Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Febrero de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XXIV

 

DE ULTIMA FINALI CAUSA, SEU ULTIMO FINE

 

Quae sit hic ratio agendi de materia huius disputationis.– Quamquam disputatio de ultimo fine propria sit philosophorum moralium, tamen non potest metaphysica, quae suprema sapientia naturalis est, illam omnino praetermittere; quia, sicut in aliis generibus causarum primas causas contemplatur, quod hactenus praestitimus, ita et in hoc. Unde et Aristoteles, II Metaph., c. 2, hanc rem attigit, dum probavit non dari processum in infinitum in finibus, et XII Metaph., primo motori attribuere videtur rationem finis ultimi. Itaque moralis philosophus de fine ultimo disputat in ordine ad mores hominum et ad media quibus comparandus est; metaphysici vero est agere de ultimo fine, quatenus primam rationem causandi in hoc genere obtinet, et quatenus ab eo pendet omnis causalitas aliorum finium, et consequenter quatenus ab eo pendent omnia entia quae per causalitatem esse participant; ac denique quatenus esse finem ultimum attributum est primi entis. Duo igitur breviter de hoc fine ultimo explicabimus. Primum, an sit simulque an unus sit et quis sit. Deinde, quem influxum habeat in hac ratione causandi.

 

SECTIO PRIMA

 

AN POSSIT SUFFICIENTER PROBARI RATIONE NATURALI DARI ALIQUEM ULTIMUM FINEM, ET NON DARI PROCESSUM IN INFINITUM IN CAUSIS FINALIBUS

 

1. Duplex modus ultimi finis.– Duobus modis, ut in superioribus diximus, potest intelligi aliquem finem esse ultimum, scilicet, vel secundum quid tantum, seu in aliqua serie mediorum seu respectu alicuius intentionis et electionum quae ab ea procedunt, vel simpliciter et respectu rerum omnium quae in finem ordinari possunt; hic praecipue agimus de fine ultimo hoc posteriori modo, quia in eo sita est praecipua huius rei difficultas; tamen, ut a clarioribus procedamus, praemittemus aliqua de priori modo finis ultimi.

 

Resolutio de fine ultimo tantum secundum quid

 

2. Dico ergo primo: in omni serie seu intentione et actione propter finem, necessario dandus est aliquis finis ultimus, vel negative, id est, qui ad alium finem in illa serie seu ex vi illius intentionis non ordinetur, vel etiam positive secundum quid, seu in illa serie, quia, nimirum, omnia quae ad illam pertinent, ad talem finem referuntur et ibi sistunt. Atque in hoc sensu impossibile est dari processum in infinitum in his finibus. Hanc conclusionem praecipue intendit Aristoteles, lib. II Metaph., et ex ultima parte necessario inferuntur reliquae. Nam si procedendo ab electione primi medii versus finem non proceditur in infinitum, sistendum necessario est in aliquo, ultra quem non tendat intentio; ille ergo erit finis ultimus in illa serie, et negative, quia talis finis ad alium non ordinatur, alias in eo non sisteretur; et positive, quia in illum referuntur omnia quae ad illam seriem pertinent, cum omnia propter illum appetantur; nam si quid non propter illum appeteretur, non pertineret ad illam seriem, sed quasi per accidens adiungeretur. Ut, verbi gratia, respectu medici et in serie curationis, sanitas hominis est finis ultimus negative, quia illa est per se intenta et ultra illam non progreditur intentio medici, ideoque, illa consecuta, cessat actio; est etiam finis ultimus positive, quia ad illam referuntur omnia quae sunt illius artis, ut instrumenta ad medicamenta conficienda, medicamenta ad temperandum vel evacuandum humorem, et hoc tandem ad ipsam sanitatem. Quod si aliquis fortasse medicamentum etiam sumat, vel propter delectationem, vel propter nutrimentum, iam ille finis non pertinet ad seriem curationis, sed ad aliam intentionem per accidens cum alia coniunctam.

 

3. Superest ut ultimam partem conclusionis probemus, quam late demonstrat Aristoteles, citato loco; facile autem in hunc modum formari potest demonstratio. Nam imprimis, descendendo ab intentione finis ad electionem vel exsecutionem mediorum, necesse est ut tandem sistat electio in aliquo medio quod sit primum in exsecutione et ultimum in ordine intentionis, quia alias nunquam posset actio inchoari et ita frustranea esset omnis electio, quia semper procederetur ab una electione in aliam, et numquam perveniretur ad usum, et ita tolleretur omnis actio. Unde quantum est evidens experientia inchoari a nobis inquisitiones finium per media, tam est evidens in progressu finis ad media sisti in ultimo, seu primo medio. Rursus, quod ab hoc primo medio versus finem tendendo non possit infinitum procedi, probatur primo, quia impossibile est omnia quae in illa serie appetuntur, propter aliiud appeti; ergo sistendum est in aliquo quod appetatur propter se; ille ergo erit finis ultimus in illa serie Nam in illa particula, propter se, includitur negatio propter aliud, quae negatio etiam in antecedenti supponitur dum assumimus non posse omnia obiecta, seu omnes fines contentos in una serie, propter aliud appeti vel in aliud ordinari.

 

4. Hoc autem antecedens probatur, nam sumo totam finium et mediorum collectionem (sive enim haec finita set, sive infinita, potest tota simul concipi); de illa ergo interrogo an propter se appetatur, vel propter aliud; non potest dici hoc posterius, alias extra totam collectionem esset aliquid, quod involvit contradictionem; ergo dandum est primum; ergo necessario intra illam collectionem sistendum est in aliquo quod propter se appetatur. Nam cum incipiendo a primo medio, illud eligatur propter secundum, et secundum propter tertium, et sic deinceps, nisi sistatur in aliquo fine propter se intento, non poterit tota collectio propter se appeti, quia neque ratione omnium vel singulorum quae in illa sunt, cum multa ac fere omnia propter aliud appetantur; nec ratione alicuius, nisi aliquid admittatur propter se intentum; necessario igitur hoc admittendum est.

 

5. Obiectioni satisfit.– Dicetur fortasse illam collectionem nec propter se appeti, nec propter aliud, quia non tota per modum unius intenditur, sed per partes (ut ita dicam), id est, amando singula ex contentis in illa collectione; atque ita dicitur solum appeti amando unum propter aliud. Unde etiam concedetur quod, licet collectio eorum quae amantur unum propter aliud semper sit finita, quia procedendo ab uno in aliud non potest in infinitum pertransiri, nihilominus fines appetibiles in illa serie non sunt finiti, sed in infinitum procedunt, et ita non sistit in aliquo ultimo et propter se appetibili.

 

6. Sed contra hoc evidenter procedunt rationes Aristotelis. Prima, quia hoc modo nunquam posset inchoari intentio, nam haec inchoanda est ab aliquo quod sit primum in intentione; hoc autem nullum esse potest, si illo modo in infinitum proceditur. Nam vel illud, quod est primum in intentione amatur propter se, et sic cessat processus; vel amatur propter aliud et sic non potest esse illud primum in intentione, sed illud aliud propter quod amatur; ergo si semper proceditur ab uno amato propter aliud, in illud aliud propter quod amatur, nunquam dari potest primum in intentione: ergo nec dabitur prima intentio; ergo nunquam poterit intentio inchoari, quia non inchoatur nisi ab aliqua prima.

7. Secunda ratio (et fere in eamdem redit), quia sic tollitur causalitas finalis. Patet sequela, nam finis intermedius non causat nisi in virtute prioris et dependenter ab illo, ut praecedenti etiam disputatione declaratum et probatum est; ergo si in infinitum proceditur ab uno in alium priorem, et nunquam pervenitur ad finem primum in intentione, non poterunt omnes intermedii quidquam causare, cum omnes pendeant ab illo primo et ille nunquam causet, vel non sit; necessario ergo veniendum est ad aliquem qui sit primus in causando in hoc ordine quem nunc ultimum vocamus in exsecutione, quia in processu mediorum iIlic sistit inquisitio. Et declaratur haec ratio, ne quis putet in ea peti principium supponendo dari primum finem; non enim supponitur, sed probatur esse necessarium, si futura est causalitas finalis. Declaratur autem fere argumento in principio facto; nam sumo totam seriem finium collective: vel illa est dependens in causando finaliter ab alio fine, et hoc est impossibile, alias iam non sumeretur tota collectio; et praeterea quia iam tota illa non posset causare, nisi innixa alteri, a quo pendere dicitur; de quo eadem redit quaestio, nam si ille finis dicatur esse independens, ille est ultimus quem inquirimus; dependens autem poni non potest, alias comprehensus esset in priori collectione. Si autem tota collectio est independens in causando finaliter, necesse est intra illam esse aliquem finem independentem ab alio priori in causando finaliter; impossibile est enim omnia contenta in collectione esse dependentia et totam collectionem esse independentem, et eadem ratione impossibile est inchoari causalitatem, nisi in collectione causarum subordinatarum aliqua sit independens. Quem discursum latius prosequemur infra in causis efficientibus, demonstrando Deum esse.

 

8. Tertia ratio Aristotelis et optima est, quia dum dicitur omne medium appeti propter aliud et nunquam perveniri ad aliquid propter se amabile, destruitur ratio boni, quod per se constat esse absurdissimum. Sequela patet, quia bonum utile ad aliud solum est bonum secundum quid et solum fit appetibile ratione alterius ad quod est utile; ablato autem eo quod est tale simpliciter, necesse est tolli illud quod solum est tale secundum quid, praesertim cum solum sit tale per habitudinem ad alia. Ablato ergo fine propter se appetibili, aufertur bonum simpliciter, quod est per se bonum, et consequenter etiam aufertur bonum secundum quid, quia iam non habet unde sit bonum, neque unde reddatur appetibile. Unde aperta est repugnantia dicere unum esse appetibile propter aliud, et hoc deinceps propter aliud, nullo existente appetibili propter se. Alias rationes habet Aristoteles, tum citato loco, tum I Ethic., c. 2; sed haec sufficiunt, nam res etiam est satis clara.

 

Resolutio de ultimo fine simpliciter

 

9. Dico secundo: etiam datur aliquis finis ultimus simpliciter respectu omnium rerum et particularium finium et coordinationum eorum, qui est ipsemet Deus. Haec assertio in doctrina fidei est certa, quam tradit D. Thomas, I, q. 44, a. 4, et q. 103, a. 2; et cum eo caeteri theologi ex illo Prov., 16: Omnia propter semetipsum operatus est Dominus; et Apoc., 21 et 22: Ego sum Alpha et Omega. Idemque tradiderunt sancti Patres, praesertim Dionysius, c. 10 De Divin. nom.; et D. August., lib. I De Doctr. Christ., c. 23, et lib. XIX de Civit., a principio, et ex philosophis id attigit Arist, XII Metaph., c. 10, et lib. de Mundo ad Alex., et Plato in Timaeo, et lib. IV de Legib., et Trismegist. in Pimand.

 

10. Difficultas autem est an possit evidenti ratione demonstrari hunc finem ultimum esse unum respectu rerum omnium. Nam ex his demonstrationibus quibus probatur non dari processum in infinitum in finibus, non potest satis concludi dari hoc modo aliquem finem ultimum universalem seu communem, in quem omnia referantur, et ipse non in alium; nam unaquaeque res potest in suum finem proprium ultimate tendere, et ita in nulla serie dabitur processus in infinitum in finibus, etiamsi nullus detur finis ultimus communis omnibus.

11. Respondetur aliud esse quaerere an detur aliquis finis ultimus communis in quem omnia ordinentur, aliud vero an res omnes et singulae illum finem intendant ac quaerant. De hoc posteriori puncto dicemus in sectione sequenti; nunc solum de priori sensu agimus. Et in eo dicimus esse evidens ratione naturali dari unum finem ultimum rerum omnium, idque colligi ex illo principio, quod non datur progressus in infinitum in finibus, adiunctis aliis duobus supra etiam demonstratis, nimirum, dari unum principium primum effectivum rerum omnium et illud operari propter finem. Ex quibus ita concluditur ratio. Primum principium efficiens rerum omnium propter aliquem finem illas produxit, conservat ac regit, et in eius intentione non datur processus in infinitum; ergo propter aliquem finem ultimum haec omnia operatur; ille ergo finis ultimus, quem primum agens intendit, est unus, et consequenter est finis ultimus simpliciter rerum omnium. Probatur haec ultima consequentia, caetera enim clara sunt. Quia non potest Deus plures ultimos fines et suae intentioni adaequatos in suis operibus intendere; nam etiam homo non potest hoc modo plures fines ultimos intendere, ut I–II, q. 1, a. 5, demonstratur; multo ergo minus Deus, quia intendere plures fines non ad perfectionem, sed ad imperfectionem potius pertinet.

 

12. Dices esse longe diversam rationem de homine et de Deo; nam homo intendit finem ultimum ut finem suum, in quo suam beatitudinem et sufficientiam bonorum omnium collocat, et ideo fieri non potest ut homo simul intendat duos ultimos fines completos; nam si neutrum sine altero sibi sufficere existimat, neuter est finis ultimus completus; si autem unum ex illis amat ut sufficientem, alter non potest habere rationem finis ultimi. At vero Deus, dum operatur propter ultimum finem, non operatur propter ultimum finem suum, sed earum rerum quas creat; nam in superioribus est ostensum esse differentiam inter voluntatem creatam et divinam, quod in voluntate creata actus ipse voluntatis ordinatur, ut ad finem, ad obiectum quod amat; in voluntate autem divina minime, sed una res volita ordinatur in aliam ut in finem: Sic igitur non repugnabit Deum intendere plures ultimos fines earum rerum quas extra se vult et operatur, quia respectu diversarum rerum nihil repugnat dari diversa bona in quibus earum ultima perfectio et quasi felicitas consistat. Sicut possunt plures homines plures fines ultimos intendere, licet unus non possit. Nam ita se habet Deus intendendo pluribus rebus fines earum. Unde confirmatur; nam res, quarum Deus fines intendit, sunt diversarum rationum et naturarum; ergo habere etiam possunt varios fines ultimos sibi proportionatos; ergo et Deus potest illos fines, ut plures sunt, variis rebus intendere.

 

13. Dicet aliquis Deum non intendere rerum varietatem et distinctionem nisi in ordine ad aliquid unum, verbi gratia, complementum universi vel aliquid simile, et ideo necessarium esse ut in procreatione rerum quantumvis distinctarum unum finem ultimum intendat. Sed hoc non satisfacit. Primo, quia non est adeo evidens Deum intendere res omnes creatas ad unius compositionem vel complementum; nam, licet in corporalibus ita appareat, de spiritualibus non ita potest ratione probari, maxime si spiritualia cum corporalibus comparentur, et praecipue si Deus plures mundos produxisset, prout potuit. Secundo, illud non satis est ut omnia dicantur habere unum finem ultimum simpliciter, tum quia ipsa unitas et constitutio universi est quid valde imperfectum ut ad illud dicantur omnia sicut ad finem ultimum ordinari, tum etiam quia ipse ordo rerum universi ordinatur ad singularum rerum vel specierum conservationem et omnia corporalia ordinantur aliquo modo ad hominem, ut etiam Aristoteles agnovit, I Polit., c. 5.

 

14. Quapropter non potest aliter tota haec demonstratio concludi, nisi demonstrando ultimam partem conclusionis, nimirum, hunc ultimum finem quem primum efficiens intendit in suis actionibus, non posse esse aliquid aliud a seipso; nam hinc evidenter sequitur res omnes procreatas, quantumvis inter se diversas, sicut uniuntur in uno primo principio, ita etiam uniri in uno ultimo fine, etiamsi fingamus aliquas earum ita esse constitutas ut inter se una ad alteram, vel plures ad unam aliquam extra Deum ordinentur. Prima autem propositio assumpta probatur, quia id quod est unicuique agenti finis potissimus suarum actionum, est illi optimum et maximum bonum, praesertim si ordinata sit et recta intentio, ut docuit Arist., I Ethic., c. 7; sed primo agenti nihil est optimum et maximum bonum, nisi eius intrinseca bonitas; ergo respectu illius nihil potest esse ultimus finis actionum et effectuum eius, nisi ipsemet ratione suae bonitatis; ultimus enim finis est potissimus in omni intentione et actione. Praeterea, quia ratio causae finalis perfecta est et de se pertinet ad perfectionem simpliciter; ergo convenit Deo in summo gradu perfectionis, tum quia omnis perfectio simpliciter est in Deo in summo gradu, tum etiam quia, cum bonitas sit ratio causandi finaliter et Deus sit summum bonum, necesse est ut rationem et perfectionem finalis causae in summo habeat. Sicut autem summa perfectio in ordine efficientium est quod sit primum et universalissimum, ita in ordine finium, quod sit ultimus et universalissimus; ergo talis perfectio necessario tribuenda est Deo. Praeterea omne agens, in quantum agens, operatur aliquo modo propter seipsum, atque ita est finis suarum actionum; ergo et primum agens omnia operatur propter se; ergo est finis omnium, cum omnia sint ex actione et effectione eius; non est autem finis non ultimus, nam is semper est in suo ordine imperfectus; ergo est finis ultimus. Tandem huc tendit illud axioma, quod ordo finium est iuxta ordinem agentium; nam agens, quo perfectius vel universalius, eo intendit perfectionem vel universaliorem finem; Deus autem est perfectissimum et universalissimum agens; ergo intendit perfectissimum et universalissimum finem. Legatur D. Thomas, III cont. Gent., c. 17 et 18.

 

15. Ad obiectionem ergo superius factam respondetur, quamvis Deus non agat propter se ut propter finem suum, sed suorum effectuum vel actionum, nihilominus non posse habere nisi unum finem ultimum omnium earum, non quia illum finem quaerat ut satietur et in eo habent sufficientiam bonorum omnium, sed potius quia supponitur habens in se sufficientiam bonorum omnium et summam bonitatem ac perfectionem, a qua sola primo moveri seu invitari potuit ut alias benefaceret propter seipsum. Unde, licet verum sit ex ipsis rebus quas creat, quasdam ordinare ad alias ut ad fines, vel potius omnes ita inter se connectere ut aliae aliis vicissim deserviant, atque hoc modo sub ipso Deo assignari possint alii fines communes vel universales ad quos singulae creaturae, praeter privatos fines, ordinantur ab ipsomet creatore, et praesertim ad ordinem vel pulchritudinem universi, tamen simpliciter nullus extra Deum potest dici finis ultimus in quem divina intentio seu actio tendit. Adeo ut dixerit D. Thomas, q. 3 de Potent., a. 15, ad 14, ipsam etiam communicationem divinae bonitatis non esse finem ultimum, sed ipsammet divinam bonitatem, quia communicatio bonitatis divinae quid creatum est, unde ipsa etiam refertur in bonitatem increatam, ex cuius amore Deus se communicare voluit, non quia el sit commodum aut utile, sed quia ipsam deceat, sitque suae bonitati consentaneum. Addit vero ibidem D. Thomas Deum non agere ex appetitu finis ultimi, sed ex amore sui, quia non agit ad consequendum finem ultimum, sed ad communicandam bonitatem eius. Quod quidem est verum respectu ipsiusmet Dei, quia, ut saepe diximus, non agit propter se ut propter finem suum; tamen respectu creaturarum dici etiam potest Deum operari ex appetitu finis, id est, appetens ut creaturae seipsum ut finem consequantur.

 

16. Deus ultimus creaturarum finis obiectivus, non formalis.– Ex quo etiam intelligitur, cum in praecedenti disputatione distinxerimus duplicem finem, obiectivum et formalem, Deum non dici ultimum finem formalem, sed obiectivum creaturarum, vel proprie vel late de obiecto loquendo, iuxta ea quae dicemus sectione sequenti. Et ratio est quia finis formalis non est ultimus simpliciter, cum in obiectivum ordinetur, ut supra ostensum est. Item, quia, licet Deus sit summum bonum, tamen creaturae non assequuntur illud nisi quatenus aliquo modo illud participant; unde assecutio illius boni summi, quae finis formalis dicitur, semper est aliquid creatum. Unde obiter solvitur quaedam obiectio supra facta, nimirum, quomodo tanta rerum ac naturarum varietas possit ad eumdem ultimum finem ordinari; ratio enim est quia ille non est finis ut assecutio, sed ut bonum assecutum; res autem diversae habent diversitatem in modo assequendi finem illum quamvis in eodem fine ultimo conveniant, sicut conveniunt in eodem primo principio, differunt tamen in modo aut gradu emanationis ab ipso.

 

17. Actionum Dei finis cui, ipse Deus.– Tandem intelligitur ex dictis, quod, licet respectu creaturarum Deus sit finis ultimus obiectivus, cuius gratia vel creatae sunt vel ipsae operantur, tamen respectu actionis ipsius Dei est ultimus finis cui; nam illi creantur vel aguntur omnia, vel potius sibimet creat et efficit omnia. Omne enim agens habet rationem finis cui respectu suae actionis, sive per eam quaerat commoditatem suam, ut communiter agunt agentia creata, vel tantum communicationem et manifestationem suae bonitatis, ut Deus.

 

SECTIO II

 

UTRUM FINIS ULTIMUS PER SE AC PROPRIE CONCURRAT CUM OMNIBUS FINIBUS PROXIMIS AD FINALITER CAUSANDUM, ET CONSEQUENTER AN OMNIA AGENTIA IN OMNIBUS ACTIONIBUS SUIS FINEM ULTIMUM INTENDANT

 

1. Explicatur titulus quaestionis.– Quaestio haec intelligenda est de ultimo fine simpliciter seu universali; nam de illo qui tantum est ultimus in aliqua serie, iam supra ostendimus ipsum esse qui immediate influit finaliter in omnes effectus vel actiones ad illam seriem per se pertinentes. Immo diximus huiusmodi finem esse totam rationem causandi, ita ut media vel fines intermedii nullam propriam causalitatem finalem habeant, nisi quatenus substant, vel quasi informantur ab hoc fine. De fine vero ultimo simpliciter est specialis quaestio, an influat cum omnibus finibus particularibus ad causalitates eorum per se et immediate, per modum causae universalis in eo genere, ad eum modum quo prima causa efficiens in genere efficientis causae concurrat per se et immediate cum omnibus causis efficientibus particularibus.

 

Argumenta in partem affirmantem

 

2. Et videtur quidem omnino ita esse dicendum: primo, quia ratio causae finalis tam perfecte et universe convenit Deo in suo genere, sicut ratio efficientis in suo; ergo, sicut ratio primi efficientis ita convenit Deo ut omnia ab ipso pendeant per se et immediate in causando efficienter, ita ratio primi seu ultimi finis convenit Deo cum hac perfectione et universalitate, ut ab ipso in causando pendeant per se et immediate omnes particulares fines. Nec satis est si quis dicat causalitates particularium finium pendere quidem immediate a Deo, non tamen in genere finis, sed in genere efficientis, sicut de materiali et formali causa superius diximus; non (inquam) hoc est satis, quia causalitas materialis et formalis includunt imperfectionem, propter quam a Deo in suo genere exerceri non possint, et ideo concursus Dei ad illas causalitates est per efficientiam; at vero causalitas finalis ut sic formaliter nullam imperfectionem involvit, et ideo tam immediate ac per se potest Deo convenire circa omnem actionem et causalitatem, sicut causalitas effectiva; ergo aeque illi convenit, nam quidquid perfectionis simpliciter in Deo intelligi potest, illi inest. Unde confirmatur, nam sicut est ordo per se inter cauam efficientem proximum et primam, ita inter finem proximum et ultimum; nam, sicut proxime efficiens causa habet entitatem et vim efficiendi participatam a prima, ac propterea dependentem ab illa, ita finis proximus habet bonitatem, per quam finaliter causat, participatam a summa bonitate finis ultimi; ergo aeque pendet ab illo quoad causalitatem in suo genere.

 

Argumenta pro negativa parte

 

3. In contrarium autem est, quia neque in propriis agentibus propter finem, ut sunt intellectualia, neque etiam in inferioribus videtur intervenire per se et immediate huiusmodi influxus ultimi finis in omni finali causalitate. Probatur prior pars, quia in agentibus per intellectum, finis non habet causalitatem, nisi cognitus sit ab eo qui propter finem operatur; sed haec agentia operantur propter finem particularem, quando nihil omnino cogitant de fine ultimo universali; ergo tunc finis particulares causat finaliter sine actual influxu per se ac inmediato ipsius finis ultimi in illo genere causae. Et confirmatur ac declaratur amplius: nam causalitas in genere finis per motionem metaphoricam; ergo, ut Deus concurrat immediate per modum ultimi finis et in genere causae finalis necesse ut metaphorice simul moveat, seu ut mephorica motio quae est a fine particulari sit etiam immediate ab ipso, ut talis est; hoc autem esse non potest, nisi ipse cognitus, ut constat ex supra dictis de metaphorica motione; ergo. Et sane ipsa experientia hoc satis suadere videtur; nam quando homo movetur a sanitate, ut illam inquirat, nullo modo movetur immediate bonitate divina, de qua nil cogitat, sed convenientia sanitatis.

 

4. Nec refert si quis dicat sanitatem non movere, nisi quatenus habet bonitatem participatam a divina bonitate; nam hoc perinde est ac si dicatur remote provenire illam motionem a bonitate per essentiam, quatenus ab illa derivata est aliqua bonitas in sanitatem, non tamen quod ipsamet bonitas per essentiam immediate ac per se etiam concurrat. Sicut etiam calor non calefacit, nisi per virtutem agendi participatam a virtute effectiva per essentiam, quae est in Deo; ex vi tamen huius participationis seu emanationis illius effectus a tali virtute participata, non est immediate a Deo, sed remote, et ideo necesse est quod per ipsam virtutem increatam Deus immediate influat, ut habet proprium influxum primae causae efficientis; hunc autem modum influxus non habet in genere finis, ut probare videtur ratio facta.

 

5. Atque hinc a fortiori probatur altera pars de inferioribus agentibus; nam bruta, eo modo quo per cognitionem metaphorice moventur, nullo modo dici possunt immediate moveri ab ipsa bonitate ultimi finis, quam multo minus possunt cognoscere. Inferiora autem agentia naturalia solum dicuntur operari propter finem, quatenus in suos fines tendunt aut diriguntur; illa autem non tendunt immediate in bonitatem ultimi finis, sed solum in talem formam aut terminum actionis suae. Quod vero dici solet, haec agentia intendere assimilari ultimo fini in communicanda sua perfectione, metaphorice potius quam proprie dictum videtur; atque ita nihil deservit ad explicandam immediatam causalitatem ultimi finis circa has actiones. Assumptum patet, tum quia haec agentia per se non intendunt similitudinem ut relatam ad bonitatem Dei, sed solum intendunt fundamentum illius similitudinis, quod non est aliquod praeter bonum illud creatum, quod est in eorum actionibus; tum etiam quia in sua communicatione, regulariter loquendo, non intendunt se communicare propter solam communicationem (ut sic dicam), sed propter aliquod commodum, vel perfectionem suam, scilicet, ut conservent suam speciem, vel ut se perficiant; signum ergo est, in sua communicatione non intendere proprie ac formaliter assimilationem ad communicationem Dei.

 

Variae sententiae

 

6. In hac re invenio frequenter a theologis dictum, Deum esse finem ultimum creaturarum omnium, ita ut omnes in actionibus suis illum assequi intendant, unaquaeque iuxta captum suum. Ita docet late D. Thomas, III cont. Gent., c. 18 et 19, 20 et 21, et I–II q. 1, a. 6, 7 et 8; et in ea doctrina reliqui omnes consentiunt. Nullus tamen, quod ego viderim, satis declarat propriam dependentiam finium proximorum ab ultimo in causando intra proprium genus, neque modum influxus quem ultimus finis habet simul cum proximis seu particularibus. Quin potius, ita tandem declarant illam rationem ultimi finis ut solum remotum concursum ad motiones proximorum finium ei tribuere videantur. Nam de agente a proposito, homine, verbi gratia, dicunt solum operari propter finem ultimum in omnibus actionibus suis, quia operatur propter bonum aliquod, quod non habet vim movendi finaliter, nisi quatenus est quaedam participatio summi boni; de inferioribus vero agentibus dicunt solum intendere ultimum finem, in quantum intendunt aliquam repraesentationem seu participationem bonitatis eius; per quae omnia non declaratur nisi remota causalitas ultimi finis, ut inter obiiciendum probatum videtur. Fonseca vero, lib. V Metaph., c. 2, q. 12, cum sentiat Deum per se et immediate concurrere cum omnibus causis ad earum causalitates, et cum unaquaque per proprium concursum ad suum genus pertinentem, hanc suam sententiam specialiter solum ibi conatur probare de materiali et formali; nam de finali supponit tam esse certum et receptum dogma, sicut de efficienti, de qua iam ipse disputaverat. Omissis autem causa materiali et formali, de quibus supra dictum est et ad rem praesentem non spectat, de finali expresse ibi docet, sect. 5, concurrere immediate cum finibus proximis ad causalitates eorum, ex illa generali ratione, quod sunt causae essentialiter subordinatae in eodem genere; modum autem illius immediati concursus non declarat sed affirmat solum.

 

Quaestionis resolutio

 

7. Mihi autem haec res ita explicanda videtur, ut finium causalitates per proportionem ad agentia declaremus; nam, ut saepe dictum est, causalitas finis optime intelligitur per respectum ad agens ut agens est, seu ad actionem agentis. Est ergo considerandum, quod supra tradidimus, omnes actiones secundorum agentium esse etiam actiones Dei; nam ea potissimum ratione dicitur Deus ad omnes illas concurrere per se et immediate ut prima causa efficiens. Ex quo infertur illas actiones esse propter finem, atque adeo esse causatas ab aliquo fine, non solum ut sunt ab agentibus proximis, sed etiam, ac multo magis, ut sunt a primo agente. Quia primum agens, sicut in omni actione sua operatur per intellectum et voluntatem, ita in omni sua actione operatur propter finem longe excellentiori modo quam quodlibet aliud agens; atque ita omnis actio, quatenus extra Deum est transiens et a Deo immediate manat, causata est ab aliquo fine, ab ipso etiam Deo intento.

 

8. Deus ut finis ultimus concurrit finaliter ad omnes creaturarum actiones propter finem.– Dico iam primo: Deus ut ultimus finis immediate et per se influit in omnem actionem creaturae quatenus ab ipso Deo est, atque hoc saltem modo immediate ac per se concurrit causando finaliter cum omni fine proximo. Probatur prima pars, nam omnis actio agentis creati est immediate a Deo propter finem operante; ergo est a Deo ut ab ultimo fine; ergo Deus ut ultimus finis causat in suo genere immediate illam actionem. Antecedens probatum est. Prima vero consequentia probatur, quia Deus non agit propter finem, nisi agendo propter se ut propter ultimum finem, quia, ut supra probatum est, non potest per se primo moveri seu inclinari ad agendum ab aliqua extrinseca bonitate, sed a propria.

9. Dices, nonne potest Deus moveri ab aliqua bonitate creata, ut aliam conferat vel efficiat? Sic enim propter bonitatem meriti movetur ad dandum praemium et quia promisit, movetur ad implendum promissum, atque hoc modo exercet Deus actum fidelitatis, vel iustitiae, aut misericordiae, etc., propter uniuscuiusque honestatem; ergo etiam operatur Deus propter aliquem finem proximum creatum; ergo non est certa et formalis praedicta illatio.

 

10. Aliqui non audent concedere antecedens illud, quia videtur esse praeter divinam perfectionem aliquid velle propter finem creatum. Tamen, cum Deum agere propter finem non sit agere propter finem suum, sed propter finem ad quem ordinat eam rem quam efficit, non est inconveniens ut proxime aliquid efficiat propter aliquem finem creatum, quia hoc nihil aliud est quam unam creaturam ordinare in aliam ut in finem proximum, quod est ordinatissimum et absque ulla imperfectione. Atque hoc modo res singulas Deus ordinavit ad pulchritudinem universi, et herbas et animalia condidit propter hominem, etc. Et eadem ratione, quia creaturae non sunt bonae formaliter bonitate divina, sed propria, ut supra dictum est, ita vult Deus creaturas propter suammet bonitatem, ut tamen unicuique velit bonitatem vel perfectionem illi propriam, et hoc modo vult Deus homini gratiam, ut est perfectio ipsius hominis; unde proxime vult illam propter commodum vel utilitatem ipsius hominis. Atque hoc modo, licet comparatione suae bonitatis velit omnes creaturas ut media ad sui manifestationem et communicationem, tamen comparando unam creaturam ad aliam, vult unam ut finem proximum alterius.

 

11. Nihilominus tamen necesse est ut in omni actione et operatione propter finem Deus propter se, ut propter ultimum finem operetur. Tum quia semper operatur propter finem perfectissimo modo, et ideo simplicissimo et eminentissimo actu omnia ducit usque ad supremam causam refertque in seipsum tamquam in ultimum finem tum etiam quia divina bonitas ita est Deo universalis ratio volendi omnem aliam bonitatem vel finem creatum, ut sine relatione vel habitudine ad illam nihil sit amabile Deo extra ipsum Deum. Nam si per bonitates creatas non communicaretur, praesentaretur vel ostenderetur divina bonitas, non esset cur ab ipso Deo amarentur. Tamen, quia id quo creatura repraesentat et participat divinam bonitatem, aliquid secundum se et propter se amabile respectu appetitus creati, ideo non repugnat quod simul velit Deus unam creaturam ut finem alterius et ut aliquid ordinatum ad se ut ad finem ultimum. Hic ergo respectus non est separabilis a volitione Dei, ut ad creaturam terminatur, et ideo optime infertur si Deus aliquid propter finem operatur, etiam operari illud propter se, ut propter ultimum finem actualiter et perfectissime intentum.

 

12. Iam vero facilis est ad probandum altera consecutio, nimirum, finem ultimum immediate ac per se influere cum quocumque fine proximo ad omnem actionem creaturae, quia finis immediate influit suo modo in eam actionem quae ex formali et directa intentione agentis propter illum fit; nam causalitas finalis, praesertim circa actiones transeuntes, solum consistit in hac dependentia quam actio habet ab agente sic ordinante illam in finem; sed ostensum est omnem actionem creaturae, saltem quatenus est a primo agente, fieri necessario cum hac actuali relatione seu ordinatione in ultimum finem; ergo omnis huiusmodi actio causatur immediate ac per se ab ultimo fine in suo genere.

 

13. An Deus cum finibus inhonestis concurrat ad finaliter causandas actiones pravas.– Dices non posse hoc in universum verum esse; nam, licet in actionibus mere naturalibus et in liberis honestis videatur possibile et sine inconvenienti, tamen in actionibus liberis et peccaminosis videtur hoc et indecens et impossibile; primum patet quia indecens est Deum has actiones velle; ergo multo magis velle illas propter seipsum. Secundum patet, quia illae actiones sunt intrinsece repugnantes summae Dei bonitati; quomodo ergo possunt in summum bonum ut in finem ultimum referri? Respondetur imprimis, totum argumentum concedi posse et debere de actionibus peccaminosis, ut peccamimosae sunt; nam in rigore de eis tentum ut sic procedit obiectio; nam ut sic repugnant divinae bonitati, et de illis ut sic fatemur non esse a Deo ut ab ultimo fine, neque id est incommodum, quia etiam ut sic non sunt a Deo ut a primo agente, quia ut sic non sunt actiones, sed defectus actionis. Unde ulterius additur has actiones quantumvis peccaminosas respectu causae secundae, ut actiones sunt, esse etiam actiones ipsius Dei, et ut sic esse per se et immediate ex fine ultimo, et propter finem ultimum; nam ut sic nullum defectum vel malitiam includunt ratione cuius repugnet summae bonitati finis ultimi. Et quamvis Deus efficaciter et absolute non velit illas propter respectum quem absolute sumptae habent ad causam secundam cum quo et ex quo habent concomitantem malitiam, tamen vult ad illas concurrere et ita vult illas quatenus actiones suae sunt, et hoc modo ordinat illas in se ut in finem ultimum, quia in illis sub hac ratione spectatis relucet maxime bonitas Dei, quae ad omnia se diffundit quatenus aliquid boni habent et potens est ita influere in bonitatem, ut, quamvis illi sit coniuncta malitia, illam non attingat, neque ipsi ulla ratione imputanda sit. In quo etiam manifestat omnipotentiam et sapientiam suam, immo et quodammodo iustitiam, vel quia iure suo utitur offerendo concursum suum etiam illis qui illo abusuri sunt, vel quia unicuique principio dat concursum ei naturaliter debitum, et unumquodque secundum suum modum agere sinit. Sic igitur nulla es creatura causata a fine proximo quae non sit simul causata per se et immediate a fine ultimo, saltem respectu primi agentis. Legatur D. Thomas, III cont. Gent., praesertim ratione 6, nam ibi virtute continet totam doctrinam huius assertionis.

 

14. Non semper creaturae in suis finibus intendunt ultimum finem formaliter.– Dico secundo: actio creaturae, ut est ab ipsa creatura propter finem, non semper causatur immediate ac per se a fine ultimo formaliter et secundum suam propriam bonitatem, sed ad summum virtualiter seu implicite; atque in hoc sensu potest debita proportione dici finem ultimum ad has actiones ut sic non concurrere semper immediate immediatione suppositi, sed tantum virtutis. Hanc conclusionem satis, ut opinor probant rationes supra positae posteriori loco, cum iis etiam quae adduximus referendo communem doctrinam D. Thomae et aliorum. Et quidem de agentibus naturalibus vel irrationalibus nulla potest esse dubitandi ratio, quia haec non operantur propter finem in quem ipsa dirigant actiones suas; ergo multo miinus possunt operari propter finem ultimum. Deinde, qua ratione dicuntur metaphorice intendere finem, quatenus per naturalem inclinationem vel appetitum in aliquid certum ac determinatum tendunt, revera non tendunt proprie ac formaliter in Deum, sed in aliquid creatum sibi ipsis commodum vel proportionatum, atque ita solum virtualiter et quasi interpretative tendunt in Deum. Denique, si considerentur quatenus per extrinsecam denominationem dicuntur dirigi in finem a suo auctore et cooperatore Deo, sic quidem dici possunt tendere in ipsum finem ultimum formaliter intentum; tamen illa directio et ordinatio in finem iam est ab ipso primo agente, a quo solo finis ille intenditur.

 

15. De agentibus vero a proposito, non oportet ut eorum actiones nunquam sint per se ac immediate ab ultimo fine, etiam quatenus sunt propter finem ex directione et intentione talium agentium. Saepe enim ita esse possunt, nimirum, quando haec agentia ipsum finem ultimum in se considerant et in eum referunt omnes actiones et privatas intentiones suas, quod facere possunt quia per intellectum et voluntatem possunt obiective attingere finem ultimum in seipso, quod non possunt inferiora agentia. Diximus autem non semper actiones horum agentium, quatenus ab ipsis sunt propter finem, causari finaliter per se et immediate ab ultimo fine immediatione suppositi, id est, per seipsum et per bonitatem suam finaliter influentem in talem actionem, et hoc sensu satis probatur assertio illa ratione supra posita, quia finis ultimus in seipso cogitatus non semper movet haec agentia, quando propter aliquem finem particularem operantur. Virtualiter autem dici potest ultimus finis movere semper huiusmodi agentia, quia semper moventur ab aliquo bono vel sub ratione alicuius boni, quod, in quantum est quaedam participatio summi boni, censetur in virtute illius movere; et e converso, qui tendit in illud bonum, virtute censetur tendere in ultimum finem, quia appetendo (ut sic dicam) partem boni, virtute censetur magis amare totius boni, complementum, quem sensum declaravit D. Thom., In IV, dist. 49, q. 1, a. 3, quaestiunc. 4, et in eodem loquitur I, q. 60, a. 2, et I–II, q. 1, a. 6, ubi, in solutione ad 3, ait quod virtus primae intentionis respectu ultimi finis movet in quolibet appetitu cuiuscumque rei, etiamsi de ultimo fine actu non cogitetur. Lege Aristot., I Ethic., c. 4 et 7, et I Rhetoric., c. 5; August., X Confess., c. 20 et 21, et lib. XI de Trinit., c. 6.

 

Incidentis quaestionis brevis resolutio

 

16. Hic vero insinuabat se statim quaestio an in his agentibus necessarium semper sit ut intentio ultimi finis propria et elicita et terminata ad ipsum ultimum finem in se propositum sub ratione summi aut completi vel communis boni, debeat necessario antecedere ad intentiones particularium finium. Nonnulli enim theologi sentire videntur necessarium esse ut talis intentio quasi universalis praecedat saltem aliquando, vel semel in vita, ut aliae intentiones finium particularium in virtute illius haberi possint. Sed haec quaestio theologorum est propria, et tractari solet in citatis locis D. Thomae. Mihique videtur certa sententia quae negat talem intentionem esse necessariam, quia nec ex parte intellectus est aliquid quod necessitet ad cogitandum prius de illo obiecto, nec ex parte voluntatis est necessaria illa intentio ut velle possit bona particularia sibi proposita ut per se amabilia, cum in illis obiectis sit sufficiens ratio ad tendendum in illa propter eorum bonitatem. Immo etiam si illa universalis intentio praecedat, tamen si postea neque in memoria, neque in aliquo affectu aut habitu manet, nihil deservire potest ad subsequentes actus. Vide Scot., In I, dist. 1, q. 4, et In IV, dist. 49, q. 3; et ibi Palud., Maior., Capreol., et alios.

 

Satisfit rationibus dubitandi initio positis

 

17. Argumenta priori loco posita in principio confirmant priorem conclusionem nostram; non tamen obstant posteriori, quia non est de ratione primae causae ut influat in actionem causae secundae, nisi cum debita proportione; neque etiam oportet ut causalitas causae primae et secundae, formaliter ac praecise sumptae, dicant eamdem habitudinem, quamvis in re, prout sunt in effectu, non distinguantur. Sic igitur ad subordinationem finis proximi et ultimi satis est ut ille ab hoc pendeat in causando in suo genere, et quod hic non possit causare nisi causante illo; non tamen necesse est ut respectu eiusdem agentis uterque finis causet, sed solum respectu eiusdem effectus vel actionis. Quin potius finis proximus causat respectu proximi agentis et actionis quae in illo vel ab illo est; finis autem ultimus non causat respectu ipsius primi agentis, sed respectu effectus vel actionis prout ab ipso manat. Argumenta autem posteriori loco in contrarium posita nihil obstant priori conclusioni, ut per se satis constat; confirmant autem posteriorem, ut declaratum est.