Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Mayo de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XXIII


DE CAUSA FINALI IN COMMUNI

 

Consecutionis inter has disputationes ordo.— Quamvis finalis causa praecipua quodammodo omnium sit atque etiam prior, obscurior tamen est eius causandi ratio, et ideo veteribus philosophis paene incognita fuit, ob quam ignorationem in alios errores circa rerum naturalium cognitionern inciderunt, ut Aristot., tract. II Phys., c. 8, et I Metaph., et I de Partibus animal., in principio. Ob hanc ergo rationem, licet in superioribus definitum sit finem annumerandum esse inter quatuor causarum genera, ut hoc magis exponamus et difficultates dissolvamus, inquirendum imprimis erit an finis sit causa, deinde quomodo et quid causet, quotuplex etiam sit finis, et quae sit uniuscuiusque causandi ratio.

 

SECTIO PRIMA

 

AN FINIS SIT VERA CAUSA REALIS

 

1. Rationes dubitandi.— Prima. Ratio dubitandi imprimis est quia de ratione causae est ut sit principium, ut ex definitione a nobis superius tradita constat; sed finis non est principium, nam potius opponitur principio, ut ex ipso nomine finis constat, et significat Aristoteles, III Metaph., tex. 3.

 

2. Secunda.— Secundo, de ratione causae realis est ut per se ac realiter influat in effectum, ut supra in definitione causae positum est; sed finis non influit esse realiter in effectum; ergo non est causa. Probatur minor, quia vel finis influit antequam sit vel postquam iam est; non primum, nam quod non est, quemnam realem influxum habere potest, cum fundamentum totius operationis et similiter totius causalitatis sit esse? Neque etiam dici potest secundum, quia quando finis est, iam tunc cessat actio et causalitas agentis; ergo iam non est tunc necessaria causalitas finis.

 

3. Tertia.— Tertio, quia nihil potest esse causa realis sui ipsius; sed forma, teste Aristotele, est finis generationis naturalis qua ipsa forma fit, ut sanitas est finis curationis qua acquiritur; ergo quatenus est finis, non potest habere veram rationem causae realis. Dices formam esse finem generationis, quae ab ipsa distinguitur. Sed contra, quia nihil potest esse causa realis productionis rei, nisi sit etiam causa rei productae, quia non causatur res nisi per actionem qua fit; sed forma non potest esse causa realis sui ipsius; ergo neque generationis qua ipsa forma fit. Unde confirmatur, nam causa realis dicit relationem realem ad effectum; finis autem non est capax huiusmodi relationis, tum quia vel quando causat non habet esse reale, vel quando habet esse reale nec causat nec distinguitur ab effectu.

 

4. Quarta.— Quarta ac praecipue ratio dubitandi est quia finis considerari potest aut in ratione principii moventis et allicientis agens ad agendum, vel in ratione termini ad quem tendit actio; haec enim duplex ratio distingui solet a philosophis in obiecto alicuius potentiae, scilicet, obiecti motivi et terminativi; eademque distinctio locum habet in fine, qui est obiectum voluntatis. Sed sub neutra ratione potest finis habere veram rationem causae. Et imprimis de ratione termini videtur manifestum, tum quia ut sic potius habet rationem effectus quam causae; et ut sic est postremum actionis, non origo eius; denique ut sic non influit, sed potius aliarum causarum influxus in illum tendit. Deinde neque sub altera ratione moventis potest habere rationem causae; nam, ut sentit Aristot., I de Gener., text. 55, motio finis tantum est metaphorica; non est ergo vera et realis; ergo non sufficit ad causalitatem realem. Et confirmatur primo, quia etiam in Deo reperitur haec motio metaphorica finis; nam revera Deus propter bonitatem suam, a qua eius voluntas metaphorice movetur seu allicitur, communicat se creaturis, et tamen dici non potest quod ille finis habet veram causalitatem circa Deum. Et confirmatur secundo, quia si finis sub hac ratione tantum habet rationem causae, ergo saltem respectu agentium naturalium non potest finis esse causa realis, quia non potest illa movere seu allicere ad sui amorem.

 

5. Atque hinc oritur quinta difficultas, quia hinc evertitur totum fundamentum ob quod a philosophis introductum est hoc genus causae, nimirum, quia agentia naturalia non operantur casu aut fortuito, sed in determinatos fines suis actionibus tendunt. Ex hoc enim fundamento seu indicio solum colligitur habere res naturales definitos terminos suarum propensionum et inclinationum naturalium; id enim satis est ut non casu, sed per se operentur determinatos effectus, etiamsi nullum aliud genus causalitatis intercedat. Sicut dicunt theologi aeternum Patrem per se ac definite tendere (ut sic loquar) per generationem in talem terminum, nempe in hunc Filium, non ex causalitate finis, sed ex determinatione naturae. Et in naturalibus, lapis naturali inclinatione definite tendit in locum infernum, etiamsi locus ille nullum genus causalitatis habeat circa illum motum, sed solum rationem termini ad quem lapis habet naturalem propensionem. Idemque dici potest de operante per appetitum elicitum, sive ex necessitate, sive libere, quod nimirum moveatur motu elicito in obiectum sibi propositum, quia talis motus consentaneus est inclinationi naturali ipsius potentiae in tale obiectum, absque alia causalitate illius obiecti in talem actum; ergo nullum est sufficiens fundamentum ut fini tribuamus veram rationem causae.

 

6. Sexta.— Sexta et ultima difficultas sit quia non potest satis explicari quid, vel circa quid finis causet. Aut enim causat aliquid in ipsum agens, et hoc non potest universe dici, quia, licet in agentibus creatis voluntariis possit aliquo modo defendi, non tamen in agentibus naturalibus, nec in Deo, qui est agens voluntarium increatum. Vel causat aliquid in ipso effectu, et hoc habet in universum difficultatem supra tactam in tertio argumento, et praeterea habet specialem difficultatem in agentibus voluntariis creatis, quia tota causalitas finis, qualiscumque illa sit, videtur versari circa voluntates talium agentium; circa effectus autem eorum non nisi remote et per accidens; ideoque effectus non habebunt propriam causam finalem.

 

Quaestionis resolutio

 

7. Nihilominus statuenda est conclusio certa finem esse veram, propriam ac realem causam. Hoc est receptum dogma et quasi primum principium in philosophia et theologia; illud docuit Aristot., II Metaph., c. 3, et lib. XI, c. 1, et II Phys., c. 1 et sequentibus; et ante illum docuerat Plato in Phaedone ubi in eamdem sententiam refert Socratem; immo ille solum finem vult esse causam, forte per antonomasiam, id est, primam et praecipuam, de quo dicemus infra in comparatione causarum. Ratio autem sumi imprimis potest ex communi modo loquendi de fine et de causa; nam finis esse dicitur propter quem aliquid fit vel est; in hunc enim modum Aristoteles finem ubique describit; constat autem particulam illam propter causalitatem significare; unaquaeque enim res propter causam suam dicitur habere esse; ergo signum est finem habere rationem causae. Praeterea causa efficiens, nisi temere agat, alicuius gratia agere debet; ergo et ipse effectus causae efficientis, ut per se ab illa fieri possit, intrinsece postulat ut alicuius gratia fiat; ergo talis effectus sicut per se pendet ab efficiente, ut a quo fit, ita in suo genere per se pendet ab aliquo cuius gratia fit; ille autem est finis; ergo per se pendet a fine; ergo e contrario finis est vera causa eius rei quae propter finem fit.

 

8. Sed in hac re non tam oportet rationes multiplicare quam rem exponere, ut difficultates solvantur et finis causalitas, quae obscura est, declaretur; huc enim tendunt difficultates in principio positae, non ut res certa in dubium revocetur. Ut autem hoc distinctius fiat, distinguamus tria agentia propter finem. Primum et supremum est intellectuale agens increatum, quod est solus Deus. In secundo ac medio ordine sunt agentia intellectualia creata, inter quae nobis notiores sunt homines, et ideo de illis semper loquemur, quamvis eadem ratio sit de intelligentiis creatis. In tertio et infimo ordine sunt agentia naturalia seu intellectu carentia, quamvis inter ea nonnulla sit differentia eorum quae sensum et appetitum habent et reliquorum, quam etiam suo loco indicabimus. Causalitas ergo finis, licet suo modo locum habeat in actionibus horum omnium agentium, tamen in creatis agentibus intellectualibus nobis notior est, et maiorem quamdam proprietatem et specialem modum habet, et ideo in illis peculiariter declarabimus hanc causalitatem finis et expediemus difficultates circa eam insurgentes; postea vero de aliis agentibus dicemus. Igitur quod in agentibus creatis per intellectum et voluntatem intercedat causalitas finis, sufficiens argumentum sumitur ex humanis actionibus. Constat enim nobis experientia intendere nos, cum humano modo, id est, libero et rationali operamur, certum aliquem finem in quem actiones nostras dirigimus et propter quem media eligimus; movemur ergo a fine, tum ad dilectionem seu intentionem sui, tum ad eligenda et exsequenda media propter illum; haec autem motio aliquid est in rerum natura; non est enim aliquid imaginarium vel fictum per intellectum; et aliquod genus causalitatis est, quandoquidem est origo operationum realium; est ergo finis vera et realis causa. Et hinc etiam obiter constat hanc causalitatem maxime habere locum in agentibus intellectualibus, quia illa maxime possunt cognoscere finem et media, et ordinem unius ad alterum, et propriam uniuscuiusque rationem.

 

Rationes dubitandi solvuntur

9. Argumenta in principio facta partim postulant difficultates proprias pertinentes ad Deum et ad infima agentia naturalia, partim inculcant ea quae de causa tractari possunt; haec autem sunt illa omnia quae de caeteris causis tractantur, ut insinuavit Caietan., I, q. 5, a. 4, et II-II, q. 17, a. 5, scilicet, quae res possint finaliter causare, per quid seu quae sit illis ratio causandi, vel tamquam principalis ratio, vel tamquam proxima. Item quae sit necessaria conditio, quis effectus; in quo denique consistat eius
causalitas, quod hic est omnium obscurissimum. Ne igitur omnia haec involvamus et confundamus, in sectionibus sequentibus distincte tractanda erunt; ergo exacta argumentorum solutio usque ad finem disputationis erit expectanda. Nunc perfunctorie per singula discurremus.

 

10. Prima.— Finis vere principium.—Ad primum negamus minorem, scilicet, finem non esse principium: nam eo modo quo est primum quid, habet rationem principii; est autem finis primus in intentione, quamvis sit ultimus in exsecutione. Aristoteles autem, in dicto loco III Metaph., non opponit finem omni principio, sed principio motus, per quod causam efficientem intelligit, quam distinguit a finali.

 

11. Ad secundum negatur minor, scilicet, finem non influere realiter; ad probationem autem communis responsio est finem influere quando non est in re, sed tantum in apprehensione seu cognitione. Sed distinctione opus est, tam ex parte finis quam ex parte effectus seu actionis quam finis causat. Nam, ut sectione sequenti dicam, finis alius est cuius gratia fit actio, alius vero cui finis acquiritur; item alius est finis formalis, ut visio Dei, et alius obiectivus, ut Deus ipse; item finis causare potest desiderium sui, vel etiam potest causare quietem, vel delectationem, quae omnia mox declarabimus. Finis ergo cui non causat nisi quando existit; dicitur enim finis cui ipsummet agens, quatenus propter se vel in suum commodum operatur, quod non potest facere nisi existat. Item finis obiectivus potest etiam supponi existens quando finaliter causat, ut Deus, propter quem videndum ad bene operandum movemur. Rursus finis formalis, seu consecutio finis intenti non causat delectationem seu fruitionem sui nisi quando existit, quia delectatio non est nisi de bono possesso; quod si sit de spe eius, tunc ipsa spes habet rationem imperfectae consecutionis. In his ergo omnibus non procedit illud argumentum, quia existente fine obiectivo vel fine cui (qui claritatis gratia posset subiectivus appellari), non cessat inquisitio nec causalitas finis, nisi adsit etiam consecutio finis, et hac obtenta, quamvis cesset motus in finem per modum desiderii, non tamen per modum quietis et delectationis. Solum ergo de fine formali seu consecutione finis verum est, per se loquendo, quod causat sui desiderium quando non est in re, et de illo recte responsum est sufficere quod sit in apprehensione et iudicio intellectus, eo quod eius motio intentionalis sit et (ut ita dicam) animalis, per sympathiam et consonantiam potentiarum animae, intellectus scilicet et voluntatis.

 

12. Quid sit id quod finis causat.— Tertium argumentum postulat quid causet finis, et specialiter attingit difficultatem quomodo forma sit finis generationis naturalis, quod spectat ad difficultatem de naturalibus agentibus infra tractandam, et ideo breviter nunc dicitur finem causare desiderium sui seu alium similem affectum erga seipsum, et ita non causare immediate seipsum, sed aliquid distinctum a se. Et hinc etiam constat ad confirmationem, ex hac parte non repugnare relationem causae in fine esse realem; est enim sufficiens distinctio inter ipsam et talem effectum, et quando ipse finis non sit in re distinctus ab effectu eius dicemus sect. 3.

 

13. An vero ex alio capite repugnet illam relationem esse realem, nimirum, ex eo quod finis ipse non habet esse reale dum causat, res est dubia et controversa. Soncin., V Metaph., q. 3, et Iavell., q. 6, aiunt illud esse obiectivum quod finis habet in intellectu sufficere ut realiter referatur ad effectum; sed id difficile creditu est; nam illud esse obiectivum in ipso fine nihil rei ponit, sed solum denominationem extrinsecam ab actu qui realiter est in intellectu; ille autem actus non refertur realiter ad effectum causae finalis, quia non concurrit per se ad illum, ut infra dicam. Melius ergo respondent qui negant ad omnem causalitatem realem sequi relationem realem in causa; non est enim, necesse ex vi causalitatis, si aliae conditiones non concurrant, ut patet in causalitate Dei effectiva. Unde addo, etiamsi finis existat dum causat, non referri realiter ad suum effectum, quia in suo modo causandi est superioris cuiusdam rationis, quia ipse nullo modo ordinatur ad effectum, sed effectus ad ipsum. Quare, etiamsi ex parte effectus admittatur hic relatio realis, quod est probabile, maxime quando effectus non tantum per extrinsecam denominationem, sed per intrinsecam habitudinem ordinatur in finem iuxta ea quae inferius declarabimus, nihilominus illa relatio censenda est non mutua; effectus enim referri potest ad finem, quatenus ab eo pendet; unde, sicut ad hanc dependentiam satis est quod finis praeexistat in mente, ita etiam sufficiet ad realem habitudinem transcendentalem, licet praedicamentalis forte non sit nisi ad finem actu existentem; tamen, quia finis causat ut omnino immotus et non ordinatus ad suum effectum, ideo non oportet ut ex parte eius relatio sit realis. Sicut enim Aristoteles dixit scientiam referri realiter ad scibile, non e contrario, ita nos dicere possumus de appetitione et appetibili; est enim eadem ratio, et similiter est eadem de appetibili et de fine.

 

14. Cur motio finis metaphorica dicatur.— In quarto argumento multa tanguntur pertinentia ad Deum et ad agentia naturalia; nunc, illis omissis, concedimus causalitatem convenire fini ut habet rationem principii, et consequenter ut habet rationem moventis. Eius autem motio dicitur metaphorica, non quia non sit realis, sed quia non fit per influxum effectivum, nec per motionem intentionalem et animalem, et ideo nihil obstat quominus vera ac propria sit eius causalitas.

 

15. Ad quintum, quidquid sit de agentibus naturalibus, de quibus postea respondetur modum operandi intellectualium creaturarum non posse intelligi sine causalitate finis, quia revera alliciuntur et moventur a fine ad operandum, et quamvis ipsa habeant naturalem propensionem ad obiecta seu fines ad quos per proprios vitales actus moventur, tamen illa naturalis propensio non potest operari in suo genere, id est, effective, nisi sufficienter applicato fine et in suo genere concausante, et ita determinatio operationis, seu destinatio in certum scopum, quae cernitur in agentibus intellectualibus, manifeste procedit non ex sola inclinatione naturali, sed ex causalitate finis. Ad sextum, quantum hic locus patitur, satis explicatum est quid, vel circa quid finis causet; integram vero huius rei tractationem trademus inferius.

 

SECTIO II

 

QUOTUPLEX SIT FINIS

 

1. Antequam progrediamur ulterius ad explicanda caetera quae proposuimus ad causalitatem finis pertinentia, oportet varias d visiones vel potius nominis significationes explicare, ut distincte intelligatur de quo sit disputatio.

 

Prima divisio finis «Cuius» et «Cui»

 

2. Est ergo prima ac celebris divisio finis in finem cuius et finem cui, quae sumpta est ex Aristot., II de Anima, c. 4, ubi Argyropilus vertit finem quo et cui; sed priora verba sunt graecis conformiora et intentionem melius declarant; nam finis cuius dicitur cuius adipiscendi gratia homo movetur vel operatur, ut est sanitas in curatione; finis cui dicitur ille cui alter finis procuratur, ut est homo in intentione sanitatis; nam, licet homo curetur propter sanitatem, ipsam vero sanitatem sibi et in suum commodum quaerit.

 

3. Quaeri vero potest quis horum habeat propriam rationem finis. Quidam enim soli fini cui illam attribuunt, quod sentit Gabriel, In II, dist. 1, q. 5, sequens Ocham, In II, q. 3, a. 1; atque idem sentit Henric., Quodl. II, q. 1. Et probatur: nam ille est proprie finis, in quo sistit intentio agentis; caetera enim potius habere videntur rationem mediorum; sed intentio solum sistit in fine cui caetera procurantur; nam ad illum omnia ordinantur; unde, sicut medium solum amatur quatenus proportionatum est fini, ita finis cuius solum amatur quatenus est proportionatus et conveniens fini cui; ergo. Et confirmatur: nam finis amari debet amore amicitiae vel saltem benevolentiae, quia debet amari propter se; sed solus finis cui ita amatur; nam finis cuius amatur alteri, qui dicitur finis cui; atque ita amor finis cuius est concupiscentiae, alterius vero est amicitiae seu benevolentiae, et ideo finis cui amatur simpliciter, finis autem cuius tantum secundum quid, iuxta doctrinam D. Thom., I-II, q. 26, a. 4, dicentis illud amari simpliciter, cui amatur bonum; hoc autem bonum, quod alteri amatur, tantum amari secundum quid.

 

4. Aliunde vero apparet solum finem cuius proprie habere rationem causae finalis; nam Aristoteles, ubicumque hanc causam definit, per hoc eius rationem explicat, quod sit cuius gratia aliquid fit, ut patet II Phys., c. 3 et 7, et V Metaph., c. 2; et hac ratione dicit finem esse primum in intentione et ultimum in exsecutione, et similiter ait formam esse finem generationis, non vero ipsum generantem. Et ratione declaratur, quia hic cui alter finis acquiritur vel quaeritur, solum est subiectum quod perficitur vel actuatur alia re quae intenditur ut finis; ut homo est subiectum sanitatis aut visionis beatae, quae est finis nostrarum operationum; haec ergo habitudo non est proprie finis, sed alterius rationis; nemo enim proprie dixerit hominem esse finem visionis beatae, sed potius visionem esse finem hominis; nam res est propter suam operationem ut propter finem. Et confirmatur: nam in fine cuius comprehenditur, ut infra dicam, obiectum operationis, ut est Deus respectu visionis beatae; unde non solum amat sibi homo visionem Dei, sed etiam Deum ipsum amore concupiscentiae pertinente ad spem, ut theologi docent; non potest autem dici quod homo sit finis Dei eo quod sit ille cui amatur Deus; ergo per illam particulam cui non explicatur propria ratio finis.

 

5. Dissolvitur.— Nihilominus dicendum est in utroque horum salvari posse propriam rationem finis, interdum vero ita coniungi ut ex utroque coalescat unus integer finis. Hoc est consentaneum Aristoteli in citato loco De Anima. Et ratione probatur, nam uterque horum finium potest per se excitare voluntatem et ab ea diligi seu intendi propter suam bonitatem; sic enim quando homo inquirit sanitatem, se diligit, cui sanitatem vult propter suum commodum et perfectionem, quam per se appetit propter summam coniunctionem vel potius identitatem quam secum habet. Similiter diligit et intendit sanitatem propter perfectionem ipsiusmet sanitatis, in quo magna est differentia inter medium et finem cuius; nam medium, verbi gratia, potio, solum est amabilis quatenus est utilis ad salutem; salus vero ipsa propter se amatur, quia per se perficit hominem cui amatur. Unde fit ut totum hoc, homo sanus, sit integer et adaequatus finis illius actionis, in quo praedicti duo fines includuntur, quasi componentes unum integrum finem. Sic etiam potentia dicitur esse propter operationem ut propter finem cuius gratia fit, quamvis etiam operatio vere sit propter ipsam potentiam, nimirum ut ipsam perficiat et in ultimo actu constituat; ut merito dici possit finem integrum esse potentiam ut perfecte actuatam, quod alii dicunt: potentiam non tam esse propter operationem quam propter seipsam operantem. Atque hoc modo non repugnat duas res sub his diversis rationibus ad invicem esse unum finem alterius et e converso; sic enim intellectus est propter visionem Dei et visio etiam est propter intellectum, ut ipsum perficiat. Neque hoc est inconveniens, tum propter rationes diversas, tum quia intentio agentis quasi adaequate fertur in compositum ex utroque cum mutua habitudine componentium inter se, quo modo materia est propter formam, et forma est etiam aliquo modo propter materiam; totum autem est quod per se primo et adaequate intenditur. Quamvis autem finis cui et cuius possint ita ad invicem comparari, non est tamen id semper necessarium, ut statim declarabo.

 

6. Quaestiuncula consequens ad resolutionem praecedentis.— Quaeret vero ulterius aliquis, esto uterque eorum sit proprie finis, quis eorum sit principalior. Respondeo comparationem fieri posse vel in ratione entis,vel in ratione causandi. Priori modo non est per se necessarium ut unus ex his finibus sit semper perfectius ens; interdum enim finis cui est res nobilior, ut cum homo propter sanitatem sibi acquirendam operatur; interdum vero accidit e converso, ut cum idem homo operatur propter aequirendum sibi Deum, qui longe nobilior est. Et ratio est quia interdum res seu suppositum perfectius intendit sibi acquirere aliam perfectionem, quamvis minorem, ad quod satis est quod tale subiectum perfectiori modo se habeat cum tali forma quam sine illa, quamvis si praecise comparetur ad eamdem formam, sit quid perfectius. Aliquando vero res aliqua perficitur per coniunctionem ad perfectiorem, ut homo per coniunctionem ad Deum, et tunc optime potest res minus perfecta operari gratia alterius perfectioris ut illam habeat et possideat prout potuerit, quo etiam modo materia appetit formam, et si posset gratia consequendi illam aliquid operari, id faceret; sub qua consideratione forma habet rationem finis cuius, et materia finis cui, quae minus perfecta est quam forma.

 

7. At vero si illa duo conferantur posteriori modo, scilicet, in ratione causae et finis, idem videtur esse quaerere quis eorum sit principalior quod quaerere quis magis ametur magisque intendatur. Et sane rationes prius factae videntur suadere finem cui magis amari, quia magis ratione sui diligitur, magisque in illo sistit motus voluntatis. Solum videtur obstare exemplum illud de amore concupiscentiae et intentione consequendi Deum quatenus bonum nostrum est. Neque enim dicere possumus eo actu amare nos magis nos ipsos quam Deum; alias amor ille esset inordinatus; neque etiam dicere possumus illam intentionem principalius sistere in nobis quam in Deo; alias absolute finis ultimus illius intentionis essemus nos et non Deus, et ita esset etiam inordinata intentio.

 

8. Quapropter distinctione vel limitatione opus est; nam in bonis particularibus, quae praecipue vel etiam omnino amantur in commodum amantis, vel ut illum perficiant, vel sub aliqua alia habitudine ad illum, verum est finem cui principalius amari esseque principaliorem finem. Et hoc probant rationes prius factae. Quae confirmari possunt, nam saepe huiusmodi particulare bonum quod est finis cuius supponit absolutum amorem illius personae cui amatur, et amor eius ex illo amore nascitur; sic enim homo interdum amat seipsum proprio amore benevolentiae et ex illo postea amat sibi sanitatem. Et hinc etiam saepe fit ut talia bona particularia amentur ut media et utilia ad alios fines ipsi amanti convenientes; signum ergo est respectu horum finium ipsum finem cui esse principaliorem magisque dilectum. At vero quando finis cuius gratia est summum bonum et finis ultimus, si ordinate ametur et intendatur, semper debet retinere principaliorem rationem finis magisque trahere ad se intentionem operantis. Quia cum sit finis ultimus simpliciter, non potest ita referri in alium sub aliqua ratione finis ut in alio principaliter sistatur. Atque ita, cum homo intendit consequi Deum, licet ipse sit aliquo modo finis cui bonum illud quaeritur, tamen absolute potius homo ordinat seipsum in illum finem, nam vult coniungi bono ut ultimo fini suo. Quo fit ut, licet in eo motu et tendentia respectu mediorum et operationis homo proprie dicatur finis cui, tamen respectu ipsius Dei, qui principaliter quaeritur, non tam dicendus sit finis quam subiectum quod ordinatur ad consequendum illum finem. Quamvis non negem posse etiam vocari finem cui; nam revera habet illam rationem, ita tamen ut intelligatur potius ordinari ad alterum finem obiectivum et ultimum, quam illum ad se ordinare.

 

Secunda divisio finis in operationem et rem factam

 

9. Secundo dividi solet finis in eum qui est operatio tantum et eum qui ex operatione resultat seu in quem tendit actio ut in rem factam. Quam divisionem tetigit Aristoteles, I Ethic., et lib. I Magnor. Moral., c. 3. Et quantum attinet ad rationem formalem finis, videtur materialis divisio sumpta ex rebus quae hanc causalitatem exercent, potius quam ex variatione causandi. Nihilominus tamen ad intelligendos auctores, praecipue varia loca Aristotelis, et ad explicandas alias divisiones et praesertim ad declarandos fines diversarum rerum et maxime hominis, est necessaria. Exempla itaque utriusque membri facilia sunt, tam in operibus artis quam naturae. Nam finis curationis est sanitas, aedificationis domus, generationis res genita, et sic de aliis; at vero pulsationis cytharae non est alius finis praeterquam ipsa cytharizatio, et contemplatio nisi sola ipsa contemplatio. Quamquam in secundo membro advertere oportet etiam in illis actionibus posse philosophice distingui terminum ab actione; nam terminus semper est aliqua qualitas; actio vero est via seu tendentia illius qualitatis; tamen, quia terminus huius actionis talis est ut non duret nisi quamdiu fit, eo quod in fieri et conservari pendet ab actuali motu seu influxu potentiae, ideo quod attinet ad rationem finis non distinguitur inter actionem ut actionem et ut terminum; in actionibus vero prioris generis finis intentus est res facta, quae permanet cessante actione. Ex quo etiam intelligitur hanc divisionem tantum esse datam de fine cuius; nam finis cui neque est actio, neque fit per actionem, sed supponitur potius ad actionem, cum sit ipsummet agens.

 

Tertia divisio finis, scilicet, actionis vel rei factae

 

10. Atque hinc orta est tertia divisio finis in finem actionis et in finem rei factae seu genitae. Quae sumitur ex Aristotele, partim II Phys., c. 7, partim II de Caelo, c. 3. Nam in priori loco dicit formam esse finem generationis; in posteriori autem dicit unamquamque rem, atque adeo ipsam formam seu rem genitam esse propter suam operationem. Atque ita fit (ut sumitur etiam ex Averroe, IV de Caelo, text. 22) ut res genita sit finis generationis, et operatio etiam propter quam res generatur sit etiam finis proxime quidem et immediate ipsius rei genitae, remote autem et mediate ipsius generationis. In qua divisione duo tantum occurrunt advertenda: unum est, cum Aristoteles dicit formam esse finem generationis, sub forma comprehendere totum compositum seu rem ipsam genitam; nam propter illam maxime est generatio; tamen, quia res genita non fit nisi inducendo formam in materiam, ideo per formam explicuit generationis finem. Et quod de generatione dixit Aristoteles intelligendum est de omni actione, tam naturali quam artificiali, per quam aliqua res fit ita ut permaneat, et extendi etiam potest ad creationem; nam etiam res quae creatur est proximus finis illius actionis.

 

11. Alterum observandum est, finem rei genitae communiter censeri esse aliquam operationem propter quam res fit, ut est visio Dei respectu hominis vel illuminatio respectu solis; tamen, ut omnem finem rei genitae comprehendamus, per operationem necesse est intelligere omnem usum ad quem res genita ordinatur; nam finis materiae, quae est res quaedam genita seu creata, non est propria aliqua operatio, est tamen causalitas eius, scilicet, sustentatio formae, aut talis compositio substantiae; similiter finis domus est habitatio, quae non est operatio, sed protectio quaedam et quasi extrinseca informatio habitantium, et sic de aliis. Et iuxta hunc modum contingit non solum respectu rei genitae dari finem qui sit operatio, propter quem sit ipsa res genita, sed etiam respectu unius operationis dari aliam quae sit finis eius; sic enim cytharizatio est propter delectationem et locutio propter intellectionem. Potest enim una operatio ad aliam concurrere, vel obiective, vel effective, vel saltem ut necessaria vel utilis conditio ad aliam operationem, et ideo potest ad illam ut ad finem ordinari.

 

Quarta divisio in finem obiectivum et formalem

 

12. Quarto, ex his divisionibus, praesertim ex secunda, oritur alia, qua dividitur finis in obiectivum et formalem. Nam, ut diximus, interdum finis est operatio; haec autem operatio, praesertim si sit immanens, praeter actum ipsum requirit obiectum circa quod versatur, ut contemplatio, quae est finis hominis, versatur circa aliquam rem aut veritatem contemplatione dignam, propter quam aliquo modo est ipsa contemplatio, quia per ilIam quasi comparatur et possidetur secundum modum sibi proportionatum. Et in hoc sensu distinguunt theologi, in fine hominis, visionem et Deum visum, et visionem dicunt esse finem formalem, quem etiam appellant finem quo, et adeptionem finis; Deum autem appellant finem obiectivum, seu finem qui, quia comparatur per finem formalem. Ita sumitur ex D. Thoma, I-II, q. 1, a. 8, et q. 3, a. 7, et q. 11, a. 3, ad 3, ubi advertit hos non tam esse duos fines quam unum, quia neque obiectum attingi potest nisi per actum, neque actum fieri potest nisi circa obiectum, et ideo motio ac intentio agentis est ad utrumque per modum unius, et ita unam causam finalem complent. Quamquam eo modo quo sunt res diversae, possunt inter se comparari et una ad alteram ordinari. Atque hoc modo potest ad hanc divisionem applicari fere tota doctrina quae circa primam tradita est.

 

Quinta divisio finis in eum qui fit et eum qui obtinetur


13. Et hinc ulterius fit (quae potest esse quinta divisio) quod finis cuius aliquando supponitur operationi agentis et intenditur non ut efficiendus, sed ut obtinendus, quod verum habet de fine obiectivo, et hoc modo est Deus finis nostrarum actionum, et extenditur hoc ad omnes res quae supponuntur ut obiecta vel materia circa quam, ut divitiae sunt finis avari, non producendus sed acquirendus, etiamsi iam existat. Aliquando vero finis non supponitur, sed fit per actionem agentis, sive fieri dicatur proprie pro re facta, sive late, ut etiam dici potest de actione. Atque hoc modo visio Dei est finis hominis, et in universum omnis operatio, vel terminus per ipsam factus, est finis non praeexistens, sed subsequens ad intentionem agentis. Atque hanc divisionem in terminis docuit D. Thomas, III cont. Gent., c. 18, sumiturque ex doctrina Aristotelis, partim II Phys., et V Metaph., ubi potissimum facit mentionem eius finis qui fit per actionem agentis; partim II de Caelo, text. 64, et XII Metaph., text. 36, ubi dicit Deum esse finem gratia cuius caetera agunt; constat autem Deum non esse finem qui per actionem agentis fiat, sed qui ad actiones omnium agentium supponatur.

 

Sexta divisio in finem ultimum et non ultimum

 

14 Sexto, dividitur finis in proximum et remotum ac ultimum.. Haec divisio frequens est apud auctores, et fundamentum habet in Aristotele, citatis locis, et in II Metaph., c. 2, ubi ostendit non dari processum in infinitum in finibus. Videri tamen potest alicui repugnantiam involvere divisionem illam cum diviso; nam de ratione finis est ut sit ultimus, ut nomen ipsum prae se fert. Et quia de ratione finis est ut propter se ametur et alia propter ipsum, et consequenter ut ipse non ametur propter alia; iam enim non esset finis, sed medium; non ergo recte dividitur finis in proximum et remotum vel ultimum. Ut ergo intelligatur divisio, duae rationes in finali causa distingui possunt: prior est qua finis dicitur propter se amari; posterior, quatenus alia amantur propter ipsum et ipse est ratio amandi illa. Sub priori ergo ratione omnis finis, si praecise quatenus finis est consideretur, habet rationem ultimi, ut ratio facta ostendit; nam in illo quod dicitur propter se amari includitur negatio amoris propter aliud; in qua negatione consummatur ratio ultimi. Contingit tamen ut, quamvis aliquod obiectum propter se et propter bonitatem suam ametur, nihilominus vel natura sua vel ex intentione operantis referatur et tendat in ulteriorem finem, ut cum quis facit eleemosynam, et quia honesta sit actio in ratione misericordiae, et quia est accommodata ad satisfaciendum Deo pro peccatis. Tunc ergo unus finis ordinatur ad alium, quamquam sub ea ratione qua ordinatur non habeat rationem finis, sed medii. Ille igitur finis qui immediate propter se amatur, dicitur finis proximms; alius vero finis ad quem alter ordinatur, dicitur remotus; quod si in illo sistat intentio operantis, erit etiam ultimus; si vero in ulteriorem finem ille ordinetur, erit tantum remotus, non tamen ultimus; quia vero non potest in infinitum procedi, sistendum erit in aliquo qui sit ultimus.

 

15. Atque ita facile constat necessitas praedictae divisionis; nam, quia intentio agentis necessario debet in aliquo fine immediate versari, quia alias nunquam inchoaretur, ideo necesse est esse aliquem finem proximum; est enim ille quem proxime et immediate agens intendit tali actu seu intentione. Non est autem simpliciter necessarium ut praeter finem proximum detur remotus, quia potest intentio agentis sistere in uno fine; tamen, quia potest etiam in ulteriorem finem tendere, ideo praeter proximum dari potest finis remotus. Et similiter, quamvis aliquis finis ultimus semper sit necessarius, eo quod non proceditur in infinitum, non est tamen necessarium ut finis ultimus semper sit distinctus a proximo; nam si voluntas in uno tantum fine sistat, quod facere potest, ille erit simul proximus et ultimus, saltem negative, id est, post quem non est alius; quando vero plures sunt fines subordinati, tunc necesse est hos fines esse distinctos. Atque hinc fit ut, quamvis contingat plura media inter se subordinari, ut primum sit propter secundum et secundum propter tertium et sic usque ad finem qui propter se amatur, si tamen nullum ex illis mediis amatur propter se, sed pure ut medium propter aliud, nullum eorum habeat rationem finis proximi aut remoti sub praedicta ratione; sed ille finis ad quem ordinatur tota mediorum series, licet videtur remotus in ratione obiecti voliti et materialis, tamen in ratione finis est proximus seu primus in quem ut in finem tendit voluntas, et erit etiam ultimus, si non in alium finem ordinetur.

 

16. Si vero finem consideremus sub alia habitudine, scilicet, quatenus propter ipsum aliquid eligitur aut fit, sic facilius est distinguere illas tres rationes finium, non solum in rebus quae propter se appetuntur, sed etiam in rebus quae sunt pure media quae propter aliud eliguntur. Nam quando ad unum finem plura media inter se subordinata eliguntur, necesse et dari primum et ultimum medium, tam ordine intentionis quam ordine exsecutionis; in neutro enim ordine potest in infinitum procedi; alias vel electio vel exsecutio nunquam inchoaretur. Dicitur autem primum medium ordine intentionis id quod est immediatum fini quodque primo eligitur post intentionem finis, et illud ipsum est ultimum in exsecutione. E contrario vero illud medium quod est in ordine eligendi postremum, est in exsecutione primum; nam ubi finitur electio, inde incipit exsecutio, ut paulatim per media usque ad consecutionem finis perveniatur. Hoc ergo medium quod est in exsecutione primum et in electione ultimum nullam habet rationem finis, quia nec propter se amatur, cum tantum sit medium, nec etiam aliud amatur propter ipsum, cum in illo finita sit electio; tamen secundum medium habet iam rationem finis proximi respectu medii prioris, quod propter ipsum electum est. Tertium autem medium habet rationem finis remoti respectu primi medii, et sic potest per plures fines magis vel minus remotos procedi donec sistatur in ultimo, quod semper necessarium est, cum non possit in infinitum procedi. Atque ita satis constat illa, divisio quantum ad expositionem terminorum pertinet; nonnullae vero quaestiones quae ex illa oriuntur, in discursu disputationis tractabuntur commodius, praesertim duae, scilicet, an media participent aliquo modo causalitatem finis, et an necesse sit constituere aliquem finem ultimum, ubi etiam varias acceptiones finis ultimi declarabimus, et an habeat propriam et per se causalitatem quatenus finis ultimus est seu remotus.

 

SECTIO III

 

QUOS EFFECTUS HABEAT CAUSA FINALIS

 

1. Priusquam de ratione causandi finis dicamus, agendum videtur de effectibus eius, ut ab iis quae nobis notiora sunt procedamus. Et quoniam, ut supra dixi, nunc consideramus finalem causam respectu voluntatis creatae, per quam agentia intellectualia operantur propter finem, duplices effectus huius causae considerare possumus: quidam sunt intra ipsam voluntatem, et sunt actus vel affectus ab illa eliciti; alii sunt extra voluntatem, et sunt effectus qui extra ipsam prodeunt ex efficacitate vel imperio seu motione ipsius per proprios actus eius.

 

2. Est igitur imprimis certum causam finalem, prout nunc illam consideramus, per se primo ac maxime causare aliquem actum vel affectum in voluntate ipsa. Hoc est receptum omnium consensu, satisque ostendi potest rationibus quibus in sect. 1 ostendimus dari causam finalem; nos enim per effectus in causarum cognitionem pervenimus; per nullos autem effectus ita cognoscimus causalitatem finis sicut per eos quos habet circa humanam voluntatem, quam sua metaphorica motione allicit ut et ipsum amet et per convenientia media quaerat, donec illum consequatur et in eo quiescat.

 

Prima difficultas, de causalitate finis circa internos actus voluntatis

 

3. Difficultas vero est an omnes actus qui in hoc progressu interveniunt, sint a fine ut a propria causa in suo genere, an vero non omnes, sed aliqui eorum, et quinam sint. Ut autem percipiatur ratio difficultatis, distinguere oportet plures actus qui in hoc negotio interveniunt. Quidam tendunt directe in finem, vel secundum se absolute, ut simplex voluntas eius seu amor,vel ut consequendum per media, sicut intentio, et hi actus antecedunt non solum consecutionem finis, sed etiam electionem mediorum. Alii sunt actus qui proxime versantur circa media, quamvis ratione finis, et huiusmodi proprie est electio, quam antecedit consultatio et inquisitio mediorum, quae, quatenus ad inquirendum finem necessaria est vel utilis, ad media reducitur, et quatenus voluntaria est, sub electionem quodammodo cadit vel ad illam revocatur. Et haec duo genera actuum dicuntur pertinere ad ordinem intentionis, quia non solum finis consecutionem, sed etiam exsecutionem mediorum antecedunt. Post ordinem vero intentionis sequitur ordo exsecutionis, in quo similiter possunt duo alia genera actuum distingui: quidam enim versantur circa mediorum exsecutionem, per usum eorum quem activum vocant. Alii versantur circa finem ut iam consecutum et possessum, scilicet, fruitio vel gaudium, quod etiam quies animi dicitur, et in eo statu potest etiam durare amor.

 

4. Est ergo circa hos actus prima generalis difficultas, quia finis solum est causa mediorum; nullus autem ex his actibus est vere ac proprie medium ad finem obtinendum; ergo nullus eorum causatur a fine. Maior constat ex definitione finis; est enim id cuius gratia aliquid fit, quod solis mediis proprie convenit. Deinde est specialis et maior difficultas de actibus qui versantur circa finem; nam nullo modo sunt propter finem; ergo non sunt effectus finis. Antecedens patet, quia illud est propter finem quod procedit ex amore vel intentione finis; nam illud esse propter dicit ordinationem ad finem ortam ex aliquo priori actu; sed intentio finis non oritur ex alia intentione, nec amor ex amore, alioqui esset processus in infinitum; ergo. Unde, sicut assensus conclusionis est ex principiis, assensus autem principii non est ex principio, ita voluntas medii potest esse ex fine et propter finem; voluntas autem finis non ita. Tertio, augetur difficultas in iis actibus qui versantur circa finem iam consecutum; nam finis non causat postquam comparatus est; consistit enim eius causalitas in motione; consecuto autem fine iam quiescit animus; cessat ergo omnis motio; ergo et causalitas finis. Unde Aristoteles, I de Generat., text. 55, dicit adepto fine cessare actionem; cessante autem actione etiam cessat causalitas finis, quia ubi non est causa efficiens, nec finalis esse potest, ut infra docebimus.

 

Primae difficultatis resolutio

 

5. Ut a clarioribus incipiamus, dicendum primo est usum seu exsecutionem mediorum per se ac proprie esse effectum causae finalis. De hac conclusione nulla est controversia nec dubitandi ratio, quia hic actus non solum procedit ex affectu et intentione finis, sed etiam vere ac proprie dici potest medium ad finem. Quia, licet nomine usus et exsecutionis finis hic non intelligamus solum externum usum vel exsecutionem, sed etiam internum actum quo voluntas applicat membra vel instrumenta ad exsequendum medium, tamen tota illa actio, ut includit tam imperantem actum quam imperatum, vere ac proprie dicitur esse medium ad finem; ergo est etiam propriissime effectus finis. Et confirmatur, nam electio est de mediis; quando vero media talia sunt ut per usum activum voluntatis exerceri debeant, etiam ipse usus activas sub electionem cadit; nam eligitur ut medium tota illa actio humana quae ex interno et externo actu coalescit; ergo etiam actus internus voluntatis, quo proxime fit exsecutio externi medii, habet rationem medii ad finem; ergo est etiam effectus ipsius finis.

 

6. Dico secundo: electio mediorum vere ac proprie est effectus causae finalis. Probatur primo, quia ille actus est propriissime propter finem; sed per haec verba maxime declaratur causalitas finis; ergo ille actus est ex causalitate finis. Secundo, ille actus procedit ex intentione finis et ex ratione ordinante medium ad finem; sed in his videtur potissimum consistere causalitas finis; ergo. Tertio, talis actus pendet essentialiter ex fine, quia non versaretur circa media nisi ratione finis; quin potius ipsa media electa non sunt effectus finis nisi media electione; ergo multo magis necesse est ut ipsamet electio sit effectus finis. Et hae rationes aeque fere confirmant praecedentem assertionem.

 

7. Neque contra has assertiones obstat prima ratio dubitandi in principio posita. Primo, quia non tantum media sunt propter finem, sed quidquid a fine essentialiter pendet et ex illius amore procedit. Deinde quia ipsamet electio non incongrue dici potest medium ad finem. Quod potest explicari ex iis quae supra diximus tractando de potentia formaliter libera, quod, nimirum, actus ab ea elicitus est intrinsece voluntarius seu volitus per modum actus; ipsa ergo electio, cum sit actus elicitus a voluntate, est etiam intrinsece volita; non est autem volita nisi propter consequendum finem, quia, sicut res quae eligitur, propter finem eligitur, ita ipsamet electio propter finem exercetur. Ut qui eligit eleemosynam ad satisfaciendum pro peccatis, non solum refert in eum finem ipsam eleemosynam quam eligit, sed etiam ipsam volitionem qua illam eligit; nam ad eum finem necessaria est illa electio, et in ea reperitur ea bonitas et utilitas quae invenitur in medio ad finem intentum comparato. Et confirmatur primo, nam consultatio est mediorum ad finem, et si contingat voluntatem actu directo et formali velle consultare, quod saepe accidit, illa volitio revera est eiusdem medii ad finem, quia non ob aliud vult quis consultare, nisi ut paret sibi viam ad finem obtinendum; ergo similiter, si voluntate propria et reflexa velit hic et nunc eligere, ut etiam potest, illo actu vult electionem ut quoddam medium, quia etiam vult illam propter finem, sicut consultationem; ergo etiam quando hoc non faciat distincto actu et reflexo, ipsamet electio, eo modo quo est intrinsece volita, intrinsece est quoddam medium ad finem, ratione cuius volita est; est ergo vere ac proprie effectus finis.

 

8. Dico tertio: actus qui versantur circa finem ipsum, et antecedunt vel antecedere possunt ordine intentionis consecutionem eius, sunt vere et proprie effectus finis. Circa hanc conclusionem invenio nonnullam diversitatem inter auctores; quidam enim eam admittunt de actu intentionis vel desiderii, non vero de primo actu amoris seu simplicis voluntatis. Et ratio esse potest quia desiderium vel intentio supponunt amorem finis et ab eo procedunt, et ideo possunt causari a fine medio amore sui, et propriissime dicentur esse propter finem vel gratia finis, et ideo esse possunt effectus finis. Amor autem non supponit alium actum vel amorem finis a quo procedat, et ideo non est ex amore finis; nec etiam est formaliter propter finem, quantum est ex directione ipsius voluntatis; non est ergo effectus finis in genere causae finalis, sed solum in genere obiecti, efficientis vel specificantis, iuxta varias opiniones. Et hanc sententiam videtur tenere Ferrariensis, I cont. Gent., c. 75; dicit enim, licet res quae est finis amari possit nihil ad ipsam ordinando, tamen non exercere causalitatem finis donec aliquid propter ipsam ametur, et fundatur in verbis D. Thomae ibi dicentis causalitatem finis in hoc consistere, quod propter ipsum alia desiderantur. Tamen ibi D. Thomas non dicit hanc esse adaequatam causalitatem finis, sed pertinere hoc ad causalitatem finis. Alii vero de omnibus his actibus conclusionem admittunt, cum quadam tamen moderatione, scilicet, quod hi actus revera sint effectus finis, non tamen ita proprie aut non ita perfecte sicut priores, quod sumi potest ex Gabr., In II, dist. 38, notāb. 2; et. Gregorio, quem ipse citat ibi, a. 1.

 

9. Alii nihilominus simpliciter affirmant finem esse proprie finalem causam horum actuum, ut Henric., II p. Summae, a. 46, q. 6. Et in hoc sensu posita est assertio, quam mihi sumo ex D. Thoma, I-II, q. 1, a. 1, ubi simpliciter ait omnes actus humanos esse propter finem et consequenter esse effectus finis; nam haec duo convertuntur, sicut esse ab agente et esse effectum agentis, comprehendendo sub effectu actionem ipsam. At vero hi actus de quibus nunc agimus sunt vere actus humani; nam procedunt ab homine ut rationalis est; immo etiam sunt liberi saltem pro statu huius vitae, ut supra, disp. XVIII, sect. 3, probatum est; ergo.

 

10. Atque hinc confici potest prima ratio; nam homo quatenus exercet has actiones, etiam primum amorem finis, operatur propter finem, et non operatur ut ab alio motus in finem, sed ut proxime et immediate motus ab ipso fine, secundum propriam et formalem rationem eius; ergo hi actus sunt propter finem, ut causati ex propria motione finis ut finis est; ergo sunt effectus finis ut finaliter causantis. Consequentiae sunt evidentes, quia causalitas finis propriissima est per dictam motionem. Maior etiam patet, quia illa actio non temere et casu fit, sed ad definitum scopum ex instituto tendit; hinc autem colligimus actionem aliquam esse propter finem. Minor etiam est satis clara, quia in quolibet illorum actuum homo operatur illectus et attractus a fine cognito, non utcumque, sed quatenus est bonum quoddam propter se diligibile, quae est propria quaedam habitudo et formalis ratio finis, et ex vi huius cognitionis homo ita operatur in ea actione ut ipse seipsum dirigat et moveat in talem finem et in formalem bonitatem eius. Atque haec ratio sumitur ex D. Thoma, dicto a. 1, ubi non aliter probat actum humanum esse propter finem nisi quia est ab obiecto voluntatis sub ratione finis, id est, ut exercet propriam causalitatem finis; et III cont. Gent., c. 2, ratione 5; sic ait: De agentibus per intellectum non est dubium quin agunt propter finem, agunt enim praeconcipientes per intellectum id quod per actionem consequuntur, et ex tali praeconceptione agunt. Haec autem verba applicari possunt etiam ad simplicem amorem ipsius finis.

 

11. Secundo, hoc amplius declaratur in ipso amore; potest enim dupliciter considerari: primo, ut directe tendit in obiectum; secundo, ut reflexione virtuali in seipsum cadit, eo, videlicet, modo quo supra dicebam huiusmodi actus esse intrinsece voluntarios. Priori consideratione causatur a bonitate obiecti, ut cognita et movente appetirum ad amandum talem rem propter bonitatem suam, et ita vere causatur ab obiecto ut a fine, non quidem ut a fine extrinseco rei volitae, sed ut a fine proprio et intrinseco ipsiusmet actus amoris, qui in illum tendit. Atque ob eamdem rationem dicitur vere ac proprie talis actus esse propter finem, non tamquam propter extrinsecam rationem volendi, sed quia est propter intrinsecam bonitatem eius, et ex propria eius motione. In quo (quidquid alii dicant) eadem est ratio amoris et intentionis; nam etiam intentio non est propter finem qui sit extrinseca ratio volendi, sed quia tendit in finem propter seipsum et propter intrinsecam bonitatem eius; illa autem differentia, quod intentio supponat priorem actum amoris, nihil ad rem praesentem refert, ut statim declarabimus. Tandem ex communi modo loquendi constat vere ac proprie dici amare nos finem propter seipsum, vel propter bonitatem suam, sic enim amamus Deum; haec autem particula propter, attributa fini cum proprietate, declarat causalitatem eius; ergo hae locutiones verae sunt propter causalitatem finis circa talem actum. Unde hac etiam ratione, cum Deum super omnia amamus, dicimur illum amare ut ultimum finem, quia revera exercet circa nostrum amorem propriam causalitatem ultimi finis, et talis actus non in alium finem tendit, neque excitatur nisi a suprema bonitate talis finis, ipsi voluntati proposita.

 

12. Posteriori etiam consideratione virtualem reflexionem includente, apertissime constat talem actum esse propter finem, quia etsi amari possit propter suam honestatem (quod non est extra rationem causandi finalem), tamen revera amatur propter obiectum in quod directe tendit tamquam propter finem, eo fere modo quo supra de electione dicebamus. Quamvis in electione magis appareat quaedam ratio medii ad finem quam in amore, quia amor non ita ordinatur ad consequendum finem sicut electio. In quo etiam videtur esse nonnulla differentia interdesiderium seu intentionem et amorem finis; nam desiderium, cum ex sua ratione supponat carentiam finis consecuti, est aliquo modo medium ad consequendum illum, immo est veluti quaedam inchoatio inquisitionis eius, quod eadem vel maiori ratione verum est de intentione; amor vero ex ratione sua non supponit carentiam consecutionis finis, et ex hac parte minus participare potest rationem medii. Sed haec differentia nihil obstat quominus ipse amor sit vere causatus a fine, quia, ut supra dicebam, haec causalitas non limitatur ad sola media, sed extenditur ad omnem actum qui vere sit propter finem et ex propria eius motione. Eo vel maxime quod etiam amor quando antecedit consecutionem finis, quatenus excitat et movet ad illum inquirendum, potest. dici utilissimum medium ad consequendum illum. Addo denique amorem ex ratione sua abstrahendo ab hoc vel illo statu amantis tendere ad finem, ut uniat et coniungat amantem; unde quatenus ipsemet amor virtualiter aut formaliter amatur, propter hunc finem amatur; ergo propter finem quem pro obiecto habet amatur; ergo ab eodem fine causatur.

 

13. Quod optime potest confirmari ex doctrina D. Thomae, In IV, dist. 49, q. 1, a. 1, quaestiunc. 2, ubi ait cum voluntatis obiectum sit finis, hoc ipsum quod est velle, et quemlibet alium voluntatis actum non esse aliud quam ordinari aliquid in finem, et ideo necessario supponere aliquem finem obiectivum in quem ordinetur. Addi etiam potest ex Capreol., In I, dist. 1, q. 1, ad 1, contra 3 conclusionem, hunc amorem, quia antecedit finis consecutionem, ordinari ut in finem in ipsius rei amatae consecutionem et fruitionem, et hoc modo etiam esse posse effectum causae finalis. Et in discursu illius articuli et solutionum argumentorum multa dicit et congerit ex doctrina D. Thomae quae ad hanc sententiam confirmandam conferre possunt. Denique etiam hic amor potest ordinari in ipsum amantem, ut in finem cui, quatenus illum perficit et unit aliquo modo suo fini obiectivo; ergo ex hoc etiam capite potest esse effectus finalis causae.

 

14. Dico quarto: actus voluntatis qui versantur circa finem iam consecutum, numerari etiam possunt et debent inter effectus finalis causae. Probatur, nam hi actus tantum esse possunt aut amor, aut gaudium, de quibus controversum est an sint actus distincti prout versantur circa finem iam adeptum, quod tractat late Capreol., cit. loco; nunc de eis loquamur ut de distinctis, sive re sive ratione differant. Actus ergo amoris, ut sic, eiusdem rationis est circa finem qui propter se amatur, sive ille finis sit iam possessus, sive non; ergo, si amor secundum se, vel qui antecedit consecutionem finis est effectus finalis causae, etiam amor ille qui manet, fine iam consecuto, est effectus eiusdem finis. Patet consequentia, quia eodem modo causatur amor in utroque statu ab obiecto cognito alliciente voluntatem ut ipsum propter se et propter bonitatem suam amet. Atque ita D. Thomas, I-II, q. 23, a. 4, et q. 26, a. 2, eodem modo attribuit causalitati finis seu obiecti boni amorem eius in utroque statu, immo et delectationem, ut statim dicam. Unde etiam rationes omnes quibus probavimus primam voluntatem seu amorem erga finem esse effectum finalis causae idem probant de ultimo amore, maxime cum probabile sit eumdem semper esse ac perseverare posse.

 

15. De gaudio autem, quatenus est quid distinctum ab amore, videtur esse nonnulla dubitandi ratio, tum quia est veluti passio quaedam necessario consequens possessionem finis amati, tum etiam quia est veluti ultima quies animi ad quam caetera ordinantur, etiam ipse amor, ipsa vero non ordinatur ad aliud, et ita non videtur habere finem a quo causari possit. Sed nihilominus probatur etiam de hoc actu assertio posita; nam revera gaudium non est mera passio, sed est actus vitalis ab ipsa voluntate elicitus et causatus in suo genere ab obiecto per se bono, et per rationem proposito, ct invitante voluntatem, ut in ipso et in possessione eius quiescat et gaudeat propter illius bonitatem; sed haec causalitas obiecti non est alia quam finalis, quantum ad hunc motionis modum, quidquid sit an aliunde interveniat etiam causalitas effectiva inter illos actus, quod nihil ad praesentem quaestionem refert. Et confirmatur primo, nam ipsa delectatio ex natura rei ordinatur ut in finem in actionem ipsam ad quam consequitur, tamquam perfectio quaedam et decor eius, et ut conferat ad constantiam et facilitatem eius; ergo etiam delectatio quae consequitur ex fine consecuto ordinatur ad ipsammet consecutionem finis, ut ad finem quem suo modo perficit et firmat; ergo si delectatio intellectualis sit et consequatur ex illo fine perfecte cognito et proposito voluntati, causabitur ab illo in genere finis. Unde, licet delectatio dicatur esse quid ultimum via generationis, tamen in ordine finium secundum se non est simpliciter ultimum, quamvis interdum possit ab appetente sumi ut ultimus finis cuius. Et tunc etiam ipsa delectatio ordinatur ad ipsummet qui delectationem capit ut ad finem cui, et ex hac parte potest esse effectus causae finalis.

 

16. Neque contra hanc et praecedentem conclusionem urgent rationes prius factae. Ad primam enim iam responsum est non sola media esse effectus causae finalis, sed omnem actum qui ad finem confert vel ad illum ordinatur, vel tamquam medium, vel tamquam perfectio possessionis eius; ac denique quidquid est ex propria motione finis praeconcepti et propositi secundum propriam rationem boni.propter se diligibilis. Ad secundum, negamus hos actus non esse propter finem, nam revera amamus Deum propter ipsum, et delectamur in Deo propter ipsum. Neque ad hoc necessarium est ut actus, quia causatur a fine seu dicitur esse propter finem, causetur ex priori amore finis, sed satis est quod causetur ex bonitate ipsius finis allicientis voluntatem. Quamquam delectatio, quatenus est actus ab amore distinctus, revera causatur ex amore; delectatur enim aliquis in fine possesso, quia amat illum; illa vero causalitas, quatenus est inter actus, magis pertinet ad quemdam modum efficientiae vel naturalis resultantiae quam ad causalitatem finalem quam nunc inquirimus. Haec ergo magis consideranda est ex habitudine actus ad obiectum seu finem et ex peculiari modo quo res intellectualis movetur a fine ad huiusmodi actus. Ad tertium respondetur quamvis delectatio dicatur quies, non tamen esse mortuo modo (ut ita dicam), ut est naturalis quies, quae consistit in sola carentia motus, sed esse vitalem quietem, quae non est sine interna actione; tamen quia illa non est ad obtinendum et inquirendum finem, sed ad fruendum fine iam possesso, ideo dicitur animi quies. Quatenus ergo proprius actus est ac vera actio, potest esse effectus finis. Quod vero Aristoteles ait consecuto fine cessare motum vel actionem, intelligendum est de motu quo tenditur ad consecutionem finis, non vero de interna actione qua quiescitur in fine. Immo addit D. Thomas, In IV, dist. 48, q. 2, a. 2, ad primam rationem in oppositum, quod tunc cessat motus habito fine, quando talis motus non concomitatur ipsum finem seu consecutionem eius; sicut caelum consequitur suum finem mediante suo motu, non tamen cessat, quia ad illum finem necessarius est ille motus; sic igitur non cessat interna actio amoris vel delectationis consecuto fine, quia concomitatur talem finem et ad ipsius perfectionem est necessaria, et ideo respectu talis actionis non cessat causalitas finis.

 

17. Hic vero oriebatur difficultas theologica, praesertim ex ultima conclusione, nam hinc sequitur ipsum amorem et fruitionem beatificam vere ac proprie causari a Deo viso, vel a visione eius in genere causae finalis, et consequenter illos actus vere ac proprie esse propter finem, quod videtur inconveniens, cum actus sint simpliciter necessarii. Sed quia res est theologica, breviter respondeo concedendo illos actus esse ex causalitate finis; id enim aeque probant omnes rationes superius factae. Nec quidquam obstat quod sint necessarii, immo in superioribus dixi necessitatem illius amoris provenire a Deo clare viso ut ultimo fine, cuius summa bonitas tam est potens in causando etiam in eo genere, ut omnino sibi subiiciat voluntatem. Denique illa necessitas non provenit ex imperfectione aut ex irrationali modo operandi, sed potius ex summa perfectione, tum ipsius finis ultimi, tum etiam modi applicandi illum per cognitionem rationalem seu intellectualem perfectissimam ad movendam voluntatem, et ideo nihil obstat quominus illa voluntatis motio, quantumvis necessaria, sit ex propria causalitate finis. An vero satis sit ut ille amor necessarius dicatur actus humanus necne, tractatur a theologis, et pertinet magis ad moralem philosophiam quam ad metaphysicam.

 

De effectibus externis finalis causae

18. Diximus hactenus de effectibus quos  causa finalis habet intra ipsam voluntatem causae agentis a proposito; nunc superest dicendum de effectibus qui exterius prodeunt a tali causa, id est, extra ipsam humanam voluntatem, ita ut sub his effectibus comprehendantur tum actus omnium aliarum facultatum ipsius hominis, scilicet intellectus, sensuum, etc., tum etiam externi effectus, si qui sunt, qui per has actiones resultent. In qua re duo sunt certa et extra controversiam. Unum est actiones omnes naturales quas homo exercet sine imperio seu motione voluntatis non esse effectus causae finalis eo speciali modo quo nunc loquimur; huiusmodi sunt actiones omnes animae vegetativae, quatenus sunt mere naturales, et actus sensuum vel etiam intellectus, quatenus interdum antecedunt motionem voluntatis. Et ratio est quia causalitas finis quatenus proprie versatur circa agentia a proposito, quae seipsa movent in finem, primo per se est circa voluntatem, et supponit sufficientem applicationem talis causae per intellectum; sed in his actionibus quae non procedunt ex motione voluntatis, non sic movetur homo ex fine, sed agit ad modum aliorum agentium naturalium; ergo. Unde talis modus agendi per se non requirit propriam et rationalem cognitionem ipsius finis. Immo et in ipsomet intellectu cognitio vel apprehensio ipsiusmet finis, si naturalis sit et nullo modo a voluntate, non procedit a cognitione finis, sed est ipsa cognitio finis, et ideo non procedit ex causalitate finis, ut sic, prout est propria agentium a proposito. Quod idcirco semper addo, quia in his actibus naturalibus operatur homo propter finem sicut alia agentia naturalia, de quibus postea videbimus quid in eis sit operari propter finem, et qualis in eis esse possit causalitas finis. Atque in hac assertione sic exposita nulla relinquitur difficultas.

 

19. Secundo, certum est omnes actiones et effecta earum quae procedunt ex imperio et motione voluntatis creatae operantis propter finem. esse effectus causae finalis. Probatur primo ex modo loquendi et sentiendi omnibm, nam quando homo deambulat propter sanitatem consequendam, talis deambulatio censetur esse effectus sanitatis praeconceptae et intentae, et ideo dicitur esse propriissime propter finem, non ex directione alicuius extrinseci agentis, sed ipsiusmet operantis, quod hac ratione vocatur agens a proposito; et idem est de omnibus similibus. Et quando per has actiones fit aliquis terminus permanens in facto esse, ille etiam censetur effectus finis praeconcepti, vel in fieri dum actu fit, vel in facto esse cum postea permanet; quo modo dixit Aristoteles instrumenta esse propter finem, et similiter domus et aliae res artificiales sunt effectus alicuius finis praeconcepti. Ratio vero est. quia finis movet ad has omnes actiones; ergo omnes sunt effectus eius. Item tales actiones prout ab homine fiunt, pendent essentialiter a fine ut causante, quia non possunt aliter ab homine fieri; ergo sunt effectus finis. Item illae actiones sunt media quibus comparatur finis intentus; sed finis non solum causat intentionem vel electionem, sed etiam mediorum exsecutionem; immo in hac maxime videtur relucere eius causalitas.

 

20. Dices: interdum actio imperata a voluntate non est medium, sed ipse finis intentus, iuxta quamdam divisionem superius datam, quod finis interdum est res acta, interdum ipsamet actio, ut cytharizatio, aut contemplatio; ergo tunc saltem non erit actio propter finem, etiamsi procedat a voluntate; ergo non erit causata a fine. Respondetur, ut iam supra notavimus, nullam esse actionem quae si proprie sumatur ut actio est, non hgbeat aliquem terminum intrinsecum propter quem fit, ut cytharizatio ipsa, quatenus est motio quaedam, efficit quemdam sonum proportionatum, qui est qualitas quaedam artificiose composita, et hoc modo omnis actio est aliquo modo medium ad suum terminum, et ea ratione potest esse causata ab illo ut a fine. Si vero de ipso termino loquamur, vel comprehendatur sub actione per modum unius, sic non est proprie medium, supposito quod sit finis ultimus in sua serie; tamen nihilominus licet sit finis cuius, potest habere finem cui; nam cytharizatio ut fit ab homine, est propter ipsum operantem; vel si talis actus sit finis formalis, potest esse propter obiectivum, ut contemplatio est propter veritatem ipsam. Atque ita semper omnis actio quae est imperata a voluntate, est effectus alicuius finis praeconcepti.

 

21. Circa hanc vero posteriorem assertionem occurrunt duo breviter explicanda. Primum est tactum supra, sect. 1, quia ex dictis sequitur idem esse causam sui ipsius, quod videtur absurdum. Et sequela patet imprimis quia operatio imperata a voluntate saepe est vera causa finalis, quae apprehensa movet ad sui exsecutionem, et non tantum ad desiderium vel intentionem; ergo exsecutio illius operationes est effectus eiusdem operationis apprehensae per modum finis; illa autem exsecutio non est aliud ab ipsamet operatione; ergo. Deinde, quia consecutio finis (sive in operatione consistat, sive in sola inhaerentia alicuius formae, vel in alia simili habitudine) est ultimus effectus causae finalis, ut finis curationis est sanitas, non utcumque, sed ut mihi inhaerens et me afficiens, et hoc est ultimum quod causatur ex vi illius intentionis, et idem est proportionaliter in reliquis. Sed primus finis qui movet et causat usque ad hunc effectum, est ipsamet consecutio finis ut apprehensa; causat ergo seipsam.

 

22. Respondetur imprimis nullum esse inconveniens hoc totum concedere, quia in causa finali non intervenit ea repugnantia quae in causa efficienti, ut non possit esse causa sui ipsius quia non requirit praeexistentiam realem ad causandum, sed sufficit intentionalis, media apprehensione; cum ergo finis causet priusquam habeat existentiam in actu, mirum non est quod possit in sua genere concurrere ad suammet existentiam. Atque ita concedimus rem eamdem secundum diversas conditiones existendi posse causare seipsam, nam intentionaliter existens causat seipsam ut realiter sit. Neque hoc est diversum ab eo quod communi axiomate dicitur, illud quod est primum in intentione esse ultisnum in exsecutione; vel quod etiam Aristoteles dixit, formam et finem concurrere in idem numero, quamvis forma et efficiens solum possint concurrere in idem specie. Forma enim, seu effectus formalis eius, est effectus agentis et ut sic est etiam effectus finis qui excitavit agens ad operandum, quique non est aliud ab ipsa forma. Deinde vero addimus nullam esse finis consecutionem quae non sit aliquo modo propter finem vel obiectivum, si illum habeat, vel saltem propter finem cui, qui semper supponitur ad causalitatem finalem, et ut sic non est effectus eius; atque hoc modo semper effectus finis etiam ultimus distinguitur aliquo modo ab adaequata causa finali. Tandem consecutio finis ultimi vel simpliciter, vel in aliqua serie, non causat se immediate, sed proxime causat in intellectuali agente, de quo nunc loquimur, affectum et intentionem et alios actus quibus mediantibus pervenit eius causalitas usque ad illam actionem qua finis ipse comparatur et in qua consistit, et ita semper concurrit aliquid distinctum ab ipso ad huiusmodi causalitatem.

 

23. Sed tunc occurrit explicanda altera difficultas proposita, nimirum, qualis sit haec causalitas finis circa actiones vel res externas, manantes a motione voluntatis. Est enim in his specialis dubitandi ratio, nam actus interni eliciti a voluntate habent realem et intrinsecam habitudinem ad ipsumfinem ut ad proprium obiectum, vel formale simul et materiale, ut in intentione et aliis actibus qui proxime versantur circa ipsum finem, vel formale tantum, ut in electione mediorum; et ideo recte intelligitur ipsum finem per se ac proxime excitare ac movere ad tales actus, et e converso tales actus per se et intrinsece pendere a causalitate talis finis. At vero actus imperati tantum a voluntate (et multo magis effectus eorum) nullo modo excitantur proxime ab ipso fine, neque ipsi dicunt intrinsecam habitudinem ad finem, sed solum per extrinsecam denominationem dicuntur ordinari in finem mediis interioribus actibus, ut deambulatio exterior mere extrinsecus ordinatur ad sanitatem. Ex quo videtur sequi primo finem non per se, sed per accidens esse causam huiusmodi effectuum, eo modo quo applicans vel excitans efficientem causam dicitur esse causa effectus causati ab illa, vel eo modo quo avus est causa nepotis quia genuit patrem eius; sic enim finis est causa actionis externae solum quia genuit internam. Deinde videtur sequi ex vi huius causalitatis finis, nihil rei uoni in huiusmodi actionibus et effectibus externis, per se loquendo, sed solam extrinsecam denominationem, quae non est satis ad causalitatem realem. Sequela patet, quia inde solum habet actus exterior ut ordinetur medio interiori ad talem finem, quod solum est denominatio extrinseca in ipso exteriori. Cuius signum est, nam si contingeret illam exteriorem actionem vel propter alium finem, vel casu et sine ullo fine fieri, in se et in sua entitate non mutaretur nec minueretur, neque actio physica qua fit esset alia; ergo signum est non causari per se ab illo fine, sed tantum remote et per accidens. In causis enim efficientibus, licet contingat eumdem effectum qui fit ab una causa posse causari ab alia, tamen si sit causa per se, necesse est saltem actionem esse diversam, ut in superioribus traditum est; unde si ex mutatione causae neque effectus neque actio mutatur, signum est talem causam nec per se nec immediate influere in talem effectum; idem ergo, proportione servata, erit in praesenti.

 

24. Haec difficultas postulat ut explicemus quid sit causalitas causae finalis, vel quid ponat in suis effectibus, quod sequenti sectione praestabimus, et in fine eius difficultati satisfaciemus.

 

SECTIO IV

 

QUID SIT VEL IN QUO CONSISTAT RATIO CAUSANDI SEU CAUSALITAS CAUSAE FINALIS

 

1. Non inquirimus nunc rationem causandi in actu primo, ut sic dicam, seu id quod in finali causa est proxima ratio qua potens est ad sic causandum, de hoc enim dicemus sectione sequenti; sed inquirimus causationem ipsam in actu secundo, quid nimirum sit, et ubi seu in quo subiecto vel effectu sit; hoc enim, cum in caeteris causis ad explicandum sit difficile, in hac revera est difficillimum, quia non apparet quae res, vel quis modus realis esse possit haec causalitas; quod si nihil horum est, nec realis causalitas esse poterit.

 

Prima sententia expenditur

 

2. Quidam ergo ab hac difficultate se facile expediunt, causalitatem hanc nihil aliud esse nisi quod actio vel effectus fiat propter finem seu gratia finis. Aristoteles enim non aliter explicuit hanc finis causalitatem, nisi dicendo esse id cuius gratia aliquid fit. Unde Caiet., II-II, q. 17, a. 5, optime docet quod, sicut in agente est ratio agendi quae est in ipso, et effectus, et causalitas, quae est quasi media inter rationem agendi et effectum, ita in fine sunt illa tria, ratio finalisandi, finalisatio, et effectus. Ait vero finalisationem esse quid innominatum, solumque significari per haec verba esse id cuius gratia, seu fieri propter aliud, neque posse causalitatem hanc amplius explicari, neque intelligi quid aliud sit, neque etiam ubi sit. Nam si dicatur esse in voluntate, contra hoc est imprimis quia hoc nec salvari potest in voluntate Dei, neque in naturalibus agentibus, quae etiam operantur propter finem. Et deinde inquirendum est in nostra voluntate quid illud sit, nam vel est aliquid antecedens actum elicitum ab ipsa voluntate, et hoc non, iuxta veram et sanarn doctrinam, quia in voluntate nihil recipitur ante actum ab ipsa elicitum, ut supra satis probatum est agendo de concursu primae causae. Omitto habitus supernaturales, qui aliquando infunduntur ante omnem actum, quia habent lociun potentiae, vel complent illam et ita non veniunt in praesentem considerationem. Item, quia si quid reciperetur in voluntate, deberet habere aliquod principium efficiens extra ipsam, quod nullum est praeter ipsam causam finalem; haec autem ut sic non est activa, alias confunderentur causalitates. Praeterquam quod finis sine reali esse haberet efficientiam. Et ideo Aristoteles merito dixit, I de Gener., text. 55: Causa cuius gratia caetera fiunt, activa non est, et sanitas ipsa non est activa nisi per translationem. Nec vero dici potest illud principium esse intellectum vel actum eius, quia improbabile est intellectum se solo posse aliquid imprimere voluntati, et deinde explicari non potest quid illud sit. Et praeterea est id parum consentaneum libertati voluntatis. Aut vero illud quod in voluntate dicitur esse causalitas finis est ipsemet actus voluntatis, et hoc non, quia hic est effectus; causatio autem debet esse aliquo modo distincta ab effectu. Accedit praeterea, quod in actibus imperatis non poterit explicari quid sit haec causalitas, quia in huiusmodi actibus nihil immediate influit ipse finis; multoque minus explicari poterit in effectibus Dei et naturalium agentium.

 

3. Haec sententia in eo magnam difficultatem habet quod rem non declarat, nam per illa verba, id cuius gratia, non tam declaratur causalitas finis quam denominatio quaedam resultans in ipso fine ex eo quod aliud ad ipsum ordinetur; quae denominatio non potest esse causalitas, tum quia non est aliquid rei in effectu, sed aliquid rationis in causa seu denominatio extrinseca, quod idem est; quod enim Deus sit id cuius gratia res fit non est aliquid intrinsecum in rebus, neque in Deo ipso, sed est denominatio extrinseca Dei a rebus ipsis desumpta. Tum etiam quia in illis verbis non significatur finis ut principium, sed potius ut terminus, et ideo non significatur emanatio aliqua vel influxus causae finalis in effectum, quod videtur esse de ratione omnis causalitatis. Et confirmatur primo quia alias in omni motu respectu sui termini esset propriissima causalitas finis, et in omni actu respectu sui obiecti; consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia terminus est id cuius gratia est motus, et obiectum cuius gratia est actus. Minor vero patet, quia alias causalitas finis non magis conveniret obiecto voluntatis quam aliarum potentiarum; nec magis esset in rationali motione quam in naturali. Unde confirmatur, secundo, quia alias, quamdiu res est gratia alicuius finis, tamdiu actu causaretur a tali fine, ut potentia visiva, quae est propter actum videndi, vel propter obiectum visibile, semper actu causaretur ab illo fine, quia semper durat illa denominatio, quod haec potentia est propter suum actum vel obiectum; quae denominatio manare potest vel ex actione praeterita, vel ex naturali propensione potentiae in suum actum vel obiectum. Consequens autem est falsum, quia actualis causalitas finis non est sine actuali causalitate agentis, ut statim dicam; per illam ergo denominationem non satis declaratur causalitas finis. Praesertim quia omnes ponunt hanc causalitatem in motione metaphorica, quae non satis declaratur per sola illa verba, nisi res amplius exponatur.

 

Expenditur secunda sententia

 

4. Secundus modus explicandi hanc causalitatem esse potest illam esse quamdam metaphoricam motionem; quod ita in communi sumptum est ex Aristotele, I de Gener., c. 7, et D. Thoma, I-II, q. 1, a. 1, et aliis locis quae statim referam. Tamen in modo explicandi hanc motionem est singularis haec sententia: dicit enim hanc motionem talem esse ut ex se antecedat actum a voluntate elicitum, non solum natura, sed etiam tempore, quia haec motio naturali quadam necessitate resultat ex causa finali sufficienter proposita; actus autem voluntatis in eius manet libertate. Unde, licet haec motio respectu ipsius causae finalis sit veluti actus secundus, tamen respectu voluntatis se habet ut actus primus. Quod explicatur et probatur in hunc modum, nam hoc ipso quod bonitas finis sufficienter est cognita et voluntati proposita, excitat illam, et quantum in se est, trahit eam ad sui amorem; voluntas autem, eo quod libera sit, potest suspendere suum proprium actum; ergo haec motio finis est distincta ab ipso actu voluntatis et antecedit illum; ergo in hac motione consistit propria causalitas finis. Antecedens experientia constare videtur, et fundamentum eius videtur esse positum in sympathia quadam naturali, quae est inter intellectum et voluntatem, quatenus in eadem animae essentia radicantur. Prima vero consequentia per se nota est; segunda autem patet, quia nulla alia ratione videtur intelligi posse haec causalitas, tum quia quod proxime sequitur post hanc motionem in voluntate est aliquis actus eius, qui, ut supra dicebam, non est causalitas, sed effectus causae finalis; tum etiam quia, seclusa hac motione, in reliquis finis non se habet ut causa, sed potius ut terminus specificans, qui potius participat causalitatem formae, quam habent omnia obiecta quae specificant actus quarumcumque potentiarum.

 

5. Haec vero sententia imprimis est aliena a mente D. Thomae, ubicumque ponit causalitatem finis in hac motione metaphorica, nam q. 22 de Verit., a. 2, explicans hanc motionem inquit: Sicut influere causae efficientis est agere, ita influere causae finalis est appeti seu desiderari; ubi clare sentit non esse in actu influentiam causae finalis, donec voluntas moveatur appetendo seu desiderando. Idem sentit q. 5 de Potent., a. 1. Et ratione probatur, quia est aperta repugnantia quod sit finis causans in actu secundo, et quod non sit aliquid actu causatum; sed antequam voluntas eliciat actum, nihil est causatum in ipsa; ergo neque causalitas finis potest esse in actu secundo. Maior patet, tum quia causare et causari sunt correlativa, tum etiam quia realis causalitas ad aliquid reale terminari debet et in sese debet esse aliquid reale, alias esset nihil; si ergo in voluntate nulla res nova, vel operatio aut effectio [1] inest, neque actualis causalitas finis in illa esse potest; neque etiam est in intellectu, ut per se constat; ergo intelligi non potest talis causalitas finis ante omnem actum voluntatis. Et confirmatur primo, quia finis non causat in actu, nisi agens etiam actu efficiat, nam, ut dixit Aristoteles, III Metaph., c. 2, text. 3, finis et id cuius gratia, alicuius actionis est finis; et ideo dixit idem Aristoteles, I de Gener., c. 7, cessante actione sistere etiam finalem causam; ergo eodem modo prius tempore quam actio agentis inchoetur, non potest esse in actu secundo causalitas causae finalis; sed antequam voluntas eliciat actum, nulla causa efficiens mota a fine aliquid actu agit, et e contrario nihil etiam actu fit propter finem; ergo neque ipse finis aliquid actu causat in voluntate. Ultimo confirmatur declarando rem ipsam; nam antequam voluntas moveatur eliciendo proprium actum, solum est obiectum bonum seu finis repraesentatus per cognitionem seu iudicium intellectus; in voluntate autem nihil est quod antea non esset; ergo in toto illo tempore nulla est excitatio distincta a iudicio; ipsum autem iudicium non est causalitas, sed sufficiens approximatio finis ut causare possit; ergo non potest intelligi causalitas finis in actu posita ante actum voluntatis. Maxime cum neque illa causalitas versari possit circa ipsam potentiam, cum ipsa nondum aliter se habeat sed immutata maneat, neque circa actum ipsius voluntatis, cum ille nondum sit.

 

6. Dicet fortasse aliquis has rationes concludere hanc causalitatem finis esse aliquid novum in ipsa voluntate, quod sit proprius actus elicitus seu consensus liber eius; nihilominus tamen esse posse novum aliquem modum se habendi, vel, ut clarius dicamus, esse aliquem simplicem affectum per quem sit actualiter et vitaliter propensa in finem, ut illum amet vel intendat. Sed hoc non est constanter dictum in illa sententia, nam talis affectus, quacumque ratione fingatur in voluntate, non potest esse non elicitus ab illa, alias non potest esse vitalis motio aut affectio, sed erit qualitas aliqua por modum habitus vel actus primi, quae nulla ratione fingi aut cogitari potest, ut satis probant rationes hactenus factae. Si autem ille motus est elicitus a voluntate, ille est quidam actus voluntatis; non ergo datur causalitas finis ante actum voluntatis.

 

7. Quod si dicatur illum actum esse imperfectum et per modum velleitatis, ut vocant, secundam autem sententiam quam examinamus esse intelligendam de perfecto actu et consensu, contra hoc obstat primo, quod ille actus, qualiscumque sit, est quidam effectus ipsius finis; ergo non est causalitas finis; vel si in illo distingui potest causalitas ab effectu, idem dici poterit de primo actu perfecto et consummato, neque erit necessarium recurrere ad talem actum imperfectum. Obstat secundo quia causalitas quam finis exercet circa talem actum, in illo habet suum proprium effectum et ideo illa non est causalitas propria et necessaria ad alium actum consummatum et perfectum, quam inquirimus, sed solum erit occasio et dispositio quaedam ad illum ulteriorem effectum. Tandem obstat quia vel ille actus simplex est necessarius, aut liber: si est liber, ergo neque semper resultat ex sufficienti propositione finis, ut illa opinio dicebat; neque etiam oportet ut semper antecedat ante effectionem consummati actus amoris, vel intentionis finis; non est ergo per se necessarius ad causalitatem finis, neque in illo potest talis causalitas consistere. Si vero ille actus naturaliter fit et absque libertate, multo minus esse potest per se requisitus ad causalitatem finis circa actum liberum et perfectum; huiusmodi enim actus vel motus imperfecti insurgunt in nobis ex coniunctione appetitus, vel ex aliqua superiori causa praeveniente deliberationem nostram, et ideo solum sunt utiles vel necessarii hi actus, supposita aliqua imperfectione nostra, per modum dispositionis vel excitationis; non vero quia per se sint ad causalitatem finis requisiti. Unde in angelis, in Christi anima, in B. Virgine, et aliis, fuit perfectus modus operandi ex causalitate finis absque huiusmodi actibus.

 

Tertia sententia proponitur et suadetur

 

8. Est ergo tertia sententia, quae constituit etiam hanc finis causalitatem in motione metaphorica. Addit vero huiusmodi motionem non poni in actu secundo nisi quando voluntas in actu secundo movetur, et quando sic ponitur in re, non esse aliquid distinctum ab ipsomet actu voluntatis. Sed sicut supra dicebamus unam et eamdem actionem, prout fluit ab agente, esse causalitatem eius, ut vero inest materiae, esse etiam causalitatem eius circa formam, ita aiunt unam et eamdem actionem voluntatis causari a fine et a voluntate ipsa, et prout est a voluntate esse causalitatem effectivam, prout  vero est a fine esse causalitatem finalem, et priori ratione esse motionem realem ac propriam, quia talis actio manat a potentia ut a proprio principio physico, posteriori autem ratione esse motionem metaphoricam, quia manat ab obiecto alliciente et trahente ad se voluntatem. Haec sententia sumitur ex D. Thoma, citatis locis, et I-II, q. 9, a. 1, ubi ait finem movere metaphorice voluntatem, sentiens in hoc consistere causalitatem eius, quamvis non ita expresse id declaret. Tamen, ex lib. I cont. Gent., c. 75, rat. 5, id clarius sumi potest; ait enim D. Thomas causalitatem finis in hoc consistere, quod propter illud alia desiderantur. Ex quibus verbis colligo desiderium ipsum quo aliquid propter finem desideratur, quatenus est a fine, vocari a D. Thoma causalitatem finis. Rursus quod causalitas finis in hac motione metaphorice consistat, communis est loquendi modus apud auctores, ut patet ex Avicen., lib. VI suae Metaph., tract. V, c. 5; Alberto, V Metaph., tract. I, c. 3; et Hervaeo, Quodl. II, q. 1, et clarius q. 8, § Ad rationes; Sonc., V Metaph., q. 2. Sumitur etiam ex Alensi, I, q. 17, membr. 3. Nullus tamen ita clare et expresse praedictam declaravit sententiam, sicut Ocham, In 11, q. 3, a. 2, ubi ait causationem finis esse movere efficiens ad agendum; illud autem movere non esse aliud nisi ipsum finem amari ab agente, vel aliquod propter ipsum. Unde inferius respondens ad quoddam dubium ait non esse prius tempore causationem finis quam motionem agentis, saltem per amorem aut volitionem qua vult effectum exsequendum propter finem, vel finem ipsum propter se.

 

9. Ratione videtur satis probari haec sententia impugnationibus aliarum et a sufficienti partium enumeratione, quia nihil aliud cogitari potest quod sit causalitas finis; neque etiam est aliud necessarium ut intelligatur voluntas moveri a fine in finem, et ut actus eius habeat dependentiam a fine ut finis est; ergo, in eo tantum quod haec sententia affirmat, consistit haec causalitas. Confirmatur ac declaratur a simili, nam actus potentiae cognoscitivae pendet et ab obiecto et a potentia; unde causalitas tam obiecti quam potentiae nihil aliud est quam ipsamet actio, quatenus fluit ab obiecto et a potentia, nam ut est ab obiecto dicitur causalitas eius, ut vero est a potentia est causalitas illius; sic igitur actio voluntatis simul ac fit, necessario pendet a voluntate et a fine; illa ergo eadem actio quatenus est a voluntate est dependentia activa ab illa, quatenus vero est a fine, est dependentia finalis. Est enim quoad hoc diversitas inter finem et obiectum potentiae cognoscentis, nam obiectum potentiae cognoscitivae concurrit efficienter ad actum eius, mediante aliqua forma reali qua coniungitur, vel per suammet entitatem, si per illam possit ei uniri; bonum autem voluntati propositum solum finaliter concurrit ad actum eius, quia solum movet metaphorice attrahendo propositum per cognitionem, etiamsi aliter in re non existat.

 

Quarta sententia reiicitur

 

10. Sunt vero qui dicant hanc causalitatem finis non esse actionem voluntatis ut dependentem a fine, sed e contrario esse ipsummet finem per intellectum obiective propositum, ut influentem in suo genere seu concurrentem ad actum voluntatis. Quod si inquiras quid sit concursus ille, vel quid addat supra ipsum finem, respondent nihil ei intrinsecum addere, sed connotare actualem dependentiam effectus a tali causa. Sed, licet hic modus dicendi in hoc cum praecedenti conveniat, quod in hac causalitate nullam aliam rem intervenire dicit praeter ipsum finem voluntati obiectum medio intellectu, et actum vel effectum inde resultantem in voluntate, et denominationes inde insurgentes quibus et finis dicitur causare actum et actus pendere a fine, nihilominus tamen in eo displicet, quod ipsum finem dicit esse suam causalitatem seu concursum suum ad actum, quia concursus nunquam significat causam ipsam, sed aliquid quod proxime profluit a causa in suo genere, quo causet effectum, sive illud distinguatur aliquo modo in re ipsa ab effectu, sive tantum ratione, quatenus concipitur ut quo et quod. De qua diximus supra, tractando de casusalitate causae efficientis; est autem eadem proportionalis rario. Immo in hac est quodammodo maior ratio, quia finis interdum causat non existens actu, sed tantum obiective in intellectu.

 

11. Sed aiunt etiam non esse necessarium ut concursus finalis causae realiter existat quando ipsa actu causat, sed satis esse si existat obiective. Hoc tamen non recte dicitur, quia esse obiective tantum est cognosci; at vero ut causa finalis actu causet, non est necesse concursum eius actu cogitari aut cognosci, sed sufficit cogitare de bonitate talis causae, et e converso, quamvis ille concursus sit in esse obiectivo per formalem ac expressam cogitationem de illo et de eius convenientia, id satis non est ut effectus ponatur in voluntate, ut per se constat, quia stante tota illa cogitatione potest voluntas non moveri. Igitur, licet causa finalis secundum suum esse aut bonitatem suam sit tantum obiective in intellectu, tamen ut actu causet, oportet ut actualis concursus eius in re ipsa ponatur, quia hic concursus in re non est aliud a dependentia effectus a sua causa; ut autem causa actu causet, oportet ut effectus in re ipsa actu causetur; ergo et quod dependeat realiter a causa; ergo et quod concursus actualis, seu quod idem est, dependentia actualis in re ipsa existat, et non tantum in intellectu, immo hoc posterius est impertinens. Quia vero haec dependentia huius effectus causae finalis ab illa solum consistat in intrinseca quadam habitudine ad talem causam, quae habitudo in re ipsa existere potest et terminari ad causam ut existentem tantum obiective in intellectu, inde est quod possit causa finalis actu causare existens tantum obiective, non possit autem causare actu nisi causalitas eius existat realiter, per habitudinem ad ipsam causam obiective existentem.

 

Tertia sententia eligitur et resolvitur quaestio

 

12. Unde ex impugnatione huius ultimae sententiae magis explicata et confirmata manet tertia, quae sine dubio vera est et optime satisfacit quoad hunc effectum quem finis habet intra voluntatem creatam, et quoad causalitatem eius. Neque contra illam quidquam obstat obiectio supra facta, quod actus voluntatis potius est effectus quam causalitas finis. Nam imprimis in ipsomet actu voluntatis possumus distinguere actionem ab actu, et actum dicemus esse effectum, actionem vero, quatenus in suo genere est a fine, esse causalitatem eius, sicut proportionaliter dicendum est de causalitate effectiva. Deinde, etiamsi in illo actu non distinguantur ex natura rei illae duae rationes, sed fingatur esse pura actio, nihilominus non repugnat ut eadem res quae est effectus causae, in eo genere in quo est effectus, sit etiam causalitas, quando ille effectus est ipsamet actio, sufficitque distinctio rationis ut distinguantur per modum causalitatis vel per modum effectus, sicut in causalitate activa manifeste constat.

 

13. Difficilius videri alicui potest quod eadem omnino res, seu realis modus sine ulla distinctione in re, sit causalitas finis et efficientis, cum tamen istae causae diversarum rationum sint. Sed si considerentur superius dicta de causalitatibus aliarum causarum, cessabit admiratio. Nam etiam eadem unio diversis respectibus est causalitas materiae et formae, licet illae causae diversarum rationum sint; immo eadem mutatio ut est actio, est causalitas agentis, ut vero est passio, est causalitas materiae, quamvis actio et passio re non distinguantur; et similiter eadem actio diversis respectibus est causalitas primae causae et secundae. Et ratio est quia una et eadem actio per seipsam potest immediate causari a multis causis, ab unaquaque in suo genere; atque ita mediante illa causatur effectus ab eisdem causis, ideoque per comparationem ad unamquamque earum est causalitas uniuscuiusque, et e contrario est propria dependentia talis effectus a tali causa.

 

14. Altera difficultas explicanda manet, quia, licet haec ratio explicandi causalitatem finalem satisfaciat quoad actus elicitos a voluntate creata, non tamen satisfacit quoad actiones imperatas et effectus exteriores seu transeuntes (ut interim omittamus voluntatem divinam et actiones naturalium agentium, de  quibus infra dicturi sumus); videtur ergo superiorem sententiam et doctrinam non posse applicari ad praedictas actiones et effectus, quia causa finalis non movet metaphorice potentias subiectas voluntati, sed solum ipsam voluntatem, quae postea non finaliter, sed effective movet aut applicat inferiores potentias ad actiones earum; ergo finis ut sic nullam propriam causalitatem habet in has actiones, vel illa non consistit in tali motione metaphorica.

 

15. In hac re imprimis statuendum est effectus exteriores qui per has actiones producuntur in tantum esse posse effectus causae finalis in quantum actiones per quas fiunt causantur aliquo modo in suo genere a causa finali et ab ea pendent; quia, ut supra cum Aristotele dicebamus, causa finalis non causat actu nisi quando agens agit aliquid [2] propter finem. Unde, sicut effectus factus ab agente, si ab eo non pendet in conservari, sed tantum in fieri, cessante actione iam non causatur, sed causatus est, ita idem effectus prout est causatus a fine propter quem factus est, cessante omnino actione agentis propter finem, iam non causatur a fine, sed causatus est, et manet ordinatus in finem, vel per intrinsecam habitudinem seu propensionem, vel per extrinsecam denominationem seu relationem ab actione praeterita.

 

16. Relinquitur ergo tota difficultas circa actiones imperatas, nam, eo modo quo illae causatae fuerint a fine, erunt causalitates eiusdem finis respectu effectuum seu terminorum, nam per illas pendebunt huiusmodi effectus a causa finali et solum ratione illarum dicentur fieri propter talem finem. De ipsis ergo actionibus imperatis dici potest, quamvis physice et secundum entitatem actio externa sit distincta ab interiori actu voluntatis, tamen in ratione actionis et in ordine ad causalitatem finis habere rationem unius, et ab cadem causalitate seu metaphorica motione oriri, quia finem, verbi gratia, metaphorice movere ad volendum scribere et ad scriptionem ipsam, non sunt duo, sed unum et idem, quia illa duo ita sunt connexa ut separari non possint; loquor enim de volitione quae est per modum usus et proxime imperat actionem externam scribendi. Unde ulterius dici potest causalitatem finalem, quam diximus esse in actu interiori et cum ipsa actione elicita identificari, esse simul causalitatem ipsius actus interioris et exterioris, qui cum illo necessario coniungitur, quamvis diverso modo, nam respectu interioris se habet proxime et intrinsece, respectu vero exterioris, magis extrinsece et remote. Neque propter hanc rationem dicetur finis causa per accidens externae actionis, cum omnino necessario ac per se sequatur ex causalitate eius, et ipse ita moveat voluntatem ut simul et per modum unius moveat ad exsecutionem actionis imperandae a voluntate. Neque etiam obstat quod huiusmodi causalitas nihil addat actioni exteriori nisi denominationem extrinsecam, quia talis actio non dicitur effectus finis solum quia illa denominatio extrinseca est a fine, sed quia ipsamet actio, prout hic et nunc fit, revera procedit ex motione finis in suo genere, etiamsi possit illa actio exterior, physice et entitative sumpta, fieri absque illa motione metaphorica et propria causalitate finis, quia solum mediante actione interna a tali causa procedit. Eo vel maxime quod haec causalitas quodammodo est moralis et quasi artificiosa et intellectualis, et ideo non est in omnibus aequiparanda cum causalitate efficienti, quae est magis physica et realis. Atque ita simul responsum est difficultati tactae in fine sectionis praecedentis et in hunc locum remissae.

 

17. Ultimo addi potest ipsam actionem imperatam, eo modo quo hic et nunc a tali agente progreditur, esse et effectum causae finalis per modum actionis et causalitatem eius respectu rei factae propter illum finem per eamdem actionem, nam illa mediante pendet ille effectus a tali fine, et nihil aliud est esse causalitatem quam esse quasi viam qua pendet effectus a causa in tali genere causae. In hac autem dependentia non est considerandus effectus quasi materialiter, ut est talis res; sic enim non semper requiret illam dependentiam per talem causalitatem ut per se necessarium ad suum esse, sed considerandus est formaliter quatenus est effectus hic et nunc tali modo factus, quo modo necessario includit ordinem ad talem actionem et ad modam agendi talis causae. Atque ita haec responsio fere coincidit cum praecedente, et utramque melius explicabimus inferius declarando causalitatem finalem in effectibus Dei.

 

SECTIO V

 

QUAENAM SIT IN FINE PROXIMA RATIO FINALITER CAUSANDI

 

1. Sensus praesentis quaestionis ex superiori constat; non enim inquirimus rationem causandi quatenus dicit causationem in actu secundo, sed quatenus dicit actum primum quasi formalem, constituentem causam finalem proxime aptam et sufficientem ad causandum. Sicut enim in causa efficiente distinguimus rem quae causat a proxima ratione causandi, ita in finali videtur necessarium, quia eadem omnino res potest esse et principium efficiens et causa finalis et formalis; oportet ergo ut sub diversis rationibus haec munera exerceat; ergo illa ratio sub qua exercet munus causae finalis, erit quae proxime constituit finalem causam quasi in actu primo.

 

Resolutio quaestionis

 

2. De hac igitur re communis consensus Doctorum omnium esse videtur bonitatem esse proximam rationem sub qua finis movet; atque ita illam esse quae constituit finalem causam, dans (ut ita dicam) virtutem ad causandum. Ita sentit D. Thomas, I-II, q. 1, a. 1, et latius III cont. Gent., c. 2 et 3, ubi ostendit idem esse operari propter finem, quod operari propter bonum, et I, q. 5, a. 4, probat bonum habere rationem finis; et ibidem, solutione ad 2, de hac causalitate declarat illud Dionysii, c. 4 de Divin. nom., Bonum est diffusivum sui, nimirum, finaliter attrahendo et alliciendo voluntatem. Eamdem doctrinam habet Alex. Alens., I p., q. 17, memb. 3, et q. 34, memb. 1; sumptaque est ex Aristotele, II Phys., c. 3, tex. 31, ubi dicit finem et bonum esse idem, quod etiam repetit V Metaph., c. 2, et lib. I Ethic., c. 7, ait id esse unicuique bonum, cuius gratia caetera operatur; idem lib. I Ethic. ad Eudemum, sub finem. Ratio autem est quia causalitas finis consistit in motione metaphorica voluntatis, qua illam ad se allicit; nihil autem ad se allicit voluntatem nisi quatenus bonum est; ergo bonitas est ratio movendi voluntatem; ergo etiam est ratio seu principium causandi finaliter. Minorem suppono ut certam, ex communi consensu theologorum et philosophorum, dicentium voluntatem non posse ferri in aliquid nisi sub ratione boni, iuxta illud, bonum est quod omnia appetunt.

 

Malum ut malum possitne causa esse finalis

 

3. Sed occurrit statim controversia cum Ocham et aliis nominalibus dicentibus posse voluntatem ferri in malum sub ratione mali. Ita Ocham, In III, q. 13, dub. 3. Inclinat etiam Scotus, In I, dist. 1, q. 4, circa finem, et In II, dist. 43, q. 2. Ex quorum assertione plane sequitur malum ut malum posse etiam metaphorice movere voluntatem et consequenter habere causalitatem finis, nam si malum potest propter se amari, etiam poterunt alia amari propter ipsum, si ad illud obtinendum necessaria et utilia sint. Atque ita fiet ut non sit bonitas adaequata ratio et virtus finis ad causandum finaliter, sed erit entitas vel aliquid huiusmodi, ut Ocham significat.

 

4 Verumtamen haec sententia antiquata est et ab scholis merito reiecta, utpote repugnans cum Aristotelis, Dionysii, Augustini, D. Thom. et omnium recte sentientium consensu, ut patet ex Aristot., lib. I Ethic., c. 1; Dionys., c. 4 de Divin. nom.; August., II Confess., c. 6 et 8; D. Thoma, I-II, q. 8, a. 1, et reliquis theologis, In II, dist. 43; Henric., Quodl. I, q. 17. Vide etiam Greg. Nyss., lib. de Opificio hominis, c. 20; et Damas., lib. II de Fide, c. 22. Horum enim omnium axioma commune est, neminem ad malum intendentem operari. Estque id experientia evidentissimum. Et ratio est quia esset inordinatissime instituta voluntatis facultas si in malum qua malum est ferri posset. Quid enim magis inordinatum esse potest quam velle malum quia malum est? Voluntas autem nihil potest appetitu elicito velle nisi quod sit consentaneum alicui naturali inclinationi ipsius voluntatis, quia ex tali inclinatione nascitur omnis appetitio elicita, saltem naturalis, quia omnis appetitio huiusmodi refertur ad obiectum adaequatum et proportionatum voluntati vel aliquam partem eius; naturalis autem inclinatio voluntatis est ad totum illud obiectum; si ergo voluntas posset moveri per proprium actum in malum ut malum, naturalis etiam inclinatio eius esset ad malum ut malum; esset ergo ipsa naturalis inclinatio inordinata. Hoc autem omnino repugnat, tum quia ab optimo auctore sapientissime instituta, tum etiam quia esset sibi ipsi repugnans. Nam voluntatis finis seu institutio est ut per eam homo quaerat convenientia sibi et fugiat disconvenientia; si ergo accepisset inclinationem ad tendendum in disconveniens quatenus disconveniens est, formaliter et directe sibi ipsi et suo fini repugnaret, et ideo recte dixit Damasc., lib. II, c. 22: Voluntas fertur ad agendum in illis rebus quae naturae consentaneae sunt. Ut Senec., lib. IV de Benefic., c. 17, dixit: Nec quisquam tantum a naturali lege descivit et hominem exuit, ut animi causa malus sit.

 

5. Et confirmatur, nam impossibile est ut intellectus assensum praebeat falso quatenus falsum est; ergo et quod voluntas prosequatur malum quatenus malum est. Patet consequentia quia, sicut comparatur intellectus ad verum, ita voluntas ad bonum; tantaque est ex terminis ipsis repugnantia inter prosecutionem et malum, quanta est inter assensum et falsum. Tum etiam, quia si intellectus non potest iudicare assentiendo falso, ergo non potest iudicare malum ut malum habere unde ametur, nam id est evidenter et ex ipsis terminis falsum et repugnans omni intellectui. Cuius signum apertum est (ut obiter solvamus omnia argumenta quae contra fieri solent), quia nunquam iudicamus esse amandum vel prosequendum aliquid quod alias malum esse cognoscimus, nisi quia iudicamus commodum vel ad delectationem, vel ad vindictam sumendam, vel ad aliam similem utilitatem. Ergo nec voluntas potest ferri in malum ut tale est, seu quod tantum cognoscitur esse malum. Patet consequentia, quia, ut inferius dicetur, voluntas non potest moveri nisi medio iudicio rationis quo sufficienter proponatur aliquid vel appetendum vel appetibile.

 

6. Atque hinc tandem sumitur ratio quae ad rem de qua agimus spectat, quia in malo ut sic quatenus malum est nihil est quod possit apprehendi aut existimari ut sufficiens ratio ob quam voluntas moveatur. Nam vel in malo consideratur malitia, vel entitas quae malitiae subest. Malitia per se ac formaliter sumpta nihil habet quo voluntatem alliciat vel attrahat, quia ipsa nihil est, ut in superioribus diximus. Entitas autem, quae malitiae subesse potest, aliquid bonitatis habet; unde si appetitum movet, id est ratione bonitatis. Et confirmatur, nam in electione mediorum impossibile est voluntatem eligere aliquid ut medium ad finem eo quod sit disconveniens, vel impediat ad consecutionem finis, quod esset eligere malum oppositum bono utili sub ratione mali; ergo in intentione vel amore finis impossibile est quod feratur in aliquid ut in finem eo quod per se sit disconveniens, quod est velle sub ratione mali oppositi bono propter se appetibili. Antecedens videtur per se notum ex terminis; qui enim intelligi potest ut aliquis ex intentione finis eligat quod repugnat fini, quatenus tale est? nam esset haec contradictio in ipsa voluntate. Quin potius docent omnes qui recte sentiunt, quando unitum est medium utile ad finem fieri non posse quin voluntas illud eligat, si vere et efficaciter intendit finem; multo ergo impossibilius est ut eligat medium inutile, qua tale est. Prima vero consequentia probatur, quia tantum repugnat malum ut in se malum est, intentioni, sicut inutile ut inutile, electioni; nam sicut electio inutilis, ut inutilis, repugnat intentioni finis, ita intentio mali ut per se mali, repugnat naturali et adaequatae propensioni voluntatis.

 

Indifferens ut sic possitne causa esse finalis

 

7. Dices haec argumenta satis probare et malum ut malum non posse finaliter causare et bonum ut bonum posse, non tamen probare solum bonum posse habere huiusmodi causalitatem, aut bonitatem esse adaequatam rationem finalisandi. Quia inter bonum et malum potest dari indifferens vel reipsa, vel saltem praecisione mentis, quatenus ratio entis aut veri praecisa ratione boni considerari potest; ergo haec potest esse ratio sufficiens ad movendum appetitum, et consequenter ad finaliter causandum. Respondeo in re dari quidem posse ens indifferens secundum aliquam rationem boni, non tamen secundum omnem, quia non potest ens non esse bonum, atque ita quando ens sub aliqua ratione indifferens voluntatem movet, non movet illam quatenus indifferens est, sed quatenus aliquam rationem boni habet. Quod si contingat aliquod ens sub omni ratione boni esse indifferens respectu appetentis, id est, ut nec sit honestum, nec turpe, nec iucundum, nec molestum, neque naturae conveniens, neque disconveniens (quod fortasse non potest inveniri), tamen illo posito, tale ens non posset habere causalitatem finalem in voluntate; quia nullam convenientiam aut conformitatem haberet cum illa; voluntas autem cum sit essentialiter appetitus, non inclinatur nisi in conveniens ut tale est; unde cum ratio entis de se sit indifferens ad rationem convenientis et disconvenientis appetenti, non est de se sufficiens ad movendum appetitum. Quod si interdum videatur ens aliquod movere voluntatem solum quia non existimatur disconveniens, ideo est quia in omni ente apprehenditur inesse aliquid bonitatis et perfectionis, quae si aliunde non habet disconvenientiam, hoc ipso ratione suae perfectionis existimatur conveniens.

 

8. Immo, quia id quod est in se bonum potest esse vel conveniens vel disconveniens homini, ideo non quaecumque bonitas, sed secundum aliquam convenientiam ad appetentem est sufficiens ratio finalisandi. Propter quod dixit Arist., VIII Ethic., c. 5: Amabile quidem bonum, unicuique autem proprium. Quod quomodo intelligendum sit, longam et theologicam postulat disputationem, tum propter amorem amicitiae, tum maxime propter amorem Dei super omnia. Nunc breviter tantum notetur bonum proprium non debere intelligi solum illud quod cedit in proprium commodum, sed simpliciter quod per se decet aut est consentaneum naturae appetentis. Quo sensu comprehenditur omnis finis, etiamsi ad perfectissimum amorem amicitiae pertineat.

 

9. Rursus dicet aliquis: voluntas non semper movetur a fine ad obtinendum aliquid, sed saepe etiam ad vitandum aliquid; sed ad hoc movetur a fine ratione malitiae; ergo non solum bonum, sed etiam malum ut malum potest habere aliquam causalitatem finalem in voluntate. Respondetur quando mobile recedit ab uno termino ut ad alium accedat, terminum a quo non esse finem illius motus, neque excitare mobile (loquimur metaphorice) ut a se recedat, sed finis est terminus ipse ad quem mobile fertur, et si finaliter excitari posset ab illo tantum traheretur et consequenter ratione illius ab alio termino recederet. Sic ergo voluntas proprie a bono tantum movetur ut a fine a quo trahitur ut ad se accedat per amorem, intentionem, etc.; inde vero sequitur recessus a malo, qui non tam est motio in finem quam quid consequens ad tendentiam in finem et quasi quoddam medium ad obtinendum finem. Unde ad illummet actum qui est odium mali, non movet malum nisi in virtute boni, quia non habetur odio malum nisi ratione boni amati, et ita etiam in illo actu dici potest bonitas ratio movens ad odio prosequendum malum oppositum. Nam odisse malum sub ratione mali nihil aliud est quam odisse illud quia privat bono, et ita bonitas est illis ratio principaliter movens, sicut in simili dicemus paulo inferius de electione mediorum.

 

10. Tandem dicet aliquis: interdum minor bonitas plus movet voluntatem ut amet, quam maior malitia ut recedat, et e converso minor malitia interdum plus movet ad fugam quam magna bonitas ad prosequendum finem; ergo eadem ratione fieri potest ut voluntas recedat a bono quatenus bonum est, seu etiamsi non sit malum, et e converso, ut feratur in malum etiamsi non sit bonum, quia, ut dialectici aiunt, sicut simpliciter ad simpliciter, ita magis ad magis, et e converso. Respondetur: sicut solum bonum potest movere voluntatem, ita etiam solum maius bonum, quantum est de se, magis movere, dummodo sufficienter propositum sit. Quod autem voluntas interdum non sic moveatur, provenit ex libertate ipsius voluntatis. Haec vero non sufficit ut feratur in malum sub ratione mali, tum quia libertas non potest exerceri extra obiectum voluntatis, tum etiam quia, hoc ipso quod voluntas feratur in malum ad experiendam suam libertatem, iam non fertur sub ratione mali, sed sub aliqua ratione utilis. Quamquam hoc experimentum libertatis semper supponit in obiecto sufficientem rationem boni vel mali, quae ex parte illius fundare possit huiusmodi usum libertatis. Ad hunc autem usum, si sit tantum quoad exercitium, sufficit ut vel bonitas obiecti, vel actus ipse seu dilectio eius non existimetur necessaria, ut in superioribus traditum est cum de liberis causis ageremus.

 

11. Unde, licet bonum quantum est ex se efficacius sit in suo genere ad finaliter causandum, quia tamen actu causare non potest nisi voluntas ipsa se moveri sinat, seu cooperetur in suo genere motioni eius, quod pro sua libertate potest non facere, ideo ex hoc capite accidere potest ut minus bonum actu causet finaliter, praetermisso maiori bono. Quod tamen facere non posset si nullam haberet bonitatem, quia iam tunc omnino deesset ratio causandi, sine qua non sufficit libertas voluntatis ut moveatur, quamvis, ut non moveatur, sufficiat (ut dixi) carentia vel negatio boni necessarii, etiamsi malum non sit. Secus vero erit si usus libertatis non tantum sit quoad exercitium, sed etiam quoad specificationem per actum contrarium odii, aut similem, nam tunc necesse est ut aliqua ratio mali in obiecto appareat, nam odium proprie sumptum solum circa rationem mali versati potest.

 

12. Dico secundo: non tantum verum bonum quod in re sit aut esse possit, sed etiam bonum apparens seu tantum existimatum, potest esse sufficiens ut finalem suam causalitatem exerceat. Ita docet D. Thomas, I-II, q. 8, a. 1. Constatque satis experientia, nam saepe movetur homo ad inquirendum aliqua quae apparent bona, vel delectabilia, quae revera talia non sunt. Quod etiam in electione mediorum est manifestum; eligimus enim saepe quod existimamus esse utile ad finem, quod postea experimur esse inutile, vel etiam impediens. Ratio autem est quia causa finalis non causat nisi cognita, ut infra dicemus; quantum autem spectat ad cognitionem, perinde se habet res quae existimatur bona ac si in re ipsa bona esset, quia idem iudicium de illa fertur et aeque verum existimatur, ac denique eodem modo repraesentatur seu proponitur voluntari.

 

13. Illud tamen videri solet difficile in hac conclusione, cum causalitas finalis vera et realis sit, quomodo ratio tantum conficta aut existimata possit ad hanc causalitatem sufficere. Nam realis causalitas non potest oriri nisi a principio reali; illa autem bonitas tantum apparens nihil reale est, sed fictum potius; ergo nec potest realiter causare. Immo talis bonitas, cum non sit in rebus, sed in ratione tantum, non videtur esse posse sufficiens ad movendam metaphorice voluntatem, nam voluntas non fertur nisi in res ipsas quatenus bonae sunt.

 

14. Respondetur primo hanc causalitatem finalem ita esse realem ut fiat morali quodam et intellectuali modo per naturalem sympathiam quae est inter voluntatem et intellectum, et ideo ad illam non requiri aliud esse reale in causa nisi illud quod sufficit ad motionem inter has potentias per naturalem consensionem earum, et quia ad illud sufficit esse reale, ut repraesentatum in intellectu, etiamsi in re verum non sit, ideo etiam ad causalitatem finalem sufficere potest apparens bonitas, licet vera non sit. Et hoc fere est quod D. Thomas citato loco ait, appetitum elicitum sequi formam apprehensam et ideo ad eius motionem sufficere bonitatem apprehensam seu existimatam, etiamsi vera non sit.

 

15. Addi vero ulterius potest aliud esse loqui de bonitate, aliud de re bona, nam voluntatem interdum movet res quae vere bona non est; quo sensu procedit conclusio posita, scilicet, quod interdum bonum tantum apparens finaliter causet. Nihilominus tamen dici potest voluntatem nunquam moveri nisi a vera bonitate; nunquam enim movetur nisi vel a delectatione, vel ab honestate, vel a commodo naturae, quae omnes verae bonitates sunt (omitto appetitum boni in communi, in quo non est deceptio). Unde in propria ratione formali quae movet nunquam etiam est deceptio, sed haec intervenit in applicatione huius rationis formalis ad hanc vel illam rem, et hac ratione movet quidem res quae apparet bona; ratio autem movens non est apparens sed vera bonitas, quamvis tali rei falso attribuatur. Ut verbi gratia, si quis amat furtum ut ex illo eleemosynam faciat, movetur quidem a bono existimato, tamen a vera bonitate et honestate, scilicet, ab honestate misericordiae quam in tali actu esse existimat. Et idem est cum homo quaerit aliquod obiectum quod putat esse delectabile, in re tamen delectabile non est, nam ille veram quaerit delectationem et ab ea tantum movetur, errat tamen illam applicando rei in qua vere non est. In hoc ergo sensu dici potest rationem causandi finaliter semper esse veram aliquam bonitatem, quamvis non semper sit verum aliquod bonum, quia non semper apprehenditur talis bonitas aut iudicatur de re in qua vere existat.

 

16. Dico tertio: solum illud bonum quod in se seu per se bonum est, est sufficiens ad causalitatem finalem exercendam. Declaratur, nam bonum, ut supra tractavimus, tantum est aut honestum, aut delectabile, aut utile; ex quibus duo priora sunt in se ac per se bona, tertium vero solum per habitudinem ad illa, quae omnia ibidem explicata sunt. Igitur duo priora bona sufficiunt ad causalitatem finalem exercendam, quod facile probari potest. Nam causalitas finis in duobus consistit, vel in alterutro eorum, scilicet, quod voluntatem moveat ut finem propter se et alia propter ipsum diligat aut exsequatur; utrumque autem horum praestare potest utrumque ex illis bonis. Nam bonum honestum propter se est maxime expetibile tamquam per se decens, vel per sese naturae conveniens; immo haec est ipsa ratio boni honesti, ut dicto loco notavimus cum D. Thoma, I, q. 6, a. 6. De bono autem delectabili ait idem D. Thomas, I-II, q. 2, a. 6, ad 1, ex Aristot., X Ethic., c. 2, stultum esse quaerere propter quid appetatur, nam ipsa delectatio per se habet unde appetibilis sit. Haec ergo duo bona sufficientia sunt ad causandum primam motionem in finem propter seipsum.

 

17. Ex hac autem motione nascitur altera, quae est ad media propter finem; nam illud idem bonum quod propter se amatur movet ad amandum alia propter ipsum, si necessaria vel utilia sint ad bonum propter se amatum obtinendum. Utrumque ergo ex his bonis per se sufficiens est ratione suae bonitatis ad causalitatem finalem exercendam quoad utramque eius partem. In quo munere sese habent mutuo sicut excedens et excessum, nam bonum delectabile et quoad nos plus movere solet et ad se trahere appetitum, et delectatio quodammodo est ultima perfectio operationis propter se amabilis; at vero bonum honestum, quo maius est et per se nobilius, eo de se et natura sua potentius est ad hanc causalitatem exercendam et nobiliores etiam effectus potest in hoc genere causare. Quin potius, si naturae institutionem spectemus, solum honestum bonum habere debet propriam rationem finis, nam delectatio ex intentione naturae non est propter se, sed propter operationem cui adiungitur, et ideo propter illam amari debet, de quo alias latius.

 

18. De bono autem utili, cum non sit per se bonum, satis manifestum apparet non esse sufficiens ad causalitatem finalem exercendam, quia bonum utile ut sic non est per se amabile; ergo non est sufficiens ad primam motionem finis exercendam. Rursus quatenus utile est, non est id propter quod aliud amatur, nam potius ipsum amatur propter aliud; ergo neque secundam motionem seu causalitatem finis exercere potest. Quin potius sub ea ratione est effectus finis, quia est id quod alterius gratia fit vel amatur; ergo bonum utile ut sic non potest causalitatem finalem exercere. Sola ergo bonitas honesta, sive moralis sive naturalis, et bonitas delectabilis, potest esse propria ratio causandi finaliter. Hic vero occurrebat statim difficultas de mediis, an possint causalitatem finalem exercere, quam melius tractabimus sectione sequenti.

 

SECTIO VI

 

QUAE RES POSSINT CAUSALITATEM FINALEM EXERCERE

 

1. Difficultas huius quaestionis ex duplici capite oriri potest. Primum est de mediis, an illa possint exercere causalitatem finis; videtur enim ex ipsis terminis manifestum non posse media habere causalitatem finis; nam sola res quae est finis potest exercere causalitatem finis; sed medium est res distincta a fine; ergo non potest exercere causalitatem finis. In contrarium vero est quia medium ut medium allicit voluntatem ut ipsum amet; ergo in hoc exercet causalitatem finis. Et maxime quia etiam ad unum medium potest aliud ordinari; tunc ergo illud medium quod est prius ordine intentionis exercet causalitatem finis circa aliud quod ad ipsum ordinatur.

 

2. Secunda difficultas est de privationibus aut negationibus, an sub hac propria ratione possint exercere causalitatem finis, id est, absque errore iudicatae et existimatae, quod privationes vel negationes sint, et non vera entia. Et idem de relationibus, praesertim rationis. Et ratio difficultatis est quia hae sicut non habent veram entitatem, ita nec bonitatem, et praesertim per se amabilem; ergo non habent vim et rationem proximam ad causandum finaliter. In contrarium vero est quia saepe per se intendimus huiusmodi privationes, et earum gratia media eligimus, ut alicuius mortem, vel aliquid simile. Similiter intendimus aliquando relationem rationis, ut humanas dignitates, aut aestimationes apud alios, quae in sola relatione rationis consistunt.

 

Possintne media causalitatem finis exercere

 

3. Circa priorem difficultatem sunt varii dicendi modi. Primus est media etiam ut media posse exercere causalitatem finis; in quod haec sententia contradicit aperte ultimae parti tertiae assertionis propositae in praecedenti sectione. Tenet vero illam Gabriel, In I, dist. 38, a. 1, ubi ex sententia Gregorii ibi, a. 1, distinguit finem alium esse propriissimum, alium proprium, alium communem seu communissimum, et hoc ultimo modo dicit media habere rationem finis eiusque causalitatem exercere. Unde etiam illud medium quod est ultimum in intentione et primum in exsecutione, propter quod nullum aliud eligitur, ait participare causalitatem finis. Fundamentum esse videtur quia omne obiectum voluntatis, habet rationem et causalitatem finis; sed medium ut medium, seu quod non est nisi medium, est obiectum voluntatis: ergo participat causalitatem finis. Manor constat, quia voluntas vere ac proprie versatur circa finem amando ipsum; illud autem est proprium obiectum potentiae circa quod ipsa versatur. Maior autem sumitur ex D. Thoma, I-II, q. 1, a. 1, ubi ait finem esse obiectum voluntatis; loquitur autem de obiecto adaequato, tum quia dicit ita se habere finem ad voluntatem sicut color ad visum; color autem est obiectum adaequatum visus. Tum etiam quia inde infert voluntatem amare omnia sub ratione finis, quia amat omnia sub ratione sui obiecti; quae consecutio bona non esset nisi finis esset obiectum adaequatum. Favet etiam Aristot., II Phys., c. 3, dicens finem et bonum idem esse; bonum autem est obiectum adaequatum voluntatis; ergo et finis.

 

4. Secundus modus dicendi est rem quae est medium, etiamsi propter se non ametur neque amabilis sit, posse exercere causalitatem finis, non tamen quatenus medium est, sed quatenus propter illam aliud medium appeti potest. Itaque illud medium, quod non est primum in exsecutione, sed intercedit inter finem et primum medium, dicitur participare causalitatem finis, non quatenus amatur propter finem, sed quatenus aliud medium amatur propter ipsum, quia sub ea ratione est id cuius gratia, et consequenter habet rationem finis proximi, et non medii. Illud vero quod est primum medium, propter quod nullum aliud amatur, non participat causalitatem finis. Hanc sententiam tenet Aegit., In II, dist. 38, q. 2, a. 2; Gabr., In II, dist. 1, q. 5, a. 1, et Ocham, In II, q. 3, et videtur favere D. Thom., III cont. Gent., c. 2, ubi in ratione quarta dicit: Omnia intermedia inter agens et ultimum finem sunt fines respectu priorum, et principia activa respectu sequentium, et in II Phys., lect. 5, ait de ratione finis non esse quod sit ultimum simpliciter, sed solum respectu praecedentis. Idem sentit I Ethic., c. 7, ubi Aristoteles multum favet huic sententiae, dicit enim non omnes fines esse perfectos et propter se expetibiles, et in V Metaph., et II Phys., inter fines numerat instrumenta artis et divitias, quia per alia media fiunt vel acquiruntur, quamvis ipsa etiam sint media ad ulteriores fines. Ratio vero est iam tacta, quia in illis est sufficiens ratio ad movendam voluntatem, ut aliquid velit propter ipsa, et hoc satis est ad exercendum aliquod munus causae finalis, etiamsi non exerceant omnia.

 

Statuitur principium ad resolutionem quaestionis necessarium

 

5. Nihilominus dicendum censeo nullam rem posse proprie et (ut ita dicam) per intrinsecam denominationem exercere causalitatem finis nisi quae per se bona sit et expetibilis. Cur addam illas particulas, proprie et per intrinsecam denominationem, infra declarabo. Sumo igitur hanc assertionem ex Aristot., II Metaph., c. 2, ubi dicit de ratione finis esse ut alia appetantur propter ipsum, ipsum vero non propter alia; ubi per hanc posteriorem negationem circumloquitur illam rationem quam nos positive explicamus dicendo finem debere esse per se expetibilem per propriam bonitatem quam in se habeat. Nam non est de ratione finis, generatim loquendo, ut propter aliud non appetatur, sed hoc est proprium finis omnino ultimi. Unde in I Ethic., c. 7, dicit in unaquaque serie illud esse finem quod appetitur ut ultimum, id est, in quo sistit intentio mediorum omnium quae propter finem appetuntur. Sic etiam II Phys., c. 3, dicit omnia media quae inter se subordinata sunt, esse propter unum finem. Denique, lib. I Magn. Moral., c. 2, distinguit: Bonorum alia sunt fines, alia non; quemadmodum sanitas quidem finis, atque sanitatis causa neutiquam finis est, ubi sanitatis causam vocat medium ad sanitatem. Et probatur ratione, nam in unoquoque genere causae illa res potest causare in tali genere quae habet virtutem seu formale principium constituens in actu primo causam talis generis; sed bonitas est ratio formalis causae finalis, constituens illam in actu primo sufficientem ad causandum; ergo tantum res illa quae bonitatem habet esse potest causa finalis per intrinsecam potentiam seu denominationem; omnis autem res, et illa sola, quae in se habet bonitatem et convenientiam respectu appetentis est per se bona et appetibilis; ergo tantum res quae est per se bona et appetibilis potest causalitatem finis exercere.

 

6. Dices: etiam res utilis, ut sic, habet in se bonitatem, cum in se habeat utilitatem, nam utilitas quaedam species bonitatis est. Sed contra hoc est quod supra diximus tractando de bonitate, disp. X, bonum utile, ut sic, non esse aliquid omnino intrinsecum rei quae utilis censetur; nam licet utilitas, ut solum dicit vim aliquam vel efficacitatem, sit aliquid in re quae denominatur utilis, tamen tota illa utilitas non est bona neque appetibilis ut utilis, nisi propter bonitatem finis intenti, et ut subest. Propter quod D. Thomas, I, q. 5, a. 6, merito dixit utilia non esse amabilia propter se, sed solum ratione finis. Et ideo etiam bonum utile ut sic non censetur bonum simpliciter, nec per intrinsecam denominationem, quia non est per se conveniens, sed solum ut substat tali fini et ab illo quasi formaliter convenientiam accipit.

 

7. Secundo igitur argumentor in hunc modum; nam ea res quae non est per se bona non potest movere voluntatem ad amandum se propter se; ergo nec potest voluntatem movere ad amandum alia propter ipsam; ergo nullam causalitatem finis exercere potest. Haec secunda consequentia patet ex dictis, quia tota causalitas finis in illis duobus capitibus continetur. Primum vero antecedens etiam videtur ex terminis per se notum, quia cum solum bonum trahat appetitum ad sui dilectionem, illa tantum res potest trahere appetitum ad amandum se propter se quae secundum se et sine ordine ad alium finem bona est. Unde non recte in ratione dubitandi in principio posita sumebatur medium ut medium trahere voluntatem ad sui dilectionem; ulteriusque [3] diceretur finem ipsum trahere voluntatem ad diligendum medium, nam revera nihil aliud est velle medium propter finem nisi quod tota ratio volendi illud sit ipse finis; ratio autem volendi est quae voluntatem movet et attrahit, et ideo etiam motivum voluntatis appellari solet; medium autem est tamquam materiale obiectum, quod ratione finis amatur. Atque hinc facile probatur prior consequentia, quia quod non sufficit voluntatem trahere ad se amandum, multo minus potest trahere voluntatem ad amandum aliud propter ipsum; sed res illa quae non est per se bona non potest trahere voluntatem ad amandum se, ut ostendimus; ergo minus potest trahere voluntatem ad amandum aliud propter ipsam. Maior patet, tum ex illo principio propter quod unumquodque tale, et illud magis; et ita si medium amatur propter finem, magis amatur finis; ergo res quae facit aliud amari propter ipsam, oportet ut magis faciat amari seipsam; ergo, e converso, quae non potest trahere ad amandum se, multo minus poterit trahere ad amandum aliud propter se. Tum etiam quia amor medii propter finem procedit ex amore finis; ergo si amor alicuius rei ut fines non potest causari ab illa, neque amor alterius rei propter talem finem potest ab illo fine finaliter causari; quod est dicere illum non posse esse finem, si nomine finis vera causa finalis significetur, prout nunc de illa loquimur in ordine ad creatam voluntatem.

 

Responsio generalis ad quaestionem propositam

 

8. Ex hoc principio colligitur primo generalis responsio ad quaestionem in titulo sections propositam, scilicet, eam rem posse proprie exercere causalitatem finalem quae in se habet bonitatem propter quam ametur (aut vere, aut in existimatione, quod intelligatur adiectum in omnibus similibus locutionibus, ne oporteat idem repetere). Haec conclusio est evidens ex praecedenti principio et probationibus eius. Quocirca non possumus in particulari descendere ad designandas res quae possunt finaliter causare, nimirum, an Deus, vel angelus, vel homo, vel substantia, vel accidens, vel divitiae, vel honor, vel aliae huiusmodi, possint finaliter causare; sed in omnibus et singulis considerandum est quam bonitatem vel convenientiam per se habeant et, si aliquam habuerint, secundum illam poterunt esse finalis causa, si vero nullam habeant, non poterunt. Solum autem duplex bonum est per se et secundum se bonum, nempe delectabile et honestum, sub honesto comprehendendo quidquid est per se naturae conveniens, et ideo quidquid tale fuerit, poterit sub ea ratione causalitatem finis exercere; quod autem tale non est, nunquam exercet causalitatem finis nisi quia tale existimatur, et hoc modo divitiae aut honores appetuntur saepe ut finis, quamvis illae res, si rectum de illis feratur iudicium, non sint per sese amabiles aut convenientes, sed tantum propter aliud.

 

9. Dices: eadem ratione bonum delectabile non erit vere sufficiens ad causandum finaliter, quia si rectum de illo feratur iudicium, non est amabile propter se, sed propter aliud. Immo neque scientia, sanitas, et res similes poterunt exercere causalitatem finalem, quia non sunt amabiles propter se, sed propter hominem. Ad priorem partem respondetur negando sequelam; est enim ratio longe diversa, quia bonum delectabile praecisum ab omni alio fine extrinseco vere habet in se unde ametur, et ideo potens est et sufficiens de se ad exercendam causalitatem finis; quamvis si ab homine recta, id est, honesta ratione appetendum sit, non sit in eo ut in fine sistendum, sed ad aliquem superiorem finem ordinandum, quod non solum de bono delectabili, sed etiam de bono convenienti naturae, seu naturali, prout condistinguitur a morali honesto, intelligendum est. Unde claritatis gratia dici posset bonum delectabile secundum verum iudicium speculativum seu physicum esse per se amabile, quod satis est ut per se sufficiat ad exercendam causalitatem finis, et non tantum ex falsa aestimatione operantis, sed etiam ex propria vi quam in se habet; quamvis secundum verum iudicium practicum et morale, quod attenditur per conformitatem ad appetitum rectum et honestum non sit appetendum ut finis ab homine honeste operante. Secus vero est de aliis rebus quae omni huiusmodi bonitate carent; illae enim nec secundum iudicium practicum, nec etiam secundum speculativum verum, possunt esse finales causae, sed solum ex falsa existimatione.

 

10. Ad posteriorem partem respondetur negando sequelam; nam illae res vere sunt propter se amabiles, nam per se sunt naturae convenientes. Nec refert quod tantum sint amabiles homini; nam hinc solum fit non esse amabiles amore amicitiae, sed concupiscentiae, quod non impedit veram et propriam causalitatem finalem, quidquid Gabriel loco supra citato significet. Et patet, quia tales res per bonitatem quam in se vere habent, alliciunt et ad se trahunt voluntatem, iuxta modum et capacitatem earum. Nam quia ipsae tales sunt ut natura sua coaptentur homini et sint perfectiones eius, ideo licet propter se diligantur, homini tamen diliguntur; et istae duae habitudines non repugnant inter se, neque comparantur ut medium ad finem, sed ut finis cuius et finis cui, qui integrant unum completum finem, ut supra vidimus.

 

Resolutio de causalitate mediorum

 

11. Secundo, principaliter colligitur ex dicto principio resolutio prioris difficultatis de causalitate mediorum. Res enim quae est medium ad alium finem, potest sub aliqua alia ratione esse per se appetibilis, ratione alicuius bonitatis quam in se vere habet etiam praecisa relatione ad illum finem, et sub ea ratione non est dubium quin possit res quae est medium habere causalitatem finalem, quia non habet illam ut medium. Immo respectu illius, materiale quid et per accidens est quod talis res sit medium seu ametur propter alium finem; neque de hoc est ulla controversia. Alio ergo modo potest se habere res quae est medium, ita ut nullam habeat rationem per se boni, vel saltem quod per illam non causet nec propter illam ametur, sed tantum quatenus utilis est; et sub hac consideratione simpliciter negari debet rem illam ut sic sufficientem esse ad exercendam causalitatem finalem. Et quidem si illa res talis sit ut solum ametur propter finem, res videtur evidentissima, quia tunc amatur ut pure medium, quod omnes philosophi a fine ut fine distinguunt, et potius censent pertinere ad effectum finis quam habere rationem causae. Et hoc etiam confirmant omnia quae in probatione primae assertionis adduximus. At vero quando haec res quae est medium induit habitudinem termini respectu alterius medii quod amatur propter ipsam, videtur iam participare aliquo modo rationem finis.

 

12. Et ideo maioris claritatis gratia, et ad declarandas locutiones nonnullorum gravium auctorum, possumus hic accommodare distinctionem quam Gabriel citato loco adducit; nam aliud est loqui de fine ut puram rationem termini induit, aliud vero ut habet propriam rationem causae finalis; hic enim de illo loquimur sub hac posteriori ratione. Et hoc modo negamus tale medium, etiamsi aliud ad ipsum ordinetur, exercere veram causalitatem finalem proprie loquendo et secundum intrinsecam denominationem, ut ita dicam. Et hoc probant omnia in priori assertione adducta, quia medium etiam sub hac ratione consideratum non habet in se unde trahat voluntatem ad amandum se propter se, sed ipse finis ad quem omnia media ordinantur movet voluntatem ad amandum omnia media et subordinationem eorum inter se, seu, quod idem est, idem finis movet voluntatem ad amandum aliquod medium immediate propter se, aliquod vero immediate propter aliud medium, mediate vero seu ultimate propter se. Ipsa ergo bonitas finis est quae proxime et finaliter movet, quamvis non semper terminet proxime et immediate relationem seu habitudinem medii ad finem, causalitas autem finalis in motione metaphorica consistit; haec ergo non est in medio, etiam quatenus aliud ad ipsum ordinetur, sed est tantum in fine. Et confirmatur ex specificatione actuum voluntatis, seu electionum omnium mediorum tendentium ad eumdem finem; nam omnes illae recipiunt speciem et honestatem vel malitiam ab ipso fine, ut latius tradunt theologi, in I-II, q. 18; ergo signum est, licet unum medium ordinetur ad aliud, tamen si omnia appetuntur tantum ut media, solum finem propter quem omnia appetuntur esse qui per bonitatem suam causat finaliter omnes illas electiones.

 

13. At vero si de fine loquamur solum prout est terminus ordinationis seu habitudinis alterius ad ipsum, sic unum medium dicitur finis alterius quod ad ipsum ordinatur, quia est terminus ad quem proxime refertur. Medium enim remotum, ut tale est, non habet convenientiam et proportionem cum fine nisi intercedente proximo medio; et ideo ad illud proxime ordinatur; ergo sub hac ratione participat tale medium rationem proximi finis. Atque hoc confirmant testimonia Aristotelis et D. Thomae in favorem secundae sententiae adducta; favet etiam communis loquendi modus; absolute enim dicitur unum medium amari propter aliud; ex quo genere locutionis colligit Aristoteles ubique rationem finis. Dices: si medium participat munus et rationem finis sub ratione termini ad quem aliud medium ordinatur, cur etiam non participabit causalitatem finis, quae in metaphorica motione consistit? Videtur enim esse aequalis ratio. Maxime quia sicut, verbi gratia, sanitatis amor movet ad procurandam evacuationem vel digestionem, aut aliquid simile, ita desiderium evacuationis movet ad sumendam potionem, vel ad ambulandum, aut aliud simile medium.

 

14. Respondetur imprimis differentiam esse quia proxima ordinatio unius medii ad aliud attenditur secundum id quod est materiale in ipsis, nimirum, quatenus unum medium potest esse causa effectiva illius effectus, et ita potest bene ordinari unum medium ad aliud, et e converso unum esse terminus proximus ordinationis alterius, secundum id quod in ipso vere et realiter est; atque ita potest participare rationem finis, ut termini. Causalitas autem finalis formaliter provenit a fine quatenus bonum est, et quia bonitas finis non participatur intrinsece a medio propinquiori, etiamsi aliud ad ipsum ordinetur, ideo non ita participatur ab eo causalitas finis sicut ratio vel habitudo termini. Non est autem confundenda motio vel naturalis resultantia quae est inter ipsos actus voluntatis (quatenus ex uno excitatur voluntas ad alium) cum causalitate finali; nam illa causalitas inter actus potius est effectiva quam finalis, sive sit per propriam efficientiam physicam, sive per naturalem syrnpathiam et consensionem, de quo alias, nam ad praesens non refert. Ratio autem finalis est ab ipso obiecto; et ideo, quamvis desiderium unius medii causet vel excitet desiderium alterius, nihilominus tamen in genere finalis causae tota illa motio provenit ab eodem fine.

 

15. Nisi quis tandem velit dicere quod sicut medium ex coniunctione ad finem fit amabile et appetibile, ita fit potens ad causandum finaliter, saltem electionem alterius medii propter ipsum, et ita participare causalitatem finalem. Quod quidem in re non est diversum ab eo quod diximus; nam ad summum hoc potest attribui medio per quamdam extrinsecam denominationem. Nam, sicut medium non accipit aliquam intrinsecam bonitatem a fine qua fiat appetibile, sed solum per extrinsecam denominationem et quasi informationem accipit ab illo convenientiam et appetibilitatem obiectivam, ita ad summum per similem denominationem extrinsecam potest participare causalitatem finalem; re tamen vera, tota illa causalitas provenit ab ipso fine eiusque bonitate; et ideo saepe dixi in superioribus, proprie et per intrinsecam denominationem solum finem exercere causalitatem finalem.

 

16. Obiectioni satisfit.— Dices: ergo, eo modo quo ratio finis attribuitur mediis ad quae alia ordinantur, ita potest attribui medio quod est primum in exsecutione et ultimum via intentionis; nam, licet ad illud non ordinetur aliud medium extrinsecum, ordinatur tamen ad illud ipsemet actus voluntatis qui ad illud terminatur; unde etiam dici potest esse propter illud, iuxta doctrinam superius traditam, sect. 3. Rursus, licet illud medium per intrinsecam bonitatem non trahat voluntatem, tamen ut coniunctum fini, sicut ab illo redditur appetibile et conveniens per extrinsecam denominationem, ita per eamdem potest dici causare finaliter, non per seipsum, sed per finem tamquam per suam formam extrinsecam. Respondetur primo non esse magnum inconveniens hoc totum concedere, quod magis spectat ad motum loquendi quam ad rem. Quod si quis velit hoc modo sustinere opinionem Gabrielis, facile poterit; nam et D. Thomas, I, q. 5, a. 6, vocat bonum utile ut sic terminum proximum motionis voluntatis. Verumtamen modus ille loquendi, praesertim quoad participationem causalitatis per extrinsecam denominationem, mihi videtur valde improprius; nam in rigore non movet medium, sed finis ad medium, ut supra dicebam. Tamen quantum ad habitudinem termini potest dici participari a primo medio, quatenus est materiale obiectum in quo versatur actus voluntatis, quod solum D. Thomas loco citato intendit. Immo sub ea ratione qua dicitur actus esse propter ipsum, iam non habet rationem primi medii; nam ipsemet actus subit quodammodo rationes prioris medii, ut in sect. 3 declaravi.

 

Satisfit fundamentis aliarum opinionum

 

17. Quod sit obiectum adaequatum voluntatis.— Fundamenta aliarum opinionum fere non indigent nova solutione, quia declarando veram sententiam partim soluta, partim ad ea quae diximus confirmanda accommodata sunt. Solum ad id quod in favorem prioris sententiae obiiciebamus de obiecto adaequato voluntatis, dicendum est duplex esse obiectum potentiae, materiale et formale; finis ergo non potest dici adaequatum obiectum materiale voluntatis, quia etiam media sunt materia circa quam voluntas versatur, ut dictum est; finis autem dici potest formale obiectum adaequatum, quia quidquid voluntas amat est finis vel propter finem; et hoc intendit D. Thomas citato loco. Cum ergo dicitur omne obiectum voluntatis habere causalitatem finalem, intelligendum est de obiecto formali, non de materiali. Et eodem modo intelligendum est quod Aristoteles ait finem et bonum idem esse; intelligit enim de bono simpliciter, quod in se ac per se bonum est; quo sensu dixit etiam, I Ethic., c. 7, bonum uniuscuiusque rei esse cuius gratia operatur. Et in idem redit quod alii aiunt, finem esse adaequatum obiectum motivum voluntatis, non autem terminativum, et causalitatem finalem proprie convenire obiecto motivo, non autem pure terminativo. Conradus vero, I-II, q. 1, a. 1, dicit finem esse adaequatum obiectum per se voluntatis, medium autem esse obiectum per accidens; quod in idem redit, dummodo illud per accidens non ita intelligatur ut existimetur voluntas non attingere ipsum medium in se; sic enim falsum esset media esse obiecta per accidens, nam proprie et in se amantur; sed intelligendum est per accidens, id est, per aliud, nempe per finem, atque hoc modo solum obiectum per se voluntatis potest habere causalitatem finalem.

 

18. An sit actus aliquis voluntatis a fine non causatus.— Dices: ergo nullus est actus voluntatis qui non sit a causa finali, quia nullus est qui non sit ab obiecto formali adaequato eius; hoc autem videtur falsum, tum quia aliquis est actus in voluntate qui nec circa finem nec circa media versatur, ut Scotus et nonnulli alii theologi contendunt, In I, dist. 1; tum etiam quia simplex complacentia, vel inefficax desiderium rei impossibilis, non causatur a fine, cum nullo modo moveat ad consecutionem finis. Haec obiectio petebat longam disputationem, an in voluntate sit actus neuter qui non sit causatus a fine; sed quia hoc non est nostri instituti, breviter respondetur ad argumentum concedendo sequelam, nimirum, nullum esse actum in voluntate cum ratione et aliqua deliberatione operante qui non sit effectus finis, ut recte probat ratio facta et ex omnibus dictis in sect. 3 confirmari potest. Ad priorem vero partem obiectionis, negamus esse actum in voluntate qui non sit aliquo modo vel circa finem vel circa medium propter finem, quod late probat Greg., In I, dist. 1, q. 1, praesertim ex Aug., I De Doctrina christiana, c. 8, ubi omnia bona amabilia revocat ad bona quibus est fruendum vel utendum, id est, quae sunt fines aut media. Quod etiam sentit Arist., III Eth., c. 3 et 4, et sumitur etiam ex D. Thoma, I cont. Gent., c. 86. Et ratio est quia inter bonum propter se amabile aut tantum propter aliud non potest reperiri medium. Nam quod Scotus putavit bonum in communi seu abstracte sumptum posse esse medium, verum non est, quia bonum in communi non abstrahitur nisi ut per se amabile, quia aliud quod solum propter extrinsecum finem amatur non est bonum simpliciter, sed analogice et per extrinsecam denominationem, in qua non datur communis conceptus abstractus, ut ex superioribus constat. Ad alteram partem obiectionis respondetur in illo actu simplici seu inefficaci circa obiectum impossibile, non amari obiectum ipsum impossibile per modum finis inquirendi vel assequendi, sed vel amari delectationem ipsam quae ex illo actu capitur per modum finis, vel amari rationem aliquam boni quae in illo obiecto impossibili repraesentatur vel absolute vel sub conditione. Nam illa est quae movet voluntatem ad illum simplicem affectum, et illa etiam est quae participat causalitatem finis, non quidem quantum ad intentionem vel electionem, sed solum quantum ad simplicem affectum; hic enim etiam versatur circa finem.

 

Quomodo privationes participent causalitatem finalem

19. Ultimo facilis plane est ex supra dictis resolutio secundae difficultatis in principio positae de obiectis negativis vel privativis. Ad quam aliqui respondent bonum quod potest causare finaliter non esse sumendum ita stricte ut cum vero ente reali convertatur, sed latius quatenus convertitur
cum ente, prout analogice comprehendit etiam privationes vel negationes, iuxta superius dicta, disp. XI, sect. 3, n. 3. Ut enim dixit Aristoteles, V Ethic., c. 1, minus malum quodammodo bonum est; privationes ergo et negationes, quamvis revera non afferant bonitatem, tamen quatenus removet aliquod incommodum, censentur habere aliquam convenientiam, ratione cuius possunt finaliter causare, quae sententia in re vera est; addere vero possumus carentiam mali non habere vim causandi finaliter nisi in virtute alicuius positivi boni; meritoque dici posse privationem magis amari ut medium ad obtinendum bonum vel ad plene illo fruendum quam proprie ut finem, ideoque illam causalitatem finis quae est in effectu alicuius privationis magis esse tribuendam bono ratione cuius illa privatio amatur, quam ipsi privationi. Amat enim quis carere dolore propter delectationem illi oppositam, vel certe propter amorem suae naturae et status convenientis illi, qualis est indolentia, etiamsi alia voluntas positiva desit. Solum videtur huic doctrinae obstare, quod interdum amare potest aliquis non esse simpliciter, qui amor non potest causari ex amore alicuius boni positivi, quia non esse simpliciter et absolute nullum fundamentum positivi boni relinquit. Dicendum vero est, etiam ipsum non esse non posse amari, neque habere vim movendi affectum, nisi ex amore commodi ipsius esse; non enim amat aliquis non esse nisi ut evitet aliquod grave incommodum ipsius esse, quod apprehenditur maius respectu propriae naturae, quam propter se diligit, quam omnino carere esse. Atque ita fit (quod est mirabile) ut ex nimio amore sui esse appetere possit aliquis non esse. Lege D. Thomam, I, q. 5, a. 2; Hervaeum, Quodl. VIII, q. 8; Durand., In IV, dist. 50, q. 2; Ferrar., III cont. Gent., c. 19; Soncin., IX Metaph., q. 16.

 

Quomodo relatio participet causalitatem finis

 

20. Ad aliud de relationibus, aliqui contendunt non solum relationes reales, sed etiam rationis posse causalitatem finis exercere. Alii etiam relationibus realibus eam vim negant, ut Hervaeus, Quodl., II, q. 1, et satis consequenter, si tenet relationem realem nullam habere perfectionem. Et sane existimo nullam relationem vel rationis, vel ex iis realibus quae praedicamentales dicuntur et solum censetur esse per resultantiam ex fundamento et termino, nullam (inquam) ex his relationibus esse propter se amabilem, sed solum ratione sui fundamenti vel propter concomitantiam sui termini; nam qui amat formam, non amat relationem resultantem, sed realem existimationem sui, quam censet sibi esse valde convenientem, et sic de aliis. Quare, si falsa existimatio non intercedat, nunquam haec possunt causalitatem finalem exercere. Secus vero est de relationibus transcendentalibus, quae per sese habent suas entitates vel in conceptibus aliquarum rerum absolutarum includuntur; ideo enim per se bonae ac convenientes esse possunt, ut patet de habitudine scientiae, visus, et similibus, et ita possunt hanc causalitatem exercere. Omitto etiam relationes divinas, quae alia superiori ratione possunt hanc causalitatem obtinere, maxime cum essentialiter includant totam essentiae bonitatem ac perfectionem.

 

SECTIO VII

 

AN ESSE COGNITUM SIT FINI CONDITIO NECESSARIA UT POSSIT FINALITER CAUSARE

 

1. Haec quaestio coincidere videtur cum illa quae de obiecto voluntatis tractari solet, an voluntas possit ferri in incognitum; re tamen vera non omnino sunt eaedem, licet valde connexae sint; nam, licet voluntas ferretur in incognitum, non propterea causa finalis causaret non cognita, sed potius dicendum tunc esset voluntatem elicere actum suum sine propria causalitate finis circa ipsam, quia tunc revera moveretur voluntas non tracta neque mota ab obiecto, sed ex sola sua efficacitate tendens in obiectum. Atque ita praesens quaestio non omnino pendet ab illa alia, quamvis e converso si voluntas non potest ferri in incognitum, recte inferatur nec finem posse causare nisi sit praecognitus.

 

Finis non causat nisi cognitus

 

2. Dico ergo primo: ut finis causet, necessarium omnino est ut praecognitus sit. Haec est omnium philosophorum recepta sententia, quos inferius, et praesertim sectione sequenti, recensebimus. Et probatur primo a priori ex modo causandi huius causae, qui est metaphorice movendo et alliciendo appetitum. Haec enim metaphorica motio, ut supra explicatum est, fundatur in naturali consensione et sympathia intellectus et voluntatis, quae intelligi non potest nisi mediis actibus talium potentiarum; nam dum non operantur, neque movent neque moventur, neque ullam vitalem consensionem habent. In hac vero consensione, necesse est ut praecedat actus intellectus, quia ille per suum actum vel obiectum se habet ut motor et voluntas ut mota; ergo ad hanc metaphoricam motionem quam causa finalis exercet circa voluntatem necessaria est praevia eius cognitio.

 

3. Secundo, quia, ut realis causa causet, aliquo esse indiget; sed causa finalis non necessario postulat esse existentiae realis proprium et in se; ergo saltem requirit esse in cognitione, atque ita fit ut finis saepe causet quando non existit, ut supra visum est; nunquam autem si non sit cognitus. Sic adeo ut, licet interdum realiter existat, si non sit apprehensus, nihil moveat affectum. Ut propter hanc causam, inter alias, merito dictum sit: thesaurus occultus et sapientia invisa, quae utilitas in utrisque? Atque ex eadem radice fit ut finis, etiamsi in re bonus sit, si tamen ut talis non cognoscatur, sed falso apprehendatur ut malus, non alliciat, sed potius retrahat voluntatem.

 

4. Aristotelicum pronunciatum.— Tertio a posteriori hoc confirmatur ex eo quod voluntas ferri non potest nisi in bonum cognitum. Quae veritas est quasi primum principium et axioma philosophorum omnium et theologorum. Aristoteles enim, III De Anim., c. 10, ait appetibile non movere nisi mente aut imaginatione perceptum; cui consentiunt ibi omnes interpretes, et optime D. Thomas, I, q. 82, a. 4, et I-II, q. 3, a. 4, ad. 4, et q. 9, a. 1. Estque expressa sententia D. Augustini, lib. X De Trin., c. 1 et 2: Rem (inquit) prorsus ignotam amare omnino nullus potest; idem, lib. XV, c. 26, ubi ait amorem oriri in nobis ex mentis notitia; idem, lib. VIII, c. 4, et lib. III De Liber. arb., c. 25, et alibi saepe; et D. Gregor., lib. V Moral., c. 23, et lib. XXIII, c. 12, et lib. XXXI, c. 12; et optime Bernard., lib. De Interiori domo, c. 18 et 19, et lib. de Grat. et lib. arb., non longe a principio, et serm. 7, 8 et 52 in Cantica; et Anselm., in Monolog., c. 48: Nulla res amatur sine sui memoria aut intelligentia.

 

5. Ratio autem a priori huius veritatis sumenda est ex principio a nobis posito in assertione, nimirum, quod causa finalis non potest causare nisi cognita; adiuncto alio, videlicet, quod voluntas non potest se movere nisi aliquo modo finaliter mota, et ideo ferri non potest nisi praevia cognitione. Minor seu secunda propositio experientia constat; non enim potest appetitus vitalis inchoare suam vitalem appetitionem solum ex seipso, nisi aliquo modo alliciatur et moveatur ab appetibili. Ratio autem reddi potest vel ex generali conditione potentiae vitalis, praesertim eius quae agit actione immanenti, quae agere non potest nisi mota aliquo modo vel determinata a suo obiecto; haec autem motio respectu appetitus metaphorica est. Vel reddi potest ratio ex conditione appetitus; omnis enim appetitus sequitur aliquod esse et aliquam formam seu naturam; appetitio autem elicita non sequitur immediate ex ipso naturali esse seu naturali forma, ut constat, et ideo necesse est ut sequatur formam apprehensam et esse cognitum quod ab illa provenit; unde sicut absque naturali esse non sequitur appetitus naturalis, ita nec sine cognitione sequitur elicitus. Sed est discrimen quod appetitus naturalis, quia in re non est distinctus ab ipsa natura vel facultate naturali, comitatur illam quasi formaliter seu quasi per naturalem sequelam, nostro modo concipiendi; appetitus autem elicitus est longe alterius rationis, et est actus distinctus a forma apprehensa seu a conceptu, tam formali quam obiectivo; et ideo non causatur ab illo formaliter, sed finaliter ab obiecto bono per cognitionem applicato.

 

Deusne possit efficere ut amet voluntas incognitum

 

6. Atque ex his rationibus inferunt frequentius theologi non solum secundum naturae ordinem esse necessarium ut cognitio praecedat appetitionem elicitam, sed etiam de potentia absoluta impossibile esse ut aliter fiat, seu quod voluntas feratur in incognitum. Quam sententiam insinuat D. Thomas locis citatis, et apertius id docet Henricus, Quodl. I, q. 15; et Gabriel, In II, dist. 25, q. 1, a. 3, dub. 3; Dionysius Carthus., lib. De Laudib. vitae solit., a. 36 et 37. Et haec sententia mihi vera videtur satisque probari rationibus superius factis. Optime vero declaratur ex illis duobus principiis, scilicet, quod voluntas in suo actu essentialiter pendet ex causalitate finali, quia non potest appetere nisi metaphorice mota seu excitata a bono quod amatura est; et quod causa finalis omnino necessario et essentialiter requirit esse cognitum ut causet, quia metaphorica motio neque intelligi potest nisi media cognitione, ut satis declaratum est.

 

7. Non defuerunt tamen theologi qui dicerent posse Deum efficere ut voluntas amet sine praevia cognitione. Ita sentit Palud., In IV, dist. 49, q. 1, a. 2, n. 29; solet etiam attribui Gregorio ibi, et Ochamo, q. 25, ad 7 et 15. Nonnulli etiam theologi mystici asseruerunt in altissima contemplatione perveniri interdum ad eum statum in quo voluntas amat sine praevia cognitione. Non tamen explicant hi auctores an tunc etiam causa finalis causet sine cognitione, an vero voluntas tunc amet sine concursu proprio causae finalis; et quidem magis consequenter hoc posterius dicerent; nam tunc obiectum solum esset terminus actus voluntatis, non autem principium, et consequenter neque causa. Quod si verum esset voluntatem posse amare recipiendo actum quem ipsa non efficeret, esset magis intelligibilis illa sententia; nam tunc satis esset quod illa actio, quatenus est a causa extrinseca, haberet etiam causam finalem. Tamen, cum voluntas non possit amare nisi vitaliter eliciendo amorem et seipsam per illum movendo et inclinando vitali modo, intelligi non potest quod ipsa in se inchoet huiusmodi motum, nisi excitata et illecta ab obiecto per causalitatem finalem, quae sine cognitione esse non potest.

 

Qualis cognitio ad causalitatem finis necessaria sit

 

8. Statim vero occurrunt hic variae quaestiones, quas quia eaedem tractantur de obiecto voluntatis, solum insinuabo et in proprium locum remittam. Una est, qualis sit haec cognitio quae ad finaliter causandum requiritur, an scilicet necessaria sit intellectiva, vel sensitiva sufficiat. In qua duae includi possunt; una est, an sensitiva cognitio sufficiat ad movendam voluntatem, et haec pars ad praesens non spectat; supponimus autem necessariam esse intellectus cognitionem ut voluntas moveatur, quia sola potentia intellectiva est proportionata voluntati ad movendam illam; de qua re disseritur in I, q. 9, a. 1 et 2, et tangitur a Caiet., q. 10, a. 3, propter quaedam verba D. Thomae ibi, ad 3, dicentis voluntatem

moveri non solum a bono universali apprehenso per intellectum, sed etiam a bono particulari apprehenso per sensum, quae non sunt ita intelligenda ut apprehensio sensus putetur sufficiens ad talem motionem, sed ita ut haec bona materialia quae sensus apprehendit, possint movere etiam voluntatem quatenus medio sensu usque ad rationem perveniunt. Altera pars in dicta quaestione inclusa esse posset hypothetica, an si voluntas moveretur ab obiecto per sensum tantum apprehenso, illa motio sufficeret ad causalitatem finalem, vel (quod idem est) an illa motio esset causalitas finalis, de qua quaestione eadem est ratio ac de simili quaestione absoluta, an motio appetitus sensitivi a bono cognito per sensum sit causalitas finalis, quam explicabimus sectione ultima huius disputationis.

 

9. Altera quaestio, ad praecedentem consequens, est, quaenam cognitio intellectiva necessaria sit, an, nimirum, apprehensiva sufficiat, ut Scotus In II, dist. 6, q. 1, opinari videtur, vel iudicativa necessaria sit. De qua re tractatur in I-II, q. 9, a. 1. Et vix potest cadere in dubium quin iudicativa cognitio necessaria sit de obiecto sub ratione convenientia et de convenientia eius. Quae est aperta sententia Philosophi, II de Anim.,

c. 3, qui hoc sensu ait phantasiam nudam non movere appetitum, sed opinionem; et c. 7 negat moveri appetitum donec adsit iudicium boni aut mali; et lib. IV Metaph., c. 4, text. 18, est optimum testimonium. Nam ita compertum esse putat ad determinatum voluntatis motum necessarium esse determinatum iudicium de convenientia rei in quam voluntas movetur, ut hoc experimento redarguat philosophos negantes primum principium et ostendat quod nulla res simul sit et non sit, sed alterum tantum determinate. Eadem est sententia D. Damasceni, lib. II De Fide, c. 22; et D. Thomae, I-II, q. 9, a. 1, et I, q. 53, a. 3, et saepe alias. Et ratio est clara, quia donec intellectus iudicet obiectum esse conveniens, nondum cognoscit convenientiam eius; nam apprehensio pura ac praecisa ab omni iudicio indifferens est ut id quod apprehenditur ita esse aut non esse existimetur; et ideo qui apprehendit tantum et non iudicat astra esse paria, non cognoscit esse paria, sed dubius manet et ignorans; huiusmodi ergo apprehensio de convenientia rei non potest esse satis ad movendam voluntatem, ut ipsa etiam experientia satis docet; ergo nec ad finaliter causandum; requiritur ergo iudicium.

 

10. Dices: appetitus sensitivus movetur sine iudicio ex [4] apprehensione obiecti; ergo et voluntas poterit ita moveri. Respondetur falsum esse antecedens; nam, ut D. Thomas ait, I, q. 59, a. 3: Ovis fugit lupum ex quodam iudicio, quo existimat eum sibi noxium. Tale autem iudicium in bruto non est per ratiocinationem, nec per compositionem, neque per formalem cognitionem illius rationis propter quam res est conveniens, sed est per simplicem et naturalem existimationem de convenientia talis rei. Intellectus vero humanus consequitur perfectum iudicium de convenientia et de formali ratione talis convenientiae, tum componendo, tum etiam ratiocinando; superiores vero intelligentiae superiori modo iudicant per simplices actus. An vero interdum in homine, ut moveatur voluntas, sufficiat cognitio obiecti per simplicem actum, qui licet non dicat ita esse vel non esse per formalem compositionem et divisionem, non sit tamen pura apprehensio sed virtuale iudicium includat et cognitionem quod tale obiectum conveniens sit, disputatur a theologis; et probabile est posse sufficere talem cognitionis modum ad aliquem simplicem affectum voluntatis; et fortasse hoc sensu locutus est Scotus supra, et latius Marsil., In II, q. 16, a. 1; Maior etiam et Gabriel, In II, dist. 6. Tamen ad propriam et formalem motionem propter finem, de qua nunc agimus, perfectius iudicium necessarium est, quod non habetur sine ratiocinatione vel compositione aut divisione, quia oportet cognoscere vel propriam et formalem convenientiam quae est in fine, vel proportionem mediorum ad finem, quae cognitio non habetur nisi per collationem unius ad aliud, quae non fit sine compositione et ratiocinatione et perfecto iudicio quod inde comparatur. Et ideo operationes voluntatis indeliberatae non censentur esse proprie propter finem, ut notavit D. Thomas, I-II, q. 1, a. 1, ad 3, quia, licet non fiant sine aliqua cognitione intellectus, tamen est imperfecta, et in modo est similis existimationi imaginariae. Hic vero statim oriebatur dubium de voluntate amentium, an in ea locum habeat causalitas propria finis, de qua re statim dicam.

 

11. Rursus vero dubitari solet an hoc iudicium debeat esse practicum vel speculativum sufficiat, de qua re multa etiam disputantur a theologis in citatis locis. Ex his autem quae superius dicta sunt a nobis de usu libertatis humanae, et de modo quo voluntas potest a iudicio intellectus determinari, sumi potest sufficiens resolutio dictae dubitationis quantum ad praesens necessaria est. Et quia multum pendet ex usu vocum, eas distinguere necesse est. Si ergo per iudicium practicum intelligamus aliquem actum intellectus, ita iudicantem de fine ut per se et vi sua potens sit determinare efficaciter voluntatem, sic dicendum est non requiri tale iudicium practicum ad causalitatem finalem, quia motio finis, aut iudicium per quod finis applicatur, non impedit usum libertatis; talis enim motio practica omnino contraria esset voluntati, ut supra ostendimus. Si autem per iudicium practicum intelligatur iudicium de convenientia finis, non tantum secundum se sed etiam respectu hominis iudicantis, non tantum in communi et abstracte, sed etiam in particulari hic et nunc, et consequenter iudicantis non tantum de ipso obiecto seu fine, sed etiam de ipso actu seu tendentia in finem, id est, ut non solum iudicetur obiectum esse conveniens, sed etiam hic et nunc esse conveniens illud velle, si tale (inquam) iudicium significetur nomine iudicii practici, verum est iudicium hoc modo practicum requiri ad causalitatem finalem; et eodem sensu, iudicium speculativum huic iudicio practico condistinctum non sufficere.

 

12. Quo sensu intelligo dictum Aristotelis, III De Anim., c. 9, text. 42: Intellectus contemplativus non dicit quidquam omnino si sit fugiendum aut prosequendum; at motus semper fugientis aut prosequentis quidpiam. Quod enim loquatur ibi de iudicio vel imperio practico hoc posteriori modo et non priori, patet ex text. 47, in quo subdit: Intellectus nonnunquam iubet, ratioque fugere aliud, aut persequi dicit, at non obtemperat homo atque movetur, sed agit cupiditate, ut in ipso fieri solet incontinente. Ratio autem cur tale iudicium requiratur, clara est, quia, ut supra etiam dictum est, dum voluntas movetur, non tantum vult obiectum, sed etiam suo modo vult hic et nunc proprium actum et motionem suam; ergo necesse est ut de hoc toto et de tali convenientia feratur iudicium. Quod vero tale iudicium sufficiat, patet, quia sufficienter applicat et convenientiam obiecti et practicae motionis in ipsum; at quidquid aliud exigitur, neque in ratione causae finalis fundari potest, neque in modo operandi voluntatis; quin potius ex ea parte qua libera est, ei repugnat; ergo.

 

13. Amentesne velint aliquid propter finem.— Sed statim occurrit difficultas, quia nec tale iudicium practicum necessarium videtur, alioqui non habebit locum in amentibus vel pueris ante perfectum usum rationis causalitas finis, quod videtur esse contra experientiam, quia verbis ostendunt se cognoscere rationem boni a qua moventur et utilitatem medii ad finem. Respondetur absolute negando sequelam; nam, licet hi homines non possint exercere iudicia practica in ordine ad mores honestos aut pravos, quia cognitio honestatis requirit perfectum rationis usum et integrum iudicium, possunt tamen habere iudicium practicum de re ut hic et nunc operabili et convenienti sub aliqua inferiori ratione, ut est ratio delectabilis vel ratio convenientis aut disconvenientis animali naturae, quae reperitur in sanitate, verbi gratia, et utilitate, quae est in medio respectu talis finis. Nam, licet hi amentes sint, non privantur omni discursu et ratiocinatione, per quam sufficienter applicetur causa finalis ut habere possit aliquam causalitatem suam, quamvis non perfectissimam.

 

14. Cognitio an causa per se finalisandi.— Ultimo inquiri potest circa hanc cognitionem, quam necessariam dicimus ad finaliter causandum, an requiratur solum ut conditio necessaria ad hanc causalitatem, an vero etiam ut principium seu causa per se. Quae dubitatio duplicem potest habere sensum. Unus est an cognitio finis, praeter eam necessitatem quae ex parte causae finalis sumitur, habeat aliam causalitatem per se circa actum voluntatis, ob quam etiam necessaria sit. Quo sensu in praesenti non est tractanda haec quaestio; coincidit enim cum illa, an cognitio concurrat effective ad actum voluntatis tamquam proprium principium per se influens in illum, quae nihil ad praesentem quaestionem de causa finali refert. Certum est enim, ut supra dixi, causam finalem, quae per cognitionem applicatur, non influere effective in actum voluntatis; quod vero actus ipse cognitionis quo talis causa applicatur, aliunde habeat vim ad sufficienter causandum voluntatis actum, impertinens est ad causalitatem finalem, quamquam probabilius est non habere cognitionem eam vim efficiendi in actum voluntatis, ut in superioribus est tactum et latius in scientia de anima disputandum est. Alius sensus illius dubitationis est an esse cognitum quod finalis causa habet per cognitionem sit illi ratio causandi finaliter, ideoque cognitio non solum sit conditio necessaria, sed etiam principium per se huius causalitatis; et hoc dubium grave censeri solet, quod sequentem sectionem postulat.

 

SECTIO VIII

UTRUM FINIS MOVEAT SECUNDUM SUUM ESSE REALE, VEL SECUNDUM ESSE COGNITUM

 

1. Prior sententia.— Prima sententia affirmat finem movere secundum esse quod habet in cognitione, non secundum esse reale; atque adeo cognitionem non tantum esse conditionem sine qua non, sed esse formalem rationem causandi finaliter. Haec censetur esse Avicen., VI Metaph., c. 5, eamque tenet Soncinas, V Metaph., q. 3, et nonnulli alii modemi thomistae; et attribuunt D. Thomae, I-II, q. 31, a. 3, ad 1, ubi ait obiectum appetitus animalis esse bonum apprehensum, et ideo diversitatem apprehensionis pertinere quodammodo ad diversitatem obiecti. Et similiter I, q. 80, a. 1 et 2, ait appetitum variari iuxta formam vel apprehensionem quam sequitur, et ita distinguit tres appetitus, naturalem, sensitivum et voluntatem; nam primus sequitur naturalem formam absque apprehensione, secundus sequitur formam apprehensam per sensum, tertius sequitur formam apprehensam per intellectum.

 

2. Ex qua doctrina potest concipi prima ratio pro hac sententia; nam id quod ex parte obiecti distinguit essentialiter appetitus, non est tantum conditio, sed etiam formalis ratio movendi, seu obiecti moventis; sed apprehensio diversa est sufficiens ratio distinguendi essentialiter appetitus; ergo. Minor est D. Thomae supra. Maior vero constat ex communi doctrina, quod potentiae distinguuntur per obiecta formalia, non per conditiones obiectorum. Unde D. Thomas citato loco, cum dixisset in corpore articuli appetitum esse potentiam motam, moveri autem appetibili apprehenso et ideo per illud distingui, subdit in solutione ad primum: Appetibili non accidit esse apprehensum per sensum vel intellectum, sed per se ei convenit. Nam appetibile non movet appetitum nisi in quantum est apprehensum, unde differentiae apprehensi sunt per se differentiae appetibilis. Unde potentiae appetitivae distinguuntur secundum differentiam apprehensorum sicut secundum propria obiecta. Et idem habet D. Thomas, I-II, q. 30, a. 3, ad 2, ubi similiter ex diversa apprehensione distinguit concupiscentias naturales a non naturalibus; et Caiet. ibi notat ex illa responsione manifeste haberi quod apprehensio respectu obiecti appetitus non se habet ut approximatio activi ad passivum, sed ut ratio obiectiva.

 

3. Et confirmatur haec ratio; nam in eodem appetitu intellectivo, effectus causae finalis plurimum variatur ex diversitate cognitionis; sola autem conditio vel applicatio causae non posset sufficere ad tantam diversitatem. Antecedens patet, nam cognitio Dei per visionem claram vel obscuram, intuitivam aut abstractivam, causat, ut multi volunt, diversitatem specificam in amore, et, ut minimum, est in causa ut unus amor sit liber et alter necessarius. Rursus idem bonum apprehensum absolute causat amorem, ut absens et acquirendum causat desiderium vel intentionem; ut praesens vero causat gaudium, qui actus specie diversi sunt; et eadem proportione distinguuntur circa malum apprehensum ut absens vel praesens, tristitia et timor. Rursus actus virtutis et vitii in voluntate non distinguuntur ex obiecto secundum eius esse reale, sed secundum eius esse apprehensum; hinc enim fit ut, si quis ex conscientia erronea velit eleemosynam facere putans se malefacere, ille non sit actus virtutis sed vitii; et e converso, qui ex ignorantia invincibili vult furari ut eleemosynam faciat, putans se bene facere, non facit actum vitii, sed virtutis, proprie et secundum veram speciem realem virtutis. Denique simile argumentum est, quod bonum non movet quale est, sed quale apprehenditur; et ideo supra diximus cum Aristotele ad causalitatem finis non referre qualis sit, sed qualis existimetur; esse autem existimatum idem est quod esse apprehensum.

 

4. Secunda ratio principalis pro hac sententia est quia illud esse quod per se ac solum requirit finalis causa ut causet, non est tantum conditio, sed formale principium causandi; sed esse existentiae non est requisitum in fine ad causandum; esse autem cognitum est per se necessarium et illud solum sufficit; ergo. Maior videtur nota ex terminis, quia nihil aliud est esse formale principium causandi quam esse id quod per se primo ac formaliter requiritur in causa ut causare possit. Unde in superioribus saepe diximus, et inferius etiam dicemus, esse existentiae respectu causae efficientis non esse conditionem requisitam, sed ipsam rationem causandi, quia est ipsa entitas rei et primum esse quod ad causandum requiritur. Minor autem quoad priorem partem satis probata est in superiori sectione, et, quod illa necessitas apprehensionis sit per se ex vi causae finalis, constat ex modo causalitatis eius, qui est per metaphoricam motionem; haec enim per se procedit ex esse obiectivo, non ex esse rei in se. Quoad alteram etiam partem constat ex dictis, nam ostensum est saepe finem causare antequam sit; immo et illum qui nunquam futurus est, vel etiam interdum qui nec esse potest, si tamen ut possibilis apprehendatur.

 

5. Posterior sententia contraria.— Secunda sententia est finem movere secundum esse reale illudque esse rationem formalem movendi, et consequenter cognitionem finis esse tantum conditionem seu approximationem necessariam huiusmodi causae. Hanc opinionem docuit late Caietanus, I-II, q. 1,. a. 1, circa ad 1, existimatque esse sententiam Averrois, XII Metaph., com. 36, quatenus ait sanitatem quae est in re causare finaliter, licet prout est in anima efficiat desiderium sui. Et potest sumi ex D. Thoma, I, q. 82, a. 3, quatenus ait voluntatem inclinari ad ipsam rem prout in se est; et ex Philosopho, quem ibi citat, in VI Metaph., text. 8, dicentem bonum et malum, quae sunt obiecta voluntatis, esse in rebus. Eamdem opinionem tenet Ferrariensis, I cont. Gent., c. 44, ubi dicit esse in mente tantum esse conditionem requisitam ad finalisandum. Tenet etiam Iavellus, V Metaph., q. 6; Ocham, In II, q. 3, a. 2; et Gabr., In II dist. 1, q. 1, a. 3; et sumitur etiam ex Scoto, In I, dist. 1, q. 4.

 

 

Fertur inter praedictas sententias iudicium

 

6. Inter has sententias haec posterior mihi videtur simpliciter vera; et res tota tam clara apparet ut vix possit esse dissentiendi ratio, nisi in vocibus ipsis aliqua aequivocatio misceatur. Quod patebit facile, si ea in quibus auctores utriusque opinionis conveniunt, vel tam manifiesta sunt ut in eis convenire necessario debeant, distinxerimus.

 

7. Finis ut causet non eget existentia actuali.— Primo itaque conveniunt omnes finem non indigere existentia reali, seu exercita (ut vocant) ad causandum finaliter, quo sensu clarum est esse existentiae non esse rationem causandi finaliter, immo nec conditionem necessariam. Addo etiam neque esse essentiae verum aut esse existentiae possibile reipsa esse necessarium ad causandum finaliter; nam apprehensum sufficit, et hoc tantum magna ex parte probant rationes primae opinionis.

 

8. Voluntas non fertur ad assequendum finem in esse cognito, sed in esse reali.– Secundo certum est voluntatem non tendere in finem ut illum in esse cognito ut sic assequatur, sed ut in proprio esse reali, quod in eo apprehendit iuxta eius conditionem, illud assequatur, atque hoc sensu certissimum est esse in cognitione non esse rationem finalisandi, sed solum conditionem necessarium. Prior pars exemplis et ipsius rei declaratione fit evidens. Nam qui intendit sanitatem aut divitias, non intendit illas cognoscere aut de illis cogitare, sed reipsa consequi secundum veram existentiam realem, et idem de aliis. Ratio autem sumenda est ex dictis sect. 5, quod ratio formalis causandi finalis causae est bonitas eius et convenientia; res autem quae movet ut finis non habet suam bonitatem et convenientiam in esse obiectivo seu cognito, sed in ordine ad suum esse reale; sanitas enim est conveniens ut insit, non ut apprehendatur; ergo formalis ratio movendi est reale esse eius, quatenus conveniens seu bonum, seu realis convenientia eius, quatenus in ipso esse reali fundatur et illud reddit bonum et appetibile. Confirmatur, quia finis secundum illud esse movet secundum quod satiat appetitum agentis postquam illum est consecutus et sine quo non quiescit; sed ita comparatur finis ad voluntatem secundum esse reale et non secundum esse apprehensum; ergo. Maior constat, tum quia illud est primum in intentione quod est ultimum in exsecutione; tum etiam quia finis est id in quod tendit impetus agentis; in id autem tendit quo consecuto quiescit. Minor etiam est clara, quia non quiescit animus apprehensione finis nisi illum in re ipsa consequatur, et absque huiusmodi consecutione frustrari censetur intentio agentis. Et hoc non negant auctores primae opinionis, ut tandem fatetur Medina, I-II, q. 1, a. 1, quamquam fortasse non admodum consequenter, ut ex dicendis constabit.

 

9. Dixi autem voluntatem tendere in finem secundum esse reale iuxta eius conditionem, quia interdum contingit ipsum finem voluntatis operantis non esse alium quam obiecti alicuius cognitionem, ut cum intendimus seu desideramus videre Deum; tum enim illud esse visum pertinet ad rationem formalem talis causae finalis; et simile est quando homo appetit ut finem solam contemplationem vel speculationem alicuius veritatis. Et hoc etiam modo dicunt theologi interdum hominem posse delectari in sola cognitione et non in re cognita, nisi secundum esse cognitum, a quo tunc actus accipit suam bonitatem vel malitiam. Quamquam vero in his et similibus exemplis cognitio ipsa appetatur ut finis, tamen ipsa habet suum proprium esse reale, secundum quod appetitur, et talis cognitio etiam tunc non est ratio finalisandi in quantum est quid praerequisitum ex parte finis ut voluntatem moveat, sed in quantum est actio quaedam quae per se iudicatur conveniens et ut sic proponitur voluntati tamquam sufficiens ad movendum illam, seu tamquam terminus in quem tendat. Atque ita secundum accommodatam distributionem verum in universum est finem movere secundum esse reale, quod media apprehensione obiicitur voluntati; nam secundum illud iudicatur conveniens, et quatenus conveniens iudicatur, movet.

 

10. Cognitio tantum est conditio necessaria ad causandum finaliter.— Tertio dicendum est apprehensionem seu iudicium illius convenientiae realis proprie ac formaliter loquendo non esse rationem movendi seu finalisandi, sed esse conditionem necessariam per modum approximationis necessariae ad tale genus causalitatis. Quoad hoc verius ac proprius loquitur secunda sententia, et probatur quia esse in cognitione non est bonitas seu convenientia secundum quam finis movet, ut probatum est; ergo nec cognitio ipsa est ratio formalis ipsi fini ut moveat; erit ergo necessaria conditio. Patet consequentia a sufficienti partium enumeratione. Quocirca, sicut in causa efficienti approximatio localis est conditio requisita, ita in causa finali approximatio quasi animalis seu vitalis est requisita conditio ad talem causandi modum, quia cum motio huius causae metaphorica sit, debet fieri per naturalem consensionem potentiarum cognoscitivae et appetitivae, ut saepe dictum est.

 

11. Hinc addendum est quarto hanc cognitionem talem esse ut ratione illius, vel potius mediante illa, possit variari ratio seu principium formale finalisandi, non quia ipsa sit ratio formalis motiva, sed quia applicat diversam rationem formalem movendi. Et in hoc videntur aequivocatione laborasse auctores primae sententiae. Declaratur autem ex praedicto simili causae efficientis; quamvis enim is qui applicat causam per se agentem solum sit causa per accidens, tamen si potens sit ad applicandas diversas causas habentes diversa principia agendi, poterit ex ea parte variare rationem formalem agendi, et consequenter esse causa diversitatis in effectu. Sic igitur, quia vis apprehensiva universalis est, potest applicare diversa obiecta et diversas rationes formales movendi; et ideo, licet ipsa non sit ratio finalisandi, potest esse causa vel occasio ut huiusmodi ratio varietur. Et simili ratione potest vis apprehensiva eamdem materialem rem sub diversis rationibus apprehendere, aut vere aut apparenter; et inde etiam provenit ut ex diversitate apprehensionis vel iudicii mutetur motio vel causalitas finis; non quia formaliter ac per se illa varietas proveniat ex apprehensione, sed quia applicat finem formaliter diversum, ut declaratum est.

 

Fundamenta prioris sententiae expediuntur

 

12. Et iuxta hanc ultimam assertionem declarantur optime et expediuntur testimonia omnia et rationes quas prior sententia afferebat.  Quandocumque enim D. Thomas ait diversitatem apprehensionis pertinere ad diversitatem obiecti, intelligendum est pertinere non formaliter, sed applicative, ut sic dicam. Vel aliter dici potest (et in idem redit) diversitatem apprehensionis, non quae se tenet ex parte subiecti, sed quae se tenet ex parte obiecti, variare appetitum et obiectum eius et causalitatem finis. Voco autem conditiones apprehensionis ex parte subiecti quod sit clara vel obscura, certa aut probabilis, et similes, quae non redundant in applicationem obiecti sub diversa ratione bonitatis vel convenientiae; quando autem diversitas apprehensionis ad hoc pertingit, dicitur esse diversa etiam ex parte obiecti.

 

13. Unde ad primam rationem distinguenda est maior; nam quod ex parte obiecti distinguit essentialiter appetitus, si id per se primo faciat, erit ratio formalis obiecti; si vero solum id faciat ut applicans diversum obiectum formale, esse poterit tantum conditio requisita; atque hoc modo concurrit apprehensio ad hanc diversitatem. Et iuxta eamdem doctrinam intelligendum est appetitum intellectivum et sensitivum distingui, quia consequuntur apprehensionem sensus vel intellectus; nam si haec distinctio reducenda est ad obiectum apprehensum, in eo consistit quod per sensum applicatur obiectum sub diversa ratione convenientiae ad naturam sensitivam vel rationalem. Et quamvis interdum intellectus possit apprehendere et proponere rationem convenientiae ad naturam sensitivam, tamen hoc est respectu illius quasi materiale; nam adaequata ratio eius universalior est, et in eo ipso longe aliter applicat rationem formalem talis boni quam sensus, et ita tota illa diversitas, quatenus ex apprehensione in obiectum redundat, non fit nisi ut per conditionem applicantem. Atque idem dicendum est ad omnia exempla quae in confirmationem adducuntur; nam visio et abstractiva cognitio, si fortasse in causa sunt, ut amores sint diversi in specie, ideo est quia bonitas Dei per visionem longe aliter applicatur etiam ex parte eius, ita ut secundum omnes perfectiones suas formaliter ac distincte cognitas in una simplicissima perfectione clare visa moveat voluntatem videntis, cum tamen in cognitione abstractiva solum moveat ut cognita sub determinata ratione alicuius attributi vel sub aliqua ratione boni valde confusi. Et similiter si necessitas, quae est maior in uno amore quam in alio, provenit ex obiecto, ideo est quia per visionem et obiectum et amor eius apprehenduntur ut hic et nunc magis necessaria. Sic etiam bonum absens vel praesens non variant actus propter solas apprehensiones, sed quia ipsa res et conditio in ipsa apprehensa nata est diversum motum causare in appetitu; eademque ratio est de caeteris exemplis, ut facile unusquisque intelligere poterit applicando singula ad doctrinam traditam.

 

14. Ad secundam rationem respondetur, in utraque praemissa sumpta posse esse aequivocationem. Cum enim in maiori dicitur illud esse causae quod per se ac solum requiritur ad causandum esse rationem formalem causandi, si intelligatur de esse existentiae exercito, falsum est in causa finali, quia, ut saepe dictum est, non semper requirit hoc esse ad causandum. Si vero intelligatur de esse existentiae absolute, scilicet abstrahendo ab eo quod tunc sit quando causat, vel quod futurum sit, aut existimetur, sic verum est rationem causandi esse in causa aliquod huiusmodi esse. In hoc vero sensu falsa est minor, quia, licet finis cum primo movet in re ipsa saepe non habeat hanc existentiam nisi in apprehensione, quomodo dicitur esse primum in intentione, tamen in illa apprehensione obiicitur et repraesentatur secundum aliud esse reale, propter quod voluntas movetur.

 

SECTIO IX

 

UTRUM CAUSALITAS FINIS LOCUM HABEAT IN DIVINIS ACTIONIBUS ET EFFECTIBUS

 

1. Ratio dubitandi sumitur ex hactenus dictis de agentibus intellectualibus creatis; nam in his non habet locum causalitas finis quoad actiones externas, nisi media causalitate in ipsam voluntatem causae agentis; sed finis non potest habere causalitatem suam in voluntatem Dei; ergo neque in effectus vel actiones externas quae ab illa voluntate procedunt. In contrarium vero est, quia Deus propriissime est finis creaturarum omnium, unde et proprie dicitur omnia propter seipsum operari; ergo est causa finalis rerum omnium et actionum quae ab ipso procedunt.

 

Sitne in decretis liberis divinae voluntatis causalitas finis

 

2. Circa hanc dubitationem duo breviter declaranda sunt. Primum an et quo modo finis exerceat rationem suam vel causalitatem circa ipsas liberas determinationes divinae voluntatis, quae sunt veluti actus immanentes in ipsa. Secundum, quid dicendum sit de actionibus transeuntibus quae a divina potentia egrediuntur, et consequenter etiam de effectibus ad quos terminantur. Circa priorem partem, Sonin., V Metaph., q. 2, sentit in divina voluntate reperiri propriam causalitatem finis. Fundamentum eius est, quia motio finis tantum est metaphorica; sed in Deum cadit haec metaphorica motio, quia divina bonitas, propter quam Deus agit, movet voluntatem Dei; ergo et causalitas finalis cadit in divinam voluntatem. Secundo, quia Deus amat propter bonitatem suam tamquam propter finem; sed per hoc nihil aliud significatur nisi quod divina bonitas movet voluntatem Dei in amorem suae essentiae; ergo. Tertio, quia Deus amat creaturas propter suam bonita tem; sed amare unum propter aliud nihil aliud est quam ex amore unius metaphorice moveri ad amorem alterius; ergo ita movetur Deus metaphorice a seipso ut fine. Quarto, afferri potest ratio supra insinuata, quia alias effectus Dei ut ab ipso sunt non `Haberent causam finalem; nam causa finalis nullum effectum habet nisi medio agente, quod ad agendum movet; si ergo circa agens non habet causalitatem, neque circa effectus agentis potest causalitatem habere.

 

3. Negative respondetur.— Haec vero sententia falsa omnino est. Unde dicendum est finem non posse exercere causalitatem suam in divinam voluntatem quantum ad actus immanentes seu determinationes liberas eiusdem voluntatis. Haec sumitur ex D. Thoma, I, q. 19, a. 5, ubi in hoc sensu generaliter negat dari aliquam causam divinae voluntatis, et I cont. Gent., c. 86 et 87, dicit quod, licet divinae voluntatis sit aliqua ratio, non tamen aliqua causa. Idem Alensis, I p., q. 35, a. 5; Driedo, de Concor. lib. arb., I lib., tract. 1, c. 4, memb. 1, ad 4. Idem sentit Ferrar., in dict. c. 87, qui advertit. quod, licet divina bonitas secundum nostrum modum intelligendi sit causa divinae voluntatis, non tamen secundum realem causalitatem. Quod etiam est sano modo intelligendum quoad priorem partem; non enim existimandum est obiective seu ex parte Dei esse in ipso causalitatem, etiam nostro modo intelligendi, alioqui falsum intelligeremus, sed ex parte nostra intelligere et explicare nos rationem divinae voluntatis ad modum causalitatis, quia non possumus divina concipere aut explicare nisi ad modum rerum creatarum. Praeterea, in eodem sensu, D. August., lib. LXXXIII Quaestionum, q. 28, negat quaerendam esse causam divinae voluntatis, ob quam voluit mundum creare, et rationem reddit quia omnis causa efficiens est, quod ita intelligendum puto, ut supra etiam exposui, id est, quia in omni vera causalitate intercedit aliqua efficiens causa.

 

4. Atque hinc sumitur prima ratio huius veritatis, quia in divina voluntate nulla est vera efficientia circa actum immanentem in ipsa, etiam ut libere terminatum ad obiecta externa; ergo nec vera causalitas finis habere potest locum circa talem actum. Consequentia patet ex superius dictis; nam causalitas finis non habet locum nisi in ordine ad causalitatem efficientem. Secundo decla­ratur amplius, quia actus divinae voluntatis, quoad entitatem sibi essentialem ac neces­sariam, non potest habere ullam veram cau­sam in aliquo genere, quia ut sic est ens per essentiam et omnino independens. Neque etiam ille actus, ut libere terminatus ad creaturas, potest habere realem causam, quia ut sic nihil reale addit entitati neces­sariae eiusdem actus; nec potest fingi cau­sa realis quae habeat pro effectu solum re­spectum rationis. Quocirca, qui putant determinationem liberam addere aliquid reale di­vinae voluntati quod simpliciter posset non esse in ipsa, satis consequenter ponere pos­sunt, vel etiam debent, hoc causalitatis ge­nus circa illum actum; nam, ut ego existimo, coguntur ponere etiam causalitatem effectivam, quod, quam est absurdum, tam est falsum illud fundamentum ex quo sequi­tur, ut infra suo loco ostendam. Neque Son­cinas hac via procedit, quia non solum circa liberas determinationes, sed etiam circa ip­sum actum, ut est necessaria dilectio Dei, admittit illam causalitatem finalem, quod, in rigore sumptum, est omni ratione improba­bile, quia ille actus ut sic est ipsum ens per essentiam, et ideo independens, et non causatus sub quacumque ratione. Unde ul­terius, si determinatio libera, ut est aliquid rei nihil est praeter ipsum actum, et ut est quid rationis revera non est sed concipitur aut fingitur ex modo nostro concipiendi, fit ut sub nulla ratione possit ille actus veram causam habere.

 

Respondetur argumentis in oppositum

 

5. Ad argumenta respondetur quod, sicut Deus eminentissimo modo se per seipsum amat sine ulla causalitate, vel effectiva circa amorem quatenus a nobis concipitur ut vitalis actus, vel formali circa ipsum amantem quatenus tali amore amans constituitur, ita intelligendum est Deum eminentissimo modo amare se propter se et alia etiam propter bonitatem suam absque ulla causalitate finali circa eumdem amorem vel sui, vel aliorum. Atque ita, cum dicitur se amare, metaphorice motus vel illectus a bonitate sua, locutio est metaphorica, sumpta ex modo quo nos concipimus res divinas ad modum humanarum. Quomodo dixit etiam Boetius, lib. III de Consolat., pros. 3, insitam bonitatem livore carentem pepulisse Deum, ut res externas operaretur.

 

6. Unde ad primum negatur metaphoricam motionem finis ita habere locum in divina voluntate sicut in nostra; nam in nostra ita illa motio dicitur metaphorica ut tamen sit vera causalitas, quia est vera dependentia, in actu propter finem elicito, ab ipso fine; in divina autem voluntate non est talis motio metaphorica, sed est eminens quaedam amandi ratio, quae, sicut est sine distinctione actuum vel potentiarum, ita etiam est sine ulla vera motione etiam metaphorica. Quare cavenda est aequivocatio in vocabulo metaphoricae motionis; nam respectu nostri illa particula, metaphoricae, additur ad distinguendam illam motionem a motione efficientis causae, non vero ad excludendam illam a tota latitudine motionis et causalitatis realis proprie dictae; cum vero Deus dicitur moveri aut allici a bonitate sua, tota locutio est metaphorica, ad explicandam solam rationem divinae voluntatis.

 

7. Deus qualiter dicatur se vel alia amare propter suam ipsius bonitatem.— Et per haec responsum est ad secundam et tertiam rationem; nam illa particula propter, quando Deus dicitur amare se vel alia propter bonitatem suam, non significat veram causam ipsius amoris, sed rationem tantum (ut dixi) voluntatis divinae. Falsum autem est Deum se amare propter se tamquam propter finem; Deus enim non est finis sui ipsius; quis enim unquam ita locutus est?; aut quomodo potest habere finem qui non habet principium? Nisi fortasse negative dicatur finis sui quia non habet alium finem; sic enim dicitur Deus esse a se. Sed hoc sensu non est finis sui per causalitatem finalem, sicut neque est a se per efficientem. Falsum item est amare unum propter aliud esse idem quod ex amore unius moveri ad amorem alterius, si illud ex significet causalitatem propriam vel distinctionem in re inter unum amorem et alium; nam in rigore, ad veritatem illius locutionis sufficit quod unum sit ratio amandi aliud. Unde, sicut quando Deus dicitur esse immortalis quia est immaterialis, illa particula quia designat non veram causam, sed rationem, ita dicitur amare creaturas propter bonitatem suam, non quia sit causa, sed quia est ratio amandi illas. Et sicut Deus, illo actu quo se amat necessario, libere amat creaturas sine additione vel augmento reali, ita idem actus ut terminatus ad Deum potest dici ratio, nostro modo concipiendi, cur extendatur (ut ita dicam) ad creaturas, nulla interveniente, causalitate propria. Nam, sicut illa terminatio fit eminentissimo modo sine augmento reali, ita etiam sine causalitate reali. Quomodo dixit Dionys., c. 4 de Divin. nom., quod divinus amor non dimisit Deum esse sine germine.

 

Sitne causalitas finis in externis actionibus et effectibus Dei

 

8. Quarta ratio illius opinionis postulat ut explicemus secundum punctum in principio propositum, scilicet, quomodo in actionibus et effectibus Dei ad extra detur vera causalitas finalis, si in ipsamet Dei voluntate non reperitur talis causalitas. Et ratio dubitandi satis proposita est in principio et in illa ratione quarta. Propter quam posset aliquis concedere in effectibus Dei inveniri proprie finem ad quem ordinantur et propter quem fiunt, non tamen reperiri propriam causalitatem finalem. Ut enim notat Gabriel, In 11, dist. 1, q. 5, in princ., finis et causa finalis non omnino sunt idem; nam finis ut sic solum dicit terminum ad quem tendit operatio, vel ad quem motus ordinantur; causa autem finalis est quae movet agens ad operandum. Quapropter, si detur finis qui non moveat agens per propriam causalitatem, poterit dari finis qui non sit causa finalis in proprietate et rigore sumpta. Sic igitur vere dici potest Deus omnia operari propter se ut propter finem ultimum in quem omnia ordinantur, non tamen per causalitatem finis, sed per eminentiorem modum ab omni causalitate liberum. Sed hic modus dicendi non omnino satisfacit. Primo quidem, quia ex omnium theologorum sententia Deus est causa finalis omnium rerum, ut tradit D. Thomas, I, q. 44, a. 4. Secundo, quia Aristoteles definit causam finalem esse id propter quod aliquid fit; Deus autem vere ac proprie est id propter quod creaturae fiunt, iuxta illud Prov., 6: Universa propter semetipsum operatus est Dominus. Tertio, quia causa finalis ut sic nullam includit imperfectionem, immo censetur esse prima et perfectissima omnium causarum, modo inferius explicando; ergo convenit Deo proprie ac formaliter et cum summa perfectione; non convenit autem nisi respectu effectuum ad extra; ergo.

 

9. Quare dicendum est quod, licet causa finalis non causet proprie effectus suos nisi quodammodo medio agente quod movet et allicit ad operandum, tamen, ut finis sit propria causa effectus agentis, necessarium non est ut prius habeat in ipso agente aliquam causalitatem propriam. Nam, licet hoc contingat in agentibus intellectualibus creatis, eo quod immediate ipsa se movent seu applicant ad operandum vel amandum per aliquam realem motionem et propriam causalitatem, tamen, in agente intellectuali increato id non est necessarium, quia sine ulla sui mutatione vel reali additione, dependentia aut causalitate, simplicissimo et eminentissimo modo sese applicat (ut ita dicam) seu determinat ad libere amandum et operandum. Consistit autem causalitas finalis Dei respectu effectuum ad extra in hoc quod Deus, intuitu et amore suae bonitatis, effectus extra se producit; unde, ipsamet operatio quam ad extra habet, essentialiter pendet a Deo tum in ratione efficientis, tum etiam in ratione finis, quia respicit Deum et ut omnipotentem et ut summe bonum, qui ratione suae bonitatis, et dignus est ut omnia ad ipsum ut ad finem ordinentur, et seipsum dicto eminenti modo inclinat ad communicandam aliis suam bonitatem propter ipsam. Atque ita facilis est responsio ad rationem dubitandi; negamus enim esse semper necessariam causalitatem finis intra ipsum agens ut habere possit locum extra ipsum in alios effectus eius, quomodo inferius etiam declarabimus habere locum in effectibus Dei causalitatem exemplarem sine ulla causalitate propria intra ipsum Deum.

 

10. Dubium occurrens expeditur.— Atque hinc expeditur facile dubium quod attingit Caietanus circa dictum a. 4, q. 44, I, an possit concedi Deum, ut agens est, habere causam finalem, quod idem est ac quaerere an actio Dei ad extra habeat propriam finalem causam. Dicendum est enim habere quidem causam finalem. Nam Deus vere ac proprie exercet illam actionem propter aliquem finem quem intendit. Item, quia, ut D. Thomas ait in illo articulo, idem est finis agentis et patientis, licet diversimode; est autem sermo de agente ut agens est, et de patiente late, ut se extendit ad effectum ab agente factum; sed effectus Dei ut sic habet propriam causam finalem; ergo actio Dei ut sic habet eamdem causam finalem, quae, licet non sit finis Dei, est tamen finis effectum Dei, et consequenter etiam actionis eius; finis enim ad quem ordinatur effectus est qui movet agens ad operandum; unde ad eumdem ordinat actionem suam.

 

11. Obiectio.— Sed statim insurgit difficultas: nam actio Dei est ipsa essentia Dei; ergo non potest habere causam finalem. In qua obiectione haerent et laborant thomistae; et Caietanus respondet illam actionem, quantum ad rem quae est actio, non habere causam finalem; formaliter tamen in quantum actio est habere causam finalem ipsam bonitatem Dei. Sed non satisfacit responsio quia vel illa actio ut actio aliquid rei addit ipsi Deo, et sic non erit in Deo; vel nihil rei addit, et secundum id non potest habere causam finalem. Respondent nonnulli moderni actionem ut sic solum addere respectum rationis intrinsecum, et quantum ad illum habere causam finalem. Adduntque, cum finis moveat agentem metaphorice, non esse necessarium ut inter finem et agentem seu eius operationem sit realis distinctio, sed sufficere distinctionem rationis et quod agens determinetur a fine ad actionem, sive illa determinatio sit per modum realem sive per modum rationis. Sed haec doctrina falsa est et incidit in opinionem Soncinatis, et ex illa plane sequitur amorem Dei, ut libere terminatum ad creaturas, habere propriam causam finalem, quod tamen esse omnino falsum ostensum est. Et sequela patet; nam in illa determinatione libera est etiam identitas realis et modus rationis proveniens suo modo a Deo ut a fine. Item, falsum est relationem rationis esse de intrinseca ratione actus realis, cum illa nihil sit. Ideoque etiam non magis potest intelligi quod per propriam causalitatem finalem causetur, quam quod per propriam efficientiam. Et ideo alii thomistae negant quod diximus, nempe Deum ita operari propter finem, ut ille finis sit causa actionis Dei, sed tantum passionis, ut sic dicam, seu effectus, aut etiam ipsius fieri. In quo quidem videntur consequenter loqui; nam iuxta illos, actio Dei non est aliud quam volitio Dei; volitio autem Dei non potest habere causam finalem. Sed ex falso fundamento coacti sunt recedere a vera sententia.

 

12. Vera responsio.— Et ideo facilius respondetur negando antecedens; nam actio Dei transiens non est Deus, nec in Deo, sed in creatura; et ideo habere potest causam finalem et ordinari in finem. Atque ita, licet Deus non habeat finem sui esse, habet tamen finem suae actionis transeuntis, qui, si sit finis proximus, esse potest aliquid extra Deum; agit enim Deus ad extra ut sese communicet, quae communicatio aliquid est extra Deum, et in universum actio dici potest ordinari in terminum ut in suum finem; si vero sit sermo de fine ultimo, est ipsemet Deus, non quia intendat aliquid commodum vel bonum sibi acquirere, sed quia agit propter suam bonitatem communicandam et manifestandam. Et hanc sententiam bene declarat Durandus, In II, dist. 1, q. 6, quamvis nonnulla misceat quae vera non sunt, quae nunc examinare non est necesse.

 

SECTIO X

 

UTRUM IN ACTIONIBUS NATURALIUM ET IRRATIONALIUM AGENTIUM VERA CAUSALITAS FINALIS INTERCEDAT

 

1. Ratio dubitandi.— Haec quaestio generalis est de omnibus agentibus carentibus intellectu et voluntate, quibus omnibus commune est ut non possint actiones suas vel media ad finem referre seu ordinare. Et hinc oritur dubitandi ratio; nam propria causalitas finis non est sine hac ordinatione, ut satis declarant illae particulae cuius gratia, et propter quod aliquid fit, quibus causalitas finis solet declarari; et ideo difficile est invenire aut declarare causalitatem finalem in actionibus horum agentium et in effectibus eorum, prout ab ipsis provenit. In contrarium vero est quia haec etiam agentia agunt propter finem, ut late probat Aristoteles, in II Phys., c. 7; non potest autem intelligi operatio propter finem sine causalitate finis. Et de brutis est specialis difficultas; nam illa vere moventur ad amandum ex aliqua cognitione boni; ergo intercedit in eo effectu et opere motio metaphorica boni cogniti; ergo illa pertinet ad veram causalitatem finalem. Atque hoc confirmat experientia; nam videmus hirundinem ita congregare paleas vel aliquid simile efficere sicut expedit ad finem suum, et sic de aliis.

 

Vetus opinio de agentibus naturalibus

 

2. In hac re fuit antiqua opinio veterum philosophorum negantium opera naturae provenire ex intentione alicuius finis, sed casu ita constitisse, vel ex concursu atomorum temere ita concurrentium, vel ex necessitate materiae, ut citato loco II Phys., c. 7 et 8, contra Anaxagoram, Empedoclem, Democritum, et Epicurum disputat Aristoteles. Quae sententia adeo est absurda ut refutatione non egeat. Oportet tamen advertere aliud esse agere de constitutione totius universi, et de actione universalis naturae ad ipsum componendum et ita regendum ut conservari possit, aliud vero de actionibus propriis singulorum agentium naturalium. Prior actio seu effectio revera non est actio alicuius agentis naturalis intellectu carentis, sed est actio supremi auctoris naturae, qui sua sapientia totam universi naturam condidit ac moderatur; et ideo actio illa ad praesentem quaestionem non spectat, nec de illa dubitari potest quin propter finem ab auctore suo intentum, atque adeo ex causalitate finis profecta sit, iuxta doctrinam praecedentis sectionis. Atque hoc evidentissime docet ipsa universi pulchritudo et mira partium eius et causarum omnium consensio et ordinatio. Ex qua non solum sancti Patres, sed etiam sapientiores philosophi unum esse huius universi auctorem et gubernatorem, qui in finem a se intentum omnia constituit et ordinavit, intellexerunt, ut latius infra tractabimus demonstrando Deum esse, et multa de hac re erudite et breviter indicarunt Conimbricenses, 1ib. II Phys., c. 9, q. 1.

 

3. Solum ergo hic inquirimus de actionibus naturalium causarum, sive illae sint omnino particulares, ut ignis, plantae, etc., sive aliquo modo universales, ut caeli. De quibus praeterea certum et clarum est non casu aut contingenter certas actiones operari, sed unumquodque agens naturale ex propensione propriae naturae habere definitam operationem, et operandi modum, ac certum terminum in quem per suam operationem tendit. Quod etiam est evidens experientia, nam lapis sua motu naturali semper fertur deorsum, ignis semper calefacit, ex diversis seminibus diversa viventia procreantur, et aliae potentiae et organa ad hoc munus, aliae vero ad alia destinatae sunt; et eam formam, situm, et reliqua omnia ad operandum necessaria in ea proportione habent res singulae, quae ad tales actiones vel effectus necessaria sunt. Quod in omnibus rebus naturalibus, et praesertim in viventibus et animalibus videre licet. Fuitque hoc necessarium ad convenientem ipsius universi compositionem et gubernationem, nam cum ex variis rebus et contrariis constet, quae varias etiam et interdum contrarias actiones exercent, si non essent omnia ita constituta ut singula ordinate sua munera obirent, in ipso universo summa confusio esset et res ipsae minime conservari possent; ut autem huiusmodi concentus et ordo ex tot rebus consurgere posset, necessarium fuit res singulas in destinatos fines seu terminos suis actionibus tendere, ex quibus totius universi bonum consurgeret. Item hac ratione videmus naturales motus regulariter eodem modo perfici, raroque deficere, idque non absque aliquo extrinseco impedimento occurrente. Item, in suis operibus ita se gerunt res naturales sicut expedit ut ad connaturalem terminum perveniant, quo termino consecuto cessant ab operando. Haec ergo omnia sunt manifesta signa haec agentia naturalia operari non casu ac temere, sed definito modo tendendo in certum aliquem scopum.

 

4. Reiecto errore, in quo sita difficultas.— Iam vero solum superest quaestio (quae ex parte videtur pertinere posse ad loquendi modum), an ratione huius determinationis dicenda sint haec agentia agere propter finem, et (quod ad nos magis spectat) an eorum actiones dici possint proprie causatae a finali causa. Aliqui enim simpliciter negant utrumque loquendi modum, quia ipsa agentia non moventur a fine, in quo proprie causalitas finis consistit. Item, finis respectu harum actionum non se habet ut principium, sed tantum ut terminus; locus enim deorsum respectu lapidis non est principium motus quo descendit, sed tantum terminus; finis autem, ut saepe diximus, ut habet solum rationem termini, non est causa, sed ut aliquo modo est principium. Alii vero simpliciter putant admittendas esse illas locutiones, quia Aristoteles absolute ait agentia naturalia operari propter finem, et formam dicit esse finem naturalis generationis, et significat esse proprie causam finalem. Item, quia natura summo artificio et industria has suas operationes exercere videtur per media valde proportionata fini.

 

Resolutio de causalitate finis in agentibus mere naturalibus

 

5. Nihilominus, proprius modus loquendi in hac materia est actiones horum agentium naturalium esse propter finem et esse effecta causae finalis. Non tamen ut praecise egrediuntur ab ipsis naturalibus agentibus, sed ut simul sunt a primo agente, quod in omnibus et per omnia operatur. Vel e converso (et fere in idem redit), prout ipsa proxima agentia substant directioni et intentioni superioris agentis. Et ideo ipsa agentia naturalia non tam dicuntur operari propter finem, quam dirigi in finem a superiori agente. Ita explicarunt rem hanc sapientiores theologi et philosophi, D. Thom., q. 103, a. 1, et III cont. Gent., c. 25, ubi utitur communi exemplo de sagitta quae in certum scopum tendit, non tamen in illum se dirigit, sed a iaculante dirigitur. Idem Albertus, in II Phys., c. 2; et ibi alii philosophi, et Simplicius, text. 78; sumiturque ex Aristotele ibi, et I de Caelo, c. 4, text. 32, ubi, dum coniungit Deum et naturam, dicens nihil facere frustra, satis indicat naturam in agendo propter finem subordinari Deo. Et eodem modo, lib. II de Partib. animal., c. 13, ait naturam nihil agere frustra; et ibidem ait naturam velle hoc vel illud propter finem, quod non potest intelligi de natura, nisi propter auctorem suum. Et eodem sensu ait, IV de Generat. animal., c. 2: Omnia quae natura vel arte fiunt, ratione aliqua sunt. Et hinc etiam manavit illud tritum axioma, opus naturae esse opus intelligentiae, ut est apud Averroem, XII Metaph., com. 18; et Themistium, I Phys., text. 81, et I de Anim., text. 23. Denique, ideo Hippocrates, quem imitatur Galen., lib. I de Usu part., naturalia agentia docta et indocta vocat, indocta in se, docta in directione primae causae.

 

6. Atque ita fit ut in his actionibus, ut sunt a naturalibus agentibus, non sit propria causalitas finalis, sed solum habitudo ad certum terminum; ut vero sunt a Deo, ita sit in illis causalitas finalis sicut in aliis externis et transeuntibus actionibus Dei. Adaequatum enim principium harum actionum non est solum proximum agens naturale, nisi forte secundum quid, scilicet in tali ordine; tamen, absolute praecipuum est prima causa; ideoque in adaequato principio talium actionum includitur intellectualis causa intendens finem earum.

 

7. Cur res naturales diversis dispositionibus affectae.— Unde ulterius recte concludit Aristoteles primam radicem ob quam res naturales habent has dispositiones, vel haec organa, aut has partes et similia, non esse sumendam ex sola materia, sed ex fine. Nam si materia sumatur secundum se, indifferens est et nullam habet necessitatem harum dispositionum seu proprietatum; si vero supponatur ut iam affecta his vel illis dispositionibus, iam illae introductae sunt propter aliquem finem seu formam, et ipsa forma indiget illis propter suam conservationem vel propter aliquam operationem; ipsa vero operatio rursus est vel propter conservationem speciei aut ipsiusmet individui, aut saltem propter communicationem suae perfectiones; in his enim naturalibus agentibus non sunt operationes quae ipsaemet sint fines; hoc enim proprium est intellectualium rerum. Atque ita omnis connexio et necessitas connaturalis quae per se est in his rebus naturalibus, sumitur ex ordine ad finem. Neque obstat quod naturales proprietates necessario conveniant propter intrinsecam dimanationem a forma, quia una habitudo non repugnat alteri, sed habent inter se subordinationem, nam illa necessaria dimanatio reducitur ad efficientem causam, quae subordinata est finali; ideo enim natura dedit tali formae vim, ut ab ea dimanarent tales proprietates, quia illae sunt accommodatae ad finem propter quem est res quae per talem formam constituitur. Sic igitur, tam in constitutione et formatione harum rerum quam in earum actione, reperitur concursus finalis causae; intentio autem propria talis finis non est in ipsis naturalibus agentibus, sed in prima causa.

 

8. Quae necessitas asserendi connexionem rerum naturalium et directionem in finem.— Sed videri potest alicui sine causa confictus hic modus agendi propter finem, esseque praeter Aristotelis intentionem. Nam imprimis Aristoteles, in XII Metaph., videtur sentire Deum haec inferiora non agnoscere, nedum curare illa; et in lib. de Mundo ad Alexan., significat non recte sentire de Deo qui putant Deum in curandis his inferioribus actionibus occupari. Deinde si, per impossibile, Deus non concurreret ad actiones agentium naturalium, sed eas independenter suos motus agere sineret, nihilominus lapis descenderet deorsum, ignis generaret sibi simile, et sic de caeteris; non est ergo haec finalis causalitas, sed mera naturalis necessitas. Et confirmatur, nam si agentia naturalia agerent ex intentione divina, nunquam errarent in suis actionibus, nec deficerent a consequendis terminis earum; consequens est contra experientiam; cum saepe generentur monstra, quae peccata naturae appellantur. Sequela patet, quia divina intentio nec frustrari potest nec errare.

 

9. Respondetur: de Aristotelis mente iam satis ex dictis constat, latiusque infra ostendemus, ex eius sententia, habere Deum scientiam et providentiam harum rerum singularium et inferiorum; quod non obscure indicat infra, lib. XII, in fine, dum totum universum subiicit Deo tamquam supremo principi et duci. Ad primam vero rationem respondetur primo ex illa hypothesi impossibili sequi naturam ordinatissime operari tendendo in finem sine ulla directione vel intentione finis, quod per se est satis absurdum. Etenim eodem modo posset quis argumentari quod, licet hic mundus non esset ab alio conditus, si ex se ita esset sicut nunc est, habere convenientissimum ordinem sine causalitate finis. Hoc tamen non obstat quominus de facto, sicut non potest esse nisi causatus, ita non potest esse nisi causatus a fine. Ita ergo dicimus motus et actiones rerum naturalium, sicut non possunt esse sine concursu alicuius intellectualis agentis, ita non posse esse sine causalitate finis. Addo deinde quod, si per impossibile Deus per se et immediate non concurreret ad omnes actiones agentium naturalium, nihilominus mediate dici deberent ordinatae in finem ab auctore naturae, qui et naturalibus agentibus dedit tales virtutes propter tales actiones et ipsas actiones esse voluit propter certos fines et generatim propter bonum et conservationem universi.

 

10. Multi in natura effectus quorum nulla reddi potest sufficiens causa praeter finem intentum a prima causa.— Unde tandem addo plures esse motus vel actiones in his rebus naturalibus quarum non potest sufficiens ratio reddi ex privatis proprietatibus vel inclinationibus singularum rerum; aqua enim sursum ascendit ad replendum vacuum, cuius ratio ex peculiari aquae natura ac proprio impetu reddi non potest, sed ex fine qui in perfectione totius universi sit positus, quem oportet ab alio superiori agente intendi. Simile est de aqua maris, quae ita in littore continet impetum et tumentes fluctus suos, ut terram nunquam cooperiat; utique propter mixtorum et viventium salutem, quem finem intendit supremus naturae Gubernator. Ex his ergo intelligimus, quando hae res naturales moventur vel operantur iuxta proprias et peculiares inclinationes suas, cum per illas etiam deserviant commodis et conservationi totius universi et suarum specierum, vel etiam individuorum et praecipue hominis, in eis etiam operari ex directione in finem, per subordinationem ad superius agens.

 

11. Ad confirmationem respondetur simpliciter negando sequelam; quin potius Aristot., II Phys., text. 82, inde confirmat haec agentia naturalia agere propter finem, quia, sicut ars intendens finem interdum illum non assequitur, ita in actionibus naturae, eo quod certum finem intendant, inde sequi monstra seu peccata naturae, quia non semper possunt finem suum assequi propter impedimentum occurrens. Alioqui, si natura non tenderet in certum finem, nulla essent monstra in natura, quia non magis aberraret ab scopo efficiendo monstrum quam efficiendo quodlibet aliud; nam monstrum proprie est vitium naturae a fine suo deficientis. Quod vero obiiciebatur de intentione auctoris naturae nil obstat, quia illa intentio non semper est absoluta et efficax, seu (ut theologorum more loquamur) per voluntatem beneplaciti vel consequentem, sed per voluntatem generalem vel antecedentem, quae est quasi conditionata intentio, quae in hoc consistit quod Deus vult effectum perfectum sequi quantum iuxta ordinem naturalium causarum sequi potuerit, cum quibus, quantum in ipso est, vult concurrere. Simul autem vel permittit, vel etiam interdum vult et intendit monstra vel peccata naturae, vel propter universi pulchritudinem et varietatem, vel ut causas naturales suos motus et cursus agere sinat. Et ideo, neque cum causa impedita ab alia extraordinario modo vult concurrere, neque etiam impedientem causam peculiari cura aut providentia removere, regulariter loquendo, quamvis ob commune bonum interdum id efficiat, de quo latius theologi, partim In I, dist. 45, partim In II, dist. 37; et D. Thomas, I, q. 22, et q. 105; et legi potest August., XVI de Civit., c. 8, et lib. LXXXIII Quaestionum, q. 24.

 

Quomodo bruta animalia propter finem operentur

 

12. Superest ut de brutis animantibus pauca dicamus, in eis enim maior quaedam apparet participatio causalitatis finalis. Primo quidem, quia a bono sibi conveniente et cognito metaphorice alliciuntur, atque ita in illud tendunt per actum a se elicitum et ab illa motione metaphorica causatum; illa ergo motio aliqua realis causalitas est et non nisi finalis. Deinde, ut consequantur illud obiectum conveniens quod appetivere, certa media etiam a se cognita appetunt tanta industria et prudentia ut videantur plane et cognoscere utilitatem eorum ad finem, et propter illam ea appetere. De qua sagacitate et industria animalium, et multa scribunt philosophi, et quotidiana experientia nobis satis constat. Quae adeo moverunt nonnullos philosophos, ut existimarent bruta uti ratione, licet imbecilliori et imperfectiori quam homines. Quae sententia referri solet ex Porphyr., lib. III de Abstinentia. Est tamen non solum a doctrina nostrae fidei aliena, verum etiam ab omni ratione et communi hominum sensu; nam potentia rationalis, ut Aristoteles dixit, IX Metaph., valens est ad opposita, nam medio discursu in rebus agendis nunc hoc medio, postea alio utitur; belluae autem non ita operantur, sed semper eodem modo, quod sufficiens signum est non ratione, sed impetu naturae duci. Adde quod, si animae brutorum rationales essent, etiam essent immortales.

 

13. Bruta nihil vere cognoscere, aut vitaliter appetere, absurdum.— Alii vero, ut hoc vitarent incommodum, in alium extremum errorem inciderunt, negantes bruta quidquam vere cognoscere aut appetere appetitu elicito, sed solum naturali pondere ferri, ut lapidem, aut extrinsecus mota et attracta, sicut ferrum trahitur a magnete. Verum hoc aeque absurdum est, et contra evidentem experientiam, immo et contra divinam Scripturam. Verumtamen, contra hos duos errores in scientia de anima agendum est latius.

 

14. Bruta rationem finis formaliter non norunt.— Quod ergo ad praesens attinet, dicendum est bruta non cognoscere formaliter rationem finis aut medii, quia non possunt unum cum alio conferre; unde nec in ipso fine cognoscunt propriam rationem convenientiae propter quam est per se amabilis, immo nec discernunt inter obiectum quatenus est conveniens per se vel propter aliud, quia hoc totum magnam discretionem rationis requirit. Aliquo tamen modo cognoscunt et apprehendunt rem aliquam aut motionem ut sibi convenientem, et naturali instinctu iudicant sibi esse appetendum, prosequendum, vel fugiendum tale obiectum. Qui naturalis instinctus nihil aliud est quam quidam actus phantasiae seu aestimativae necessitate naturali ab illa profluens posito phantasmate talis rei; quo actu practice (ut humano modo loquar) iudicat brutum hoc esse sibi vitandum, vel prosequendum, aut appetendum, quamvis non valeat rationem convenientiae vel disconvenientiae discernere. Hoc autem naturali iudicio posito, appetitus etiam naturaliter illud sequitur.

 

15. Bruta quam finis causalitatem participent.— Ex quo fit primo ut causalitas finis aliquo modo participetur a brutis, ut argumentum factum convincit, quia illa appetitio elicita sine dubio causatur ex metaphorica motione obiectiva boni convenientis, quae non potest ad aliud genus causalitatis revocari. Nihilominus tamen, addendum est illam causalitatem adeo esse imperfectam in eo genere ut sit quasi materialis motio finis potius quam formalis, ut significavit D. Thomas, I-II, q. 1, a. 2, et q. 6, a. 2. Et ratio est quia non cognoscunt formalem rationem convenientiae vel utilitatis; ergo non ita moventur ut possint ordinare unum in aliud, nec etiam aliquid formaliter appetere ut propter se amabile; ergo non tendunt formaliter in finem ut finem, nec in medium ut medium, neque in finem propter se et in medium propter finem, sed quantum est suo modo operandi, aeque tendunt in utrumque, et ideo merito dicuntur materialiter potius quam formaliter propter finem operari. Quapropter, quantum ad formalem relationem in finem, ita existimandum est de actionibus brutorum sicut aliorum agentium naturalium. Idemque iudicium est de appetitu sensitivo hominis, si per se solum consideretur et non ut subest motioni voluntatis vel rationis, de quo alias.



                [1] effectio alit. affectio.

                [2] agens agit alit. agit actu.

                [3] ulteriusque alit. utriusque (?)

                [4] ex alit. et.