Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Mayo de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XXVI

DE COMPARATIONE CAUSARUM AD SUA EFFECTA

 

Postquam de singulis causis disputatum est, oportet ad huius tractatus complementum nonnulla quae omnibus possunt esse communia, disserere, quod commode fiet comparando tum causas ad effectus, quod nunc agimus, tum etiam inter se, quod praestabimus disputatione sequenti. Comparari autem possunt causae ad effectus, vel in perfectione, vel in sufficientia, vel in duratione, seu in ratione prioris et posterioris.

 

SECTIO PRIMA

 

UTRUM OMNIS CAUSA SIT EFFECTU SUO NOBILIOR

 

1. Potest effectus comparari in perfectione, vel ad singulas causas suas, vel ad omnes simul sumptas, idque vel ad omnes simpliciter, vel ad omnes eiusdem generis seu rationis.

 

2. Primo igitur certum est non posse effectum excedere in perfectione omnes causas suas simul sumptas. Probatur, quia nihil est perfectionis in effectu, quod non habeat a causis suis; ergo nihil perfectionis habere potest effectus quod non praeexistat in aliqua causarum suarum, vel formaliter vel eminenter, quia causae dare non possunt quod nullo modo in se continent.

 

Comparatio effectus ad intrinsecas causas

 

3. Secundo dicendum est, si comparetur effectus ad eas tantum causas quibus intrinsece constat, non posse excedere in perfectione omnes illas simul sumptas ut actu causantes. Quod est dicere substantiam, verbi gratia, compositam, quae est effectus intrinsecus materiae et formae, non posse excedere in perfectione ipsam materiam et formam simul sumptas et unitas; ideo enim addidi actu causantes, ut earum unionem comprehenderem. Atque ita facile probatur assertio, primo, quia ille effectus non distinguitur in re ab huiusmodi causis simul sumptis et actu causantibus, ut infra ostendam tractando de substantia materiali; ergo non potest esse inter eas inaequalitas perfectionis. Secundo, quia effectus non habet aliunde formaliter seu entitative perfectionem, nisi ab eis causis quibus intrinsece constat; ergo non potest excedere in perfectione omnes illas cum suis causalitatibus, quia non est unde habeat illum perfectionis excessum. Dices multa convenire composito, quae ad perfectionem pertinent, et causis eius intrinsecis attribui non possunt, ut sunt per se esse, per se operari, ut in rebus viventibus composito convenit vivere, quod nec materiae nec formae convenit. Respondetur has perfectiones non convenire singulis causis intrinsecis per se sumptis, convenire autem eis ut simul et actu causantibus; unde solum concluditur ex unione seu causalitate harum causarum aliquid perfectius consurgere quam sit aggregatum (ut sic dicam) harum causarum absque unione et causalitate earum inter se.

 

4. Hinc vero infertur et dicitur tertio, comparando effectum totum ac simpliciter ad singulas causas intrinsecas, perfectiorem esse effectum qualibet earum. Probatur aperte quia includit totam perfectionem cuiuscumque earum, et praeterea includit perfectionem alterius, et praeterea perfectionem unionis earum inter se. Item, si talis effectus sit substantia composita, constat esse perfectiorem quam materiam; supra etiam ostensum est esse perfectiorem quam formam. Neque hoc mirum videri potest, quia talis effectus ex neutra talium causarum per se sumpta habet intrinsece totam perfectionem suam, et ideo, quamlibet earum per se sumptam excedere potest ratione alterius. Dixi autem, si totus effectus simpliciter comparetur secundum totam perfectiorem quam habet; nam si solum fiat secundum quid comparatio, in eo praecise quod effectus habet a tali causa, non potest excedere in ea ratione perfectionem causae, cum ab illa nihil amplius habere possit quam ipsa in se contineat. Immo, sub ea consideratione causa quodammodo excedit, in quantum ipsa est quae communicat alteri suam perfectionem, et in quantum effectus ab ea pendet sub ea ratione. Dices: quando hic effectus est aliquod compositum accidentale non semper est perfectior altera causa per se sumpta, nimirum materiali, quae est ipsamet substantia. Respondetur etiam hoc compositum superare substantiam ipsam saltem in perfectione accidentalis formae, eiusque informatione; [1] haec enim aliqua perfectio est. Quod si contingat totam hanc perfectiorem eminenter in sola substantia contineri, illud non erit ratione causalitatis materialis, sed alia superiori ratione. Unde illud est per accidens ad comparationem causae materialis ut sic ad suum effectum, quam nunc facimus. Poterat vero hic ulterius fieri comparatio inter ipsasmet causas materialem et formalem, quatenus una potest esse effectus alterius; sed hanc comparationem attingemus melius sectione sequenti.

 

Comparatio effectus ad efficientes causas

 

5. Quarto dicendum est effectum nunquam posse excedere in perfectione omnes causas efficientes quae ad illum concurrunt, simul sumptas; immo neque aliquam earum quae ut causa principalis et totalis in aliquo genere ad illum concurrat; e converso vero causa efficiens principalis saepe excedit in perfectione suum effectum. Haec assertio quoad omnes partes est facilis, ex iis quae de causa efficiente latissime disputavimus. Et prima quidem pars probatur, quia tota perfectio effectus manat a causis efficientibus; ergo fieri non potest ut aliqua perfectio sit in effectu quae non aequali vel nobiliori modo sit in aliqua causarum efficientium; ergo non potest excedere effectus in perfectione omnes suas causas efficientes simul sumptas. Dices: praeter causas efficientes habet effectus alias sibi intrinsecas; ergo ratione illarum potest excedere in perfectione causas efficientes. Respondetur ipsas intrinsecas causas componentes effectum manare necessario ab aliqua efficienti causa extrinseca; et ideo fieri non potest ut effectus comparatus ad causam efficientem sibi adaequatam, habeat aliquam perfectionem a suis causis intrinsecis quae non sit aequali vel nobiliori modo in extrinseca seu efficienti.

 

6. Altera vero pars, qua comparatur effectus ad singulas causas efficientes, declaratur facile ex distinctione causae principalis et instrumentalis. Nam instrumentalis potest esse ignobilior effectu, ut supra dictum est et notavit D. Thomas, In IV, dist. 1, q. 1, a. 4, quaestiunc. 1, ad 3, quia effectus non procedit principaliter ex virtute eius. At vero causa principalis nunquam potest esse ignobilior, praesertim si sit integra et totalis in suo genere; nam de partiali res est magis dubia. Quamvis loquendo proprie de perfectione intensiva, probabilius sit etiam causam partialem principalem nunquam esse intensive minus perfectam suo effectu, quia in hoc maxime differt a causa instrumentali, et quia talis causa, licet ex parte actionis sit partialis, tamen ex parte effectus agit in totum illum; et ideo excedere non potest suae perfectionis gradum, ut in superioribus tactum est. Et hinc a fortiori constat, quando causa est totalis principalis, non posse esse inferiorem perfectione suo effectu, quia non posset illi dare perfectionem quam in se non haberet. Inter causas autem principales, quaedam sunt univocae, aliae aequivocae, ut supra diximus; ex quibus posteriores necessario sunt effectibus nobiliores, quia cum sint diversae speciei ab effectibus, necesse est ut non contineant perfectionem eorum formaliter et secundum eamdem rationem; ergo oportet ut illam habeant eminentiori modo, ut notavit D. Thomas, I, q. 4, a. 2, ad 3; et est frequens apud omnes philosophos. At vero causa univoca, quamvis non possit esse effectu inferior, non tamen necesse est ut illum excedat; communicat enim totam suam perfectionem, quem in eadem specie producit; et ideo inter ea invenitur aequalitas. Quod si obiicias Augustinum, lib. LXXXIII Quaestionum, q. 2, dicentem: Omne quod fit, ei a quo fit, par esse non potest, respondeo primum intelligi posse effectum nunquam esse parem causae in omnibus; nam saltem in relatione dependentiae est inferior: non tamen in absoluta et intrinseca perfectione. Vel secundo, et fortasse magis ad mentem Augustini, respondeo id esse intelligendum de eo quod fit ab alio tamquam a necessario principio a quo essentialiter pendet; effectus autem nunquam habet huiusmodi dependentiam a causa univoca, sed ab aliqua superiori; et ideo de tali effectu verum est nunquam posse pervenire ad aequalitatem cum causa.

 

7. Aliunde obiicere quis potest, quando plures causae principales per se subordinatae ad eumdem effectum concurrunt, etiamsi unaquaeque in suo genere et gradu sit totalis, nihil obstare quod effectus excedat inferiorem seu proximam causam, dummodo non excedat superiores omnes, quia satis est quod tota perfectio effectus sit in tota serie causarum, quamvis non sit in singulis. Atque ita contingit ut brutum minus perfectum generet aliud perfectioris speciei; et frequentius evenit ut unus homo generet alium melioris ingenii, atque adeo in individuo perfectiorem. Respondetur ad argumentum ex superioribus, nullas causas esse per se et essentialiter subordinatas in agendo, nisi secundam et primam; causae enim secundae inter se non habent illam adeo intrinsecam subordinationem, quamquam inter secundas dentur aliquae universales et superiores, quae suo modo adiuvant inferiores ad suos effectus. Causa igitur prima, quando agit cum secunda principaliter operante in suo ordine, accommodat actionem suam perfectioni et naturae talis causae, et ideo nunquam potest effectus excedere perfectionem causae secundae, nec potest aliqua perfectio dimanare a causa prima in effectum, nisi per secundam; alioqui in communicanda illa perfectione iam non ageret causa prima ut concurrens cum secunda, sed per sese, ut supponens aliquem defectum causae secundae. Ac simili modo si interdum effectus ex influentia caelorum habet aliquam maiorem perfectionem quam causa particularis univoca, quoad illam perfectionem non procedit a particulari causa, saltem ut a principali, sed a caelo vel alia causa universali quae in eo effectu gerit vicem proximae causae principalis.

 

8. Unde ad exempla de animantibus quae in perfectiori specie videntur generari ab aliis minus perfectis, vel negandum est assumptum, quia semper alterum saltem ex generantibus est aeque perfectum vel perfectius in specie; vel certe dicendum est talia generantia ad eum effectum non concurrere ut causas principales, sed ut instrumentales disponentes materiam; generationem autem perfici virtute alicuius superioris causae, sicut contingit etiam in effectione mixti quod ex mutua actione et mixtione elementorum generatur. De inaequalitate autem individuali, si teneamus individua eiusdem speciei non esse inaequalia nisi in accidentalibus dispositionibus, ut multorum est opinio, facilis est responsio; nam perfectio talis dispositionis seu complexionis non provenit semper a proximis et univocis causis, sed ex aliis circumstantibus et praesertim ex caelesti influentia, ut est omnium philosophorum concors sententia. Quod si fortasse in ipsismet individuis est inaequalitas perfectionis, et individuum perfectius generatur ab imperfectiori, necessario dicendum est etiam illum excessum perfectionis provenire ex concomitantia et concursu aliarum causarum, quae, sicut iuvant ad perfectius disponendam materiam, ita et ad introducendam formam individualiter perfectiorem. Quae res proprie disputari solet in libris de anima, et bene a Fonseca, V Metaph., c. 28, q. 16.

 

Comparatio effectus ad finalem causam

 

9. Ultimo dicendum est finalem causam non semper esse perfectiorem suo effectu; quamquam, si finis sit ultimus et ordo in finem sit rectus et iuxta institutionem naturae, semper sit perfectior suo effectu seu re ordinata in finem. Prior pars constat primo inductione; nam saepe quis exercet nobilissimas actiones propter pecuniam, vel hominum aestimationem, qui fines imperfectiores sunt. Et ratio est quia finis solum movet agens metaphorice ad operandum, et ideo non oportet ut vel formaliter vel eminenter contineat effectum, sed satis est quod habeat aliquam rationem boni sub qua possit movere voluntatem. Posterior pars etiam constat inductione, nam quatenus Deus propter finem operatur, clarum est finem ultimum quem ipse intendit esse nobiliorem caeteris rebus propter talem finem procreatis. Rursus naturalia agentia, cum non operentur propter finem ultimum a Deo intentum, etiam agunt propter nobiliorem finem. Quod si considerentur praecise quatenus agunt ex naturali impetu naturae, uno ex tribus modis operantur. Primus est propter individui prefectionem vel convenientem statum, ut quando movetur lapis ut quiescat in centro, vel brutum ut vitam conservet; et in hoc modo operandi ipsummet agens est finis illius actionis, et aliquo modo ultimus, scilicet in illa serie; et ita constat finem huiusmodi esse perfectiorem tali actione, vel formali termino eius. Secundus modus est quando haec agentia agunt propter conservationem suae speciei, ut cum ignis generat ignem, etc.; et tunc finis quodammodo est aeque perfectus, quatenus ipsa forma geniti dicitur ab Aristotele finis generationis; vel quatenus ipsummet generans [2] est finis suae actionis, quodammodo est finis perfectior, quatenus bonum commune totius speciei ac perpetuitas eius est excellentius bonum quam sit unum vel alterum individuum. Tertius modus est, quando hae causae operantur propter communicandum aliquo modo esse quod habent, ut cum sol illuminat, et idem est de omnibus influentiis caelorum; non enim agunt ut se conservent, cum sint incorruptibiles; solum ergo agunt ut se communicent, vel (quod idem est) ut alia conservent aut perficiant. In qua actione si consideretur finis proximus ipsius actionis, ille quidem minus perfectus est quam sit ipsum agens, tamen ille non est finis ipsus agentis, sed solius actionis; si autem consideretur finis ultimus, propter quem dici possint agere huiusmodi agentia, ille secundum quamdam rationem aut seriem est bonum totius universi; simpliciter autem est Deus ipse, quem haec agentia imitantur, dum se communicant; et utroque modo finis est quid excellentius eo quod ad finem ordinatur.

 

10. Denique intellectualia agentia creata, si recte et ordinate operentur propter finem, per suas operationes tendunt in verum ultimum finem, qui est Deus, vel expresse, aut saltem implicite, quatenus propter virtutem et honestatem operantur. In quo etiam aliquo modo operantur propter se, quatenus operantur propter propriam perfectionem, non quidem sistendo in seipsis tamquam in fine ultimo cuius gratia operantur, sed tamquam in fine cui perfectionem illam procurant. Atque ita finis quem ultimate intendunt absolute est perfectior omni eo quod ad finem ordinant; nam de Deo constat; de ipsismet autem agentibus, quatenus ad se aliquid ordinant et ad illud comparantur ut ultimus finis in aliqua serie, etiam necesse est ut sub ea ratione sint perfectiora, nam haec agentia perfectiora sunt suis operationibus. Quod si ipsa dicuntur esse propter suas operationes, non ita in eis sistunt quin ad se illas ordinent, ita ut complete intendant seipsa in statu perfecto; qui potest dici intrinsecus finis ultimus talis actionis, non tamen simpliciter ultimus, cum tota illa actio vel referatur vel ex se tendat in ulteriorem finem ultimum extrinsecum, qui est Deus.

 

11. Aliquando vero possunt haec agentia ordinare res alias perfectiores se, etiam Deum ipsum, ad seipsa ut ad ultimum finem simpliciter; tamen ille est perversus ordo et a recta ratione, et ab eo quod naturae rerum postulant, alienus; et ideo dixi in conclusione si ordo in finem sit rectus ex ipsa naturae institutione. Atque hoc modo intelligendum est quod Aristoteles dixit, finem esse optimum uniuscuiusque rei; loquitur enim de fine ultimo respective, ut sic dicam, id est, vel simpliciter, vel secundum quid, in ordine ad id cuius est finis ultimus. Et ratio est quia finis ultimus propter se appetitur, et alia propter ipsum; et ideo etiam magis amatur quam caetera, iuxta illud: Propter quod unumquodque tale, et illud magis; et ideo si recte et consentanee ad rerum naturas ametur, oportet ut ipsum magis amabile sit, et consequenter maius et excellentius bonum.

 

12. Secus vero est de fine non ultimo; recte enim potest et convenientissimo ordine res perfectior ad minus perfectam ut ad finem proximum ordinari, dummodo ad alium finem ultimum et perfectiorem tota series referatur, quia tunc non tam attenditur finis proximus ut per se amabilis est ex propria bonitate et perfectione, quam ut est amabilis ex relatione ad perfectiorem finem.

 

SECTIO II

 

UTRUM OMNIS CAUSA SIT PRIOR SUO EFFECTU

 

1. Dubitandi ratio.— Ratio dubitandi est, quia Aristoteles, V Metaph., c. 2, sine ulla distinctione asseruit causam in actu simul esse cum effectu in actu; ergo non est prior illo. Quod si dicas causam in potentia esse prius effectu in actu, hoc sane nihil est, tum quia id non provenit ex ratione causae, sed ex ratione potentiae et actus correspondentis; sic enim ens in potentia dici etiam potest prius ente in actu. Tum etiam quia non recte fit comparatio; alias etiam dici posset effectum in potentia esse priorem causa in actu; debet ergo proportionate fieri; et hoc modo, sicut causa in actu non est prior suo effectu in actu, sed simul, ita nec causa in potentia est prior quam effectus in potentia. Quod si ulterius dicas Aristotelem solum fuisse locutum de simultate temporis seu durationis, contra hoc est primo, quia ipse nihil distinxit. Secundo, quia in c. 11 eiusdem lib. V Metaph., enumerans varios modos prioris et posterioris secundum naturam, non meminit eius qui est inter causam et effectum. Tertio, quia causa et effectus dicuntur relative; relativa autem non solum sunt simul tempore, sed etiam simul natura. Contra est, quia omnis causa est principium; omne autem principium, praesertim in rebus creatis, est aliquo modo prius eo cuius est principium, ut supra visum est. Unde etiam Aristoteles, in Postpraed., c. de Modis prioris, dixit omnem causam esse priorem natura suo effectu.

 

2. Haec quaestio, prout tactum est, de duplici prioritate intelligi potest, scilicet, temporis et naturae; et quia de illis diversa est ratio, sigillatim est de eis dicendum discurrendo breviter per singulas causas, quoniam non potest una generalis responsio de omnibus tradi. Considerandum est autem aliud esse inquirere quid per se conveniat causae, scilicet, an per se et necessario sit simul vel prior effectu, quid vero possit ei convenire, etsi necessarium non sit. Denique loqui possumus de re quae est causa, vel ut esse potest, aut quatenus est actu causa.

 

Expeditur quaestio quoad causam finalem

 

3. Causa finalis non necessario prius existit quam effectus.— Incipiendo igitur a causa finali, constat ex superioribus non semper requirere realem existentiam ad causandum, aliquando vero posse illam habere, quando, scilicet, finis non movet ut fiat, sed ut acquiratur, vel accidentaliter perficiatur. Hinc ergo fit aliquem finem, quantum ad  rem ipsam quae est finis, posse esse priorem in reali existentia suo effectu, id tamen non esse necessarium, immo neque etiam ut finis actu causans simul tempore existat cum primo effectu suo, sed solum cum ultimo; quia id quod est primum in intentione est ultimum in exsecutione. Quod si obiicias Aristotelem generaliter proferentem causam in actu esse simul cum effectu in actu, respondendum est illud esse cum proportione intelligendum de causa in actu secundum illud esse quod est necessarium ad causandum, et quia in causa finali sufficit esse necessario esse simul finis actu causans cum suo effectu, quia non potest actu movere agens, nisi sit apprehensum.

 

4. Prioritatem tamen naturae habet ad effectum, ut ab ipsa pendentem.— De prioritate autem naturae nihil peculiare habet causa finalis praeter id quod commune est omni causae, scilicet, quod, quatenus ab ea pendet effectus et ipsa non pendet ab effectu, sit prior natura illo; de qua prioritate naturae quid sit et quomodo sit intelligenda, inferius dicemus latius. Et haec sola prioritas naturae per se convenit causae finali. Alii vero modi prioritatis naturae, qui sunt vel prioritas perfectionis, vel in subsistendi consequentia, per se non requiruntur in causa finali; quomodo autem convenire possint, satis patet ex dictis, tum in sectione praecedenti de perfectione finis, tum in hac etiam assertione de eius reali existentia.

 

Resolvitur quaestio quoad materialem causam

 

5. Secundo loco facile etiam potest haec res expediri in causa materiali; nam quoad prioritatem existentiae, per se convenit huic causae ut non sit tempore posterior illo effectu quem causat. Et quoad hoc verum habet in illa pronuntiatum illud: Causa in actu simul est cum effectu in actu. Et ratio est quia non potest actu causare nisi actu realiter existat, ut supra probatum est, et ideo fieri non potest ut sit tempore posterior suo effectu. Non est autem de ratione huius causae ut res ipsa quae causat ita sit simul tempore cum suo effectu, ut non prius etiam extiterit; potest enim prius tempore extitisse quam talis effectus, non quidem actu causando illum, sed quoad ipsam entitatem absolutam talis causae. Et hoc sensu verum habere potest in hac causa aliud pronuntiatum Aristotelis: Causa in potentia non est necessario simul cum effectu, sed potest esse prior; comparatio enim fit inter ipsas res causae et effectus in ordine ad actualem existentiam; non enim appellatur causa quae esse potest, sed quae causare potest. Et hoc modo de illa dicitur non semper esse simul in reali existentia cum effectu, sed posse esse priorem, quod manifestum est in hac causa; nam materia ligni, ex qua potest ignis generari, est causa in potentia ignis nondum geniti, et est prior tempore illo.

 

6. Materia nequit omnes suos effectus duratione antecedere.— Addendum vero est peculiare esse huic causae ut, licet possit esse prior tempore quocumque effectu suo signato, non tamen possit esse prior tempore omni effectu suo collective id intelligendo, quod maxime verum est in causa materiali substantiae; tamen servata proportione invenietur etiam verum in materiali causa accidentium. Et ratio est quia haec causa talis est naturae, ut in nullo momento possit actu existere quin actu etiam causet, quia nec materia potest esse naturaliter sine forma, nec substantia capax accidentium potest esse absque omni accidenti; atque ita semper datur aliquis effectus huius causae aequalis illi in duratione; ergo respectu talis effectus non est prior tempore. Quod tamen id sit respectu huius determinati effectus, accidentarium est; potuisset enim talis materia sub alia priori forma fieri, atque ita tempore praecedere. Omitto materiam caeli, cui connaturale est semper esse sub tali determinata forma; id enim provenit ex peculiari ratione et connexione; nunc autem ex generali ratione loquimur.

 

7. Quot modis materia prior natura suo effectu.— Atque hinc facile intelligitur qua ratione materia prima sit prior natura suo effectu. Duobus enim modis potest dici prior natura, vel ex intrinseca ratione causandi, ratione cuius ab ea pendet effectus, ipsa vero ab effectu pendet. Quod erit intellectu facilius si materia non pendet a forma ut a priori et ut a propria causa, ut superius tactum est et iterum attingendum erit disputatione sequenti. Secundo, dici potest prior natura ob subsistendi consequentiam, quod exponendum est iuxta nuper dicta de prioritate in existendo. At vero, si prius natura sumatur ratione perfectionis, sic haec causa non est simpliciter prior natura, sed potius posterior, quia est minus perfecta quam effectus eius. Atque haec est communis sententia, quae est clarissima, si comparatio fiat respectu totius compositi, quod est etiam effectus causae materialis. Si vero comparatio fiat respectu formae, eam ita interpretor ut in substantiis intelligatur materia simpliciter posterior perfectione; secundum quid autem excellens, scilicet, in ratione subsistendi seu modo per se essendi; in hoc enim excedit materia formam materialem, quae est effectus eius, quia illam sustentat. Unde talis forma quodammodo inhaeret ipsi materiae; materia vero eo quod sit primum subiectum, nulli inhaerere potest, sed per se esse debet, et in hoc dicimus excedere hanc causam hunc effectum suum, quod magis constabit ex dicendis infra de subsistentia creata. At vero in accidentibus e converso accidit; nam causa materialis est simpliciter perfectior effectu, qui est forma accidentalis, cum causa ipsa sit substantia; tamen secundum quid est minus perfecta, quatenus comparatur ut potentia passiva ad actum suum.

 

Quid de forma dicendum sit in praesenti quaestione

 

8. Forma semper est tempore simul cum suo effectu.— Tertio dicendum est de forma, per se et ex natura sua nunquam esse prius tempore suo effectu, neque etiam posterius, sed simul. Unde in hac causa non habet locum quod prior sit causa in potentia quam effectus, quia haec causa non prius tempore est actu ens et potentia causa, quam sit etiam actu causa, quia non prius tempore existit aut habet potentiam realem causandi, quam actu causat, ut recte docuit Aristoteles, XII Metaph., c. 3. Et ratio est manifesta, maxime in his causis formalibus quae in suo esse pendent a materia, ut sunt omnes praeter animam rationalem; nam huiusmodi formae non possunt naturaliter existere extra sua subiecta; ergo neque extra sua composita; ergo neque possunt existere sine suo effectu. In anima vero rationali, quamvis non sit haec necessitas dependentiae, est tamen connaturalis proprietas talis rei; nam cum esse eius sit ad componendum compositum, natura sua postulat ut non fiat nisi quando actu est compositum ex illa componendum, et ita nunquam naturaliter est prior duratione suo effectu, quamvis possit postea durare cessante effectu; in quo habet genus quoddam prioritatis quoad subsistendi consequentiam, ut iam dicam.

 

9. Quas prioritatis naturae rationes sortiatur forma respectu sui effectus.— De prioritate autem naturae, si sumatur quoad perfectionem, iam supra facta est comparatio inter formam et compositum, et diximus formam esse minus perfectam simpliciter, in quo sensu potest dici posterior natura suo effectu; respectu vero materiae erit prior natura, si tamen materia dicenda est effectus formae. Si vero prioritas naturae sumatur in subsistendi consequentia, sic non oportet formam esse priorem aut posteriorem natura suo effectu, sed sunt simul, quia nec compositum esse potest sine forma, nec forma saltem naturaliter sine composito. Solam rationalem animam excipio, quae licet aliqua ratione sit simul, quatenus esse non potest quin aliquando etiam sit homo, tamen simpliciter non convertitur, quia aliquando potest existere anima etiam si homo non sit; et secundum eam rationem potest dici prior quoad subsistendi consequentiam.

 

10. Formane prior suo effectu in causalitate.— De prioritate autem naturae, quae per se sequitur rationem causae, difficile est ad explicandum quomodo huic causae conveniat ex propria ratione sua, omissa peculiari conditione animae rationalis. Et ratio difficultatis est quia videtur impossibile quod forma sit prius natura quam informet; ergo non potest esse prior natura quam effectus eius. Antecedens patet, quia non est prius natura in se quam in subiecto; hoc enim est proprium formae subsistentis; ergo non est prius natura quam informet, et consequenter nec est prior natura quam compositum, quia simul ac forma informat materiam consurgit compositum. Respondent aliqui formam prius natura informare, non tamen prius natura esse quam compositum, nam esse prius convenit composito, et per illud formae, qui a fortiori idem dicent de materia. Verumtamen haec responsio nec difficultatem evacuat, nec veram doctrinam continet. Primum enim Aristoteles non tantum dixit causam prius natura causare, sed etiam prius natura esse quam eius effectum. Deinde, si forma prius natura informat, in hoc ipso includitur ut prius natura sit, tum quia esse est praedicatum transcendens inclusum in quolibet praedicato reali; informare autem praedicatum reale est; tum etiam quia informare nihil aliud est quam actuando dare proprium esse; ergo informare intrinsece includit esse. Denique, si forma prius natura informat quam compositum sit, ideo est quia esse compositi consurgit ex informatione formae; sed etiam entitas compositi consurgit ex entitate formae; ergo prius natura est entitas formae quam entitas compositi; ergo forma, sicut prius natura informat, ita prius natura est.

 

11. Aliter responderi potest tria hic intervenire, scilicet, formam esse, formam informare, et compositum esse seu (quod idem est) formatum seu constitutum esse, quae tria non solum ratione, sed etiam ex natura rei aliquo modo distinguuntur, ut ex tractatis in superioribus constare potest. Formam ergo esse et informare, prius natura est quam compositum, quia comparantur quodammodo ut via et terminus, et ut fieri et factum esse. Atque ita etiam in hoc genere causae verum habet generale pronuntiatum Aristotelis: Causa est prior natura suo effectu. Quod non solum de re quae est causa in potentia seu in actu primo, sed etiam de causa in actu secundo causante, verum est; quia ut sic exercet actionem causae et ab ea pendet effectus, sicut etiam in causa agente explicabimus. Forma autem est actu causans quatenus actu informat; ergo ut sic est prior natura composito, quod est effectus eius. Neque contra hoc procedit difficultas tacta, quia potius ex eo quod compositum resultat ex informatione formae sequitur informationem ipsam et formam ut informantem esse priorem natura composito. At vero comparando alia duo inter se, scilicet, esse et informare, concedi potest neutrum esse prius natura altero in iis formis quae fiunt dependenter a subiecto; hoc enim videtur intendere et satis probare difficultas tacta, quo concesso satisfit. Neque obstat illud principium, quod causa est prior natura; non enim dixit Aristoteles omnem causam prius natura esse quam causet, sed dixit causam esse priorem natura suo effectu; potest autem hoc posterius esse verum, etiamsi prius non sit, nam ipsummet causare est prius natura effectu, ut dixi. Non videtur autem necessarium ut causare sit posterius natura quam esse causae, ubi ipsum causare non est proprie effectus ipsius esse causae, sed est ipsummet esse communicatum seu unitum subiecto, quae unio est effectus agentis, sicut ipsum esse formae, simulque fit cum existentia formae.

 

12. Haec responsio quoad priorem partem de prioritate naturae respectu compositi, vera est et optime satisfacit. Quoad alteram vero partem, licet probabilis sit, mihi tamen non omnino probatur, quia non videtur posse negari quin ipsamet causalitas formae sit ab illa aliquo modo, sicut causalitas agentis est ab agente; unde sicut agens non tantum est prius natura suo effectu, sed etiam sua actione, diverso tamen modo, nam quatenus actu agens, est prius natura effectu, non vero actione, quia per illam formaliter constituitur actu agens, tamen quatenus actu ens, est ut minimum prius natura sua actione, ita videtur forma prius natura esse quam eius actualis causalitas, cum haec etiam ab illa causetur; ergo prius natura est quam informet. Unde haec causalis est vera: Quia forma est, ideo informat seu causat compositum, et hoc ipsum in superioribus dictum a nobis est. Concedamus, ergo, formam prius natura esse quam informet.

 

13. Ad difficultatem autem supra positam dicendum est, etsi forma quae natura sua pendet a materia prius natura sit quam informet, non tamen prius natura esse in se aut per se quam in materia, sed praecisive tantum (ut sic dicam) prius natura esse quam tali modo sit, scilicet, informando materiam. Quod si inquiratur in illo priori naturae qualiter sit in se vel in alio, respondetur imprimis non recte interrogari de illo priori naturae ac si esset aliquod instans in quo forma sit et non informet; haec enim prioritas causalitatis non est explicanda per prius in quo, sed a quo. Non enim alia ratione dicitur forma prius natura esse quam informare, nisi quia informare aliquo modo manat ex esse, quamquam in re, in nullo signo etiam rationis intelligatur forma simpliciter esse prius quam materiam informet. Sic autem intellecta prioritate, ad interrogationem factam dicendum est in illo priori formam non esse in se nec in alio, sed tantum esse per tale esse quod intrinsece postulat esse in alio, quam rem explicabimus latius disputatione sequenti, tractando quomodo causae sint sibi invicem causae.

 

Tractatur quaestio in causa efficienti

 

14. Quarto loco dicendum est causam efficientem ex se posse esse priorem tempore suo effectu quantum ad suam entitatem absolutam seu vim agendi, quam vocavit Aristoteles causam in potentia seu in actu primo, non tamen semper esse id necessarium; potest enim effectus huius causae interdum esse aequalis in duratione; quod si talis causa sumatur in actu secundo, necessario simul tempore est cum suo effectu, quamvis sit simpliciter et propriissime prior natura. Probatur prima pars, primo inductione, nam Deus, qui est prima causa efficiens rerum, per aeternitatem prius extitit quam quidquam effecerit, et in caelis et aliis causis secundis res est manifesta. Ratio vero est quia haec causa per se loquendo non indiget suo effectu ut sit, neque aliunde habet necessariam connexionem cum actione sua. Unde si interdum est aliqua causa efficiens quae non antecedat tempore suum effectum, id non est ex praecisa ratione talis causae, sed ex aliqua peculiari conditione.

 

15. Potest autem id tribus modis accidere (quo probamus secundam partem conclusionis): primo, si efficientia sit minus propria per solam resultantiam naturalem, quomodo essentia non praecedit tempore passiones ex ea manantes. Secundo, si causa sit naturaliter agens et a primo instanti sui esse habeat omnia requisita ad agendum absque ullo impedimento, quomodo lumen productum a sole potest esse coaevum; tertio, si causa sit libera, et simul ac est velit agere, quomodo angeli in primo instanti quo creati sunt aliquid facere potuerunt; et Deus ab aeterno potuisset aliquid creare, si voluisset. In his autem omnibus modis supponendum est effectum debere esse talem ut per indivisibilem actionem fieri possit; nam si efficiendus sit successive, non poterit omnino simul esse cum sua causa, nisi alioqui supponatur etiam causa ipsa incipere et esse successive seu ad modum successivorum. Alioqui successivus effectus necessario incipit post aliquod instans, in quo iam supponitur causa existens, vel ex se, ut Deus, vel per creationem aut generationem, saltem ex natura rei et seclusis miraculis. Qua ratione motus caeli non potuit simul tempore esse cum suo motore, sed hic praecedere debuit saltem per instans. Dico autem seclusis miraculis, quia, si verum est potuisse Deum creare angelum per ultimum non esse, etiam verum erit talem angelum potuisse simul esse et movere caelum; sed de hoc alias.

 

16. Tertia pars conclusionis, praeter auctoritatem Aristotelis, est per se evidens, quia causa est in actu per actionem; actio vero non est sine termino; terminus vero actionis est effectus causae agentis; ergo de primo ad ultimum causa agens in actu non est sine suo effectu in actu. In hoc autem duo includuntur: unum est non posse effectum actu manare a causa quin causa ipsa simul existat, quod supra probatum est contra aliquos qui dixerunt posse effectum actu manare a re iam non existenti, neque in se, neque in aliqua virtute sua, quod est plane impossibile et contra hoc Aristotelis dogma, quod causa in actu et effectus in actu debent esse simul. Dicitur autem effectus in actu non ille qui actu est ens per actualem suam existentiam, sed ille qui actu est effectus, id est qui actu manat a causa; potest enim illa res actu esse et non actu emanare, sed emanavisse, et tunc constat posse esse sine causa quae tunc sit, licet supponat eam fuisse et causasse. Secundo includitur in illo pronuntiato causam non posse prius tempore esse actu causam quam effectus actu sit, quia est actu causa quatenus actu influit; non potest autem actu influere nisi iam sit aliquid in quod influat. Sed observandum est ita effectum esse simul cum causa in actu, sicut ab illa manat; nam si manat totus simul per actionem momentaneam, erit simpliciter et secundum totum suum esse simul tempore cum sua causa in actu, quia in huiusmodi effectu (ut aiunt) simul est fieri et factum esse, et consequenter simul etiam est causam agere et effectum esse. At vero si effectus fiat successive, causa etiam erit in actu successive, et tunc effectus solum in fieri vel secundum aliquid sui erit simul cum causa in actu.

 

17. Solum potest quis obiicere Deum ex aeternitate fuisse causam in actu, non solum primo, sed etiam secundo modo, et tamen nullum fuisse effectum ex aeternitate. Haec vero obiectio solum habet locum in eorum sententia, qui ponunt totam actionem qua Deus ad extra agit esse in Deo immanentem et aeternam. Iuxta quam respondendum erit id esse peculiare in actione divinae voluntatis, quae potens est non solum ad influendum esse in effectum, sed etiam ad influendum pro eo tempore quo ipsa praescribit et non antea, quamvis antea ipsa sit. Qui vero ita sentiunt, melius loquentur si dicant illum actum immanentem seu volitionem Dei non constituere illum actu agentem ad extra, nisi prout actu influit, et ut sic connotare coexistentiam effectus. Nobis vero facilior est responsio; negamus enim Deum esse causam actu agentem ad extra per actum solum in ipso manentem, sed per actionem extra transeuntem, quae non est prior tempore quam effectus.

 

18. Ultima denique pars de prioritate naturae constat primo ex generali sententia Aristotelis, quod causa est prior natura suo effectu, quae prioritas nihil aliud est quam dependentia effectus a causa et independentia causae ab effectu; haec autem dependentia ex parte effectus et independentia ex parte causae, maxime cernitur in causa efficienti, ut disputatione sequenti latius declarabimus. Et ideo dixi efficientem causam non solum esse priorem natura, sed etiam maxime proprie hoc ei convenire; quia et causa efficiens maxime requirit existentiam ad causandum et secundum eam est omnino independens a suo effectu. Est autem circa hanc prioritatem naturae considerandum posse esse sermonem de causa efficienti, aut ut actu efficiens est, vel secundum se, seu prout est in actu primo proxime disposita ad agendum. Rursus comparari potest vel ad proprium effectum, vel ad actionem seu causalitatem suam. Igitur comparatione effectus simpliciter est prior natura causa in actu, etiam ut actu agens, quia actio ipsa est prior natura suo termino. At vero comparatione ipsius actionis non potest esse prior natura causa in actu secundo, ut bene notavit Soncin., V Metaph., q. 7, quia ipsa actione constituitur formaliter agens in actu secundo; ergo non potest esse prior natura eadem actione. Respectu igitur actionis solum dici potest causa prior natura quatenus consideratur in actu primo

 

19. Dices, hoc modo non solum est prior natura, sed etiam tempore. Respondetur, si loquamur de causa in actu primo sufficienti et non impedito et cum omnibus requisitis ad agendum, non ita esse nisi forte in potentia libera, in qua id est speciale. Deinde dicitur, etiamsi prioritas temporis antecesserit, posse etiam prioritatem naturae intervenire pro illomet instanti in quo iam sunt simul duratione actio et causa agens; et ita etiam causa libera non solum eo tempore quo non operatur est prior sua actione, sed etiam pro illo instanti quo operatur est etiam prior, saltem natura; et ideo potest pro illomet libera esse, ut supra diximus. Et ratio est quia ipsa actio manat ab actu primo, non tamen manat media actione, sed seipsa; ideoque est posterior natura quam causa in actu primo, non tamen quam causa in actu secundo.

 

Satisfit argumentis in principio positis

 

20. Explicatur aristotelicum axioma. Ex dictis soluta est ratio dubitandi in principio posita, et explicata propositio Aristotelis, causa in actu et effectus in actu simul sunt. Loquitur enim aperte de causa actu causante, et de effectu in actu in ratione effectus, ut explicuimus, et de simultate temporis, non naturae, ut ex contextu aperte constat. Unde nil refert quod expressis verbis ibi non distinguat, tum quia res ipsa est satis perspicua, tum etiam quia in ipso contextu, ut dixi, satis declaratur; maxime cum ipse Philosophus, in Postpraedicam., dicat ea simpliciter dici simul esse quae simul tempore sunt. Et eodem modo accipiendum est quod ibidem ait Aristoteles, causam in potentia non esse simul, scilicet tempore, cum suo effectu; vocat enim, ut dixi, causam in potentia, non ipsam rem quae est causa, ut in potentia existentem, sed rem actu existentem et in potentia ad causandum; et de hac negat esse simul tempore cum effectu, non quia esse non possit, sed quia id necessarium non est.

 

21. Ad alia argumenta contra prioritatem naturae respondetur. Ad primum dicitur imprimis satis esse quod Aristoteles in praedicamentis hunc modum prioritatis naturae posuerit; nam in V Metaph. non videtur omnes modos prioris alibi positos repetivisse. Vel dici potest hanc prioritatem naturae comprehensam fuisse sub illa quae est in subsistendi consequentia; nam causa in tantum dicitur prior natura suo effectu ratione causalitatis, in quantum id quod dependet, ut sic, esse non potest sine eo a quo pendet, in quo habet rationem posterioris; e contrario vero id a quo aliud pendet, ut sic, est independens ab illo, et ex vi huius independentiae esse potest sine illo; quod si fortasse aliunde pendeat, est per accidens ob aliam causalitatem. Atque ita causalitas in tantum dicitur naturae prioritas, in quantum virtute includit prioritatem in subsistendi consequentia, vel absolute, vel saltem quantum est ex illo capite.

 

22. Ad ultimum de relatione, saepe iam dixi in hoc tractatu de causis nihil nos curare de relationibus praedicamentalibus consequentibus causalitatem; nam, sive illae sint rei, sive rationis, sunt posteriores causalitate et propriam habent considerationem et collocationem in praedicamento ad aliquid. Non sumuntur ergo hic causa et effectus ut de formali dicere possunt relationes praedicamentales, quo sensu verum est esse simul non tantum tempore, sed etiam natura, si sumantur ut relatio et actu terminus; sed est sermo de causa et effectu quantum ad actum causantis et causati; et ita non sunt simul natura, etiamsi transcendentalem habitudinem includant, quia haec non requirit simultatem naturae inter extrema, ut in multis aliis rebus per se notum est.

 

SECTIO III

 

UTRUM EIUSDEM EFFECTUS ESSE POSSINT AUT DEBEANT PLURES CAUSAE

 

1. Exponitur quaestionis titulus.— Sub hoc titulo multa

comprehenduntur quae oportet distinguere et breviter expedire. Potest enim esse sermo vel de causis diversorum generum, vel de causis diversi ordinis seu speciei in eodem genere, vel de causis eiusdem rationis et speciei in eodem genere. Rursus potest esse quaestio de causis totalibus in suo ordine, vel de partialibus; est autem causa totalis quae praebet totum concursum necessarium ad effectum in illo ordine; partialis vero e contrario dicitur quae per se sola non confert sufficientem totumque necessarium concursum. Praeterea, aliud est quaerere an plures causae sint necessariae ad effectum, in quo simul inquiritur tam connexio effectus cum causis, quam connexio ipsarum causarum inter se in ordine ad causandum effectum; aliud vero est quaerere an possint plures causae ad eumdem effectum causandum convenire, esto necessarium non sit. Illud denique est considerandum, quando inquiritur de influxu plurium causarum in unum et eumdem effectum, non inquiri de unitate effectus quoad relationem effectus, id est, an talis effectus uno et eodem respectu referatur ad plures causas; haec enim quaestio parvi momenti est et proprium locum habet in praedicamento relationis. Neque etiam inquiritur de unitate seu identitate causalitatis plurium causarum in eumdem effectum, sed inquiritur de ipso esse seu absoluta entitate effectus, an in illam possint vel debeant plures causae influere, sive unaquaeque influat distincto influxu, sive non; id enim iudicandum erit ex modo causarum et ex principiis supra positis de causalitatibus singularum causarum, ut ex dicendis etiam facile constabit.

 

Expeditur quaestio in causis genere diversis

 

2. Principio, igitur, de causis diversorum generum, certum est aliquos esse effectus, ad quos causae omnium generum concurrere necessario debent, si sint proprie et per se effectus. Huiusmodi sunt imprimis omnes substantiae naturales, de quarum ratione est ut ex forma et materia componantur, et ita iam ibi duae causae concurrunt; materia autem non potest per se esse, nisi ab aliquo fiat; neque etiam habet formam, nisi aliquod agens illam inducat; agens autem non inducit illam, nisi aliquem finem intendat, et ita necesse est ut aliae etiam duae causae concurrant. Quo fit ut idem causarum concursus necessarius sit, tam ad materiam quam ad formam materialem seu materiam informantem, non tamen eodem modo, tum quia nec materia causat seipsam, nec etiam forma; tum etiam quia aliter concurrit materia ad formam quam ad compositum, et e converso, et sic de aliis, ut ex superioribus satis constat. Idem causarum concursus proportionaliter necessarius est ut quodlibet accidens connaturali modo per se causetur, quia non fit nisi cx subiecto, ab aliquo efficiente, propter finem. Dixi autem si sit proprie et per se effectus, quia in effectu contingenti et per accidens, ut talis est, neque est causa finalis neque proprie et per se efficiens; tamen ille, ut sic, nec est effectus per se, nec proprie est unus effectus, sed aggregatio plurium in quorum singulis praedictae causae inveniuntur. At vero in solis substantiis simplicibus seu immaterialibus duae tantum causae concurrunt, scilicet, efficiens et finalis, eo quod materialem non habeant, nec formalem habere possint, nisi fortasse formam metaphysicam quis causam appellet; illam autem non esse proprie et physice causam supra ostendimus.

 

3. Nullus effectus ab unica causa pendet.— Ex his intelligitur primo nullum esse effectum in rerum natura qui unicam tantum habeat causam formaliter loquendo. Nam imprimis necessarium est ut quidquid est causatum habeat causam efficientem, ut patet tum inductione facta, tum etiam quia quod est causatum non habeat esse a se: debet ergo habere datum ab alia causa extrinseca; causa autem quae realiter influit esse, ut causa extrinseca, est efficiens. Deinde, quia omne causatum habet causam finalem; nam haec est prima causarum; quidquid autem habet causam finalem habet etiam efficientem, ut docuit Averroes, lib. de Substantia Orbis, c. 2, quia finalis causa est cuius gratia agens operatur. Unde supra ostendimus causalitatem finis primo ac per se exerceri circa aliquam actionem agentis. Et e converso causa etiam efficiens per se nihil operatur, nisi concurrente etiam fine propter quem operatur; hae igitur duae causae ut minimum necessariae sunt habentque inter se necessariam connexionem, eo modo, quo supra declaravimus quomodo omne agens operetur propter finem. Dixi autem formaliter loquendo, quia ubi contigerit efficiens et finem in eamdem omnino rem coincidere, poterit quidem effectus realiter esse ab una sola causa, prout exercente tamen duplicem rationem causandi, secundum quam duae causae formaliter nuncupantur. Et eadem proportione, qui numerant exemplar ut causam distinctam dicent habere connexionem cum efficienti et fine, saltem ratione primi agentis, iuxta superius declarata.

 

4. Dices posse intelligi rem aliquam ex se esse propter alium finem, etiamsi non sit ab alio efficienti, ita ut adaequata ratio finis non sit esse id cuius gratia aliquid fit, sed cuius gratia vel fit vel est. Sicque Aristotelem sensisse de aliquibus rebus, quod habeant causam finalem et non efficientem, existimant Gregorius et alii, de qua re partim supra diximus, partim infra dicemus. Nunc quod ad rem praesentem spectat, impossibile imprimis est rem quae ex se est, esse propter aliud a se; nam quod a se est, propter se etiam est, quia tale ens est omnino perfectum, nec est cur habeat esse ordinatum ad aliud, si ex se illud habeat. Deinde, etiamsi fingeretur talis ordo, non esset per propriam causalitatem finis respectu ipsius esse talis entis, quia tale esse esset ex se simpliciter necessarium, cum supponatur non indigere causa efficienti; ergo non pendet ab alio etiam ut a finali causa, quia alias illa ablata amitteret suum esse, quod repugnat enti simpliciter necessario. Unde neque in operari posset pendere ab alio ut a fine, quia quale est esse, tale est et operari. Igitur hae duae causae ut minimum requiruntur ad quemlibet effectum.

 

5. Secundo sequitur ex dictis nullum effectum habere causam materialem intrinsecam, qui non habeat omnes alias, neque etiam habere causam formalem intrinsecam, qui non habeat caeteras, ac denique intrinsecam causam materialem et formalem habere necessariam connexionem, non solum inter se, sed etiam cum efficiente et fine. Haec omnia sunt clara et certa ex dictis, quia materia et forma sub praedicta ratione habent inter se relationem seu transcendentalem habitudinem mutuam, quia nec materia causat intrinsece nisi per complexum formae, nec forma nisi per informationem materiae, et ita non potest una causare intrinsece sine alia. Dico autem intrinsece, quia quatenus materia causat ipsam formam, non tam intrinsece causat, et ideo ut sic non requirit formam ut concausantem seipsam, sed solum ut causatam, et consequenter ut con causantem compositum. At vero quaelibet ex his causis, et ambae etiam simul habent connexionem cum efficienti, et consequenter etiam cum finali, quia tum materia, tum forma, tum etiam compositum ex ipsis est ens adeo imperfectum, ut non possit ex se habere esse, et ideo, sicut neutra ex his causis est sine efficienti, ita neque causat sine efficienti; efficiens autem, ut saepe dictum est, per se non efficit sine concursu finis.

 

6. Materialis et singulae aliae causae cur totales appellentur.— Ultimo intelligitur ex dictis quomodo hae causae dicantur totales, cum tamen nulla earum per se sola sufficiat ad effectum. Sunt enim totales in suis generibus, quia unaquaeque in suo genere sufficit et adhibet totam causalitatem in eo ordine necessariam, et quia unaquaeque habet suam causalitatem diversae rationis ab alia et non componunt unam integram causam, ideo unaquaeque absolute existit totalis causa. Dices: saltem sequitur quamlibet ex his causis esse imperfectam in absoluta et communi ratione causae, esto unaquaeque dicatur perfecta in suo genere. Patet sequela, quia quaelibet earum est absolute insufficiens ad effectum in rerum natura constituendum sine aliarum consortio. Consequens autem est falsum, alias etiam Deus in ratione causae esset quid imperfectum. Respondetur primo absolute negando sequelam propter instantiam de divina causalitate. Secundo additur: consequens est verum in omni alia causa praeter Deum; utriusque autem dicti rationem sic declaro. Nam imprimis causae materialis et formalis imperfectae simpliciter sunt, tum quia non causant nisi componendo, qui modus ex suo genere imperfectus est; tum etiam quia cum utraque causet veluti dando suammet entitatem ad entitatem effectus constituendam, neutra per se sola ad id satis est, quia unaquaeque habet entitatem imperfectam et incompletam, ut ex utriusque coniunctione completa entitas totius effectus consurgat. Denique unaquaeque dat aliquid proprium, quod altera nullo modo potest conferre. His ergo rationibus utraque est simpliciter imperfecta.

 

7. Finalis causa et efficiens ex suo genere pure perfectas.— Causa vero finalis et efficiens, ut sic, nullam dicunt imperfectionem neque in modo causandi, neque ex eo quod aliae causae cum illis interdum concurrant. In creaturis autem semper habent aliquas imperfectiones admixtas, quoad modum quidem, quia vel operantur cum mutatione seu mutabilitate, vel propter suum commodum, vel aliquid huiusmodi. Quoad indigentiam vero aliarum causarum (quod ad rem praesentem spectat), quia omnis causa efficiens creata indiget materiali causa ut efficere possit, quod imperfectionis est, tum propter limitatum modum agendi, tum etiam quia ipsa materia quam supponunt nullo modo est ab ipsis. Rursus indigent aliqua causa finali extra se; nam, licet propter se operentur, tamen necesse est ut etiam operentur propter aliud, saltem ut ultimum finem. Et praeterea indigent concursu superioris causae in ratione efficientis superioris rationis. Ac simili proportione omnis finis creatus habet imperfectionem in causando, ob quam et ob limitationem suam, indiget et alicuius efficientis distincti et alicuius materiae vel subiecti concursu, ut aliquem effectum habere possit.

 

8. At vero in Deo solo est causalitas sine imperfectione; nam imprimis absolute non indiget concursu materiae vel formae ad efficiendum. Deinde, quando hae causae sunt necessariae in aliquo effectu, etiam si fiat a Deo, non concurrit aliqua earum ut simpliciter supposita causalitati Dei, sed ut ab ipsomet facta et conservata. Et praeterea necessitas talium causarum non est ex defectu virtutis Dei, alioqui non daret Deus esse etiam ipsis causis, sed est ex intrinseca indigentia effectus, cuius natura est ut ex talibus causis constet. Quo etiam fit ut tales causae, quatenus concurrant ad effectum Dei, magis concurrant ut effectus eius quam ut concausae cum ipso, adeo ut ipsaemet causalitates talium causarum exerceri non possint, nisi Deus illas efficiat. Rursus Deus ad causandum effective ita indiget concomitantia causae finalis, ut non indigeat fine a se distincto, quia ipse est finis ultimus omnium suarum actionem. Quod si interdum vult actionem suam ad alium finem proximum ordinare, et illud non est ex indigentia, sed ex perfectione et voluntate sua, et praeterea talis finis proximus non posset esse finis nisi a Deo reciperet perfectionem et bonitatem qua posset illud munus subire. Et similiter e contrario, ut Deus causet per modum finis, non indiget consortio alterius agentis sed suae virtutis, ut omittam in illismet generibus finis et efficientis habere Deum summam independentiam. Ita ergo fit ut concursus plurium causarum ad unum effectum non minuat perfectionem Dei in absoluta ratione causandi, etiamsi in inferioribus causis illud sit indicium imperfectae virtutis.

 

 

Tractatur quaestio in causis eiusdem generis diversis in specie

 

9. Plures materiae eiusdem effectus esse non possunt.— Secundo loco dicendum est de pluribus causis eiusdem generis, diversae tamen rationis vel ordinis in tali genere. Et hoc poterit breviter expediri, quia res est facillima. Dicendum est enim in causa materiali et formali non posse hoc modo plures causas concurrere ad eumdem effectum; in efficienti autem et finali, posse. Prima pars de materia probatur, quia materia non concurrit, nisi recipiendo formam; duae autem materiae diversae rationis, vel in essendo vel in causando, non possunt ad eamdem formam recipiendam concurrere, quia neque eadem forma potest in pluribus materiis recipi; quod si plures materiae plures formas recipiant, iam non ad unum effectum concurrunt, sed ad plures.

 

10. Dices, quamvis ratio facta concludat respectu formarum substantialium quae a materia pendent, non tamen respectu animae rationalis, quia plures materiae concurrunt cum eadem anima ad eumdem hominem componendum, vel simul ratione diversarum partium, vel successive ob continuam mutationem materiae. Respondetur ob partium diversitatem non esse proprie plures materias, sed unam adaequatam, constantem ex pluribus partibus, praesertim cum neque illae partes possint eadem anima informari, nisi sint inter se aliquo modo unitae et coniunctae ad componendum unum adaequatum susceptivum. Addo praeterea, quatenus plures illae materiae partiales ad unum effectum concurrunt, eatenus ipsummet effectum esse multiplicem et varium secundum partes. Unde ad alteram partem de successiva mutatione materiae respondetur illum effectum esse quidem unum ratione animae, tamen ex ea parte qua variatur materia, etiam effectum aliquo modo variari, ut supra, disp. V, tractatum est.

 

11. Dices rursus, quamvis in substantiali effectu verum hoc sit, non tamen in accidentali. Et ratio differentiae est quia causa materialis proxima formae substantialis non habet aliam in qua fundetur, quia est ipsa primum subiectum, et ideo tantum potest esse unica causa materialis unius formae et unius compositi; at vero forma accidentalis potest immediate habere aliquam materialem causam quae indigeat alia materia in qua sustentetur, quia, ut supra diximus, potest accidens immediate inhaerere accidenti. Sic ergo poterit idem accidens habere duas causas materiales, unam proximam et aliam remotam, ut eadem intellectio, verbi gratia, causatur materialiter a subiecto in quo recipitur et a substantia animae. Respondetur primo illud remotum subiectum non proprie concurrere per se ad ultimum actum, sed solum sustentando illud accidens cui aliud inhaeret, et ita est supra posita assertio declaranda aut limitanda de causa materiali immediata ac per se. Quod si quis velit defendere idem accidens, verbi gratia, eumdem actum vitalem inmediate afficere utrumque subiectum, et proximum et radicale, necesse est ut dicat illa duo tunc concurrere per modum unius adaequati susceptivi, et singula tantum partialiter concurrere, conclusionem autem intelligendam esse de causis totalibus.

 

12. Plures formae eiusdem effectus, nec supernaturaliter esse possunt.— Iam de causa formali evidentior est assertio posita, quia plures formae non possunt ad eumdem effectum constituendum convenire. Nam quod ad formas substantiales attinet, supra ostensum est non posse esse plures simul in eadem materia; quamvis autem successive sint, non componunt cum illa eumdem effectum, sed diversos, quia diversa esse formaliter tribuunt. Unde, licet de potentia absoluta simul essent plures formae in eadem materia, non concurrerent ad unum effectum, sed unaquaeque suam speciem et suum effectum constitueret. Quod vero spectat ad formas accidentales, quamvis plures possint simul in eodem subiecto esse, non tamen ad eumdem effectum concurrere, sed unaquaeque suum proprium ac distinctum habet effectum. Nec refert quod interdum compositum ex talibus formis denominatur aliquo modo unum, ut unus artifex, etiamsi habeat plures artes specie distinctas, nam illa denominatio singularis sumitur ex unitate subiecti subsistentis in illis formis; unde formaliter non cadit in effectum talium formarum, ille enim revera non est unus, sed,cadit in ipsum suppositum, quatenus unum et idem omnibus illis formis seu accidentibus substat. Denique, si aliquando forte plures formae, vel accidentales, vel etiam substantiales, dicuntur concurrere ad unum quid constituendum, id non efficient ut formae totales, sed ut partiales, ut forma sanguinis, carnis et ossis ad constituendum animal, et color, figura, etc., ad constituendam rem pulchram, vel si quid est aliud simile. Semper itaque tales formae concurrunt ut componentes unam, neque est maior unitas in effectu quam sit proportionaliter in forma; nunquam ergo plures causae formales ad eumdem effectum concurrunt.

 

13. At vero in efficientibus et finibus, si sint diversarum rationum et inter se subordinata, res est manifesta ex iis quae de his causis disseruimus. Nam possunt plures causae huiusmodi ad eumdem effectum concurrere; et quando effectus est a causa creata, semper id est necessarium propter dependentiam causae particularis.

 

SECTIO IV

AN POSSIT IDEM EFFECTUS ESSE SIMUL A PLURIBUS CAUSIS TOTALIBUS EIUSDEM GENERIS ET SPECIEI

 

1. Restat ergo dicendum de tertio puncto, qui est praecipue intentus in hac sectione, scilicet, de pluribus causis eiusdem generis et speciei seu ordinis in illo genere. Et, ut ad punctum difficultatis statim accedamus, excludendae sunt causae intrinsecae materialis et formalis, nam in eis locum non habet haec quaestio, ut a fortiori patet ex dictis in secundo puncto praecedentis sectionis. Habet ergo locum quaestio in efficientibus, et est fere eadem ratio de finibus, ut in fine subiiciemus; idemque ostendemus dicendum esse de qualibet causa, quatenus fuerit extrinseca. Rursus difficultas est de causis totalibus in suo ordine; nam de partialibus nulla est difficultas, quia constat multos effectus naturales esse a pluribus efficientibus proximis partialibus, ut idem filius a patre et matre, supponendo matrem effective concurrere, et idem lumen aut calor a multis lucernis vel ignibus, et sic de aliis. Et ratio est quia quando causae tantum sunt partiales, ex omnibus consurgit una tantum totalis et sufficiens; ergo nihil obstat quominus plures causae illo modo concurrant, quia illae non tam sunt plures causae quam plures partes unius causae. Neque enim necesse est ut causa totalis ita sit una ut vel sit simplex, aut per se ac proprie composita per realem unionem causarum partialium, sed sufficit ut coalescat ex pluribus sese iuvantibus ad agendum, et sufficienter coniunctis vel approximatis, ut suo partiali modo influere possint. Itaque in hac parte nulla est difficultas.

 

2. De causis vero totalibus duplex adhuc quaestio versatur. Una est an simul et coniunctim possit idem effectus a pluribus causis prodire. Altera est an saltem successive vel divisim possit idem effectus a variis causis fieri, id est, an, qui fit ab una, fieret idem numero ab alia, si eidem materiae eodem tempore applicaretur. Prius dicemus de priori quaestione, et deinde de posteriori.

 

Prima sententia negans omnino hoc esse possibile

3. Est ergo prima sententia docens tam esse impossibile plures causas simul concurrere eo modo ad eumdem effectum, ut implicet contradictionem, ideoque nec de potentia absoluta fieri posse. Ita opinatur Scotus, In III, dist. 1, q. 2, et In II, dist. 20,
q. 2. Et idem sentiunt multi thomistae, qui dum dicunt hoc esse impossibile, probationem adiungunt inferendo implicationem contradictionis; ita Caiet., III, q. 67, a. 6, prope finem; Soncin., V Metaph., q. 6; et Capreol., In II, dist. 20, q. unica, a. 3, ad argumenta Scoti contra 3 conclus., et In III, dist. 1, q. 1, a. 3, ad argumenta Scoti cont. 2 conclus.; et Ferrar., III cont. Gent., c. 68; et Iavel., V Metaph., q. 7. Soletque haec opinio in hoc sensu tribui D. Thomae, quia interdum absolute dicit hoc esse impossibile, ut in I, q. 52, a. 3, et III, q. 82, a. 2, ad 2, et In I, dist. 37, q. 3, a. 3, et V Metaph., c. 2; et idem sentit Marsil., I de Generat., q. 8. Et non dubito quin haec fuerit illorum philosophorum sententia, qui putarunt id esse simpliciter impossibile quod per naturales causas fieri non potest, de quo statim dicemus.

 

4. Fundamentum propositae sententiae.— Fundatur autem haec sententia primo, quia contra rationem causae totalis est ut habeat consortium alterius in eodem ordine, nam causa totalis est illa quae agit tota virtute necessaria in illo ordine ad talem effectum; ergo repugnat causae totali ut sic habere consortium alterius causae similis in effectione eiusdem effectus. Patet consequentia, quia hoc ipso quod habet aliam causam concurrentem, iam ipsa non adhibet totam virtutem necessariam. Vel certe si ipsa adhibet totam virtutem, et nihilominus alia etiam suam exhibet, plus virtutis actu applicatur ad illum effectum; ergo prodibit etiam maior effectus, et consequenter fiet ab illis ut a causis partialibus et a neutra ut totali. Manifestam enim repugnantiam involvere videtur ut causa potentior secundum totam virtutem actu operetur, et tamen non plus operetur quam si sola causa minus potens efficeret. Et confirmatur secundo in hunc modum, nam si una causa efficit effectum ut causa totalis, ergo vel alia nihil agit, et sic falso dicitur esse causa; vel actum agit, et hoc est impossibile, quia agere est de non esse educere ad esse, nam, teste Aristotele, inter hos terminos fit omnis actio; sed id quod actum est ab una causa iam est extra non esse; ergo non potest fieri ab alia. Tertio, confirmat hoc ipsum quia alias posset una causa totalis non tantum simul et eodem instanti, sed etiam in posteriori tempore producere rem prius iam ab alia productam, quod est contra rationem productionis, ut diximus. Unde ulterius fieret, ut eadem res producere posset seipsam, quia si non posset, maxime quia ad agendum supponitur esse; sed etiam si res iam sit, potest ab alia causa iterum produci; ergo et a se.

 

5. Quarto, impossibile est eamdem actionem esse a duabus causis totalibus; ergo et eumdem effectum. Patet consequentia, tum a paritate rationis, tum etiam quia unus effectus non potest nisi una actione fieri. Antecedens vero probatur, quia actio omnino essentialiter pendet ab agente; non potest ergo una et eadem actio simul a pluribus agentibus et a singulis totalibus dependere. Unde est quinta et vulgaris ratio, quia alias sequitur talem effectum pendere et non pendere essentialiter ab illis causis, quae est contradictio. Sequela patet, nam quod pendeat, in eo ipso asseritur quod utraque illarum dicitur esse causa per se et totalis, nam causa per se est a qua per se pendet effectus, et totalis est a qua totaliter pendet. Quod vero non pendeat, probatur, nam si haec tollatur, nihilominus re manebit effectus ex influxu alterius, cum dicatur esse causa totalis; ergo non pendet ab hac. Rursus, si haec maneat, quamvis destruatur altera, manebit effectus; ergo etiam non pendet ab altera; ergo a neutra pendet. Quod si dicatur pendere ab alterutra confuse aut disiunctim, ergo de facto neutra earum determinate et per se sumpta est causa totalis, quia a neutra earum determinate sumpta pendet effectus. Sexto tandem argumentor, quia si talium causarum concursus absolute non repugnat, nec naturaliter repugnabit, quod haec opinio supponit esse omnino falsum.

 

Secunda sententia affirmans etiam naturaliter

 

6. Secunda opinio extreme contraria esse potest nec implicare contradictionem, nec per se loquendo ex natura rei repugnare duas causas totales eiusdem ordinis simul efficere eumdem effectum. Dico per se loquendo, quia fortasse ex parte antecedentium conditionum necessariarum ad agendum, non possunt secundum naturae ordinem duae causae ita applicari ut simul ac totaliter eumdem effectum efficiant; tamen, per se et ex vi causalitatis etiam naturalis non repugnat. Nam si duo agentia ita applicentur alicui passo prout necessarium est ut singula possint aliquem effectum totaliter efficere, ambo etiam simul et eodem modo illum efficient. Atque hanc sententiam, ut videtur, tenet Caietan., I, q. 52, a. 3, ubi, licet interpretetur D. Thomam dicentem non posse unum effectum esse a duobus causis totalibus, intelligendum esse non de potentia logica, sed naturali, tamen in discursu ita explicat ut illam naturalem repugnantiam solum ponat in applicatione causarum; at vero ex hypothesi quod causae sint applicatae, aperte docet effectum naturaliter simul emanaturum ab illis ut a causis totalibus.

 

7. Fundamentum propositae sententiae.— Potest autem fundari haec opinio in ultimo argumento facto pro priori sententia, sumendo contrarium principium hoc modo. Non implicat contradictionem dari duas causas totales unius effectus; ergo si duo ignes, verbi gratia, eidem materiae eodem modo dispositae aeque applicarentur, naturaliter agerent quantum possent; ergo agerent unum et eumdem effectum, quia supponimus eamdem materiam non esse simul capacem plurium; tunc autem unusquisque ageret ut causa totalis, quia supponimus unumquemque habere sufficiens principium ad totum illum effectum efficiendum, et uterque naturaliter ageret quantum posset; ergo uterque produceret totum effectum ut causa totalis eius, cum aliunde nulla sit adiuncta repugnantia. Et confirmatur, nam tunc vel uterque ignis ageret vel neuter, quia non est maior ratio de uno quam de alio; non potest autem dici quod neuter ageret, quia nihil est quod eos impediat; cum enim sint in virtute similes, unus non impedit alium; supponimus autem nullum aliud impedimentum intervenire; ergo agit uterque et tota virtute, atque adeo ut causa totalis.

 

8. Atque hinc alterius concludi potest non solum in praedicto sensu, sed absolute posse naturaliter contingere ut idem effectus a duabus causis totalibus procedat, quia illa suppositio, scilicet, quod duo agentia suffi­cientia simul et aeque ad eumdem effectum applicentur, non est cur naturaliter repugnet. Caietanus enim nullam aliam rationem adducit nisi quia natura abhorret superflui­tatem. At hoc non satis est, primo, quia, licet natura abhorreat superfluitatem, non tamen abundantiam, nec semper dicendum est superfluum quod simpliciter non est ne­cessarium. Esset quidem superfluum duas causas exigere ubi una sufficit; tamen, quod natura fuerit tam provida ut pluribus cau­sis sufficientem virtutem ad eumdem effec­tum contulerit, non superfluum sed liberale potius dicendum est. Quod vero illae duae causae simul concurrant, licet non fuerit a natura per se primo intentum, potest tamen esse permissum et contingens, cum nihil habeat naturis rerum repugnans. Secundo, ma­gis abhorret natura monstrosum effectum quam superfluitatem, et tamen illum inter­dum non recusat, si ordo et concurrentia naturalium causarum illum pariat; cur ergo idem dici non poterit de totalium causarum multitudine? Tertio, quamvis natura adeo abhorreat superfluitatem, tamen causa libera non semper illam abhorret; ergo duo angeli possunt pro sua voluntate applicare totam virtutem ad movendum lapidem, et tunc unusquisque movebit ut causa totalis. Idem dici potest de duobus hominibus, si unus­quisque habeat totam virtutem sufficientem ad portandum lapidem, et ambo simul pro suo arbitrio illam totam applicent. Atque haec sententia tribui solet Ochamo et Ada­mo, quos Capreolus, In III, dist. 1, refert ex In I, dist. 1, dub. 4; sed ibi nihil re­perio et allegatio est ambigua, quia ibi nul­lum est dub. 4, sed variae quaestiones, et nec in 4 nec in aliis quidquam dicunt.

 

Approbatio tertiae sententiae et quaestionis resolutio

 

9. Inter has sententias mediam viam tenendam censeo; dicendum primo non implicare contradictionem quod idem effectus a duabus causis totalibus proveniat. Quoad hanc partem placet opinio Caietani, quam etiam insinuat III, c. 3, a. 6. Nec melius probari potest quam respondendo ad priora argumenta; nam si nihil est quod contradictionem probat, non erit cur [non] credatur aut asseratur. E contrario vero, cum Deus possit facere omne id in quo repugnantia non ostenditur, poterit etiam facere ut duae causae totales eumdem effectum efficiant. Et declaratur breviter in hunc modum, nam Deus potest, existente hoc sole in hoc hemisphaerio, creare alium aeque perfectum et aeque ad illuminandum applicatum. Rursus posset per alium solem efficere in aere idem numero lumen, quod nunc facit hic sol praesens, divisim, seu non concurrente nec assistente hoc sole; quae est enim repugnantia, quod Deus per unam causam faciat quod potest facere per aliam? Quin potius sequenti puncto ostendam naturaliter etiam hoc posse fieri. Igitur simul existentibus et applicatis his duobus luminosis, potest Deus utrique praebere totum concursum necessarium ad idem lumen producendum et facere ut unumquodque illorum illud producat sua propria actione totali et independenti ab alia, quod est esse proprie causam totalem; nulla enim in hoc intervenit repugnantia, ut ex argumentorum solutionibus facile patebit.

 

10. Quid sit de ratione causae totalis. — Ad primum negatur assumptum, scilicet, esse contra rationem causae totalis ut habeat aliam similem et aeque influentem in eumdem effectum. Nam licet ut causa sit totalis necessarium sit quod actu operetur tota virtute necessaria in illo ordine ad effectum, tamen hoc non tollitur aut impeditur ex eo quod alia causa simili virtute et actione agat, sed utraque exercebit totam suam vim et actionem circa illum effectum. Cum vero infertur iam tunc maiorem vim actu adhiberi et consequenter crescere effectum, distinctione utendum est de maiori virtute, aut intensiva aut extensiva. Et de intensiva negandum est assumptum, quia plura agentia aequalia in intensiva virtute per se loquendo non componunt unum intensioris virtutis aut efficaciae, sed solum conferre potest illa multitudo ad intensiorem effectum quando neutrum agens agere poterat secundum totam intensionem ob aliquod impedimentum, ut in superioribus late tractatum est. In praesenti autem supponimus singula agentia agere secundum totam intensionem sibi possibilem, vel certe Deum non praebere concursum ad intensiorem effectum, sed usque ad certum gradum qui possit a singulis fieri, et unicuique dare totum necessarium concursum. Non ergo crescit intensive virtus agens ut sic, et ideo necesse non est ut intensive crescat effectus. Dici tamen potest illa virtus maior extensive, quod non tam est esse maiorem quam esse plures virtutes; non tamen inde necessario fit ut effectus etiam sint plures, quia saltem ex directione primi agentis potest influxus utriusque causae secundae ad eumdem effectum determinari, cum nulla in hoc sit repugnantia ex vi multitudinis seu pluralitatis virtutum agentium; nam sicut plures viae tendunt ad eumdem terminum, ita et plures virtutes agentes tendere possunt.

 

11. Modus quem servarent plures causae eiusdem ordinis ad eumdem effectum concurrentes.— Ad secundum et tertium respondetur quando duae causae totales sic agerent eumdem effectum, unam quidem agere totum et totali actione, et alteram non agere nihil, sed agere illum eumdem totum effectum alia totali actione. Duobus autem modis intelligi possunt illae causae efficere: primo, ut omnino simul et in eodem instanti efficere incipiant, et ita neutra proprie loquendo actum agit, quia neutra agit prius quam alia, nec tempore, nec natura. Supponimus enim esse aequales nec inter se subordinatas, sed mere concomitanter se habentes; neutra ergo supponit effectum alterius ut iam factum, vel tempore vel natura prius; neutra ergo actum agit, sed utraque agit idem quod agit alia, educendo illud de non esse ad esse, et hoc satis erat ad conclusionem nostram. Alio vero modo intelligi potest, ut altera harum causarum prius tempore produxerit illum effectum, et postea altera eumdem incipiat efficere actione totali. Et quidem, si prior iam cessavit ab actione sua, nihil est difficultatis nec est casus de quo disputamus, quia illae duae causae non concurrunt simul ad eumdem effectum, sed successive, prior ut efficiens et posterior ut conservans; quod etiam naturaliter evenire posse infra dicam. Oportet ergo ponere ut priori agente durante in sua actione totali per modum conservationis, aliud incipiat eumdem effectum efficere, et hoc etiam dicimus non repugnare. Nam efficere latius patet quam de novo producere, quia etiam conservare est efficere. Illud ergo agens posset de novo efficere eumdem effectum conservando illum; quae actio licet potuisset esse productio, tamen iam tunc in eo casu non potest eam denominationem recipere, quia productio ut sic connotat ex parte effectus quamdam negationem prioris existentiae. Quamvis ergo repugnet actum agere, id est, de novo producere id quod praeexistit, non tamen repugnat quod factum est conservare. Nec etiam obstat quod ab alia causa conservetur, quia sicut in principio potuit a duobus fieri, ita postea potest a duobus conservari, quamvis prius ab uno tantum fuerit productum.

 

12. Idem in suam substantiam efficientiam participare potest supernaturaliter.– Quod vero ulterius in tertio argumento infertur, posse eamdem rem habere efficientiam in seipsam, mea sententia nullum est inconveniens, de potentia absoluta loquendo et de efficientia conservativa, dummodo supponatur iam res producta et conservata per aliam actionem; de qua re latius scripsi in III tom. III partis, disp. XLIX, sect. 1, et disp. L, sect. 4, in fine, quia miraculum illud proprium est illius mysterii, ideoque ad theologicam disputationem spectat. Ne vero praesens resolutio videatur necessario connexa cum illa sententia, responderi aliter potest negando sequelam, quia in efficientia sui ipsius est peculiaris difficultas quae non est in efficientia alterius, etiamsi ab alia causa res simul fiat et conservetur. Quia causa efficiens videtur necessario postulare distinctionem in re ab effectu, et ideo nulla res quatenus activa est, includit seipsam sub obiecto activitatis suae; et ideo fortasse fieri non potest ut habeat actionem in seipsam secundum proprium esse suum; duae autem virtutes activae possunt claudere sub obiecto suae activitatis unam et eamdem rem ab ipsis distinctam, ut paulo inferius declarabimus. Et ex hac parte potest esse maior repugnantia in efficientia conservativa sui ipsius quam alterius rei, quamvis non sit convincens; nam, licet illud assumptum sit verum de obiecto contento sub virtute naturali, non tamen de omni re ad quam efficiendum elevari res potest per potentiam oboedientialem; sed de hoc alias.

 

13. In quarta ratione petitur an effectus factus a duabus causis totalibus fieri possit aut debeat una vel duabus actionibus. Dicendumque est necessarium esse ut fiat duabus actionibus, ut recte probat argumentum ibi factum. Immo addo in hoc potissimum consistere differentiam inter duas causas eiusdem ordinis, quando agunt ut causae totales, vel ut partiales; si enim agunt una actione, non possunt esse causae totales sed tantum partiales. Quod probo quia causa non dicitur totalis propter virtutem in actu primo, quamvis illa sit integra et totalis virtus, quia ex vi illius non constituitur causa in actu, sed in potentia; hic autem non agimus de causa totali in potentia, sed in actu. Constituitur autem causa in actu per actualem influxum, qui non est aliud quam ipsa actio; ergo ut causa sit totalis, oportet ut actione totali sibi propria in suo genere influat in effectum; ergo quoties actio est quasi divisa inter duas causas eiusdem ordinis, a neutra earum est totaliter seu ut a causa totali, atque ita utraque tantum erit causa partialis, partialitate ex parte causae, ut aiunt.

 

14. Actionem unicam a pluribus agentibus totalibus non subordinatis manare contradictionem implicat.— Dices: hac ratione probaretur etiam causam primam et secundam esse partiales dum influant in eumdem effectum. Respondetur ita loqui multos, ut supra diximus, censiderantes non genus causalitatis sed causalitatem simpliciter; melius tamen negatur sequela; est enim ratio longe diversa, nam inter causam primam et secundam est subordinatio et dependentia essentialis, et consequenter diversus ordo causarum; et ideo unaquaeque potest esse totalis in suo ordine, etiamsi per eamdem actionem cum altera influat. At vero quando duae causae sunt eiusdem ordinis, si concomitanter tantum concurrunt et per eamdem actionem influunt, nec simpliciter nec in illo genere possunt dici totales; erunt ergo partiales. Igitur, si huiusmodi causae debent esse totales, oportet ut diversis actionibus influant in eumdem effectum; repugnatque ut una et eadem actio sit a duabus causis eiusdem ordinis ut a causis totalibus, quod etiam convincit quintum argumentum supra factum, ut ex solutione eius constabit. Nego tamen esse parem rationem de effectu seu termino actionis, nam effectus manat a causa media actione, potestque idem numero effectus per varias actiones fieri, ut supra declaravimus tractando de causalitate causae efficientis; cum ergo variae actiones possint a diversis agentibus prodire, etiam potest idem effectus numero per plures actiones distinctas et totales procedere a diversis causis eiusdem ordinis, et hoc ipsum est procedere ab illis ut a causis totalibus. Actio vero non procedit a causa per aliam actionem, sed seipsa, et ideo non potest una actio nisi ab uno agente vel a pluribus per modum unius procedere; et ideo non potest simul esse a multis causis ut totalibus in eodem ordine, quod magis declarabitur in sequenti solutione.

 

15. Ad quintum ergo argumentum respondetur negando sequelam et contradictionem illam, cuius partem affirmantem admittimus, nimirum, illum effectum pendere ab illis causis et ab unaquaque earum. Cum autem probatur non pendere, quia ablata qualibet illarum causarum manet idem effectus totus, respondetur negando consequentiam. Est enim aequivocatio in illo verbo dependere, nam, ut una res ab alia pendeat, non est necesse ut, illa ablata, haec etiam de medio auferatur, sed satis est quod ab illa recipiat esse, etiamsi illa non dante esse, possit retinere esse, ut datum ab alia. Sic enim lumen huius aeris vere pendet nunc ab hac lucerna, et nihilominus hac extincta posset idem lumen conservari, si in eodem momento aliud luminosum applicaretur sufficiens ad tale lumen conservandum. Igitur cum res dicitur pendere a causa quia illa ablata tollitur, intelligitur de causa quae est unica, et quia regulariter et naturaliter ita esse solet causa totalis, ideo solet illo modo declarari dependentia ab illa. Vel certe subintelligenda ibi est conditio, nimirum, ablata causa a qua effectus pendet, tolli etiam effectum, nisi aliunde succurrat alia causa quae effectum possit in esse conservare, ut in praesenti fit.

 

16. Ablato agente, dependentiam effectus ab illo auferri necesse est.— Recte autem ac necessario sequitur ut ablata causa auferatur aliqua dependentia effectus ab illa, ratione cuius auferretur etiam effectus nisi ab alia causa conservaretur. Probatur, nam omnis effectus quatenus a causa est, pendet ab illa; solum autem potest pendere quamdiu causa est, quia ab eo quod non est nihil pendet, praesertim efficienter, ut in superioribus ostensum est; ergo, ablata causa a qua effectus efficienter procedebat, necesse est ut tollatur aliqua dependentia talis effectus a tali causa. Haec autem dependentia non est aliud ab actione, ut supra etiam probatum est; ergo etiam necesse est ut ablata causa, auferatur aliqua actio eius circa talem effectum; non tamen necesse est auferri ipsum effectum, quia alia causa sufficiens per aliam actionem propriam et totalem illum in esse continet. Et hinc confirmatur quod antea dicebamus, quamvis effectus sit unus, si causae sint plures et totales eiusdem ordinis, necessarium esse ut actiones sint plures, quia cessante influxu unius causae ex necessitate tollitur eius actio, quia tollitur dependentia ab illa, et nihilominus manere potest actio alterius causae, quia cum totalis sit et non sit subordinata alteri, conservare potest actionem suam, etiamsi alia cesset ab agendo; ergo necesse est actiones esse distinctas.

 

Secunda assertio

17. Naturaliter nequit idem effectus a pluribus non subordinatis agentibus totaliter dimanare.— Sextum argumentum postulat ut de secunda sententia iudicium feramus. Dico ergo secundo fieri non posse naturaliter ut idem effectus a pluribus causis totalibus simul efficiatur. In hac conclusione fere conveniunt philosophi, eamque significavit Aristoteles, V Metaph., c. 2; dicens enim posse dari plures causas eiusdem effectus, addit sed non eodem modo, ut notarunt D. Thomas et caeteri interpretes. Qui omnes non solum intelligunt hoc non posse fieri naturaliter, quia applicatio plurium agentium per se sufficientium naturaliter fieri non potest; hoc enim et incertum est, ut argumenta tangunt, et valde remotum et accidentarium; sed intelligunt, etiam facta applicatione plurium agentium ex se sufficientium (sive illa applicatio naturaliter contingat, sive ponatur supernaturaliter fieri), dummodo illa agentia relinquantur naturae suae, non efficient effectum ut causae totales, sed ut partiales tantum.

 

18. Variae rationes secundae assertionis.— Ratio autem huius conclusionis sic intellectae non est admodum facilis. Quidam rationem revocant ad aliud principium, scilicet, quod nulla causa naturalis potest naturaliter efficere aliquem effectum eumdem numero, quem potest alia. Ex quo principio ita philosophandum est. Imprimis enim dicendum, est illas duas causas aeque applicatas non posse unum et eumdem effectum simul producere, ita ut utraque illum faciat ut causa totalis, quia, hoc ipso quod continetur in virtute unius, non continetur in virtute alterius. Atque ita fit ut, si aliqua earum sola virtute sua efficit effectum quem continet, alia nihil efficiat; tamen id solum continget, quando una prius tempore applicatur quam alia; tunc enim posterior nihil efficiet, quia iam invenit capacitatem passi impletam. At vero, quando ambae simul applicantur, non potest rationaliter dici unam efficere proprium effectum sibi adaequatum, et aliam nihil causare, cum non sit maior ratio de una quam de alia. Nisi forte quis recurrat ad concursum et voluntatem primae causae et dicat necessarium esse alteram tantum operari, et ideo Deum sua voluntate dare concursum cui vult, et ideo illam operari et non aliam. Sed hoc licet a prima causa fieri possit, tamen non videtur philosophicum nec consentaneum naturis rerum; nam cum utrumque agens aeque sit potens et aeque praeparatum seu approximatum ad agendum, ut supponimus, non est magis debitus concursus uni quam alteri.

 

19. Dicendum ergo est utramque simul, ut partiales causas, unum effectum producere. Nam, quamvis non possint simul operari, aut plures effectus solo numero distinctos, quia supponimus subiectum non esse capax eorum, aut unum et eumdem per modum causarum totalium, quia nullus est effectus qui idem numero in singulorum agentium virtute contineatur, non tamen propterea necesse est ut alterum tantum ex illis agentibus efficiat suum proprium effectum; possunt enim ambo per modum unius concurrere ad aliquem effectum in illis simul sumptis contentum, qui necessario erit distinctus ab illis effectibus quos illa agentia sigillatim ac per se possent totaliter producere. Ergo magis consentaneum est rerum naturis ut Deus praebeat illis agentibus concursum ad agendum hoc modo, quam ut alteri totum praebeat, alteri omnino deneget. Ergo illa agentia simul efficient praedicto modo; atque ita semper agent ut causae partiales, et non ut totales, quia ille effectus ita procedit ab utraque illa causa ut a neutra possit prodire, et ita etiam procedet sola unica actione, quia ita pendet ab utraque illa causa coniunctim ut sine alterutra esse non possit.

 

20. Hic vero discursus, quamvis ex principio posito recte procedat, tamen ipsum principium mihi est valde incertum, neque existimo posse probari ulla sufficienti ratione, ut in sequenti puncto declarabimus. Et ideo non videtur fundanda certior conclusio in re minus certa; magis autem constans est in philosophia non posse plures causas totales coniunctim efficere eumdem effectum, quam quod non possint divisim. Melius ergo fundatur conclusio in hoc, quod unus numero effectus non potest naturaliter simul fieri, nisi unica actione; unica autem actio non potest esse a duobus causis totalibus eiusdem ordinis, ut supra probatum est; ergo neque unus effectus potest naturaliter fieri a pluribus causis totalibus. Maior probatur primo; quia unitas actionis aliquo modo sumitur ex termino; dico autem aliquo modo, quia etiam necessaria est habitudo ad agens; tamen, cum necessaria etiam sit unitas termini, saltem ex eo capite, ad unum terminum unica actio naturaliter postulatur. Secundo, quamvis agentia sint plura et alias possent sigiliatim efficere, tamen etiam possunt coniungi ad agendum per modum unius, et hic modus agendi est magis consentaneus unitati termini; ergo naturaliter loquendo ita semper agunt. Tertio denique, cum uterque modus agendi sit possibilis absolute, quamvis ipsa agentia naturalia non possint sese determinare ad alterum illorum, sed per concursum primae causae determinanda essent, non esset eis debitus duplex concursus ad agendum duabus actionibus totalibus, quia non est eis necessarius et natura abhorret superfluitatem; ergo etiam ex definitione concursus primae causae, non possunt illa secunda agentia naturaliter simul agere ut causae totales. Quae ratio magis declarabitur in puncto sequenti, et post eius resolutionem melius respondebitur ad argumenta supra adducta in secunda sententia.

 

SECTIO V

 

UTRUM DIVISIM POSSIT IDEM EFFECTUS NATURALITER ESSE A PLURIBUS CAUSIS TOTALIBUS

 

1. Restat dicendum an saltem divisim possit idem effectus fieri a pluribus causis totalibus, quod est quaerere an lumen quod hic et nunc producitur in hoc aere ab hac lucerna in hoc loco applicata, produceretur idem numero ab alia lucerna numero distincta, omnino tamen simili in virtute agendi, si eidem aeri eodem tempore et loco applicata fuisset; et sic de caeteris effectibus. In qua re non est controversia de potentia Dei absoluta; sic enim nullus quem ego viderim negat posse Deum per unam causam naturalem facere eumdem numero effectum quem facit per aliam; quamquam hoc etiam declaratione egeat in opinione eorum qui negant hoc naturaliter fieri posse, si consequenter locuturi sunt, ut infra declarabo.

 

Prior sententia negans

 

2. Est ergo disputatio de naturali virtute causarum, et hoc modo multi negant posse unam causam naturalem efficere eumdem numero effectum quem facit alia, etiamsi eidem passo cum eisdem conditionibus applicaretur. Quam sententiam significat D. Thomas, Quodl. V, a. 8; et Capreol., In IT, dist. 20, q. 1; et tenet Marsil., I de Generat., q. 8; et Soto, In IV, dist. 34, q. 1, a. 3. Estque opinio Commentatoris, in VII Metaph., com. 31.

 

3. Prima ratio pro relata sententia.— Rationes adducuntur variae. Prima est quia quando hic effectus producitur talis in individuo, aliqua proxima causa naturalis reddenda est cur tale individuum producatur potius quam aliud; haec autem nulla esse potest nisi quia ab hac singulari causa talis effectus producitur, non quod illa sola sit ratio adaequata productionis talis effectus in individuo, sed quod sine illa non possit adaequata ratio consistere; hoc enim satis est ut hic effectus numero non possit nisi ab hac causa numero produci. Illatio est clara; antecedens vero probari potest discurrendo per omnia quae ad productionem huius individui effectus conferre possunt. Quia neque hoc subiectum sufficit, quia indifferens est ad plures formas, neque tempus, locus, etc., tum propter eamdem causam, tum quia sunt valde extrinseca, ut late supra, disp. V, tractatum est.

 

4. Refutatur.— Verumtamen haec ratio in nostra sententia nullam vim habet, nam si sit sermo de intrinseca ratione individuationis effectus, iam supra diximus in ipsis intrinsecis principiis rei seu in propria eius entitate positam esse. Si vero sermo est de ratione ob quam agens determinatur ad hunc effectum numero, non recte redditur ratio quia est hoc agens, nam etiam hoc agens est potens et de se indifferens ad plures effectus numero distinctos producendos. Quod si dicatur hoc particulare agens non esse indifferens ad producendum plures effectus numero distinctos hic et nunc circa hoc subiectum, sed esse determinatum ad unum, adhuc restat inquirenda causa huius determinationis, quae non redditur sufficienter ex individuatione causae, quia illa per se est potens ad plura; neque etiam ex aliis circumstantiis adiunctis, ut dicto loco probavi, quia vel sunt etiam indifferentes, et ex multis indifferentibus non fit unum principium determinatum; vel sunt valde extrinsecae, ut extrinsecum tempus, vel locus. Propter quod probabilius censuimus causam secundam determinari quoad hoc ex concursu primae; haec autem determinatio ex parte causae primae tam potest fieri cum hac individua causa quam cum alia simili numero distincta in ordine ad eumdem numero effectum, ut paulo inferius ostendam; ergo ex hoc capite non probatur ad hunc singularem effectum necessarium esse hanc singularem causam secundam. Obiicit vero Soto (qui praecipue magnificat hanc primam rationem) quia non est philosophicum revocare hanc determinationem ad primam causam, eo quod causa prima de se non concurrit nisi generali influxu et indifferenti. Verum hoc ab ipso nulla ratione probatur, neque est verum, ut ex supra dictis de concursu Dei constat; estque magis consentaneum perfectioni divinae providentiae ut Deus sua voluntate decernat quae individua ab omnibus causis futura sint.

 

5. Secunda ratio reddi solet, quia si hic numero effectus potuisset ab alia causa numero distincta produci, non penderet per se et essentialiter ab hac causa singulari a qua nunc producitur, et consequenter talis causa non esset causa per se huius effectus, sed solum per accidens, quia a causa per se effectus pendet per se et essentialiter. At vero supponebatur sermonem esse de causa per se; ergo ut salvetur ordo per se inter causam et effectum, necesse est dicere effectum singularem qui fit ab hac numero causa non posse naturaliter fieri ab alia numero distincta. Prima sequela probatur, quia si loco huius causae alia numero distincta applicata fuisset, idem numero effectus ab illa fuisset productus; ergo per accidens est quod hic effectus ab hac causa producatur. Et confirmatur primo, nam omnis effectus determinatus et singularis natura sua postulat determinatam causam per se a qua fiat, quia ab aliqua per se pendet; ergo non potest naturaliter nisi ab illa fieri. Et confirmatur secundo, quia haec actio numero quae ab hac causa totali fit non potest fieri ab alia numero distincta; sed haec actio numero tendit in hunc effectum numero, et actiones numero distinctae in effectus numero distinctos; ergo etiam hic effectus qui ab hac causa fit non potest fieri ab alia consimili et eiusdem ordinis et numero distincta.

 

6. Improbatur.– Sed neque haec omnia sunt efficacia ad persuadendam opinionem. Et quidem in principali ratione distinguendi sunt duo termini, dependere per se vel essentialiter; non enim sunt aequivalentes, sed magis est dependere essentialiter quam per se; ut enim effectus per se pendeat a causa, satis est quod vere ac proprie ab illa suum esse recipiat, quia recipere esse et dependere fere idem sunt. At vero pendere essentialiter addit quod effectus ex intrinseca sua natura et essentia postulet influxum talis causae, ita ut sine illo esse non possit; quod satis probatur ex significatione illius vocis, essentialis dependentia. Cum ergo infertur si hic numero effectus posset ab alia causa totali eiusdem ordinis produci, sequi non pendere per se et essentialiter ab hac causa a qua nunc producitur, quoniam consequens duplex est, duplex etiam adhibenda est responsio et neganda prior pars sequelae, et concedenda posterior.

 

7. Nego igitur sequi effectum non pendere per se, quia pendet a causa proprie et per se influente esse in illum. Nec refert quod posset fieri ab alia, quia de facto non fit ab alia, sed ab hac sola in ordine causarum; ergo id satis est ut ab illa pendeat tamquam a causa totali. Cum vero instatur, quia posset applicari alia, et ita per accidens est quod ab hac fiat, respondetur aequivocationem esse in illo termino per accidens, quia iam non sumitur ut opponitur causae per se, sed ut opponitur causae simpliciter necessariae, vel unicae. Concedo igitur respectu effectus, per accidens, id est, contingens et extra essentiam et praeter rationem eius esse quod ab hac causa numero potius quam ab alia fiat. Item ex parte causae, per accidens dici potest quod haec causa potius quam alia applicetur, quia vel non applicatur a se sed ab alio, vel quia id est accidentarium et contingens respectu illius. Sed haec omnia sunt remota et extrinseca ad causalitatem per se, quia iam in eo instanti in quo haec causa est applicata, vere ac proprie influit esse in hunc effectum, et hoc satis est ut et illa sit causa per se et effectus ab illa per se pendeat. Sicut etiam haec causa hic et nunc applicata huic passo posset non hanc formam, sed aliam numero inducere, et hac ratione dici potest per accidens respectu illius quod hanc numero potius quam aliam faciat, quia extrinsecum est et accidentarium quod Deus definiverit concursum ad hunc effectum potius quam ad alium. Nihilominus tamen, iam sic applicata, per se facit hunc effectum; sic ergo effectus etiam hic et nunc per se pendet ab hac causa a qua proprie fit, etiamsi posset ab alia fieri. Recte autem sequitur et concedenda est altera pars sequelae, nimirum, quod talis effectus non pendeat essentialiter a tali causa; estque illud consequens verissimum. Immo, ut constat ex supra dictis de concursu primae causae, nullus effectus pendet essentialiter a causa univoca; immo nullus effectus creatus, quatenus est ab efficienti causa, pendet essentialiter a causa creata, sed a solo Deo, quia ab ipso solo fieri potest sine quocumque alio, ab aliis autem fieri non potest sine ipso.

 

8. Quod si dicatur hoc esse verum sumpta illa voce essentialiter in rigorosa significatione, hic autem non ita sumi, sed ut idem est quod connaturaliter, atque hoc modo pendere posse creatum effectum a causa creata et univocum ab univoca, sicque unum effectum tantum habere unam causam a qua connaturaliter pendeat, respondeo verum quidem esse actualiter solum pendere unum effectum ab una causa totali unius ordinis, connaturali dependentia; nego tamen unum numero effectum solum posse dependere ab una numero causa, quia si ab alia simili fieret, tam connaturaliter ab illa penderet sicut ab altera.

 

9. Unde ad primam confirmationem absolute nego antecedens, quia hic numero effectus, si eius individua natura et entitas absolute consideretur, non determinat nec postulat necessario (necessitate, scilicet, connaturali et intrinseca) ut ab hac numero causa fiat et non ab alia; vel saltem hoc nulla ratione ibi probatur, quia haec res natura sua solum postulat quod fiat ab aliquo habente sufficientem virtutem ad illam faciendam. Quod si plura agentia habuerint illam virtutem, nihil refert ad naturam talis effectus, neque quidquam impedit quominus per se fiat a quocumque quod applicari contigerit, ut declaratum est.

 

10. Ad secundam confirmationem, concedo hanc numero actionem tantum posse esse ab hoc agente et ad hunc terminum. Nego tamen distinctas numero actiones necessario terminari ad effectus numero distinctos; id enim necessarium non esse, saepe in superioribus probatum est; alias nec de potentia absoluta posset effectus, qui ab uno agente fit, fieri ab alio numero distincto, etiam divisim, quia actio unius non potest ab alio fieri. Quod si dicatur actiones distinctas numero necessitate quidem naturali tendere in effectus numero distinctos, non tamen necessitate absoluta et in ordine ad divinam potentiam, contra hoc est quia illa necessitas naturalis nulla ratione probata est. Quando enim plura agentia simul concurrunt, est aliqua necessitas vel saltem naturalis congruentia, ut una potius quam duabus actionibus agant ad eumdem effectum. Quod vero diversa agentia totalia quoad virtutem agendi non possint habere suas proprias actiones distinctas circa aliquem effectum, ut unumquodque possit per se illum efficere, saltem quando solum et sine altero applicatur, nulla ratione hactenus ostensum est. Non est ergo cur sit necessarium naturali necessitate ut unus effectus una tantum actione individua et particulari naturaliter fieri possit, etiam divisim.

 

Secunda sententia praecedenti contraria

 

11. Fundamentum.— Quia igitur hactenus efficaciores rationes inventae non sunt ad eam sententiam confirmandam, aliis auctoribus probata non est, sed aiunt eumdem effectum numero posse divisim fieri a diversis causis totalibus et nunc quidem fieri hoc lumen in hoc aere hac lucerna, quia haec applicata est; idem tamen nihilominus fuisse futurum si alia lucerna applicata fuisset. Hanc opinionem tenet Scotus, In II, dist. 20, q. 2, quae ab eodem probatur argumento philosophico et theologico. Theologicum argumentum est, quia Deus ante praevisum originale peccatum elegit ad gloriam hos singulares homines quos praedestinavit, ex quibus multi nunc generantur ab hominibus reprobis; si autem Adam non peccasset, generarentur ab aliis hominibus numero distinctis, quia tunc nulli essent reprobi a quibus generarentur. Sed argumentum hoc multa inculcat quae praetermitenda nobis sunt, ne metaphysicos terminos transgrediamur. Re tamen vera ratio non est efficax et, praeter multa quae supponit incerta, illud apud me certum est, Deum elegisse praedestinatos cum praescientia saltem conditionata lapsus humani generis, quae satis est ut simul velle potuerit hos praedestinatos ab his numero parentibus generari. Quod si Deus praevidisset, etiam in conditionali scientia, Adam non fuisse peccaturum, vel non habuisset decretum eligendi hos homines quos nunc elegit, vel simul cum illis elegisset parentes eorum quos nunc elegit, vel certe permisisset etiam tunc aliquos esse reprobos. Non enim est verum, aut saltem certum, quod si Adam non peccasset nulli alii homines peccassent aut damnarentur. Itaque (ut haec omittamus) certum est propter certitudinem praedestinationis non esse necessarium dicere unum hominem posse naturaliter generari ab aliis parentibus quam ab illis a quibus de facto generatur.

 

12. Ratio physica est quia duo agentia eiusdem speciei sunt aequalis virtutis; ergo quidquid potest unum efficere ex tali materia hic et nunc sibi applicata, potest efficere aliud; alias non essent aequalis virtutis; ergo effectus qui ab uno fit posset idem numero fieri ab alio. Verum neque haec ratio convincens est; nam ex aequalitate virtutis solum potest colligi aequalitas effectus, non vero identitas; nam, sicut in ipsa virtute aliud est esse aequalem, aliud esse eamdem, ita etiam in effectu. Respondetur ergo facile aequalem virtutem posse ex eadem materia aequalem effectum efficere, non tamen eumdem. Aliae item rationes fieri solent in favorem huius sententiae, quae leviores mihi videntur et ideo eas omitto. 

 

Punctus difficultatis aperitur

 

13. Ut ergo punctus controversiae attingatur, in hoc insistendum est ut videamus an effectus contentus sub obiecto unius potentiae activae possit contineri sub obiecto alterius, et an hoc possit certa ratione in alterutram partem definiri. In quo est notanda differentia inter causam particularem et univocam, et aequivocam ac universalem, quod universalis, quia non formaliter sed eminenter continet effectum, potest per se respicere totam speciem et omnia individua sub illa cortenta. Et hinc certum esse censeo eumdem numero effectum qui fit a causa particulari et univoca, posse fieri connaturali modo a causa aequivoca ut a causa totali et proxima, si absque interventu causae univocae sola causa aequivoca et de se universalis applicetur ad generandum talem effectum immediate et se sola. Hoc est certissimum in causa universalissima et eminentissima, quae est Deus, nam hac ratione potest quemcumque effectum sua virtute facere quem causae secundae possunt. Idem censeo de virtutibus caelestibus quoad eos effectus quos vere continent eminenter et ut causae per se sufficientes. Ut, verbi gratia, si sol est causa sufficiens ad generandum aurum vel ignem, quantum est ex se, sufficiens est ad quodlibet individuum auri vel ignis, quia eius virtus, utpote eminentior, respicit adaequate totam illam speciem, et ideo, quantum ex se, potest in quolibet individuo illam efficere.

 

14. Aequivoca causa efficere potest eumdem numero effectum quem efficeret inferior.— Quoad has ergo causas nulla ratio apparet cur negandum sit quin effectus productus ab igne, verbi gratia, in hoc ligno, posset produci idem nurnero a sole, si eidem passo et cum caeteris circumstantiis sufficienter applicaretur. In quo proprie non comparamus causam particularem ad universalem, quatenus universalis causa dicitur quae cum alia particulari operatur, sed comparamus duas causas particulares et proximas operantes per diversas virtutes, formalem, scilicet, vel eminentem. Ex quo etiam obiter intelligitur esse longe diversam rationem de causis totalibus coniunctim vel divisim operantibus, nam huiusmodi duae causae totales quae operantur ut causae particulares et proximae, non possunt coniunctim et simul efficere eumdem numero effectum suis propriis et distinctis actionibus totalibus, etiamsi una sit aequivoca, altera univoca; nam ratio et resolutio facta in superiori puncto aeque in his procedunt; divisim autem optime potest idem effectus procedere ab alterutra istarum causarum, ut dictum et declaratum est.

 

15. Univoca causa non habet pro adaequato obiecto totam speciem suam.— At vero causa univoca non potest habere pro obiecto adaequato suae potentiae activae totam speciem talis effectus, ut D. Thomas notavit I, q. 45, a. 5, ad 1, quia alias talis causa seipsam concluderet sub obiecto potentiae suae naturalis, quod est impossibile; alioqui posset producere seipsam. Neque etiam satis est, si quis respondeat, quantum est ex parte potentiae, posse producere seipsam, tamen ex alia parte repugnare ut illa potentia reducatur in actum respectu sui ipsius, quia ad agendum necessario supponitur causa ipsa iam producta. Hoc (inquam) non satisfacit, quia efficientia ex intrinseca sua natura respicit rem distinctam; ergo et potentia efficiendi natura sua non habet pro obiecto nisi rem a se distinctam; ergo nullo modo continet seipsam sub obiecto suo adaequato, et ideo non potest causa univoca respicere speciem suam ut obiectum adaequatum potentiae suae. Quae ratio non procedit in causa aequivoca, nam, licet haec respiciat adaequate totam aliquam speciem, non reflectitur in seipsam, quia ipsa non est individuum illius speciei, sed altioris ordinis. Hinc ergo suboritur dubium, quam late pateat obiectum potentiae activae univocae; nam cum non sit tota species, nec sit unum individuum tantum illius speciei, ut per se constat, oportet ut sint plura individua illius speciei; quot igitur illa erunt, aut quae est servanda regula in assignando obiecto adaequato talis potentiae? In quo omnes conveniunt non posse designari finitum numerum individuorum, quia potentia activa, quantum est de se, si non corrumpatur aut labefactetur, semper potest aliud et aliud individuum producere. Unde dici potest de se esse indifferentem ad infinita individua syncategorematice successive seu disiunctim. Tamen haec ipsa infinita multitudo potest variis modis intelligi: duo tamen sunt praecipue qui ad rem praesentem spectant.

 

Varii modii assignandi obiectum adaequatum virtuti activae agentis univoci

 

16. Primus.— Unus est si dicamus talem causam posse efficere quodlibet individuum suae speciei extra seipsam. Potestque non improbabilis ratio reddi, nam circa se non potest habere efficientiam propter identitatem; quod si hoc impedimentum tolleretur, nullum esset inconveniens quin talis potentia haberet pro obiecto adaequato totam illam speciem; ergo, cum haec ratio cesset circa omnia alia individua eiusdem speciei, quia omnia alia sunt distincta ab hoc numero agente, verisimile est quodlibet individuum talis speciei concludere sub obiecto adaequato suae potentiae activae omnia individua eiusdem speciei alia a se. Quod si hic modos verus est, evidenter sequitur posse duas causas totales eiusdem speciei divisim efficere eumdem effectum numero. Immo, potius sequitur nullum effectum posse fieri ab una qui non possit fieri ab alia, seipsis reciproce exceptis, nam quaelibet potest efficere aliam, non tamen se. Unde ulterius etiam sequitur quamlibet causam univocam, quantum est ex parte potentiae suae, habere vim ad efficiendum illud individuum a quo ipsa genita fuit, ut Petrum, verbi gratia, habere potentiam ad generandum suum parentem vel etiam avum et quemcumque progenitorem suum, quantum est ex vi potentiae activae; quod videri potest maximum inconveniens omnium quae in hoc modo dicendi excogitari possunt. Neque negari potest quin sequatur, nam omnia illa individua comprehenduntur sub obiecto adaequato talis potentiae, ut supponitur; ergo quantum est ex vi potentiae activae, ac per se loquendo, posset quodlibet illorum producere. Negari tamen facile potet hoc esse inconveniens. De facto enim non potest haec res numero illa individua efficere a quibus ipsa processit et facta est, quia illa individua antecesserunt in esse et fuerunt producta ab aliis causis; tamen, si considerarentur secundum se et nulla conditio repugnans praesupponeretur, nihil obstaret quominus illa individua quae nunc sunt causae aliorum, essent effectus illorum, et e converso.

 

17. Secundus modus.— Alius modus explicandi obiectum adaequatum huius potentiae est si dicamus singulas virtutes activas singulorum agentium determinare sibi certa quaedam individua suae speciei quae tantum efficere possunt, et e converso totam illam seriem individuorum determinare sibi ex natura sua talem causam univocam a qua fieri possint, et non ab alia intra illam speciem. Quae individuorum series in infinitum quidem procedit, nihilominus tamen solum continet peculiarem ordinem aut gregem (ut sic dicam) individuorum dicentium ex se habitudinem ad talem causam; qui ordines individuorum in infinitum intra eamdem speciem multiplicari possunt, nam intra unam speciem non solum possunt esse infinita individua, sed etiam infinities infinita et infinitae individuorum series, quae omnes distincta individua contineant et in singulis in infinitum procedatur. Et iuxta hunc modum aperte sequitur non posse effectum singularem qui ab una causa univoca fit, fieri ab alia, quia individua contenta sub obiecto unius potentiae non continentur sub obiecto alterius.

 

18. Quae difficultates enervent hunc modum resolvendi quaestionem.— Non video autem rationem sufficientem quae reddi possit ex parte talium causarum, cur ita determinent obiecta sua et unaquaeque tendat ad propriam collectionem distinctorum individuorum, sed solum affirmari potest ratione suae individuationis ita esse unamquamque determinatam in agendo. Sicut intellectus Petri, verbi gratia, natura sua est determinatus ad efficiendos tales actus intelligendi numero, quos nullus alius intellectus numero distinctus potest efficere; et idem est de singulis intellectibus; ad hunc enim modum philosophatur illa sententia praedicto modo exposita. Tamen revera non est eadem ratio de potentiis quae actus immanentes eliciunt et de iis quae efficiunt in exteriorem materiam, nam in prioribus potentiis unaquaeque determinatur ad efficiendum tantum in se et ex se, nam hoc est de intrinseca ratione actus immanentis; et quia in diversis subiectis diversi actus numero distincti reperiuntur, ideo unaquaeque harum potentiarum determinatur natura sua ad actus distinctos ab actibus alterius. At vero potentia quae agit in externam materiam, non determinat sibi certum subiectum in quod agat; et ideo agentia numero distincta possunt agere in idem passum numero, vel in diversis temporibus, vel in eodem, vel coniunctam ut causae partiales, vel divisim ut totales; et ideo non est in eis eadem ratio ob quam determinentur ad formam numero distinctas efficiendas, etiam respectu eiusdem passi.

 

19. Quocirca ex parte causae nulla probabilis causa occurrit huius determinationis; nam certe individuatio sola ipsius causae non est sufficiens ratio ut determinetur ad haec individua efficianda potius quam alia; nec etiam ut causae numero distinctae determinentur ad individua numero distincta. Alias eadem facilitate dicere quis posset individuum causam ex vi suae individuationis determinari ad unum tantum individuum efficiendum, praesertim ex eodem subiecto, sicut causa univoca unius speciei determinatur ad effectum unius tantum speciei faciendum. Ex parte vero effectus reddi potest ratio supra tacta, quia unus effectus natura sua postulat unam determinatam causam a qua fiat, quia cum effectus naturalem habeat dependentiam a causa, effectus singularis etiam habet naturalem dependentiam a causa singulari; et ideo etiam ipsa potentia non claudit sub obiecto suo nisi illos effectus qui ab illa possunt naturaliter dependere.

 

20. Prima difficultatis ratio. — Verumtamen hoc etiam principium quod de effectu sumitur, non video qua sufficienti ratione probari possit; et aliunde occurrunt vehementes coniecturae ob quas non videatur admittendum. Primo, quia dependentia effectus a causa univoca est accidentalis, cum sit tantum in fieri et sit separabilis ab ipsa re; nulla est autem ratio ob quam haec res individua determinet natura sua tale accidens; sicut ergo idem subiectum est indifferens ad plures calores numero distinctos et naturaliter recipit illum quem potest efficere agens primo occurrens, ita idem effectus indifferens est ad dependentias sibi accidentarias, quamquam dum fit, naturaliter ac per se fiat per dependentiam quae esse potest ab eo agente quod tunc applicatur.

 

21. Secunda.— Secundo declaratur hoc amplius quia si consideretur entitas ipsius effectus, illa est absoluta, id est, in se non includens respectum, etiam transcendentalem, ad aliquod agens univocum, quia cum non pendeat ab illo essentialiter et in suo esse, non est unde includat in se talem respectum; ergo talis effectus ex vi suae entitatis non postulat dependentiam ab hac numero causa, ut magis connaturalem sibi, quam ab alia.

 

22. Tertia.— Tertio idem effectus numero qui fit a causa univoca, potest per se et connaturaliter fieri a causa aequivoca, non solum prima, sed etiam secunda et creata, si eminenter contineat talem inferiorem speciem, ut paulo antea diximus et probavimus; ergo, comparatione facta inter illas duas causas, univocam et aequivocam, ille effectus singularis non magis determinat sibi ex natura sua emanationem ab una quam ab alia; nam aeque indifferenter potest a qualibet earum fieri, quae primum fuerit sufficienter applicata; ergo, comparatione facta inter causas univocas, non est cur ille effectus determinet sibi ex natura sua dimanationem ab una earum tantum, sed poterit indifferenter a multis, vel a qualibet simili produci. Patet consequentia, tum quia, si connaturale esset omni effectui determinare sibi unam tantum causam, deberet determinare simpliciter unam, vel univocam, vel aequivocam, saltem inter creatas. Tum etiam quia ratio quae videtur movisse alios auctores ut dicerent unum effectum singularem habere naturalem dependentiam ab una causa singulari, scilicet, ut per se et non per accidens videatur ab illo produci, haec (inquam) ratio aeque applicari potest ad causam univocam et aequivocam, quia etiam dici poterit per accidens ab altera earum produci, cum aeque bene posset ab alia fieri, si applicata fuisset; quod si hoc non impedit causalitatem per se eius causae quae de facto applicatur, sive univoca illa fuerit, sive aequivoca, non impedit etiam in causis univocis, sive haec numero applicetur, sive alia. Quod si quis dicat esse disparem rationem in causa aequivoca, quoniam illa eminenter continet totam speciem et consequenter omnia individua eius, respondetur id non referre ad praesentem rationem, in qua consideramus determinationem aut indifferentiam ex parte effectus, non ex parte causae. Si autem effectus natura sua esset determinatus ad dependendum ab una tantum causa singulari, non posset virtute contineai in pluribus causis; quod si ex parte effectus non est haec determinatio, ergo nec ex parte eius repugnat contineri in multis causis et posse a singulis de pendere; ergo non est cur hoc magis verum sit respectu causae univocae et aequi vocae quam respectu causarum univocarum. Maxime si tam prima comparatio quam secunda fiat ad causas creatas; nam, licet causa univoca non contineat totam speciem sicut aequivoca, potest tamen virtute continere quaelibet individua sibi similia et a se distincta.

 

23. Quarto, possumus simul similem rationem sumere ex eo quod unus numero, effectus potest divisim dependere a duabus causis totalibus aequivocis etiam creatis, veI specie vel rumero distinctis, nam quaelibet earum continet eminenter totam speciem inferioris effectus; unde quantum est ex se, potens est ad efficiendum quodlibet individuum illius speciei; et consequenter omne individuum, quod potest fieri ab una illarum causarum, potest fieri ab alia; ergo idem potest esse in causis univocis. Patet consequentia ex supra dictis, quia illud est sufficiens indicium ex parte effectus non repugnare quin naturaliter pendere possit ab hac vel illa causa; nec potest assignari ratio cur ex parte eius magis repugnet in ordine ad causas univocas quam ad aequivocas. Quod si ex parte effectus non est repugnantia; revera, ex parte causarum nulla potest assignari.

 

24. Atque hoc modo habet vim alia ratio quae hic fieri potest, quod idem effectus numero fit ab una causa et conservatur ab alia; hoc enim non habet locum in causa univoca, nam effectus eius non pendet ab illa in conservari per se loquendo; nam cum dicitur conservare in ligno calorem quem produxit, non intelligitur de conservatione directe et per se, sed per accidens, defendendo a contrariis; et ideo mirum non est quod talis conservatio vel potius defensio possit a quolibet agente similis virtutis fieri. In causis vero aequivocis videtur certum, effectum ab una productum posse conservari ab alia, ut lumen huius aeris factum ab hac lucerna conservatur ab alia sufficienter applicata, etiamsi haec statim extinguatur. Neque enim verisimile est fieri subitam et insensibilem mutationem luminis; ergo eadem ratione potuisset una lucerna efficere a principio idem lumen quod alia fecit, si applicata fuisset, tum quia huiusmodi conservatio est vera efficientia et ex se et natura sua posset esse productio; tum etiam quia, nisi hoc lumen contineretur sub obiecto alterius lucernae, non posset ab illa naturaliter conservari; si vero continetur, potest etiam fieri.

 

25. Ex causis vero univocis potest aliquale argumentum ex eo sumi quod una potest intendere eamdem numero qualitatem quam alia inchoavit; ergo etiam potest illam inchoare seu efficere; mirum est enim dicere unam et eamdem qualitatem secundum diversos gradus determinare sibi diversa agentia naturalia alioqui inter se omnino similia. Tandem non videtur verisimile non posse unum angelum efficere in eodem corpore eumdem numero localem motum, vel idem ubi intrinsecum quod alius efficeret, si eodem tempore illud movisset. Et ideo in hoc exemplo etiam auctores contrariae sententiae admittunt eumdem numero effectum posse fieri a diversis causis totalibus disiunctim; sed negant inde sumi sufficiens argumentum ad alios effectus, quia per motum localem non fit in mobili nova entitas absoluta. Sed haec responsio non satisfacit, tum quia, licet per motum localem non fiat nova res absoluta distincta a mobili, fit tamen modus realis absolutus et ex natura rei distinctus a mobili, ex quo non leve argumentum sumitur ad effectum qui sit forma distincta. Tum maxime quia, etiam respectu localis motus et ubi, intercedit vera causalitas efficiens et dependentia per se huius effectus ab hac causa; ergo si hoc non obstat quominus talis effectus possit fieri ab alia causa numero distincta, non etiam obstabit in effectibus qui sunt res vel formae distinctae. Verum est hoc exemplum etiam procedere de causis aequivocis, quia

in motione locali semper motor est causa aequivoca; tamen iam ostendimus ex causis aequivocis sumi argumentum sufficiens ad univocas.

 

Totius quaestionis resolutio affirmativa

 

26. Pensatis ergo utriusque partis rationibus, quamvis neutrae omnino cogant aut demonstrant, tamen hae posteriores maiorem verisimilitudinem prae se ferunt. Quapropter in genere loquendo, dicendum censeo non repugnare eumdem numero effectum dependere a pluribus causis proximis et totalibus disiunctim, seu, e converso (et in idem redit), plures causas posse habere virtutem ut singulae possint per se efficere eumdem numero effectum, quod est certius si utraque vel altera sit causa aequivoca; tamen etiam est probabilius in causis univocis. Oportet tamen nonnulla observare. Primum, supponendum esse effectum vel esse aequalem, vel inferiorem causa; quod ideo adverto quia si vera esset sententia quae affirmat individua eiusdem speciei posse esse inaequalia in perfectione, non oporteret ut quaelibet causa individua in aliqua specie posset efficere omnia alia individua eiusdem speciei propria virtute, sed solum ea quae sibi essent proportionata vel aequalia. Deinde oportet loqui de effectibus omnino similibus in individuo, ut sunt duo calores eiusdem subiecti; nam si effectus, quamvis sint eiusdem speciei, non sint omnino similes, sed (ut ita dicam) heterogenei aliquo modo individualiter, fieri potest ut ob peculiarem conditionem quam singula individua habent, unicam tantum causam naturalem unius ordinis sibi determinent, quod non solum in causis univocis, sed etiam in aequivocis accidere potest. Ut, verbi gratia, species visibiles Petri et Pauli eiusdem speciei sunt (suppono enim utrumque esse album), et nihilominus nec Petrus potest efficere speciem Pauli, nec Paulus Petri, quia illae species, licet sint similes in natura specifica, tamen ex individuatione sua habent proprias habitudines ad distincta obiecta, et ideo voco illas species dissimiles et quasi heterogeneas individualiter, et obiecta illa, licet sint suo modo causae aequivocae talium specierum, tamen non habent virtutem eminentem ad totam speciem, sed unumquodque ad illas species tantum quae ipsum repraesentant. Simile quid conspicere licet in actibus immanentibus, ut supra dicebamus; et idem est de habitibus. Itaque ubi peculiaris ratio seu determinatio intervenit, accidere potest ut causa sit determinata ad aliqua individua unius speciei, et non possit ad omnia; et inde etiam provenire potest ut effectus qui ab una causa fit non possit fieri ab alia numero distincta; absolute tamen illud non repugnat naturis rerum.

 

27. Ultimo est observandum hactenus nos solum explicuisse quid possit fieri ex vi causarum particularium, non vero quid fiat; id enim multo magis incertum nobis est, ita ut non possit aliqua ratione definiri. Nam, licet duae causae particulares habeant virtutem ad eumdem numero effectum efficiendum, tamen actualis determinatio huiusmodi causae ut hoc individuum faciat potius quam aliud a prima causa pendet ut a primaria origine talis determinationis; et ideo, quamvis haec causa nunc applicata hunc singularem effectum efficiat, ad quem a prima causa determinatur, an vero, si alia similis vice illius eodem tempore et loco et circa idem subiectum applicata fuisset, eumdem numero effectum fecisset, non nobis constat. Non quia non sit in illa potentia, quod hactenus egimus, sed quia illa potentia etiam est indifferens ad plura individua et nescimus an in eo casu determinaretur a prima causa ad idem individuum numero faciendum; solum ergo affirmamus posse ita determinari, actualem vero determinationem ex concursu et voluntate primae causae dependere.

 

Satisfit argumentis secundae sententiae ex praecedenti sectione relictis

 

28. Ex his etiam respondendum est ad eam interrogationem quae fiebat in fundamentis secundae opinionis principalis in principio praecedentis sectionis adductis, nimirum, quid agerent duae causae totales in virtute seu in actu primo, si eidem passo simul et aeque applicarentur et iuxta naturam suam agere relinquerentur. Distinguendum est enim, nam vel illae duae causae applicarentur simul et in eodem instanti, vel una prius tempore quam alia. Rursus, vel passum est capax plurium effectuum numero distinctorum, vel unius tantum. Deinde, si effectus sit unus, potest esse indivisibilis, ut est forma substantialis, vel habens latitudinem dimensionum; item potest dependere a causa tantum in fieri, vel etiam in conservari. Primo ergo, si causae simul applicentur et passum sit capax plurium effectuum, efficient illos et unaquaeque suum, et sic cessat omnis controversia; hoc enim modo duo obiecta alba aeque applicata duas species intentionales efficient. Nam in hoc exemplo illae duae causae nec sunt nec esse possunt causae totales eiusdem numero effectus, quia neutrum obiectum potest facere speciem alterias. Unde non existimo posse inveniri exemplum in quo utraque causa possit esse totalis respectu utriusque effectus, et tamen quod passum possit simul utrumque recipere, quia duae formae vel accidentia solo numero distincta et omnino similia non possunt simul esse in eodem subiecto. Si tamen id admittatur iuxta opinionem ponentem plura lumina in eodem aere, etiam dici posset tunc illas causas operaturas ut causas totales, non tamen ambas eumdem effectum, sed unamquamque suum. Quamquam et hoc etiam incertum esset; pendet enim ex determinatione primae causae, quae posset dare concursum vel ad diversos numero effectus vel tantum ad unum et eumdem; tamen, cum illae causae ex illa hypothesi sint tunc aptae ad operandum ut causae totales, verisimile est recepturas naturalem concursum ad sic operandum, et consequenter effecturas diversos numero effectus.

 

29. Supponendo autem subiectum non esse capax nisi unius formae, tunc causae illae simul applicatae eumdem effectum simul efficerent, non tamen ut causae totales, sed ut partiales; non quia ille effectus idem numero non posset fieri a singulis illarum causarum, nec ab altera earum sola, sed ab utraque simul partialiter; incredibile est enim aliquem effectum naturalem determinate sibi natura sua hunc modum dependentiae a multis causis simul, quibus per accidens est sic coniungi ad operandum. Ratio ergo solum est quia ille modus agendi est tunc magis consentaneus naturis rerum, ut supra declaratum est. Quod si effectus sit indivisibilis, non poterit esse perfectior propter coniunctionem duarum causarum; si autem sit capax maioris vel minoris intensionis, interdum erit intensior, quando, scilicet, neutra illarum causarum per se sola potuisset operari secundum totam latitudinem intensionis vel activitatis suae vel propter distantiam [vel ob resistentiam passi], [3] vel ob peculiarem proprietatem suae naturae; quomodo experimur duas lucernas inter se aequales simul efficere intensius lumen in aere quam singulae per se possent efficere.

 

30. At vero, si una talium causarum prius tempore applicetur quam alia, ea statim efficiet totum effectum quem eo tempore vel instanti efficere potest; et tunc magis incertum est quid efficiat altera causa superveniens. Et quidem, si effectus non pendeat in conservari, sed in fieri tantum, et sit indivisibilis vel iam totus productus, clarum est posteriorem causam nihil posse efficere, quia iam invenit factum, et quia iam altera causa nihil facit, sed fecit. Quod si effectus pendeat in conservari, dicunt aliqui periturum effectum qui a priori causa factus fuerat, et novum ab illis duabus simul fore producendum et in futurum conservandam. Sed id incredibile est, quia nulla est ibi causa cur corrumpatur prior effectus, neque etiam est naturae consentaneum ut Deus suspendat concursum, quo conservat illum, nulla superveniente causa corrumpente.

 

31. Alii probabilius dicunt, ab eo instanti in quo posterior causa est applicata, incipere illum effectum conservari a duabus causis simul, qui prius ab una tantum conservabatur, quia non debet esse otiosa, cum ad hoc possit operari. Sed hoc etiam difficultatem habet, quia vel ille effectus incipit conservari a posteriori causa per novam actionem quae ab illa sola manet perseverante etiam priori causa in sua actione; et sic sequitur conservari illum effectum ab illis duabus causis simul ut causis totalibus; quod non admittimus; vel prior causa desistit a sua propria actione, et incipiunt ambae causae habere novam actionem communem qua conservant eumdem effectum; et hoc etiam est difficile, quia nihil est quod cogat priorem causam ut remittat suum influxum, vel ut desistat a priori actione. Neque id potest reduci ad determinationem primae causae variantis concursum suum et determinationem actionis causae secundae, quia non est debitum supervenienti causae quod mutetur actio vel concursus, ut ipsa possit aliquid agere. Quare probabile est in eo casu posteriorem causam nihil effecturam, quia invenit factum quidquid posset facere.

 

32. At vero, si effectus ille esset intensibilis et non esset productus secundum totam latitudinem talium causarum, tunc posterior causa efficeret intensionem eius. Duobus autem modis id intelligi posset, primo, ut prima causa praecise perseveraret in priori actione, posterior vero adderet tot gradus qualitatis; et tunc utraque esset causa totalis alicuius partis (ut ita dicam) seu aliquorum graduum illius effectus; esset autem utraque causa partialis respectu totius effectus, partialitate, at aiunt, non tantum ex parte causae, sed etiam ex parte effectus. In quo dicendi modo solum est difficile, cum agentia illa sint similia et aequalia, ut supponimus, cur illa maior intensio fiat a solo posteriori agente, cum illa actio maioris intentionis perfectior aliquo modo videatur. Neque enim dici potest priorem causam et conservare totam actionem quam prius efficiebat et iuvare supervenientem causam ad intensionem talis effectus, quia per priorem actionem agebat quantum poterat, ergo non potest aliquid ultra agere nisi aliquid de priori actione remittat. Et ideo probabile est in eo casu cessare priorem causam ab actione quam totaliter exercebat, et coniungi posteriori, ut ambae simul et conservent effectum et intensiorem eum reddant. Atque hactenus de causis efficientibus.

 

Brevis resolutio de concursu plurium causarum finalium

 

33. Ultimo facile ex dictis constat quid dicendum sit de finalibus causis; in eis enim multo facilior est resolutio. Nam si sit sermo de fine intrinseco, ille non potest esse nisi unus respectu unius actionis, quia et una actio non potest habere nisi unum terminum totalem, et natura intrinsece et ex se semper tendit ad unum. At vero, si sit sermo de fine extrinseco, quem liberum operans suo arbitrio intendit, aut ille est proximus tantum seu particularis, aut est finis simpliciter ultimus et universalis. Quando est prioris modi, nihil repugnat dari plures causas finales et totales eiusdem actionis, ut experientia constat; nam potest quis facere eleemosynam, tum ut satisfaciat pro peccatis, tum etiam ut Deum honoret et ut proxirno subveniat, ita haec omnia intendendo ut propter singula habeat absolutam voluntatem faciendi illud opus. Et ratio est, quia quando finis est ita extrinsecus respectu actionis vel effectus, non addit intrinsecam entitatem aut modum realem, sed solum subordinationem ad extrinsecam intentionem seu voluntatem agentis, et ideo nullum est inconveniens quod hoc modo procedat eadem actio a multis finibus totalibus. Verum est quod, comparentur non ad actionem externam, sed ad internum actum voluntatis creatae, sic non poterunt duo fines eiusdem rationis, id est, aeque proximi, esse causae totales eiusdem omnino actus, quia respectu actus interioris habent rationem obiecti, si sint fines proximi; non potest autem unus et idem actus internus tendere in plura obiecta totalia. Et ratio est, quia respectu interiorum actuum tales fines non sunt extrinseci, sed intrinseci, cum sint eorum propria ac formalia obiecta, nos autem locuti sumus de finibus extrinsecis; de qua re videri possunt quae scripsimus in I tom. III partis, disp. V, sect. 3. At vero, si fines sint ultimi simpliciter respectu operantis, non possunt esse plures totales respectu eiusdem, etiam ex intentione ipsius operantis, quia de ratione finis sic ultimi est ut omnia referantur in ipsum, et ideo repugnat multiplicari, de qua re multa disputantur a theologis, in I-II, q. 1, a. 5.

 

SECTIO VI

 

UTRUM EADEM POSSIT ESSE CAUSA PLURIUM EFFECTUUM, PRAESERTIM CONTRARIORUM

 

1. Ordo consecutionis inter hanc et praecedentem disputationem.— Comparavimus plures causas ad unum effectum; nunc e converso comparamus unam causam ad plures effectus. Et quia in effectibus contrariis peculiaris eat difficultas, de illis potissimum dicemus, et maxime quia Aristoteles tractando de causis peculiarem de hac re mentionem fecit, dicens posse idem esse causam contrariorum. Potest autem quaestio tractari de pluribus effectibus vel simul vel successive. Et quia in causa materiali, formali et finali res est facilis, de eis prius dicemus, postea de efficienti. Quamquam, quod ad contrarios effectus pertinet, de omnibus possumus sine disputatione sumere non posse unam causam simul causare effectus contrarios, quia includunt repugnantiam, si sumantur respectu eiusdem, ut sumi debent; nam, si sumantur respectu diversorum, iam non sumuntur ut contraria. Quamvis enim sol eodem tempore exsiccet lutum et liquefaciat ceram, non faciet proprie effectus contrarios.

 

Expeditur quaestio in formali causa

 

2. His autem suppositis, de causa formali dicendum est non posse unam causam nisi unum effectum causare; unde a fortiori fit nunquam posse conferre effectus contrarios. Probatur, quia imprimis haec causa non causat nisi praebendo seipsam effectui; ipsa autem tantum est una entitas; ergo ex hac parte semper id quod causat et quod praebet effectui est unum et idem. Rursus causa formalis causat effectum dando complementum in suo esse; ergo etiam ex hac parte una formalis causa semper causat unum tantum effectum. Potestque inductione confirmari, tam in qualibet causa individua et una numero, quam in ea quae est una genere vel specie; nam illa semper constituit eumdem numero effectum, haec eumdem specie vel genere.

 

3. Sed instari potest de anima rationali; in aliis enim, quae a subiecto pendent et ideo de subiecto in subiectum non mutantur, nulla est difficultas; anima vero rationalis eadem numero unitur paulatim diversae materiae; ergo iam habet varios effectus, vel quatenus conservat varias materias vel quatenus cum eis componit diversa composita. Alia instantia esse potest, quod una forma secundum speciem dat effectui unitatem specificam et genericam, cum illa non participet genus illud, ut patet in eadem anima rationali, quae dat homini esse animal, cum ipsa sensitiva non sit. Tertio instari potest, nam Aristoteles de causa efficienti dixit posse idem esse causam contrariorum, quia, sicut praesentia est causa conservationis, ita absentia eiusdem causae est causa corruptionis; ergo pari ratione dicendum cst lumen esse causam formalem contrariorum seu oppositorum, quia, sicut praesentia luminis formaliter causat luminosum, ita absentia causat tenebrosum.

 

4. Ad primum respondendum est ex dictis de principio individuationis hominem physice loquendo semper esse eumdem, nec posse fieri consentanee ad naturas rerum ut eadem anima informet etiam successive materias totaliter diversas. Quod si illas supernaturaliter informaret, adhuc effectus esset idem, quamvis non omnino, magis tamen esset idem quam diversus numero. Nos autem physice loquimur; neque agimus de materia ipsa; quae improprie dicitur effectus formae, sed de ipso composito, quatenus per formam constituitur; de qua re plura dici solent a theologis de resurrectione tractantibus. De secundo argumento multa etiam dicunt philosophi in libris de Anima. Breviter tamen dico physicum effectum unius formae realis esse unum realiter et essentialiter. Quod si in effectu metaphysice distinguantur gradus specifici vel generici, iidem poterunt in forma proportionaliter distingui, ita ut nunquam forma constituat effectum unum genere cum effectibus aliarum formarum, nisi etiam ipsa habeat proportionalem unitatem genericam cum illis formis. Quod in anima etiam rationali verum est; non enim constituit animal nisi in quantum est principium sentiendi, in quo genere convenit cum animabus brutorum, et sub ea ratione vere est anima sentiens. Non est enim de ratione animae sensitivae quod sit materialis; vel si in hoc sensu sumatur illa vox, non est illa forma adaequate constituens animal ut sic. Ad tertium respondetur privationem formae non esse formam ipsam, sed potius oppositum, et ideo illam nullam esse instantiam. De exemplo autem illo causae efficientis infra dicetur.

 

Resolutio quaestionis in causa materiali

 

5. De causa materiali dicendum est unam et eamdem posse esse aliquo modo causam plurium et contrariorum effectuum non simul, sed successive. Probatur, nam eadem materia prima est causa plurium formarum quae successu temporis in ea succedunt et compositorum quae ex eis resultant. In quo partim materia convenit cum forma, partim differt; convenit quidem, quia etiam causat dando seipsam composito. Unde ex hac parte semper confert idem esse effectui, scilicet suum proprium esse potentiale, quod idem semper est, sub quibuscumque formis existat; et ideo effectus non est diversus in ipsa materia, sed in forma. Differt autem materia a forma, quia solum inchoat et quasi praebet fundamentum effectus consummandi per formam, propter quod, etiamsi materia prima in variis effectibus sit eiusdem speciei, nihilominus effectus simpliciter sunt differentes ratione formarum; et ipsae etiam formae vel secundum suum esse, si materiales sint, vel saltem secundum informationem, sunt proprie effectus materiae. Ac deinde materia, quia est commune subiectum, variis formis successive substare potest, cum tamen forma non possit mutare materiam, aut plures, ut sic, successive informare. Et ideo eadem materia numero potest simpliciter esse causa plurium effectuum, successive quidem, non autem simul, quia non potest simul plures formas, saltem totales et adaequatas, recipere. Loquimur autem de materia et forma substantialibus, nam si extendatur sermo ad causam materialem accidentium, potest quidem eadem res simul esse causa materialis plurium effectuum, quia, ut supra dictum est, eadem materia sustentat quantitatem et formam substantialem, et idem subiectum potest simul plura accidentia sustentare, ut per se notum est. De quibus autem accidentibus id sit intelligendum, scilicet, an specie, vel genere, vel numero distinctis, dictum est supra, disp. V.

 

6. Atque hinc facile constat quomodo eadem materia possit successive esse causa contrariorum effectuum; non enim sumimus contraria in omni proprietate, sed prout termini oppositi in motu vel generatione dicuntur contrarii. Sic ergo materia successive est causa tum formae, tum etiam privationis oppositae, eo modo quo privatio potest habere causam; eadem namque materia est causa generationis et corruptionis rei. Unde etiam est causa formarum sibi succedentium in eadem materia, quae, quatenus formaliter repugnant inter se, aliquo modo contrariae dici possunt. Idem autem subiectum accidentium cum maiori proprietate dicetur causa materialis contrariorum effectuum, quia propria contraria circa idem versantur. Immo huiusmodi materialis causa quodammodo potest simul esse causa contrariorum effectuum, saltem in gradibus remissis, quamquam illa ut sic vere contraria non sint.

 

Responsio ad quaestionem quoad causam finalem

 

7. De fine dicendum est eumdem finem vere ac proprie posse esse causam in suo genere et plurium et contrariorum effectuum; plurium quidem et simul et successive; contrariorum vero successive tantum. Haec omnia facile constant ex dictis supra de causa finali, ubi ostendimus plures esse actus seu actiones agentis quae ex eodem fine causari possunt, nimirum, electio mediorum, exsecutio, et ipsa etiam intentio et amor finis. Quas actiones, vel omnes vel earum aliquas, non repugnat fieri simul propter eumdem finem, cum inter se aliquo modo subordinatae sint. Verum est quod comparatae ad finem quodammodo habent rationem unius adaequati effectus. Unde non solum in voluntariis, sed etiam in naturalibus contingit plures actiones fieri propter eumdem finem; nam cum finis generationis sit forma substansialis, propter illam fit non solum generatio ipsa, sed etiam alteratio praecedens. Hoc tamen verum semper est de fine aliquo modo extrinseco vel qui non fit per ipsammet actionem, nam finis ita intrinsecus solum per unam actionem naturaliter fit.

 

8. Ac proportionali modo facile patet quo modo idem finis, nimirum extrinsecus, causa possit esse contrariarum actionum, non quidem simul, id enim repugnat, nisi fiant in diversis subiectis, qua ratione contrariae non sunt. Sed in hoc est considerandum aliud esse loqui de internis actibus qui in ipsa voluntate causantur a fine, aliud de externis actionibus, quae sunt media ad consequendum finem; nam in prioribus non potest idem finis, si proprie ac formaliter idem sit, esse causa contrariorum effectuum, qui vere contrarii sint; huiusmodi enim effectus contrarii sunt amor vel odium, gaudium et tristitia, et similes; non potest autem idem finis movere ad amorem et odium sui, neque simul, neque eodem tempore, et consequenter neque ad alios actus contrarios qui ad hos consequuntur. Dixi autem si proprie ac formaliter idem sit finis, quia si materialiter tantum sumatur, eadem res quae sub una ratione boni movet ad amorem sui, sub aliqua ratione mali poterit movere ad odium. Dixi etiam qui vere contrarii sint, nam idem finis qui movet ad gaudium de sui consecutione, movet ad tristitiam de sui amissione, et sic de aliis; tamen illud gaudium et tristitia non sunt proprie contraria, sicut tristitia de peccato et gaudium de bono opere non sunt formaliter contraria; quin potius, unus effectus ex alio consequitur, si supponatur obiectum. At vero circa ipsas actiones externas idem finis formaliter et secundum eamdem rationem boni potest movere ad actiones contrarias diversis temporibus, ut ex affectu sanitatis nunc excitamur ad motum, nunc ad quietem; semper tamen illa contraria cadunt sub causalitatem finis, ut aliquo modo sunt unum, id est, quatenus conveniunt in ratione boni utilis ad finem consequendum.

 

Tractatur quaestio in efficienti causa

 

9. De causa efficienti non potest eadem generalis esse responsio, sed distinctione opus est. Primum inter causam liberam et naturalem, deinde inter causam per se et per accidens, universalem et particularem; aliterque iudicandum est de pluralitate effectuum, aliter de contrarietate.

 

10. Primo ergo dicendum est omnem causam efficientem, si per propriam causalitatem efficiat, posse successive efficere plures effectus, non tamen eodem modo, nam causa particularis et univoca tantum potest efficere plures effectus numero distinctos causa autem aequivoca etiam specie diversos. Tota assertio inductione potest facile ostendi. Dixi autem si per propriam causalitatem efficiat, quia, quando est efficientia per solam naturalem resultantiam, interdum est causa determinata ad unum tantum numero effectum, ut haec anima rationalis ad hunc numero intellectum vel voluntatem; nec enim possunt aliae potentiae numero distinctae ab hac anima naturaliter dimanare. Dici vero potest id provenire ex eo quod hae potentiae nunquam possunt ab anima naturaliter separari; si tamen de facto separarentur divina virtute et non poneretur aliud impedimentum, statim fluerent aliae potentiae ab eadem anima; atque ita illa virtus activa non est ex se omnino definita ad unum numero effectum. Quod est probabile, quamvis posset in controversiam revocari, quod ad praesens non refert; satis est enim quod principium proprie efficiens non limitatur de se ad unum numero effectum. Et ratio est quia imprimis non est principium intrinsecum, nec confert suum propriam esse reale, sed aliud sibi simile, quod sua virtute efficit; postquam autem uni effectui contulit tale esse, tam integra manet eius virtus sicut antea, per se, ut loquimur; ergo si applicetur materia capax alterius formae numero distinctae, aeque poterit alium effectum efficere. Quod si sit causa quae non indiget materia ad agendum, multo magis id poterit sola sua potestate et voluntate.

 

11. Atque haec ratio communis est omnibus causis, tam univocis quam aequivocis. Verumtamen causae univocae, quatenus tales sunt, determinantur ad unum effectum in specie, quia ratio causae univocae in eo consistit ut efficiat effectum sibi similem in eadem specie; nam, si in altera etiam specie posset efficere, iam esset causa aequivoca. At vero causa aequivoca, cum sit superioris rationis quam effectus, ex se potest esse universalis in causando plures effectuum species, et quo fuerit eminentior et superior in virtute, eo poterit ad plures extendi. Dico autem causam aequivocam posse hanc universalitatem, et non necessario illam habere, quia non video cur repugnet dari etiam causam aequivocam determinatam ad unum effectum in specie, ita ut propter aliquam eminentiam suam, ut verbi gratia, quia natura sua ingenerabilis et incorruptibilis est, vel ob aliam causam similem, non possit producere effectum univocum et sibi omnino similem in specie ultima, possit tamen efficere aliquem effectum inferioris ordinis, unius tamen speciei tantum, eo quod in illo ordine sit virtus nimis limitata et ex infimis. Nullam enim repugnantiam invenio quod aliqua aequivoca causa huiusmodi sit; an vero de facto detur vel omnes se extendant ad effectus specie distinctos, incertum mihi est.

 

12. Neque in hac assertione occurrit difficultas alicuius momenti, nisi ea quae in superioribus tacta est de determinatione causae naturalis ad unum effectum, si ipsa est indifferens ad plures. Nam, cum in naturalibus causis maxime verum habeat illud philosophicum principium: Idem manens idem semper facit idem, quod sumptum est ex Aristot., II de Generat., c. 10, non apparet quomodo idem agens naturale, manens idem, possit determinari ad varios effectus, etiam diversis temporibus, vel certe ad unum ex multis in eodem tempore. Sed ad hoc iam responsum est in superioribus, huiusmodi agens determinari ex concursu aliarum causarum vel circumstantiarum, nec posse aliter per semetipsum determinari. Cum autem dicitur idem manens idem facere idem, subintelligendum est manens idem non tantum in se, sed etiam in concursu et in concausis et circumstantiis ad agendum requisitis; quod aliter contingit in agente libero, prout in superioribus fuse declaratum est.

 

13. Dico secundo: nulla causa efficiens potest simul efficere plures effectus adaequatos suae virtuti; potest tamen efficere plures inadaequatos. Probatur prior pars, quia repugnat effectum adaequatum multiplicari, nam si est adaequatus, est aequalis (ut ita dicam) virtuti agentis; ergo est clara repugnantia quod effectus sint adaequati et sint plures; alias ageret res ultra suam virtutem, et virtus ultra suum adaequatum obiectum. Unde nec Deus ipse potest simul efficere plures effectus adaequatos suae virtuti; potest tamen efficere plures in quocumque numero, etiamsi in infinitum procedatur, quia nullus effectus aut effectuum multitudo adaequata est virtuti ipsius. Atque eadem ratione proportionali virtus finita potest ita esse superior respectu unius dumtaxat effectus, ut non adaequetur quantum ad efficacitatem quam simul et eodem tempore potest exercere; tunc ergo poterit simul efficere plures effectus suae virtuti inadaequatos usque ad eam multitudinem quae adaequata sit efficacitati virtutis; nam virtus finita semper in hoc habebit aliquem terminum, eo quod finita sit. Atque ex hoc principio docent philosophi et theologi non posse hominem vel etiam angelum intelligere simul plura ut plura, posse tamen per modum unius; quod breviter hunc habet sensum, scilicet, per modum unius effectus adaequati, de quo alias. Potest autem notari differentia quoad hanc pluralitatem effectuum inter agentia libera et naturalia; nam agens liberum per se et ex intentione sua et libertate potest determinari ad plures effectus, si sub virtutem suam cadere possunt; at vero agens naturale intra sphaeram activitatis suae naturaliter et eodem modo agit; quia vero contingit intra illam sphaeram esse distincta subiecta, ideo ex illis plures etiam efficit effectus; quomodo unus ignis potest plures efficere calores in diversis subiectis, si intra sphaeram activitatis eius contineantur.

 

14. Tertio dicendum est solum agens liberum per se ac proprie posse efficere contrarios effectus, vel successive in eodem vel simul et disiunctim etiam in eodem, vel simul atque coniunctim in diversis. Haec sumitur ex Philosopho, IX Metaph., text. 3, ubi hoc sensu ait proprium esse rationalium potentiarum posse in opposita. Et constat etiam ex iis quae diximus supra de causis libere vel naturaliter agentibus. Et breviter declaratur, nam haec opposita sumi possunt vel privative, vel contrarie; quae correspondent duobus modis seu partibus libertatis, scilicet, quoad exercitium vel quoad specificationem. Priori ergo modo clarum est solum agens liberum ut sic posse in opposita, per se loquendo, id est, positis omnibus requisitis ad agendum; potest enim et amare et non amare et in universum operari ac non operari. Agens autem naturale tantum potest operari, si requisita adsint; si vero non adsint, tantum potest non operari; et ideo solum per accidens dicitur posse huiusmodi opposita, scilicet, ex defectu alicuius rei necessariae ad operandum. Quam differentiam docuit Aristoteles, IX Metaph., c. 9, his brevissimis verbis: Potentiae omnes contradictionis sunt, quaecumque, scilicet, secundum rationem, utique per se et ex virtute sua; unde subdit: Irrationales vero, eo ipso quod adsunt et absunt, contradictionis erunt eaedem, id est, quia vel ipsaemet possunt applicari et non applicari, vel materia necessaria aut alia ad agendum requisita. Qui locus Aristotelis notatione dignus est, nam ex eo plane colligitur definitio facultatis liberae supra a nobis exposita. Unde agens liberum non solum dicitur causa suae operationis, sed etiam carentiae operationis, quando libere illam habet, quia nimirum non ex defecto, sed ex potestate sua, quam habet ad suspendendam suam actionem, causa est talis carentiae actionis. Neque necesse est ut haec causalitas sit per positivum et realem influxum, sed per suspensionem influxus ex potestate ipsius causae, nam causalitas debet esse proportionata effectui; cum ergo effectus sit privativus, non debet causari per influxum positivum, sed per suspensionem influxus, quae sit in potestate ipsius causae; naturalis autem causa non ita proprie dici potest causare privationem suae operationis, quia revera illa privatio non provenit ex potestate eius, sed potius ex impotentia seu ex alio defectu.

 

15. Atque in hunc modum intelligendum puto quod Aristoteles ait de gubernatore navis, eumdem esse causam contrariorum; quia sicut praesentia eius est causa conservationis, ita absentia est causa submersionis ipsius navis. Non enim de sola absentia et praesentia gubernatoris navis id intelligendum est, nam hoc modo non assignaretur idem causa contrariorum, sed causae contrariae contrariorum effectuum; quia absentia et praesentia contrariae inter se sunt, sicut conservatio et submersio navis; intelligendum est ergo de ipsomet gubernatore, qui et per praesentiam est causa conservationis et per absentiam dicitur causa submersionis navis. Quod in tantum verum esse potest in quantum ipsemet gubernator est causa suae absentiae, sicut et praesentiae, nam si ipse non esset causa suae absentiae, non censeretur causa detrimenti seu submersionis inde subsecutae. Est autem animadvertendum causalitatem illam quae dicitur esse per absentiam, si consideretur respectu privationis seu carentiae actionis, qualis est non defendere aut non gubernare navem, sic esse posse causalitatem per se, etiam physicam, eo modo quo inter privationes intercedere potest, quia est ordo per se unius ad aliam. At vero respectu effectus positivi inde subsecuti, qualis est demersio navis, illa tantum est causa per accidens, physice loquendo, nam causa per se sunt venti, etc. Moraliter autem dicetur gubernator causa per se, si potuit et tenebatur adesse et gubernare navim, ut latius in scientia morali tractatur. Quapropter ille modus tribuendi effectus contrarios eidem causae praesenti vel absenti, proprie ac per se loquendo, in solis causis moralibus locum habet; sol enim non ita proprie dicetur causare tenebras sua absentia, quia ipse non est causa absentiae suae; unde licet tenebrae sequantur ex absentia, non tamen ex causalitate solis, sed eius qui absentiae illius causa fuit.

 

16. Posteriori modo contrarietas proprie est inter effectus positivos vel formas repugnantes; et hoc etiam modo agens liberum per se et propria virtute et positis omnibus requisitis ad agendum potest efficere effectus contrarios, vel eliciendo illos per potentiam liberam, quo modo potest vel amare vel odio habere, vel imperando illos, quomodo potest homo vel assentire vel dissentire eidem rei propositae, et medicus (quod est exemplum Aristotelis) potest eadem medicinae arte sanare aegrotum, vel interficere. Atque ita potest efficere contraria tribus illis modis supra positis, scilicet, vel suecessive circa idem, nam potest nunc amare, postea odisse eamdem rem; vel pro eodem instanti, et circa idem, non tamen coniunctim, sed divisim, quia potest in eodem instanti vel amorem vel odium exercere; utrumque autem simul repugnat; unde coniunctim et pro eodem instanti solum hoc potest circa diversa, ut potest medicus simul applicare uni medium salubre, alteri nocivum. Sic igitur causa libera per se et propria virtute potest actus vel effectus contrarios operari. Secus vero est in causa naturaliter agente, quia est natura sua determinata ad unum, et ideo per se non potest contraria efficere. Et licet interdum contrarii effectus videantur ab eadem causa naturali provenire ob eminentem virtutem eius, tamen vel non fiunt circa idem et eodem modo dispositum, sed circa diversa diversimode affecta, et ita non fiunt proprie ut contrarii sunt, quomodo sol exsiccat lutum et liquefacit ceram; vel unus fit per se, et alius per accidens, ut de effectu per antiperistasim in superioribus diximus; vel certe talis causa non efficit se sola utrumque contrariorum, sed concurrentibus aliis causis et dispositionibus; sic enim sol ad varias et repugnantes formas in his inferioribus concurrit; de quibus fere omnibus in superioribus diximus, et de speciali difficultate quae in motu cordis esse videtur, dictum est disputatione XVIII.

 

17. Solum contra priorem partem potest obiici quod Aristoteles, IX Metaph., text. 3, significat etiam potentias rationales non posse per se in utrumque contrariorum, sed in unum per se, et in aliud per accidens. Verumtamen, ut ibi adnotavimus, illud per se et per accidens ibi non sumuntur in ea significatione qua distinguunt causam praeter intentionem et praeter proprium influxum et virtutem operantem a causa per se, sed prout distinguunt primariam et secundariam inclinationem virtutis operantis; et voluntas dicetur hoc modo per se amare, per accidens autem odisse, non quia non per se et proprio influxu eliciat actum odii, sed quia prosecutio per se primo convenit potentiae appetitivae, fuga vero ex consequenti et quasi per accidens, id est, ratione alterius.



                [1] informatione alit. ratione.

                [2] generans alit. genitum.

                [3] vel ob resistentiam passi add.