per se et per accidens non potest medium excogitari. Tertio, quia alias nullum ens creatum esset per se unum, quatenus ens actu est. Quarto, quia ratio Caietani est valde debilis, scilicet, quia ens per se unum fit ex partibus substantiae, esse autem non est pars substantiae. Est enim assumptio falsa, nam etiam fit per se unum ex substantia et actu seu termino substantiali, alioqui ex natura et subsistentia non fieret per se unum, neque suppositum substantiale, ut sic, esset per se unum, quod plane falsum est. Unde possumus theologice improbare illam doctrinam, quia ex ea sequitur Christum non esse unum per se, quia constat ex humanitate et Verbo, non ut ex partibus substantialibus, sed ut ex natura et subsistentia, vel tamquam ex essentia et esse.

 

Compositionem ex esse et essentia esse compositionem “ex his”

 

5. Atque hinc simili modo constat octavam differentiam quam idem auctor assignat falsam esse, nimirum, quod compositio ex materia et forma est compositio ex his, et, ideo fit ibi unum tertium; compositio autem ex esse et essentia est compositio cum his, quia in ea non datur res quae constet ex essentia et existentia, proprie loquendo, sicut datur res constans ex materia et forma, sed essentia componit cum existentia, et e converso, et ideo (inquit) dictum est quod adunantur per se, non tamen componendo tertium. Sed haec distinctio duplicis compositionis, ex his et cum his (ut alibi in simili causa contra Durandum ostendi), conficta est; omnis enim compositio vera secundum diversas habitudines est compositio ex his et cum his, vel huius ad hoc, ut proprius Durandus dixit. Nam in ordine ad terminum qui ex compositione resultat, dicitur compositio ex his, quia compositum non componit cum componentibus, sed componitur ex illis; secundum habitudinem autem componentium inter se, dicitur compositio cum his, vel huius ad hoc, quia unum cum alio componit tertium. Impossibile autem est dari aliquam veram compositionem quin detur aliquid per illam compositum quod unitatem aliquam habeat compositioni proportionatam; ergo impossibile est dari veram compositionem quin sit compositio ex his. Consequentia est evidens ex dictis et ex ipsa terminorum significatione; quid enim aliud est esse compositionem ex his nisi esse compositionem unius rei constantis ex multis? Antecedens vero patet, quia omnis vera actio, praesertim transiens, habet aliquem adaequatum terminum; ergo et compositio habet adaequatum terminum ad quem terminetur, qui esse non potest nisi compositum. Item, quia omnis compositio fit per unionem componentium; ex unione autem resultat unum, non simplex, sed compositum. Sic igitur, si compositio ex esse et essentia est vera compositio et realis, ut ipsi dicunt, negari non potest quin sit compositio ex his; negari etiam non potest quin ex ea resultet una res composita, nam si haec non [18] datur, quid, quaeso, est quod ex esse et essentia componitur? Item Caietanus nullam rationem affert, neque afferre potest, cur ex esse et essentia non componatur una res. Item alioqui pari ratione diceret ex subsistentia et natura non fieri unum quid, quod plane est falsum, quia suppositum substantiale est unum. Sequela patet argumento supra indicato, quia etiam haec compositio non est ex partibus substantialibus, sed ex essentia et termino seu modo essentiae. Unde hic etiam urget ratio theologica, quia sequitur incarnationem non esse compositionem ex his, quia est compositio ex natura et supposito, vel ex esse et essentia. Atque ita etiam fit Christum non constare ex natura divina et humana, quod est contra modum loquendi Conciliorum dicentium Christum ex duabus et in duabus naturis subsistere.

 

6. Omissis ergo differentiis, iuxta opinionem asserentem esse et essentiam esse res distinctas, dicendum esset compositionem ex esse et essentia convenire cum aliis univoce in communi ratione verae et realis campositionis ex reali potentia et actu ad idem genus seu praedicamentum aliquo modo pertinentibus, ideoque convenire etiam in ratione compositionis qua fit per se unum ex multis. Differre autem quia actus huius compositionis non est proprie forma, nec substantialis neque accidentalis, sed simplex quidam terminus essentiae, vel modus intrinsecus et proportionatus illi, et consequenter etiam differre ex parte alterius extremi, scilicet, essentiae, quia non est propria materia, sed potentia receptiva alterius rationis, et proportionata tali actui.

 

Compositio ex esse et essentia analogice dicitur compositio

 

7. At vero iuxta nostram sententiam dicendum est compositionem ex esse et essentia analogice tantum compositionem appellari, quia non est compositio realis, sed rationis; compositio enim realis non est nisi ex extremis in re ipsa distinctis; hic autem extrema non sunt in re distincta, ut ostendimus; ergo compositio ex illis non potest esse realis. Sicut autem ens rationis non est ens nisi analogice ac solo fere nomine, ita compositio haec non habet univocam convenientiam cum compositione reali materiae et formae, verbi gratia, sed analogam tantum proportionem. Atque haec est prima et quasi generica differentia inter hanc compositionem et illam quae est ex materia et forma. Cum hac vero coniuncta est alia differentia, quae ad rem praesentem spectat, quod compositio ex materia et forma reperitur tantum in corporibus et sensibilibus rebus; haec vero ex esse et essentia communis est omnibus entibus creatis quae sunt entia in actu; et ideo illa compositio physica est, quia non abstrahit a materia secundum esse; haec vero est metaphysica, quia abstrahit et communis est entibus immaterialibus. Ex quo etiam fit ut illa prior compositio physica fundamentum sit physicae transmutationis; haec vero minime, sed ex se abstrahat a corruptione vel transmutatione physica, nisi quatenus adiungitur rebus in quibus prior compositio reperitur. Ab aliis vero metaphysicis compositionibus differt, generatim loquendo, quia ad diversum terminum quasi formalem effectum ordinatur. In particulari vero differt a compositione ex natura et subsistentia, quia haec realis est, illa rationis; ab aliis vero compositionibus rationis, ut ex genere et differentia, etc., quia illae ex se abstrahunt ab existentia actuali et considerantur etiam in ente in potentia; haec vero consideratur tantum in re actu existente.

 

Quomodo ex esse et essentia compositio sit rationis tantum

8. Sed contra hanc explicationem occurrunt nonnullae obiectiones, quarum solutionibus res haec magis declarabitur. Prima est quia, si haec est tantum rationis compositio, non potest dici esse de ratione creaturae, quia vel non est communis omnibus creaturis, vel non propria earum; nam compositio rationis fingitur a ratione; ergo extrinsecus advenit creaturis; ergo non est de ratione earum nec potest dici omnibus communis. Quod si dicatur communis, non quatenus actu cogitatur, sed quatenus circa omnes creaturas excogitari potest, hoc modo non erit proprie entis creati, sed in Deo etiam cogitari aut fingi poterit; nam compositio rationis non repugnat perfectae simplicitati reali, et ideo non repugnat Deo. Sic enim dicunt theologi personas divinas constitui relationibus seu subsistentiis personalibus, quae constitutio plane est quaedam rationis compositio, nam relationes ratione distinguuntur ab essentia, et personae relationibus et ipsa essentia constituuntur et quasi componi intelliguntur; sic etiam theologi nonnulli attribuunt Deo compositionem ex genere et differentia. Nec defuerunt etiam qui putarent esse distingui ratione ab essentia, etiam in Deo.

 

9. Respondetur hanc compositionem ex esse et essentia ita esse rationis, ut non ab intellectu mere gratis conficta sit, sed in re habeat aliquod fundamentum. Dicitur ergo haec compositio esse de ratione entis creati, non quatenus ab intellectu completur vel cogitatur, sed secundum fundamentum quod in ipso ente creato habet; hoc autem fundamentum non est aliud nisi quia creatura non habet ex se actu existere, sed tantum est ens potentiale quod ab alio potest esse participare; nam hinc fit ut essentia creaturae concipiatur a nobis ut potentiale quid, esse vero ut modus seu actus quo talis essentia ens in actu constituitur. Atque in hoc sensu optime intelligitur quomodo haec compositio sit de essentia entis creati, nam de essentia eius est non habere esse ex se, sed solum posse participare illud ab alio. Dico autem esse de essentia eius, si ens creatum ut ens actu sumatur, nam si sumatur in potentia, non poterit esse de essentia eius esse hoc modo actu compositum, nam in hoc involvitur repugnantia; sed erit de essentia eius esse aptum ad essendum cum tali compositione et non aliter, et in hoc completur propria ratio entis creati in actu vel in potentia, quam in tota hac disputatione praecipue declarare intendimus.

 

10. Compositio ex esse et essentia qualiter creaturarum propria.— Rursus ex dictis intelligitur facile quomodo haec compositio sit propria entis creati et Deo attribui non possit; nam fundamentum eius includit imperfectionem repugnantem Deo, qui est ens actu per essentiam, et neque est neque concipi potest ut ens potentiale, quia ipsa potentialitas essentiae Deo ut Deus est repugnat. Quocirca, quidquid sit de compositione rationis in communi, an, quatenus talis est, repugnet perfectioni divinae (nam fortasse aliqua non repugnat, nisi sit quaestio de nomine et ad vitandam vocis invidiam vocetur constitutio et non compositio, etiam rationis), tamen compositio illa rationis quae in re habet fundamentum includens imperfectionem, Deo plane repugnat, et hac ratione, qui melius ex theologis sentiunt, negant in Deo compositionem ex genere et differentia, tametsi rationis sit, quia requirit in re aliquod fundamentum imperfectionem includens, scilicet, limitationem perfectionis quae possit genere et differentia circumscribi, ut praecedenti disputatione tactum est. Sic ergo longe maiori ratione repugnat Deo compositio ex esse et essentia. Qui vero ei talem compositionem attribuunt aut in eo esse et essentiam ratione distinguunt, vel non concipiunt quid sit Deus, vel non satis intelligunt in quo ratio huius compositionis consistat, vel non loquuntur de distinctione rationis, de qua nunc agimus, sed quae excogitari potest inter esse et essentiam in communi prout abstrahit a Deo et creaturis.

 

11. Obiectio.— Secunda obiectio esse potest quia iuxta nostram sententiam nec compositio rationis excogitari potest ex esse et essentia. Nam compositio per se alicuius rei esse debet ex extremis realibus, quamvis ipsa rationis sit; non enim dicitur rationis quia ipsa extrema per rationem ficta sint, sed quia, licet quid reale sint, tamen in re non sunt duo, sed unum; at vero essentia et esse neque in re sunt, nec etiam concipi possunt ut duo extrema realia, quia, quando sunt duo extrema, eo modo quo sunt duo, unum non includitur in alio; essentia vero non concipitur ut extremum reale nisi ut includens esse, ut a nobis supra dictum est; ergo non potest concipi per modum compositionis haec actualitas quam essentia intelligitur habere ab esse. Et urgetur amplius haec difficultas in ipsamet existentia creata; illa enim est ens creatum, unde necesse est ut etiam in illa locum habeat haec compositio; nam illa est potentialis, et potest interdum esse, interdum non esse, et tamen in illa non potest intelligi compositio ex essentia et esse, alias procederetur in infinitum.

 

12. Dissolvitur.— Respondetur primo, non esse necessarium ad compositionem rationis ut extrema sint vel concipiantur tamquam entia realia actualia, praesertim praecise sumpta et quatenus unum non includitur in conceptu alterius, sed satis esse quod extrema sint rationes aliquae reales aptae ad existendum aliquo modo. Quod patet aperte in compositione rationis ex natura specifica et differentia individuante; natura enim specifica, ut praecisa per conceptum ab omnibus differentiis individuantibus, non est ens actu, sed solum ratio quaedam realisapta ut sit actu in individuis (loquimur autem de illa compositione ut rebus realibus attribuitur, seu ut habet terminum realem). Igitur quod extrema sint entia realia in actu, est quidem per se necessarium ad compositionem realem; ad compositionem autem rationis minime. Unde potest triplex compositio rationis distingui. Una quae sit ex extremis, ut in re ipsa sunt entia in actu, licet non sint actu distincta. Alia, quae sit inter extrema realia quidem aptitudine seu formalitate reali obiectiva, abstrahentia ta

men ab actualitate existentiae. Alia denique quae sit quasi media, ita ut unum extremum eius sit solum ratio aut essentia realis praecise concepta, aliud vero sit existentia actualis. Et haec responsio est optima, et satis conformis modo concipiendi.

 

13. Secundo vero dici posset non omnem compositionem rationis esse ex extremis quae mutuo se excludunt, seu quorum neutrum includitur in conceptu alterius, sed satis esse ut unum possit ab alio praescindi, quamvis alterum e converso non possit. Sic enim substantia est aliquo modo composita secundum rationem, quia resolvi potest in duos conceptus entis et modi per se, quamvis in conceptu modi necessario includatur ens. Sic ergo dicetur in praesenti. Et utroque modo potest confirmatio de ipsa existentia expediri; primo enim dici potest satis probabiliter existentiam actualem, hoc ipso quod ab exercitio actualiter existendi abstrahitur, confundi cum ipsa essentia, et ideo existentiam ut exercitam non concipi ut compositam, sed ut simplicem modum componentem ens in actu creatum. Quapropter, cum dicitur haec compositio esse de ratione entis creati, intelligitur vel de eo quod concipitur ut id quod est, et non ut praecisa ratio essendi, vel intelligitur cum proportione, scilicet, compositionem hanc esse de ratione entis creati, ut compositi per illam, vel ut componentis. Vel secundo dici potest in ipsamet existentia posse concipi hanc compositionem sine processu in infinitum, quia ipsa, dum est ratio essendi essentiae, etiam est ratio essendi sibi ipsi, ut in superioribus fusius tractatum est.

 

Quomodo esse creaturae sit esse receptum

 

14. Tertia obiectio erat quae tacta est in dicta secunda ratione primae sententiae, quia ex dictis sequitur esse creaturae non esse receptum in aliqua potentia receptiva, sed esse subsistens; ex quo ulterius inferebatur esse perfectissimum et infinitum, quia non habet unde limitetur. Prima sequela probatur, quia si in re ex esse et essentia non fit compositio tamquam ex actu et potentia, ergo in re ipsum esse non est actus receptus in potentia; ergo est irreceptus et in se subsistens. Haec difficultas imprimis non procedit de esse accidentium, nam hoc est receptum in subiecto. Deinde non procedit de esse formae substantialis materialis, nam hoc etiam receptum est in materia, a qua limitari potest. Atque eadem fere ratione non procedit de esse animae rationalis, quia, licet non recipiatur in materia ut pendens ab illa, tamen coaptatur et per habitudinem ad illam limitari potest. Ex quo ulterius fit multo minus procedere rationem in esse ipsius materiae, quod multo est imperfectius quam esse formae magisque potest per habitudinem ad formam limitari quam esse ipsius formae per habitudinem ad materiam. Unde hoc ipsum fere dicunt de essentia et esse qui realiter illa distinguunt; aiunt enim esse limitari per essentiam cuius est actus, et essentiam per esse, quia est potentia receptiva illius. Praeterea hinc facile cessat illa difficultas in esse totius substantiae compositae; limitabitur enim ex partibus componentibus; non enim potest esse illimitatum quod ex limitatis partibus constat.

 

15. Solum ergo restat esse angelorum, de quo fatendum est non esse proprie receptum in subiecto proprie sumpto, nec secundum partem, quia est indivisibile, nec secundum se totum, quia est substantiale et completum; dici tamen potest illud esse receptum in supposito ex natura rei distincto ab ipsoesse essentiae, idque satis esse ut sit limitatum et finitum. Quod in hunc modum potest declarari, nam aut loquimur de esse solius naturae angelicae, aut de esse subsistentiae eius, aut de adaequato esse totius suppositi. Esse naturae recipitur in supposito ex natura rei distincto ab ipsa, et ex hac parte limitatur, quia in compositionem trahitur et per talem subsistendi modum limitatur ac determinatur. Esse vero ipsius subsistentiae ex eo clare limitatur quia solum est modus quidam talis naturae. Denique completum esse totius suppositi, cum compositum sit ex limitatis extremis, limitatum etiam esse necesse est. Sic igitur non oportet ut esse creaturae illimitatum sit, quamvis sit irreceptum in subiecto.

 

16. Quod vero infertur, fore subsistens, variis modis potest intelligi. Primo, quod essentialiter et adaequate ac per seipsum sit esse subsistens. Secundo, quod sit subsistens quasi denominative per aliquem modum seu terminum sibi intrinsecum. Hoc posteriori modo in nulla sententia negari potest quin esse creatum, si sit substantiale et completum, natura sua sit subsistens, quia non est inhaerens nec ab aliquo alio sustentatum, sed propria subsistentia terminatum. Et quia haec subsistentia ex natura rei distinguitur a tali esse, et ab illa habet quod subsistat, ideo voco illud denominative subsistens et non essentialiter. Et hic modus esse subsistentis nullam indicat infinitatem vel illimitationem in tali esse, cum sit imperfectus modus subsistendi, et cum compositione aliqua. Priori autem modo fatemur solum esse Dei esse sic subsistens actu, seipso essentialiter ac per se primo, quod habet ex vi suae infinitatis. Neque ex eo quod in creatura compositio ex esse et essentia non sit realis sequitur quod illius esse sit subsistens illo modo; nam si sit sermo de esse naturae substantialis, hoc non subsistit nisi per modum superadditum; si vero sermo sit de esse ipsius subsistentiae, illud non est proprie subsistens, sed ratio subsistendi; si denique sit sermo de toto supposito, illud quidem est subsistens, non tamen per se primo et adaequate, sed per quemdam alium terminum seu modum suum. Atque ita omnino satisfit difficultati propositae, etiam si admittamus nonnulla principia quae nondum satis demonstrata sunt, ut quod esse subsistens sit proprium divini esse, vel quod requirat infinitam perfectionem.

 

17. Aliter vero posset respondere, dupliciter intelligi esse irreceptum: uno modo, quod sit irreceptum tam in aliquo quam ab aliquo, et hoc modo non sequitur, ex nostra sententia, quod esse creaturae sit irreceptum, ut per se constat; et de tali esse recte dicitur esse infinitum, quia est esse independens et non participatum, sed potius fons totius esse participati, et tale esse merito singulari modo potest appellari ipsum esse subsistens, quia, cum non sit participatum, ex se est ac subsistit cum omni perfectione essendi, et hoc sensu recte dicitur esse proprium Dei quod sit ipsum esse subsistens. Alio vero modo dici potest esse irreceptum in aliquo, quamvis sit receptum ab aliquo, et hoc modo conceditur esse creatum posse esse irreceptum; nego tamen inde sequi quod sit illimitatum ac infinitum. Tum quia, licet sit irreceptum in subiecto, solum est subsistens per compositionem aliquam cum ipsa subsistentia; ex quo non potest colligi infinitas, ut in priori responsione declaratum est; tum etiam quia non esset purus actus, sed per participationem. Sed, inquiunt, si esse est participatum, ergo ab aliquo participatur; ergo participatur ab essentia cuius est esse; ergo oportet esse distinctum ab illa et realem compositionem cum illa facere. Respondetur ex Alexand. Alensi supra, quando esse creatum dicitur esse per participationem, non esse imaginandum quod una res sit quae participat, sicut essentia, et alia quae participatur, sicut esse, sed quia una et eadem res est realitas modo participato et per vim alterius, sicut per vim agentis; haec enim realitas de se non est nisi sub modo possibili; quod autem sit et possit vocari actus, hoc habet per vim agentis. Et declaratur hoc ipsum in ipsamet essentia vel substantia creata; est enim essentia et substantia per participationem, non quia ab alia re vel substantia participetur subiective (ut sic dicam), sed solum quia effective est a divina substantia, cuius est quaedam participatio.

 

18. Sed instabatur quia esse non receptum in aliquo non habet unde limitetur; quia neque a receptiva potentia, neque ab aliqua differentia contrahente. Ad hoc uno verbo sufficienter responderi posset, seipso et ex vi entitatis suae esse limitatum et finitum, neque indigere aliquo limitante vel contrahente in re distincto a seipso, sed intrinsece natura sua esse tantae perfectionis per suam formalem entitatem, extrinsece vero limitari a Deo, vel effective, quia ab eo recipit tantam perfectionem essendi et non maiorem, vel ut a causa exemplari, quia commensuratur tali ideae divinae repraesentanti tantam perfectionem et non maiorem. Ut vero hoc magis declaretur, distinguere possumus duplicem contractionem seu limitationem, unam metaphysicam, et alteram physicam. Metaphysica contractio non requirit distinctionem actualem ex natura rei inter contractum et contrahens, sed ad illam sufficit distinctio conceptuum cum aliquo fundamento in re, et hoc modo (si velimus cum multis loqui) admittere possumus essentiam finiri et limitari in ordine ad esse, et, e converso, ipsum esse finiTi ac limitari quia est actus talis essentiae. Nam sub distinctis rationibus seu in diverso genere causarum, non repugnat hic circulus; sicut in ipsamet essentia distinguimus genus et differentiam, per quam species constituitur ac limitatur ad talem ac tantam perfectionem, et ipsa differentia, ut differentia est, dici potest limitari in ordine ad tale genus, cuius est actus, et e converso. At vero, physice loquendo, si essentia sit simplex, substantialis et completa, ut est substantia angelica, revera non indiget aliquo formaliter ac intrinsece limitante, praeter seipsam; sed sicut substantia composita limitatur a suis intrinsecis componentibus seu principiis (a quibus simul sumptis et unitis in re non distinguitur), quod nihil aliud est quam per suammet entitatem intrinsece limitari, ita substantia simplex creata physice ac realiter seipsa limitata est. Quam limitationem habet, vel in potentia antequam fiat, vel in actu cum fit. Unde cum existentia nihil aliud sit quam essentia in actu constituta, sicut essentia actualis per seipsam vel per sua intrinseca principia est formaliter limitata, ita etiam existentia creata limitationem habet ex ipsa essentia, non ut est potentia in qua recipitur, sed quia in re nihil aliud est quam ipsamet actualis essentia.

 

Inter existentias dari essentialem diversitatem

 

19. Ex his intelligitur, sicut essentiae rerum creatarum differunt specie, ita etiam existentiae, quod non negant etiam illi qui opinantur essentiam et existentiam esse res distinctas. Nam potius asserunt differentias essentiarum, praesertim in substantiis immaterialibus, sumi per ordinem ad diversa esse, ut sumitur ex Caietano, de Ente et essentia, c. 6, quod non posset esse verum, nisi in ipsis existentiis esset diversitas. Item, quia ipsi aiunt existentiam comparari ad essentiam, vel tamquam ad principium intrinsecum a quo manat, vel tamquam ad proprium et connaturale susceptivum; ergo sub utraque ratione necesse est ut existentia sit proportionata essentiae, et consequenter quod tanta sit distinctio inter existentias, quanta est inter essentias. Hoc autem multo magis necessarium est iuxta nostram sententiam, quia si existentia in re nihil aliud est quam essentia actualis, sicut essentiae actuales specie distinguuntur, ita necesse est existentias distingui. Dices: ergo sicut in essentiis distinguuntur genera et species, ita possunt in existentiis distingui; nam, sicut omnes essentiae creatae conveniunt in communi et transcendentali ratione essentiae, ita existentiae omnes in communi ratione existentiae, et sicut quaedam essentiae magis inter se conveniunt quam cum aliis, et deinde inter se differunt, et inde sumuntur varia genera et differentiae essentiarum, ita plus conveniunt inter se existentiae, verbi gratia, angelorum, quam cum existentiis hominum, et rursus inter se essentialiter differunt; poterunt ergo ab eis abstrahi conceptus generis et differentiae. Respondetur in re quidem verum esse maiorem convenientiam seu similitudinem reperiri inter quasdam existentias quam inter alias, immo in hoc eamdem fere servari proportionem inter existentias et inter essentias, propter rationes factas. Unde etiam Caietanus, de Ente et essentia, c. 4, paulo ante q. 6, ait actualem existentiam per propria principia ipsius entis constitui, et ideo non esse extraneae naturae ab ipso ente. Ex quo necessario fit habere eamdem proportionem similitudinis et differentiae ad existentias aliarum rerum quae est inter ipsas naturas seu essentias. Et Scotus, In II dist. 3, q. 3, ait esse existentiae, eo modo quo distinguitur ab esse essentiae, non esse ex se distinctum nec determinatum, sed determinari ex determinatione essentiae. Ex quo etiam fit ut tale sit [esse] [19] qualis est essentia, talemque proportionem servare unum esse ad alia, qualem habet una essentia ad alias.

 

20. Nihilominus tamen (ut ibidem ait Scotus) non oportet distinguere differentias existentiarum a differentiis essentiarum, neque praedicamentales coordinationes, quia haec solum distinguuntur proprie in eo quod est seu quod habet rationem completi entis in unoquoque praedicamento, seu quod concipitur ut ens completum; existentia autem non concipitur a nobis ut id quod est, sed ut quidam simplex modus quo essentia constituitur in ratione actualis entis. Sicut etiam inter ipsas differentias potest intelligi maior aliqua convenientia aliquarum inter se quam cum aliis, et nihilominus non distinguimus in eis conceptum generis et differentiae, sed solum simplices modos quibus unaquaeque differentia determinatur ad propriam et quasi specificam rationem. Sic igitur intelligendum est de existentiis, quatenus metaphysice a nobis concipiuntur ut modi essentiarum; possunt enim concipi sub ratione seu conceptu magis vel minus communi et proprio; in particulari tamen illi conceptus non habent rationem generis et speciei proprie sumpti, sed vel ad haec reducuntur, vel se habent potius ut conceptus transcendentalis et modus eius. Atque ita potest etiam metaphysice intelligi unamquamque existentiam creatam limitari per proprium et particularem modum per quem ad talem existentiam determinatur. Neque haec abstractio et determinatio conceptuum repugnat actualitati existentiae, quia quamvis existentia in ordine ad essentiam comparetur ut actus ad potentiam obiectivam, nihilominus in ipsa existentia actuali potest concipi similitudo et diversitas cum alia existentia, quae sufficit ad fundandum praedictos conceptus cum sola distinctione rationis.

 

Utra sit perfectior, essentia vel existentia

 

21. Atque hinc tandem intelligitur quid sentiendum sit in illa comparatione quae a multis controvertitur inter essentiam et existentiam, utra illarum perfectior sit. Quae collatio proprie solum habet locum in opinione quae admittit distinctionem in re inter essentiam actualem et existentiam; estque diversitas opinionum etiam inter auctores qui illam sententiam sequuntur. Quidam enim sentiunt in omni re existentiam esse perfectiorem essentia, quia est talis actualitas eius sine qua essentia nullam haberet perfectionem. Propter quod dixit D. Thomas, I, q. 4, a. 1, ad 3, quod ipsum esse est perfectissimum omnium; comparatur enim ad omnia ut actus, nihil enim habet actualitatem, nisi in quantum est. Et in eamdem sententiam trahitur Dionys., c. 5 de Divin. nom., dicens quod ipsum esse est maxima omnium perfectionum quas a Deo recipimus. Et Aristoteles, VIII Ethic. c. 11, vocat ipsum esse maximum Dei beneficium.

 

22. Alii vero contendunt entitatem essentiae esse perfectiorem, quia est in unaquaque re veluti substantia eius, nam existentia solum est quidam modus seu terminus eius. Et revera per se est incredibile esse in homine entitatem aliquam ei connaturalem perfectiorem anima rationali secundum essentiam eius, secundum quam est ad imaginem Dei, per quam habet formalem ac principalem virtutem efficiendi operationes suas perfectissimas. Item si theologice argumentari velimus, Verbum (iuxta eorum opinionem) assumpsit essentiam hominis et non existentiam; ergo, si existentia est id quod est perfectissimum in homine, sequitur assumpsisse Verbum id quod in homine est minus perfectum; quod autem perfectissimum est inassumptum reliquisse, quod est valde absurdum. Tandem (iuxta illam sententiam) necessario dicendum est essentiam actualem habere propriam entitatem quae formaliter et intrinsece est extra nihil, et non per existentiam ipsam, ut in superioribus ostensum est, quia alias non potest in essentia concipi propria entitas in qua ab existentia distinguatur. Hoc autem posito, evertitur omnino fundamentum ob quod censeri posset essentia minoris perfectionis quam existentia, nimirum, quia ab illa habet omnem actualitatem in ratione entis; est enim hoc falsum et non consequenter dictum in illa sententia, quia necessario ponenda est aliqua actualitas in essentia secundum se; posset ergo in illa superare existentiam. Neque obstat quod existentia ponatur ut terminus vel modus essentiae, quia inde solum potest colligi excessus secundum quid; sicut etiam subsistentia est modus et terminus essentiae, et nihilominus est simpliciter minus perfecta, licet secundum quid eam superet, quatenus illam actuat, ut inferius videbimus.

 

23. Sed quamquam haec ratio ad hominem seu ex concessis principiis urgens sit, tamen, absolute loquendo, involvit contraria sententia aliam pugnantiam, nimirum, quod essentia actualis ut sic formaliter et intrinsece includat actualitatem in genere entis sitque extra nihil, et quod non eodem modo includat existentiam, cum proprius conceptus actualis existentiae nec intelligi nec declarari possit nisi per primam actualitatem qua ens in actu distinguitur ab ente in potentia, ut in superioribus late probatum est. Involvitur ergo manifesta repugnantia, cum dicitur essentia, praecisa existentia, includereactualem perfectionem in qua potest existentiam superare. Quapropter, licet haec comparatio in re ipsa proprie fiat, supposita in re distinctione, nihil tamen firmum aut constans in ea dici potest, iuxta praedictam sententiam. At vero, supponendo existentiam in re non distingui ab essentia, constat non habere locum praedictam comparationem, secundum rem ipsam et de essentia actuali loquendo, quia cum sint idem, non potest una esse perfectior altera vel minus perfecta. Quod si secundum rationem aut praecisionem mentis illa duo comparentur, praefertur existentia essentiae, quia praecisa existentia non intelligitur manere essentia in actu, sed potentia tantum, et quia nihil est actu perfectum nisi quod actu est, ideo dicitur ipsum esse perfectio perfectionum omnium et maxima omnium perfectionum. Et hoc modo interpretatur Dionysium D. Thomas, q. 20 de Veritate, a. 2, ad 3, ubi ait esse dici nobilius quam vivere vel intelligere, si fiat comparatio separato per intellectum esse a vivere. Quapropter, si comparatio fiat inter existentiam, praecise conceptam ut modum, et

essentiam ut actu existentem, sic essentia concipitur ut quid perfectius, quia concipitur ut id quod est seu ut includens totam perfectionem essentiae et existentiae.

 

Quae compositio sit de ratione entis creati

 

24. Quarta obiectio erat quae in tertia ratione proposita est, in sect. 1, in favorem secundae sententiae. In qua petitur an aliqua compositio sit de ratione entis creati, et quaenam illa sit. In qua re breviter notandum est sermonem esse posse aut de compositione secundum rationem, aut de compositione reali, quae ex rebus realiter aut ex natura rei distinctis consurgit. Rursus loqui possumus de ente creato, aut prout in re ipsa existit, aut prout mente praescinditur secundum aliquam rationem, quae praecisio interdum fundari potest in distinctione aliqua quae in re ipsa sit, ut cum praescindimus naturam a supposito, vel substantiam ab accidente; interdum vero fundari potestin aliqua convenientia vel proprietate aut eminentia rei absque actuali distinctione, ut quando praescindimus genus a differentia, et similia.

 

25. Dicendum ergo est de ratione entis creati in re ipsa existentis esse compositionem rationis, seu potius fundamentum eius; hoc enim modo compositio ex esse et essentia est de ratione entis creati, ut supra declaratum est. Rursus dicendum est nullum esse ens creatum quod, prout reipsa existit, non includat compositionem aliquam realem, ex natura rei loquendo; eam vero compositionem non esse ex esse et essentia, sed ex aliis rebus aut modis realibus. Declaratur inductione; nam substantia creata prout naturaliter existit a parte rei, includit compositionem ex natura et supposito, de qua infra dicendum; accidens vero, cum naturaliter existat in subiecto, includit compositionem cum illo, et in sese includit compositionem cum ipsa actuali inhaerentia tamquam cum modo entitatis suae (loquimur enim de proprio accidente realiter a substantia distincto). Quocirca, etiamsi consideremus substantialem naturam supernaturali modo existentem, ut est humanitas in Verbo, etiam in illa inveniemus realem compositionem, non tantum ex suis partibus, sed etiam cum Verbo et cum modo unionis quem habet ad Verbum. Et similiter in accidentali forma supernaturali modo existente, ut est quantitas Eucharistiae, inveniemus (iuxta probabilem sententiam) compositionem ex identitate accidentis cum modo per se existendi, incompossibili cum actuali inhaerentia.

 

26. Rursus omni enti creato necessaria est actualis dependentia a prima causa, quae dependentia est ex natura rei distincta ab ente quod per eam fit vel conservatur, ideoque cum illo facit compositionem realem, quae inseparabilis est ab omni ente creato actu existente, quia neque tale ens esse potest sine aliqua dependentia, nec ipsa dependentia esse potest sine aliquo termino. Tandem probabile est nullum esse possibile ens creatum quod in re ipsa non habeat compositionem aliquam ex subiecto et accidente, nam si tale ens sit accidens verum aut modus realis accidentalis, necessario requirit subiectum cum quo faciat compositionem, ut per se notum est; si vero sit substantia, cum necessario sit finita, necessario habere debet definitum locum seu ubi vel praesentiam localem secundum quam potest recipere mutationem, et ideo necesse est esse distinctam ab illa et facere compositionem cum illa. Et eadem ratione potest habere compositionem cum accidentibus realiter distinctis. An vero hoc sit necessarium in omni substantia creata vel creabili, non satis constat nec videtur posse demonstrari ex sola ratione entis creati ut sic, quamvis probabilior sit sententia quae hoc affirmat, de qua nonnulla diximus supra, disp. XVIII, agentes de potentiis, quae sunt principia proxima per quae creaturae agunt, et aliqua addemus infra de quantitate et qualitate disputantes. Ex his ergo satis constat in omni ente creato, prout in re ipsa existit, inveniri compositionem realem, quae non fundatur in distinctione esse ab essentia, sed fundatur in aliis distinctionibus rei existentis ab aliquo modo suo vel ab aliquo accidente, quae distinctio oritur quidem ex limitatione entis creati, a nobis autem cognoscitur ex separatione vel mutatione quae esse potest inter rem vel talem modum. Haec autem distinctio locum non habet inter esse et essentiam actualem, ut ostensum est, et ideo non est eadem ratio de hac et de aliis compositionibus ex natura et supposito et similibus.

 

27. Atque hinc ulterius colligimus, si roquamur de ente creato quod in re ipsa existit, non tamen secundum omnia quae in re ipsa habet, sed secundum aliquam mentis praecisionem, sic non esse necessarium omne ens creatum includere aliquam realem compositionem. Quod, etiam inductione demonstratur. Nam si consideremus substantialem naturam immaterialem ut praecisam ab accidentibus et ab actuali subsistentia propria vel ab unione cum aliena, sic nulla realis compositio in ea reperitur. In naturis vero compositis ex materia et forma, licet integranatura non possit a tali compositione praescindi, tamen in partibus ipsis praecise conceptis non est talis compositio; atque hoc modo materia praecise concepta est simplex entitas substantialis, et similiter forma; simpiex (inquam) respectu essentialis compositionis, nam compositio ex partibus integralibus exciudi non potest, propter imperfectionem materiae. Atque hac ratione forma accidentalis praecise concepta simplex est, nisi materialis sit et inde habeat compositionem ex partibus integralibus, vel nisi intendi possit et remitti, atque ita habeat graduum latitudinem et compositionem; quae sunt imperfectiones seu compositiones provenientes ex peculiaribus rationibus aliquorum entium, non vero ex ipsa ratione entis creati ut sic. Non ergo repugnat enti creato ut sic quod, sub aliqua ratione praecise conceptum, sit simplex absque reali compositione.

28. Neque hoc infitiari possunt illi auctores qui essentiam creatam et existentiam realiter distinguunt, quia necessario fateri coguntur ipsam existentiam praecise conceptam esse simplicem entitatem, praesertim si spiritualis seu angelica existentia sit, quia in ea non possunt excogitari partes aut extrema ex natura rei distincta, ex quibus componatur. Et simili modo aliqua essentia creata praecise concepta erit simplex absque reali compositione, nam ut sic non includit compositionem ex esse et essentia, cum supponatur praescindi a suo esse, quod (iuxta illam opinionem) fieri potest non solum mente, sed etiam in re ipsa. Ut, verbi gratia, si ponamus angelicam naturam assumi a Verbo, talis natura, ut condistincta a Verbo, nullam realem et substantialem compositionem includeret, quia, ut sic, nec ex esse et essentia, nec ex natura et subsistentia constaret. Non est ergo de ratione entis creati ut praescindi non possit a reali compositione, quando non integre et adaequate concipitur prout in re est, sed secundum aliquam praecisam vel essentialem rationem. Neque contra hoc aliquid obiicitur in illa tertia ratione quod difficultatem novam ingerat, aut quod non sit necessario solvendum in omni sententia, etiam ab his qui putant

compositionem ex esse et essentia esse realem et ex rebus distinctis: nam illa compositio potest resolvi in componentia, et de ipsis componentibus inquiram an sint simplicia vel composita; hoc posterius dici non potest propter rationes factas, et quia alias procederetur in infinitum. Si vero dicatur primum, habemus quod intendimus, quia ipsa essentia quae cum existentia componere dicitur, creata est et actualis entitas.

 

29. Quapropter addendum ultimo est omne ens creatum, quamtumvis praecise et incomplete conceptum, includere saltem aptitudinem ad compositionem, id est, quod possit cum alio ente aut modo entis unum ens componere; immo includere etiam necessitatem seu indigentiam alicuius similis compositionis cum alio ente vel modo entis, ut in rerum natura possit existere, in quo necessario deficit a perfectione puri actus et divinae simplicitatis. Hoc totum patet ex dictis, quia nec substantia potest existere nisi cum modo aliquo subsistendi vel alio qui vicem eius suppleat, cum quo necessario facit compositionem aliquam. Et eadem vel maior ratio est de accidente respectu subiecti et respectu actualis inhaerentiae. Et (quod certius est) omne ens creatum requirit actualem dependentiam, atque adeo compositionem cum illa. Haec igitur imperfectio satis est ad declarandam rationem et imperfectionem entis creati ut sic, neque ob eam causam necessaria est in creaturis realis compositio ex esse et essentia.

 

SECTIO XIV

 

AN DE RATIONE ENTIS CREATI SIT ACTUALIS DEPENDENTIA ET SUBORDINATIO AC SUBIECTIO AD PRIMUM ET INCREATUM ENS

 

1. Hactenus explicuimus rationem entis creati, absolute considerando intrinsecam compositionem eius et entitatem eius per ordinem ad proprium actum essendi, a quo habet formaliter ut ens sit. Nunc explicanda et declaranda est amplius haec ratio entis creati per habitudinem et comparationem ad primum et increatum ens, nam cum comparatione illius analogice sit ens, optime percollationem ad illud ipsius ratio declarabitur.

 

2. Principio igitur supponendum est (id quod est certum apud omnes) ens creatum, quatenus tale est, essentialiter includere dependentiam a primo et increato ente. Quia haec est prima ratio distinguens ens creatum ab increato, ut supra tractando hanc divisionem ostensum est. Item, quia saltem hoc modo est de ratione entis creati ut habeat esse receptum ab alio, quod est habere esse dependens; ergo maxime a primo ente, quod habet esse ex se, non receptum ab alio. Denique omne ens huiusmodi est ens per participationem; ergo essentialiter pendet ab eo a quo rationem entis participat. De qua re fuse diximus in disp. XX et XXI, ubi explicuimus quid sit haec dependentia et quomodo dicatur essentialis creaturae, quia ex vi suae essentiae illa indiget, non quia ipsamet dependentia componat intrinsece essentiam creaturae. Quam vero relationem seu habitudinem ad creatorem includat ens creatum, vel ratione suae essentiae, vel ratione suae actualis dependentiae, constabit ex dicendis infra, disp. XLVII, de habitudine transcendentali et praedicamentali, et in disp. XLVIII, de habitudinibus omnis dependentiae vel actionis.

 

3. Ex hoc ergo principio sequitur primo omne ens creatum esse sub dominio Dei quantum ad suum esse, id est, ita esse subiectum Deo ut ab illo possit in nihilum redigi et privari suo esse per solam suspensionem illius influxus quo ipsum conservat. Probatur ex dictis, quia ens creatum essentialiter pendet ab increato in sensu exposito; ergo ex hac dependentia necessario sequitur praedicta subiectio; nam, hoc ipso quod creatura indiget divino influxu ut sit, de se est subiecta annihilationi, si tali influxu privetur. Sed quaeres an haec ipsa subiectio in ordine ad annihilationem sit tam essentialis creaturae sicut est ipsa positiva seu radicalis dependentia. Respondetur, quantum ad id quod ponit in creatura, esse aeque essentialem; quantum vero ad id quod connotat seu requirit ex parte Dei, non videri ita essentialem, si praecise et formaliter loquamur. Declaratur, nam essentialis dependentia entis creati ab ente increato formaliter solum respicit increatum ens tamquam infinitum principium et pelagus essendi, et efficacissimum ut possit sui participationem communicare, et haec perfectio praecise sumpta sufficiens esset ad intelligendam in creatura rationem entis creati. At vero praedicta subiectio eiusdem entis in ordine ad annihilationem connotat in Deo libertatem in conservanda creatura quam semel produxit, quae libertas, quamvis ipsi Deo essentialis sit, atque ita ex parte Dei sit necessarius usus talis libertatis ut creatura recipiat esse et in eo conservetur, tamen ex parte ipsius creaturae et ad rationem entis creati ut sic, videtur hoc accidentarium; nam si per impossibile intelligeremus Deum non libere, sed necessario se communicare ad extra, nihilominus intelligeremus in creatura veram rationem entis creati, absque subiectione ad Deum in ordine ad annihilationem. Quia intelligeremus in Deo potestatem efficiendi et conservandi ens creatum, quod satis esset ad intelligendum ex parte ipsius entis creati essentialem dependentiam a Deo; non tamen intelligeremus ex parte Dei plenum dominium supra esse creaturae, quia tale dominium non est sine libertate, et ideo nec in creatura intelligeretur subiectio in ordine ad annihilationem, quia haec subiectio et dominium sunt correlativa, et uno ablato, alterum auferre necesse est.

 

4. Et hac ratione dixi hanc subiectionem quantum ad id quod connotat ex parte Dei, non includi in ratione entis creati praecise ac formaliter sumpti; quantum ad id vero quod per hanc subiectionem importatur in ipso ente creato et quantum ad id quod ex parte eius requirit, essentialis est haec subiectio, et eamdem omnino radicem seu eumdem gradum entis indicat quem essentialis dependentia. Per hanc enim subiectionem nihil aliud significatur nisi ens creatum talis esse naturae et essentiae cui non repugnat in nihilum redigi, si ex parte causae non desit libertas ad suspendendum influxum quo illi communicat esse. Atque hoc sensu dici potest hanc subiectionem esse essentialem enti creato ut sic, praesertim quia, licet per nostros conceptus unam perfectionem ab alia praescindamus, tamen absolute est de essentia Dei ut habeat plenum dominium omnium creatorum entium, vel actu vel potestate, ita ut, si velit illa producere, non possit extra suum dominium illa constituere; ergo, e converso seu eadem proportione est de essentia entis creati ut semper sit subiectum Deo et sub eius dominio, ita ut ab ipso possit in nihilum redigi. Unde ex hoc dominio, quod nobis notius esse videtur, optime confirmamus dependentiam quam ens creatum habet a Deo, non solum in fieri, sed etiam in conservari, quia, si non ita penderet, non posset Deus ad nutum suae voluntatis ens semel creatum in nihilum redigere, et ita non haberet plenum dominium eius, quod divinae perfectioni repugnat. Quae ratio in dicta disp. XXI latius tractata est.

 

5. Ex quo ulterius colligere seu addere possumus aliam etiam subiectionem seu dependentiam a Deo esse intrinsecam enti creato ut sic, scilicet, in agendo seu in causando. Potest autem haec dependentia vel subiectio duobus modis declarari. Primo, absolute, et hoc modo videri potest non esse universalis, quia non est de ratione vel essentia entis creati ut aliquid agere possit. Alio modo potest haec subiectio conditionate tantum seu ex hypothesi intelligi, scilicet hanc esse conditionem entis creati ut, si quidquam efficere possit, in ipsa effectione necessario pendeat ab actuali concursu et adiutorio primae causae et entis increati. Et quidem si loquamur de propria efficientia, erit haec posterior expositio adhibenda; si vero sermo sit de causalitate in genere, debet haec conditio priori modo exponi, quia nullum est ens creatum quod non habeat aliquod causalitatis genus; nam, si est accidens, vel est principium proximum efficiendi aliquid, vel saltem formaliter afficit subiectum; si vero est substantia, aut est materia, et illa habet causalitatem materialem, aut forma, et haec habet causalitatem formalem, et fortasse nulla forma est quae non sit principium efficiendi aliquid, sicut etiam omnis substantia spiritualis et completa habet aliquam operationem cuius est principium efficiens. Itaque in omni ente creato reperietur aliquod causalitatis genus et aliquis modus communicandi suam perfectionem in quo ab actuali Dei influxu essentialiter pendet, quamvis diverso modo; nam causalitas effectiva entis creati pendet a Deo, etiam ut ab efficienti causa prima ac praecipua; aliae vero causalitates, verbi gratia materialis et formalis, non pendent in eodem genere, sed in genere efficientis causae; nam quod materia materialiter causat, necesse est ut illud ipsum Deus causet efficienter. Quae omnia supra, disp. XXII, latius tractata et declarata sunt.

 

6. Potest autem hic etiam quaeri an haec subordinatio in agendo vel causando, formaliter pertineat ad essentialem rationem entis creati ut sic, vel potius sit tamquam proprietas eius. Videtur enim hoc posterius esse dicendum, quia causare vel efficere, vel virtus etiam efficiendi, non pertinent ad essentiam entis creati, sed ad proprietates eius; ergo dependentia in causando non pertinet ad rationem creati entis, sed ad summum erit tamquam proprietas consequens illud. In contrarium vero est quia haec dependentia non fundatur in aliqua qualitate vel proprietate entis creati quae sit extra essentiam eius, sed in intrinseca limitatione illius; ergo hoc modo pertinet ad essentiam non minus quam dependentia in esse. Atque ita sane dicendum est aliud esse loqui de ipsa formali causalitate seu dependentia, aliud de conditione entis creati, ratione cuius nihil potest se solo efficere vel causare, nisi cooperante Deo. De priori clarum est non pertinere formaliter ad essentiam entis creati, ut ratio facta probat, et quia conservari potest integra essentia entis creati absque actuali causalitate seu actuali adiutorio Dei ad causandum. At vero de posteriori conditione seu radice huius dependentiae, dicendum est in re nihil aliud esse praeter essentiam ipsam entis creati ut sic, quia remoto etiam per intellectum omni alio superaddito tali essentiae, invenietur ex vi sua hanc habere limitationem et imperfectionem, ut se sola non sit sufficiens ad aliquid agendum vel causandum. Et ideo de potentia Dei absoluta fieri non potest ens creatum quod huiusmodi subordinationem non habeat ad increatum ens; ergo signum est esse fundatam in ipsamet essentiali ratione entis creati. Quocirca, quamvis per praecisionem rationis et conceptus inadaequatos mentis apprehendi possit dependentia in essendo ut prior ratione quam dependentia in causando, et ideo possit etiam prior concipi ut primo constituens et modificans communem rationem entis ad rationem entis creati, posterior vero concipi valeat ut proprietas vel attributum creati entis; tamen in re ipsa hoc non est attributum accidentale, sed quasi transcendentale, cum in re nihil addat essentiae entis creati, licet concipiatur per habitudinem ad aliquid extrinsecum et sub ea ratione censeatur tamquam proprietas metaphysica potius quam physica, ad eum modum quo transcendentalia attributa entis sunt proprietates eius.

 

7. Ultimo dicendum est de ratione entis creati esse ut sit subiectum vel subordinatum enti increato ad obediendum illi in recipiendo et agendo quidquid contradictionem non implicaverit. Haec conditio entis creati magis ad theologos spectat quam ad philosophos naturales; differt enim haec proprietas a praecedenti, quod illa solum consistit in dependentia entis creati quoad vim naturalem efficiendi vel causandi effectus suae naturae proportionatos, et ideo talis dependentia lumine naturali facile cognosci potest; haec vero posterior conditio addit ens creatum ex vi suae entitatis aptum esse obedire Deo in recipiendo vel agendo quemcumque effectum possibilem et non repugnantem, etiamsi naturalem virtutem vel capacitatem talis entis excedat. Quod non potest tam facile cognosci lumine naturae, quia attingit aliquo modo seu dicit habitudinem ad supernaturales effectus, quos creatura attingere non potest nisi ut elevata per divinam virtutem, quae elevatio magis est nobis manifestata per ea quae revelata sunt quam naturali lumine. Ex his ergo quae vel per fidem revelata sunt, vel revelatis sunt magis consentanea, colligitur satis probaliter haec proprietas entis creati. Nam credimus hominem recipere a Deo supernaturales perfectiones quas natura eius non postulabat nec ei debebantur. Item, humanitas Christi elevata est ad unionem hypostaticam, cuius naturaliter capax non erat. Item, eadem humanitas et sacramenta et alia huiusmodi elevantur a Deo ad agendum aliquid ultra suam naturalem virtutem; haec autem omnia supponunt huiusmodi creaturas ex se et antequam eleventur natas esse obedire Deo volenti tali modo in illis aut per illas operari, et quoad hoc est eadem ratio de his creaturis et de omnibus; ergo dicendum est ens creatum ut sic habere hanc subordinationem ad Deum, ut natum sit obedire illi in agendo et recipiendo quidquid non repugnaverit.

 

8. Atque hinc nata est doctrina theologorum de potentia obedientiali creaturarum respectu Dei, quam prius indicavit Augustinus, lib. IX Gen. ad lit., c. 17, et inde D. Thomas, I, q. 115, a. 2, et 4, et In I, dist. 42, q. 2, a. 2, ad 4, quem caeteri theologi, praesertim eius discipuli, secuti sunt, et apertius eam declarant in potentia passiva; est autem eadem proportionalis ratio de potentia obedientiali activa, ut late tractavi in I tomo III partis, disp. XXXI, sect. 6. Denique ratio huius subordinationis a priori sumenda est ex pleno dominio quod Deus habet in suam creaturam, ut ea uti possit in omnem usum qui non involverit repugnantiam aut contradictionem. Huiusmodi enim plenum dominium ad infinitam Dei omnipotentiam pertinet; non enim est dominium omni ex parte perfectum nisi includat potestatem ad omnem usum possibilem. Huic autem pleno dominio Dei correspondet in creatura plena subiectio, nam duo haec correlativa sunt; ad hanc autem subiectionem necessaria est talis conditio ex parte creaturae, ratione cuius apta sit ad exsequendum quidquid Deus voluerit, vel recipiendo, vel agendo. Unde, sicut non potest Deus ens creatum efficere cuius plenum ac perfectum dominium non habeat, ita non potest ens creatum fieri, quod non habeat praedictam conditionem et  subordinationem seu subiectionem ad Deum.

 

9. Dices: haec conditio vel subiectio nec formaliter pertinet ad essentialem rationem entis creati praecise conceptam, nec etiam est proprietas naturaliter ac necessario consequens illam; ergo nullo modo per se aut necessario convenit enti creato. Antecedens patet quoad priorem partem; quia essentialis ratio entis creati in hoc praecise consistit ac sufficienter salvatur, quod sit ens essentialiter pendens a Deo. Quoad posteriorem vero partem probatur, quia illa subiectio est in ordine ad supernaturales actiones vel effectus, et ideo non pertinet ad naturalem ordinem, sed ad supernaturalem; ergo non potest consequi ex ratione entis creati ut sic, quia ens creatum abstrahit a naturali et supernaturali. Respondetur huiusmodi conditionem entis creati, quam per hanc ultimam subiectionem ad Deum declaravimus, non addere ipsi enti cui convenit aliquam rem vel realem modum ex natura rei distinctum ab ipso ente, sed explicare solum ipsam intrinsecam conditionem entis creati sub diversa habitudine ad Deum et ad omnipotentiam illius et supernaturales actiones eius. Quapropter per hanc conditionem in re ipsa nihil aliud explicatur quam essentia entis creati; declaratur autem per modum cuiusdam attributi seu proprietatis metaphysicae, similis attributis entis, ut in proximo superiori puncto dicebamus.

 

10. Ad argumentum ergo respondetur, si de re ipsa loquamur, essentialem rationem entis creati non declarari plene et adaequate per hoc solum quod est ens dependens; nam, licet in hac habitudine implicite contineatur omnis alia subiectio ad Deum, non tamen explicite declaratur, quod a nobis fit, cum explicamus omnes praedictas subiectiones ad Deum. Inter quas, prout a nobis ratione distinguuntur per inadaequatos conceptus, quamdam etiam rationem ordinis intelligimus, et unam apprehendimus ut primariam et essentialem rationem, alias vero ad modum proprietatum. Unde sub hac consideratione concedimus hanc esse proprietatem entis creati; negamus tamen per se et intrinsece pertinere ad supernaturalem ordinem, quia non constituit modum aut determinatum ordinem entium, sed talis est qualis est entitas in qua reperitur, ut latius in praedicto loco a nobis dictum est. Quin potius (quod advertendum est) non tantum haec ultima subordinatio in ordine ad divinam omnipotentiam, ut operantem super legem naturae, communis est naturalibus et supernaturalibus entibus, sed etiam prior, quae est in ordine ad actiones vel causalitates unicuique rei connaturales. Supponimus enim ex theologia quaedam esse naturalia entia, alia supernaturalia, praesertim illa quae dicuntur supernaturalia quoad substantiam, quae solum sunt accidentia quaedam quae nulli substantiae creatae possunt esse connaturalia. Haec ergo supernaturalia entia actiones habent vel causalitates suis entitatibus proportionatas, in quibus etiam subordinantur Deo et ab ipso pendent, in qua dependentia conveniunt cum caeteris entibus naturalibus, servata proportione. Atque hac ratione, dependentia entis creati a Deo in omni sua ac propria causalitate communis est non solum naturalibus entibus, sed etiam supernaturalibus; possunt autem haec supernaturalia entia elevari ad agendum vel causandum aliquid ultra causalitatem sibi connaturalem, nam in hoc non minus subiiciuntur Deo quam reliqua entia ordinis naturalis, atque hac ratione omnis haec subiectio et dependentia respectu Dei abstrahit ab ente naturali et supernaturali, et communis est omni enti creato ut sic.

 

11. Per haec igitur sufficienter videtur declarata communis ratio entis creati, et obiter iam explicuimus causas, effectus et proprietates eius. Nam ens creatum ut sic praecise et abstracte sumptum non requirit aliam causam nisi ipsum increatum ens, in quo habet sufficientem causam efficientem, exemplarem et finalem; formalem autem et materialem per se ac positive non postulat ex sola communi ratione entis creati, sed admittit illas in aliquibus entibus, de quibus postea videbimus. Et simili modo, licet quaedam entia creata requirant alias causas efficientes praeter Deum, saltem ut connaturali modo fiant vel existant, tamen ratio entis creati ut sic illas non requirit. Simili modo philosophandum est de effectibus; nam ens creatum ex vi huius communis rationis, licet sit capax causalitatis, nullum tamen definitum causalitatis genus sibi determinat, sed hoc solum quod in omni causalitate sua, quaecumque illa sit, Deo subordinatur et ab illo pendet, prout iam declaratum est. Ex quo tandem proprietates entis creati ut sic sufficienter sunt etiam traditae; nullas enim alias habet, praeter communia attributa entis, quae modo sibi accommodato participat, et alia quae limitationem et imperfectionem eius concomitantur, ut sunt compositio, dependentia et subiectio, de quibus dictum est. Illa vero prima conditio entis creati, nimirum, quod finitum aut limitatum necessario esse debeat, explicari hoc loco fusius posset; tamen praetermittendam eam duxi, quia limitatio quoad perfectionem essentialem entis creati nullam habet difficultatem, cum supra demonstratum sit non posse creaturam divinam perfectionem adaequate recipere; quod si inferior sit, necesse est ut infinite ab illa distet, quia res simpliciter infinita (ut est Deus) non potest aliam superare excessu finito, alias per finitum augmentum possent ad aequalitatem pervenire. Si autem ens creatum necessario distat infinite a perfectione divina, necesse est ut ipsum sit finitae perfectionis essentialis. Quod vero spectat ad infinitatem entis, vel in quantitate molis, vel intensione alicuius qualitatis, non est praesentis disputationis, cum non pertineat ad ens creatum, ut sic, sed ad determinatas rationes entis, de quibus proprie disputant philosophi, in III Phys., et attinguntur a theologis, I, q. 7, et In I, dist. 43.

 

 

 



                [1] terminatur alit. confirmatur (?).

                [2] constitutum alit. constitutivum.

                [3] esse om.

                [4] recipit alit. incipit.

                [5] [essentiae] alit. om.

                [6] [creatae] alit. om.

                [7] [actu] alit. om.

                [8] absolutae alit. absolute.

                [9] sententia alit. substantia (?).

                [10] constitutio alit. distinctio.

                [11] hoc alit. alio.

                [12] causam esse alit. om.

                [13] [ens] alit. om.

                [14] [rem] alit. om.

                [15] recepta alit. repleta.

                [16] ita alit. om.

                [17] [si est] alit. om.

                [18] non alit. om. (?).

                [19] [esse] alit. om.