Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Abril de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XXII

 

DE PRIMA CAUSA ET ALIA EIUS ACTIONE, QUAE EST COOPERATIO SEU CONCURSUS CUM CAUSIS SECUNDIS

 

De concursu primae causae cum secundis ad actiones earum, pauca inveniuntur ab Aristotele aliisve philosophis dicta; a theologis vero res haec copiose disputatur. Et quantum potest ratione naturali cognosci, propria est huius loci. In qua re primo videndum est quae sit necessitas huius concursus; deinde quid sit; postea quomodo ad actionem causae secundae comparetur; ac tandem videbimus an causae secundae vel creatae habeant inter se huiusmodi subordinationem, vel ad solum Deum.

 

SECTIO PRIMA

 

AN POSSIT SUFFICIENTER PROBARI RATIONE NATURALI DEUM PER SE AC IMMEDIATE OPERARI IN ACTIONIBUS OMNIUM CREATURARUM

 

1. Dixi in titulo per se ac immediate, quia, ex dictis disputat. praeced., constans est et certum, saltem remote et per accidens, divinum influxum necessarium esse ad actionem cuiuslibet causae creatae, quia saltem necesse est ut Deus conservet in esse creaturam quae aliquid operatur; qui autem dat esse dat etiam operationem, saltem remote et per accidens.

 

Prima sententia negans proponitur et suadetur

 

2. Rationes praedictae sententiae.— Prima.— Non defuerunt ergo theologi qui negaverint Deum per se et immediate concurrere ad actiones secundarum causarum. Cuius erroris praecipuus defensor censetur Durandus, In II, dist. 1, q. 5, et dist. 37, q 1, quamquam illa sententia antiquior fuerit; illam enim referunt Albertus, Henricus, et alii. Immo D. August., V Genes. ad litter., c. 20, his verbis: Sunt qui arbitrantur tantummodo mundum ipsum factum a Deo, caetera iam fieri ab ipso mundo sicut ille ordinavit et iussit, Deum autem ipsum nihil operari. Fundamentum est quia nulla sufficienti ratione fundari potest necessitas huius cooperationis, et ideo asserenda non est, quia Deus non adhibet supervacaneum ac minime necessarium concursum. Antecedens probatur primo, quia causae secundae non sunt instrumenta, sed principales causae; nam virtute propria, et non per extrinsecam aliquam motionem, operantur, unde interdum univocae sunt et effectus faciunt sibi similes; quando vero sunt aequivocae, sunt perfectiores et nobiliores causae; ergo operantur sufficienti virtute; ergo non indigent auxilio superioris causae. Patet consequentia, quia ad effectum producendum sufficit virtus aequalis illi, aut certe nobilior.

 

3. Secunda.— Secundo, potuit Deus efficere creaturam operantem effectum sibi proportionatum sine ope alterius: cur enim hoc repugnat? Nulla sane apparet repugnantia aut contradictio; neque est contra divinam perfectionem aut potentiam, sed potius indicat magis potentiam Dei. Nam, sicut divinae potentiae fuit non solum efficere creaturas, sed etiam illis communicare similem efficiendi vim, ita magis ostendetur eadem potentia Dei si suis creaturas possit hanc virtutem agendi completam et omnino integram communicare; huiusmodi autem erit si alterius ope ad agendum non indigeat. Quod si hoc Deus potest facere, unde constat non iam fecisse? Aut si faceret, quo alio modo faceret quam dando creaturae virtutem aequalem vel maiorem quam ad effectum necessaria sit? Hoc autem iam fecit.

 

4. Tertia.— Tertio, fieri non potest ut duo agentia immediate concurrant ad eamdem actionem, nisi utrumque eorum imperfectum sit et tantum partiale, quod de Deo non est dicendum; ergo non concurrit cum creatura immediate ad actionem eius. Maior patet, quia vel una ex illis causis agit per aliam, vel neutra. Si primum, sequitur eam quae per aliam agit non agere immediate, sed solum mediante alia, cumque non possit dici creatura agere per Deum, aget Deus per creaturam, et ita frequenter loqui solemus, Deum, scilicet, operari per causas secundas seu mediis causis secundis. Cuius locutionis optimus sensus est Deum dedisse causis secundis virtutem operandi, et conservare illas, easque veluti constituisse ut vice sui operentur. Si autem dicatur secundum, nempe neutram ex his causis, scilicet, nec primam nec secundam, per alteram operari, plane sequitur utramque esse imperfectam, tum quia utraque solum ageret ut causa partialis, tum etiam quia sine subordinatione et quasi fortuito convenient ad agendum.

 

5. Quarta.— Quarto, quia de aliquibus rebus creatis necesse est fateri non esse a Deo immediate; ergo pari ratione idem dicendum esset de omnibus quae a causis secundis principali virtute operantibus procedunt. Consequentia tenet a paritate rationis, et antecedens probatur, primo in omni actione creaturae, quatenus actio est, ut est verbi gratia, calefactio ignis; nam licet demus calorem, ut calorem, esse immediate a Deo, tamen de calefactione ignis ut sic id dici non potest, quia apertam involvit repugnantiam. Nam actio, vel talis actio ut sic, nempe calefactio ignis, dicit essentialem habitudinem ad hoc agens, nempe ignem; ergo impossibile est illam actionem, quatenus talis est, esse a Deo immediate; et tamen illa actio est aliquid in rerum natura distinctum a calore; ergo. Secundo, hoc speciali ratione dicendum videtur de actionibus liberis, quia, si illae essent immediate a causa prima, non possent esse liberae ipsi causae secundae, quia et causa prima, cum sit potentior, secum ferret secundam quo vellet, et secunda non haberet in manu et potestate sua influxum causae primae ut posset operari cum vellet. Tertio, est specialissima ratio de actionibus liberis peccaminosis; nam indecorum est illas attribuere primae causae ut per se et immediate operanti. Quartum exemplum afferre possumus de effectibus seu causalitatibus aliarum causarum; illae enim non sunt a Deo immediate ut a prima causa, ut constat, quia causandi modi, praesertim formalis et materialis, non possunt a prima causa exerceri; si ergo materia et forma in suo genere sufficientes sunt ad suam propriam causalitatem, cur non erit in suo quaelibet causa efficiens?

 

Vera sententia

 

6. Secunda sententia est Deum per se et immediate agere in omni actione creaturae, atque hunc influxum eius esse simpliciter necessarium ut creatura aliquid efficiat. Et haec est vera sententia, quae fusius est a nobis explicanda et confirmanda. Primum itaque dicimus tam esse certum Deum influere immediate ac per se in omnem actionem creaturae, ut id negare erroneum sit in fide. Probatur primo ex communi consensu scholasticorum, qui ita sentiunt de hac veritate, ut de catholico dogmate, ut patet ex D. Thom., I, q. 105, a. 5, et in I-II, q. 109, et III cont. Gent., c. 70; Caiet. et Ferrar., ibi; Capreolo, In II, dist. 1, q. 2, a. 3, ad argumenta contra secundam conclusionem; Alexand., I p., q. 9, memb. 2, ad 2; Albert., In II, dist. 35, a. 7, ubi sic inquit: Alia opinio fere cessit ab aula, et a multis modernorum reputatur haeretica. Item Gregor., ibid., q. 1, a. 3; Scot., In II, dist. 1 et 37, q. unica; Bonavent., dist. 37, a. 1, q. 1, ubi ait hanc sententiam absque omni ambiguitate esse tenendam; idem, In I, dist. 45, a. 2, q. 2; Herv., tract. de Aeternitate mundi, q. 1. Secundo, idem probari potest ex communi consensu sanctorum, qui hanc veritatem docent ut in divinis Scripturis contentam, quos, quia hoc non est nostri muneris, breviter indicabo. Augustinus ergo, cum contrarium opinantes retulisset loco supra citato, subdit: Contra quos profertur illa sententia Domini: Pater meus usque modo operatur. Et infra: Deinde, quia non solum magna et praecipua, verum etiam ista terrena et extrema ipse operatur, ita dicit Apostolus: Tu nudum granum seminas, Deus autem dat corpus sicut vult, et unicuique semini proprium corpus. Idem late probat idem Augustinus, in Ep. 146 ad Consentium, ubi alia testimonia Scripturae adducit, ut illud: Priusquam te formarem in utero, novi te, Ierem., 1; et illud: Si foenum agri, quod hodie est et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, Lucae, 13. Idem August., lib. IV Genes. ad litter., c. 12, ubi adducit illud Actor., 17: In ipso vivimus, movemur; et lib. IX, c. 15, adducit illud I Cor.: Neque qui plantat: est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Prosper., Sentent., 281. Idem Gregorius, XVI lib. Moral., c. 18: Omnia (inquit) quae creata sunt, per se nec subsistere praevalent nec moveri; sed in tantum subsistunt in quantum ut esse debeant acceperunt, in tantum moventur in quantum occulto instinctu disponuntur. Et reliqui Patres, ubicumque tractant de divina providentia, hanc veritatem ut certissimam supponunt.

 

7. Secundo, dicendum est veritatem hanc sufficienter probari posse naturali ratione. Et primo videtur evidenter inferri ex dictis de conservatione, ut hac etiam ratione fere tam certum in fide habeatur Deum immediate efficere omnia sicut et conservare. Prima illatio probatur primo quia, si non omnia a Deo immediate fiunt, ergo neque conservantur immediate, quia ita res se habet ad esse sicut ad fieri. Neque enim esse rei magis potest pendere a causa adaequata postquam factum est quam cum fiebat. Item, quia si causa pendet a Deo in esse, ergo et effectus, quia utrumque est ens per participationem; ergo, sicut causa pendet in instanti quo agit, ita effectus in instanti in quo fit, quia etiam in eo instanti utrumque est ens per participationem; ergo omnis effectus causae secundae pendet a Deo in fieri, et consequenter causa secunda nihil potest facere sine concursu Dei. Tandem, quia alias sequitur quod interdum neque mediate res pendeat in conservari a Deo; nam si calor ab igne productus a Deo solum pendet mediante igne producente, cessante ignis actione iam nullo modo pendebit. Respondebit fortasse Durandus effectus causarum secundarum, quamdiu ab eis fiunt vel conservantur, tantum fieri vel conservari mediate a Deo, cessante vero actione causae secundae, tunc Deum solum immediate conservare effectum, etiamsi a sola causa secunda immediate productus sit, quia nulla res creata potest vel habere vel retinere esse sine aliqua efficienti causa; et ideo, quamdiu causa secunda immediate efficit, illa sufficit; cessante vero illa, ut res permaneat in esse necessarium est ut Deus efficiat conservando, sicut nos etiam dicimus, cessante causa secunda, primam adhibere maiorem vim et efficacitatem.

 

8. Sed imprimis, iuxta hanc responsionem, veritas supra demonstrata de conservatione Dei limitatur ad conservationem immediatam vel ad mediatam, quod est alienum ab omni sana doctrina. Alias, cum Deus dicitur creator omnium, limitari posset quod sit mediate vel immediate. Deinde, supposita illa sententia, non dicitur consequenter, cessante actione ignis, Deum incipere conservare calorem, tum quia, si calor non pendet in operari a Deo, cur debet dependere in esse?; tum etiam quia calor productus non pendet in suo esse a calore producente ratione ipsius esse, sed ratione talis fieri, ut supra declaratum et probatum est; ergo, quamvis cesset actio ignis calefacientis, non est cur sit necessaria actio superioris causae ut conservetur illud esse. Maxime quia, iuxta illam sententiam, calor, ut sit absolute et simpliciter, non pendet essentialiter a Deo, sed ad summum remote et per accidens; necessitas autem actionis conservativae oritur ex intrinseca et absoluta dependentia quam res habet a tali causa ut habeat esse, sicut supra explicatum est.

 

9. Atque hinc probatur secundo prima illatio, quia si Deus non influit immediate in omnem actionem creaturae, ergo ipsa actio creata, ut sit, non postulat per se essentialiter influxum Dei, cum tamen ipsa etiam sit aliqua participatio entis; ergo nulla est ratio cur forma quae per talem actionem fit postulet ad sui conservationem actualem influxum primae causae, quia neque hoc postulat ratione sui fieri, iuxta illam sententiam, cum ipsum fieri non sit immediate a Deo; nec ratione sui esse, maxime ex eo quod est esse participatum; sed haec ratio non censetur sufficiens in ipsa actione, iuxta illam sententiam; ergo neque in forma seu termino actionis erit sufficiens.

 

10. Tertio, potest eadem deductio ita fieri, quia entia creata non minus pendent a Deo in quantum agentia quam in quantum entia, quia non minus sunt subordinata Deo una ratione quam alia, et sicut sunt entia per participationem, ita etiam sunt agentia; sed quatenus entia sunt, sunt omnino dependentia a Deo intrinsece et essentialiter; ergo similiter pendent quatenus sunt agentia; ergo dum agunt, non solum pendent quia in esse conservantur a Deo, sed etiam quia in ipsomet agere per se et immediate requirunt influxum Dei. Et hoc est quod Aristoteles aliquando ait, in agentibus per se subordinatis, inferius non posse agere sine influxu superioris, lib. II Metaph., c. 2, VII Phys., c. 1, et lib. VIII, c. 5.

 

11. Quarto, potest eadem argumentatio a conservatione ad cooperationem confirmari proportionali ratione; nam, sicut Deus potest rem creatam suo esse privare per solam negationem actionis, ita potest rem creatam sua naturali actione privare per solam negationem concursus; ergo, sicut ex priori potestate evidenter colligitur immediata dependentia in esse, ita ex posteriori colligitur immediata dependentia in ipsa actione. Antecedens (ut verum fatear) non est evidens aliquo naturali experimento; ex supernaturalibus autem effectibus satis est evidens; privavit enim Deus ignem babylonicum sua actione, nullo extrinsecus obiecto impedimento; ergo id fecit per subtractionem concursus; quo enim alio modo fieri potuisset? Et hoc significatur Sapient., 11, cum dicitur ignem oblitum fuisse virtutis suae, quia nimirum eam sine Deo exercere non poterat. Estque hoc per se valde consentaneum divinae potentiae, ut in manu sua habeat actiones omnium, sicut habet omnium esse.

 

12. Quinta ratio valde probabilis est, quia causa secunda non potest sese determinare ad effectum in individuo et in particulari, quia eius facultas semper est indifferens ad plura individua, et a subiecto et circumstantiis non satis determinatur; ergo necessaria est cooperatio primae causae, quae voluntate sua potest eam determinare ad singularem effectum. De cuius rationis fundamento videri possunt superius dicta disp. V, dum de principio individuationis ageretur.

 

13. Ultimo, est optima ratio quia hic modus agendi in omnibus et cum omnibus agentibus pertinet ad amplitudinem divinae potentiae, et ex parte Dei supponit perfectionem sine imperfectione; ex parte vero creaturae, sive causam secundam, sive actionem, sive effectum eius consideremus, quamvis imperfectionem dicat, tamen illa est imbibita in ipso conceptu creaturae seu entis participati quatenus tale, ut rationes factae declarant. Et alioqui, hoc modo intercedit perfecta et essentialis subordinatio inter causam primam et secundam, nihilque est quod repugnet, ut patebit facile ex solutionibus argumentorum; ergo non est neganda Deo haec generalis influentia. Unde neque a philosophis videtur fuisse omnino ignorata, ut de Aristotelis mente in 3 rat. attigimus; et in lib. de Causis, qui vel Aristotelis vel Procli esse censetur, variae sunt propositiones quibus haec veritas significatur, quas in sequentibus tractabimus. Plato etiam ob hanc rationem causas secundas instrumenta primae appellavit, quod ab eius concursu in agendo pendeant, ut sumitur ex Damasc., in sua Philos., c. 9; et Simplic., II Phys., text. 29, et alii. Refertur etiam Trismegistus, in Dialog. Crater., dicens Deum ubique praesentem semper agere omnia; et alia similia. Et Philo Alexand., in libro Quod mundus sit incorrup., dicens Deum omnibus partibus mundi assistere cooperando.

 

Solvuntur fundamenta primae sententiae

 

14. Ad primum argumentum negatur antecedens; rationes enim factae sufficienter declarant necessitatem huius concursus. Neque propterea negamus agentia creata esse principalia in suo ordine, ut superius in divisionibus causae efficientis declaratum est. Non vero sequitur, si causae principales sint, esse etiam in agendo independentes, quia multo maior perfectio requiritur ad hoc posterius quam ad illud prius, ut per se constat. Cum ergo dicitur ad agendum sufficere virtutem aequalem effectui, primum respondere possumus sufficere in ratione causae proximae, [1] non vero simpliciter. Deinde dicimus sufficere cum debita proportione; nam, sicut virtus ipsa est dependens, ita sufficit ad talem actionem, non tamen independenter; et ideo praeter eam necesse est ut influat prima causa, a qua omnia essentialiter pendent. Sed inferet aliquis: ergo quotiescumque aliqua forma pendet a sua causa in conservari, pendet etiam in operari. Respondetur de hoc dicendum esse in ultima sectione huius disputationis; nunc negatur consequentia, quia a causa creata non est dependentia tam essentialis et quasi transcendentalis sicut ab increata.

 

15. Ad secundum respondetur involvere repugnantiam quod creatura sit potens ad agendum independenter a creatore, tam ex parte ipsius causae creatae, quae necessario habet vim agendi commensuratam et proportionatam suo esse, quam ex parte effectus vel actionis ab illa manantis; nam, cum illa sint entia per participationem, essentialiter pendent a primo ente. Quapropter, sicut non spectat ad divinam potentiam producere ens a se independens in esse, ita nec producere agens a se independens in agendo; immo utrumque aeque repugnat divinae perfectioni et imperfectioni creaturae, ut satis declaratum est.

 

Quomodo Deus immediate concurrat

 

16. Tertium argumentum totum est de loquendi modo potius quam de re. Et imprimis, in eo inquiritur an dicendus sit Deus immediate agere ad actionem causae secundae. Et quidem ex dictis plane constat necessario fatendum esse Deum aliquo modo immediate influere, atque mediate etiam aliquo modo. Agit enim mediate quatenus causae secundae proxime agenti dat et conservat virtutem agendi. Et hoc modo est verum agere per illam, et ad hoc illam creasse ut munus agendi cum ea communicaret; immediate autem agit quia etiam ipsa prima causa per sese et virtute sua influit in talem actionem seu effectum. Quia vero mediatus et immediatus influxus videntur quamdam repugnantiam inter se involvere, ideo quidam theologi distinguunt de actione immediata immediatione virtutis vel immediatione suppositi, et affirmant Deum agere immediatione virtutis in omnibus actionibus creaturarum, non tamen immediatione suppositi. Ita sentit Ferrar., III cont. Gent., c. 70, quem modum loquendi aliqui moderni thomistae imitantur. Et videtur favere D. Thomas in illo c. 70; nam respondens ad primam rationem in contrarium, ait: Non est inconveniens unam actionem procedere ab inferiori agente et a Deo, et ab utroque immediate, quia illud est alio et alio modo. Ratio autem est quia repugnat duo operari immediate immediatione suppositi; sed causa secunda agit immediate immediatione suppositi; ergo prima in illa actione non agit immediate. Maior patet, quia agere immediate immediatione suppositi est quod inter suppositum agens et effectum non intercedat aliud suppositum.

 

17. Verumtamen, haec distinctio non est in praesenti materia necessaria, et modus ille loquendi probandus non est, quia rem non declarat, et ita est aequivocus ut erroneum sensum possit inducere. Nam in rebus creatis illa dicuntur agere immediatione virtutis, et non suppositi, quae per virtutem a se diffusam contingunt passum vel effectum, non tamen per suppositum suum, quod Deo attribuere nefas est. Simpliciter ergo dicendum est Deum agere cum omnibus agentibus creatis immediatione virtutis et suppositi. Et quoniam in priori parte convenimus, circa posteriorem est advertendum suppositum posse dici immediatum vel in agendo vel in existendo seu in distantia locali. Ut, verbi gratia, si vera esset opinio Scoti, solem generare immediate aurum in terra per suam formam substantialem, ageret quidem immediatione suppositi seu immediatione actionis, ut sic dicam, quia ab illo supposito immediate prodiret actio, non tamen ageret immediatione suppositi in essendo [2] seu in loco, quia longe distaret a suo effectu.

 

18. Deus ergo necessario agit, ubicumque agit, immediatione suppositi locali seu in esse, tum quia per immensitatem suam necessario est ubique praesens, tum etiam quia actio procedit per se et immediate, non tantum a virtute creata, quae dici potest quasi virtus diffusa a Deo, sed etiam a virtute increata, quae est in ipsomet Deo; agens autem quod sic operatur per virtutem suam necessario ibi est praesens ubi operatur. Unde hac ratione dicitur Deus esse in omnibus per essentiam et per potentiam; et ideo etiam ex actione Dei optime colligitur suppositalis praesentia, ut supra dictum est.

 

19. Rursus, si sit sermo de immediatione suppositi in agendo, etiam Deus est suppositum immediate agens in actione creaturae. Quod probo primo ex ratione nunc facta; nam illa actio non procedit immediate tantum a virtute diffusa a Deo, quae est creata, nam hoc esset incidere in opinionem Durandi; procedit ergo immediate a virtute increata inexistente ipsi Deo; ergo agit etiam immediatione suppositi. Patet consequentia, tum quia tunc suppositum dicitur immediate agere ut principium quod quando per virtutem sibi inhaerentem ita agit ut ab illa virtute immediate prodeat actio tamquam a principio quo; tum etiam quia divinum suppositum est suamet virtus; non ergo potest actio immediate prodire a virtute quin immediate prodeat a supposito, ut colligit D. Thom., In I, dist. 37, q. 1, a. 1, ad 4. Secundo, inter Deum et actionem, ut est ab ipso, non mediat aliud suppositum; ergo est illa actio a Deo immediatione suppositi. Dices, inter causam primam et effectum mediare secundam. Respondetur, formaliter ac proprie loquendo, falsum esse antecedens, quia aliud est causam secundam cooperari primae, aliud est mediare inter primam et effectum. Primum est verum, secundum autem falsum, considerando causam primam secundum hanc habitudinem secundum quam per se influit in effectum, quia ut sic illa actio tam immediate ac per se dicit habitudinem seu dependentiam ad causam primam sicut ad secundam.

 

20. Quocirca, agere immediate immediatione suppositi non excludit consortium alterius suppositi agentis; alias, si duae lucernae idem lumen producant, neutra aget immediatione suppositi; immo nec causa secunda ita agit quia non agit sine consortio divini suppositi. Quod si dicas Deum agere ut superiorem et universalem causam, creaturam vero ut inferiorem et particularem, et per illam immediationem suppositi non excludi consortium cuiuslibet suppositi, sed illius quod sit inferius et subordinatum in agendo, quod videtur Ferrariensis intendere, hoc est in rigore falsum (quamvis forte in aequivoco laboremus), quia esse immediatum suppositum in agendo non excludit subordinationem et subiectionem alterius, sed mediationem tantum in agendo. Immo haec immediatio suppositi in agendo sub una ratione non excludit quin sub alia possit mediate agere, duobus modis ad actionem concurrendo, ut de hoc ipso concursu declaravit D. Thom., I, q. 105, a. 1. Neque contra hoc quidquam obstant verba citata ex III cont. Gent., nam cum ait D. Thom. alio et alio modo non intelligit immediationem suppositi vel virtutis, sed actionem, ut a causa secunda et dependenter, vel ut a prima et independenter factam.

 

21. Unde etiam constat quod, licet Deus, quatenus dat virtutem agendi causae secundae et conservat illam, eamque ad agendum instituit, possit dici agere per illam, tamen, quatenus immediate cooperatur creaturae, non agit proprie per illam, sed per seipsum et per suam potentiam ac virtutem. Neque inde sequitur aliqua imperfectio earum quae in illo argumento inferuntur ex eo quod utraque causa, prima et secunda, per seipsam immediate concurrat ad effectum. Primum enim inconveniens generale erat quod talia agentia essent imperfecta. Negatur tamen sequela, sed illud solum imperfectum erit quod ex intrinseca conditione et natura alterius ope indiget, quod proinde ab alio proprie in agendo pendet; aliud vero non erit imperfectum; nam, ut recte dixit D. Thomas, III cont. Gent., c. 70, non ex insufficientia virtutis, sed ex immensitate bonitatis ipsius provenit quod creaturae communicaverit vim agendi, et ideo non per se solum, sed cum illa velit tales effectus producere.

 

22. Aliud inconveniens erat quod talia agentia essent partialia. Sed si intelligatur ex parte effectus, non sequitur, quia non fit pars effectus ab una causa et pars ab alia, sed totus effectus a singulis suis generibus, ut D. Thomas supra notat. Si vero intelligatur ex parte causae, potest esse diversitas quaedam in modo loquendi; nam quidam concedunt sequelam, quia considerando absolute integram causalitatem effectivam necessariam ad illum effectum, neutra illarum causarum totam illam adhibet, sed ex utriusque concursu consurgit integra causalitas; et ideo dicuntur partialiter concurrere ex parte causae; quod non est imperfectio in Deo, quia, ut diximus, id non est ex insufficientia, sed ex ipsius bonitate. Alii vero putant negandam sequelam, quia cum illae duae causae sint diversorum ordinum, non proprie dicuntur componere unam causam totalem, sed unaquaeque est causa integra in suo ordine. Qui modus loquendi, quia et communior est et aptior ad indicandum inaequalitatem et subordinationem harum causarum, magis probandus videtur.

 

23. Tertium inconveniens erat quod tales causae sine subordinatione et quasi fortuito convenirent ad agendum. Non tamen id sequitur, nam, cum una sit pendens ab alia, non deest subordinatio. Immo interdum solet esse subordinatio cum aliquali mutua dependentia; pendet enim in agendo instrumentum praesertim coniunctum a principali agente, ut calamus ab scriptore; tamen etiam ipse scriptor aliquo modo pendet a calamo, quatenus sine illo scribere non potest. Et potest illa dependentia vocari a priori, quia est a principio movente, haec vero a posteriori, contraria ratione; semper autem id quod pendet ab alio a priori est subordinatum illi. In praesenti ergo, causa secunda pendet a prima a priori et essentialiter, quia insufficiens per se est ad aliquid agendum sine illius ope, causa vero prima proprie non pendet a secunda, neque a priori neque a posteriori, quia, licet secundum eum modum agendi quo se accommodat ad concurrendum cum causa secunda, non possit sola efficere talem effectum, tamen simpliciter est omnino independens et potens ad efficiendum se sola omnem entitatem quam efficit per causam secundam. Est ergo inter has causas non solum subordinatio, sed etiam maxime essentialis et perfectissima. Cum autem prima causa semper agat ex certa scientia et voluntate sua, et iuxta ordinem a se institutum, non potest dici fortuito convenire cum causa secunda ad agendum, sed summa providentia.

 

Quomodo Deus concurrat cum materiali, formali ac finali causa

 

24. Fonsecae opinio.— Ad quartam rationem, negatur quidquam esse in rebus quod sit verum ac reale ens, quod non sit immediate a Deo. Ad tria autem prima exempla, negandum est ullam actionem, sive naturalem sive liberam, bonam aut malam, quatenus realis actio est, esse sine prima immediate concurrente; de quibus late dicendum est in sequentibus. At vero de quarto exemplo prolixam texit disputationem Fonseca, V Metaph., q. 12, contendens Deum esse primam causam in omni genere, immediate concurrentem cum secunda ad effectum vel causalitatem eius. Sed unum in hac re, mihi videtur clarissimum et nulla fere indigens discussione; aliud autem omnino non capio, quod Fonseca in tota illa quaestione intendisse videtur.

 

25. Primum illud est Deum, efficiendo, immediate concurrere cum omnibus causis ad causalitates earum. Quo sensu non solum efficientes causae secundae, sed etiam materialis et formalis, subordinantur Deo et ab eo pendent non tantum in essendo, sed etiam in causando. Quod nihil aliud est quam quod cum materia causat, Deus non tantum concurrit conservando materiam, sed etiam efficiendo ipsam causalitatem materiae, quidquid illa sit, et efficiendo etiam effectum materiae, dando effective illud esse quod materia dat materialiter; et idem est proportionaliter de forma, immo et de fine, quatenus eius causalitas aliquid reale esse potest, ut infra videbimus. Et ratio per se constat ex dictis, quia, quidquid reale est, necesse est esse immediate ex efficientia Dei; ergo et causalitates et effecta omnium causarum necessario sunt immediate ex efficientia Dei. Quo sensu recte intelligi potest de omni causa secunda quod dicitur in lib. de Caus., in princ.: Causa prima adiuvat secundam super operationem suam.

 

26. Aliud vero est quod Deus non solum ut causa prima efficiens, sed etiam ut causa prima materialis et ut causa prima formalis, concurrat cum materia et forma ad omnes causalitates earum, ita ut illae causalitates, etiam ut sunt a Deo, sint formaliter diversae ab effectiva. Omitto causalitatem formalem [3] et exemplarem; nam in eis est hoc probabile, ut infra suis locis exponam. In dicto ergo sensu loquitur dictus auctor, qui hoc exponit de materia et forma, non quatenus componunt compositum, nam hoc modo tam clara est imperfectio quam includunt ut evidens sit illum causandi modum non posse Deo formaliter tribui, sed de causalitatibus quas materia et forma inter se mutuo exercent, dum materia sustinet in esse formam a se dependentem, vel subiectum accidentia, et e converso forma continet materiam in esse; nam hae causalitates, per se et absolute sumptae, non includunt imperfectionem propter quam non possint Deo formaliter convenire.

 

27. Quod aliis rationibus confirmat, sed omnes, praeter ultimam, probant solum nostrum primum assertum. Ultima vero est quia Deus supplet se solo has causalitates materiae et formae, ut patet in quantitate Eucharistiae; et nos diximus posse Deum conservare materiam sine forma; non potest autem per solam causalitatem effectivam supplere causalitates talium causarum; ergo, dum supplet causalitatem materiae in conservatione quantitatis, retinet idem genus causalitatis; ergo etiam potest intra illud genus concurrere cum materia ad talem causalitatem. Minorem, in qua est vis argumenti, probat quia causalitas unius generis nec formaliter nec virtualiter continetur in alio genere. Et Deus ipse, quamvis eminenter contineat omnes causalitates, non tamen potest, in quantum habet rationem unius causae, genus seu rationem alterius exercere. Item, quia una causa non potest supplere vicem alterius, nisi exercendo officium quod illa exercebat. Ulterius, quia, si Deus sustineret accidentia sine materia et non suppleret officium eius, daretur in rerum natura effectus in actu sine causa in actu. Deinde, quia, si Deus conservaret, verbi gratia, formam caeli sine materia, solo concursu efficienti, aut ille esset idem qui prior erat, et hoc esse non potest, tum quia per eumdem concursum non potest nisi idem fieri, tum etiam quia iam causalitas materiae circa illam formam per nullam causalitatem suppleretur; aut est per novum concursum effectivum, et hoc esse non potest, quia circa eumdem effectum non potest nova efficientia addi antiquae, aut concursus creativus creativo.

 

28. Improbatur praemissa opinio.— Si quis tamen consideret quae supra de causalitate materiae et formae diximus, statim intelliget huius sententiae difficultatem atque ab ea dissentiet, non solum quod nova sit et praeter recenta de Deo dogmata, sed etiam quod falsa sit et debilibus nixa fundamentis. Primum enim, nullus theologorum vel philosophorum Deo tribuit secundum proprietatem aliud causalitatis genus nisi efficientis, finalis aut exemplaris, ut patet ex iis quae D. Thomas tradit, I, q. 44, et quae ibi tractantur. Dico autem secundum proprietatem, nam secundum metaphoram tribuitur interdum Deo quod sit quasi forma omnium, et quod omnia vivificet, vel etiam quod sustineat et sit fundamentum omnium, quomodo interdum videtur loqui Dionysius qui frustra ad alium sensum detorquetur. Quod adeo verum est ut theologi propter hanc causam negent Verbum divinum exercere propriam aliquam causalitatem terminando humanitatem, quia, cum non possit esse effectiva, eo quod non sit communis omnibus personis, evidenter existimarunt sequi nullam esse; nam quod non sit finalis neque exemplaris, per se notum erat. Simile argumentum est quod, praeter bonitatem qua Deus habet vim causandi finaliter, et ideas per quas habet vim causandi exemplariter, non agnoscimus in Deo aliam vim causandi ad extra, nisi omnipotentiam, quae solum est potentia effectiva, sive illa sit potentia exsecutiva ratione distincta a voluntate et intellectu, sive altera illarum, sive omnes simul. Addere ergo Deo aliam vim causandi ad extra, sustinendo, verbi gratia, formam praeter efficientiam, inauditum est. Quod tamen in illa sententia consequenter loquendo necessario admittitur.

 

29. Praeterea argumentor ratione, quia omnis causalitas materiae (et idem est de formae causalitate) formaliter includit imperfectionem. Et ratio est quia neque in composito neque in forma causat materia aliquid, nisi media unione intrinseca ac formali unius ad aliam, non tamquam per conditionem solum requisitam, sed tamquam per ipsam formalem causalitatem, ut supra probatum est; non potest autem Deus per formalem unionem ita causare, ut per se est notum; ergo nec potest concurrere per propriam et formalem causalitatem illius generis; hoc autem ipso quod causalitas non fit per unionem, non est materialis nec formalis, et ideo nulla ratione fieri potest, ut supra etiam diximus, quod materia causet formam sibi non unitam. Tandem, vix potest concipi ille modus causandi Dei ad extra absque efficientia, quia neque in effectu est aliquid respectu Dei praeter entitatem eius et actionem, neque pendet a Deo nisi media actione, neque actio ut actio dicit habitudinem nisi ad efficiens, quamvis, ut ordinata ad talem terminum vel talem formam, possit respicere causam finalem vel exemplarem; quid ergo est illa alia causalitas quae dicitur sustentatio? Plane est quid fictum et minime necessarium. Nam divina causalitas in illis tribus modis amplissime continetur. Neque propterea quod omnis causa det esse oportet Deo formaliter tribuere modum cuiuslibet causae; alias, quia etiam materia et forma dant esse composito, oporteret Deum dare esse intra idem genus causae materialis et formalis, quod absurdissimum est. Ex hoc ergo quod omnis causa det esse solum potest inferri Deum immediate dare illud esse, vel illo vel altiori modo. Item, ex eo quod omnis causa secunda pendet a Deo non solum in esse, sed etiam in causare, non sequitur quod pendeat in eadem genere causae, sed vel in illo vel in nobiliori, seu effectivo.

 

30. Fundamentum praedictae opinionis evertitur.— Ad ultimam ergo rationem in contrarium, negatur minor; potest enim Deus efficiendo supplere, circa formam, sustentationem materiae seu subiecti. Ad primam probationem respondetur Deum per vim agendi continere eminenter effectus aliarum causarum, et posse suo modo perfecto causare id quod aliae causant suis imperfectis modis, absque illis, ubi non intervenit dependentia omnino essentialis, ut est inter compositum et materiam vel formam. Nec propterea dicimus Deum per eminentialem continentiam materiae exercere causalitatem materiae, sed supplere aliquid efficiendo, quod materia causaret se subiiciendo. Unde ad secundam probationem respondetur quod, licet una causa creata non possit supplere munus alterius, nisi intra idem genus, Deus tamen potest in alio, ubi non intervenit specialis repugnantia. Nec propterea datur effectus in actu sine causa in actu, sed mutato genere causae. Ad ultimam probationem respondetur, cum accidens conservatur sine subiecto, id fieri per novam efficientiam, non addendo illam antiquae, sed commutando unam in alteram. Unde si forma caeli conservaretur sine materia, id quidem fieret per influxum ex suo genere creativum; prior autem non maneret, quia non erat proprie creativus, sed concreativus formae et aliquam convenientiam habens cum eductivo. An vero eodem modo philosophandum sit de materia conservata sine forma, in superioribus late tractatum est.

 

SECTIO II

 

UTRUM CONCURSUS CAUSAE PRIMAE CUM SECUNDA SIT ALIQUID PER MODUM PRINCIPII VEL ACTIONIS

 

1. Cum ostensum sit concursum hunc, de quo agimus, esse a prima causa, vel convenire quatenus efficiens est, constat non posse aliud esse quam actionem vel principium actionis, sub principio actionis comprehendendo tam principium per se quam conditionem omnem ad agendum praerequisitam; nam praeter haec nihil reperitur in causa efficienti, ut efficiens est, quod rationem concursus habere possit. Supponimus enim neque ipsum suppositum agens ut sic esse concursum, neque etiam effectum ut sic. Nam suppositum est quasi primum principium agens, effectus vero est ultimus terminus effectionis; concursus autem dicit aliquid per modum influxus vel tendentiae a supposito agente ad terminum.

 

Prima sententia proponitur

 

2. Tres igitur dicendi modi circa quaestionem hanc esse possunt: Primus est, huiusmodi concursum esse aliquid per modum principii per se. Quod dupliciter potest intelligi: uno modo, quod tale principium sit in ipso Deo. Et hoc recte explicatum potest habere sensum verum; nos tamen nunc in eo non loquimur. Deus enim per voluntatem suam concurrit cum creatura ad actionem eius. Unde ipsamet Dei volitio potest in suo ordine dici concursus Dei cum creatura, qui ab aliquibus vocatur concursus ad intra; actus autem voluntatis Dei est suo modo principium per se omnis actionis ad extra, principium (inquam) per se, vel ratione sui vel ratione potentiae exsecutivae, quam applicat ad agendum, vel secundum rem vel etiam secundum rationem, iuxta varios modos sentiendi de potentia exsecutiva Dei. Sic igitur concursus Dei ad intra erit aliquid per modum principii actionis, non in creatura, sed in ipso Deo. Nunc autem non loquimur in hoc sensu de concursu, sed prout est aliquid manans a Deo et receptum in creatura, et concursus in rigore non significat aliquid ad intra, sed ad extra. Alio ergo modo intelligitur haec opinio, quod concursus sit res quaedam manans a prima causa et recepta in secunda, complens illam ultimate ac determinans ad

talem effectum efficiendum. Et hac ratione dicitur hic concursus esse per modum principii, quia est virtus agendi causae secundae, vel saltem formaliter complet illam. Et propter hanc virtutem dicuntur omnes causae secundae agere in virtute primae, ut saepe dicitur in lib. de Causis; et e converso ratione eiusdem virtutis prima causa dicitur agere immediatione virtutis, quia haec virtus influxa causae secundae est virtus causae primae, et ab illa immediate procedit actio. Et hoc videtur esse totum huius sententiae fundamentum. Nullum tamen venio assertorem huius sententiae qui expresse eam docuerit, quamvis quos statim pro secunda citabimus huic videantur interdum favere et satis indistincte loqui.

 

Refellitur dicta sententia

 

3. Haec vero opinio falsa est, et in uno sensu est aeque erronea ac sententia Durandi negantis actualem concursum Dei ad actiones causarum secundarum, in alio vero est solum improbabilis. Duobus itaque modis intelligi potest concursum primae causae esse virtutem inditam secundae tamquam principium per se agendi. Uno modo, quod concursus primae causae ad actionem creaturae sistat in influxu illius virtutis et non concurrit immediatius ad actionem ipsius causae secundae. Et in hoc sensu dico hanc opinionem reipsa incidere in opinionem Durandi et esse aeque falsam, quatenus negat immediatum concursum primae causae ad actionem creaturae; quatenus vero ponit aliquid superfluum et sine fundamento, erit magis improbabilis, ut in alio membro ostendam. Probatur ergo dicta censura, quia ex illa opinione sequitur solam virtutem creatam esse principium per se actionis et effectus causae secundae, Deum autem solum esse principium remotum et per accidens. Haec autem est opinio quae in Durando reprobatur. Sequela patet, quia causa quae solum dat alteri virtutem ad agendum, si non aliter concurrat ad actionem eius, revera solum concurrit remote et per accidens, sicut ignis qui calefacit aquam non aliter concurrit ad secundam calefactionem ab aqua calida profectam; et intellectus agens qui produxit speciem intelligibilem non dicetur per se concurrere ad actum intelligendi. Denique illo modo etiam Durandus dicit Deum concurrere ad omnes actiones creaturarum, dando illis et conservando totam virtutem agendi usque ad ultimum eius complementum, quidquid illud sit. Nam quod illud principium agendi sit prius tempore datum, antequam creatura agat, vel in eodem instanti aut tempore quo agit, nil refert. Alias, quia sol illuminat in eodem instanti in quo creatur et accipit virtutem illuminandi, non indigeret alio concursu praeter infusionem lucis. Similiter, quod illa virtus sit connaturalis ac permanens, vel quod sit extrinsecus a Deo data, et quasi transiens (ut quidam loquuntur, et nihil aliud est quam esse pendens a Deo in fieri et conservari), parum refert ut Deus, si per illam tantum virtutem agit, per se ac immediate influat ut prima causa. Quapropter, si qui fortasse auctores in hoc sensu dixerunt Deum agere immediatione virtutis et non suppositi, valde errarunt, ut ex dictis patet et magis statim declarabitur.

 

4. Alio modo intelligi potest concursum primae causae esse per modum principii et virtutis inditae, quia in collatione huius virtutis quasi inchoatur, non tamen in ea sistit, sed ulterius progreditur usque ad actionem ipsiusmet creaturae, ita ut in illam influat immediate non tantum virtus communicata causae secundae, sed etiam ipsamet virtus divina et increata. Et iuxta hunc sensum dicendum non esset concursum esse tantum aliquid per modum principii, sed etiam aliquid per modum actualis influxus seu actionis. Deinde est improbabilis illa multiplicatio rerum in huiusmodi concursu, loquimur enim per se ac praecise de concursu necessario ex vi dependentiae omnis effectus et actionis a causa prima. Unde supponimus causam secundam habentem completam virtutem agendi in suo ordine; nam si ipsa causa secunda incompleta sit et imperfecta, indigebit quidem complemento virtutis; tamen ea indigentia non oritur ex dependentia quam causa secunda habet a prima, sed ex imperfectione in latitudine causae secundae. Atque hoc modo verum est interdum Deum, saltem supernaturaliter, supplere imperfectionem causae secundae addendo virtutem agendi, quod maxime nobiscum facit cum supernaturales habitus infundit; tamen hoc extra propositum nostrum est, quia illa virtutis infusio non pertinet ad concursum primae causae, sed ad elevationem vel perfectionem causae secundae per actionem primae. Loquendo igitur de causa secunda perfecte constituta in actu primo in suo ordine, impertinens est aliud principium agendi adiungere in ea receptum, quia, hoc ipso quod est aliquid creatum, ipsa pertinet ad ordinem causarum secundarum, et ita multiplicantur principia agendi in eodem ordine sine causa vel necessitate. Et contra hunc concursum hoc modo explicatum recte procedunt argumenta Durandi superiori sectione facta.

 

5. Evasio confutatur.— Dicent fortasse hanc virtutem quam prima causa dat secundae ut cum illa concurrat non pertinere ad causalitatem causae secundae ut sic, sed ad causalitatem causae primae, quia est quasi proprium instrumentum eius ad concurrendum cum secunda, et ideo, licet illa virtus recipiatur in causa secunda, non agere causam secundam per illam, sed Deum, sicut quamvis impetus recipiatur in lapide iacto, non lapis se movet per illum, sed qui proiecit. Unde, sicut proiiciens dicitur movere immediate per impulsum, ita et Deus dicetur immediate concurrere per hanc virtutem, quae immediatio, per se loquendo, est virtutis, non suppositi. Et similiter, licet causae secundae virtus dicatur compleri per hanc virtutem impressam a prima, non tamen complemento pertinente ad ordinem causae secundae, sed addente virtutem necessariam ex parte causae primae.

 

6. Verumtamen haec responsio vel redit ad priorem sensum omnino reprobatum, vel dicit aliquid per se improbabile et impertinens; nam si illa virtus ita dicitur esse instrumentum Dei ut actio Dei sistat in effectione eius, postea vero illa sola concurrat cum causa secunda ad actionem illius, sicut in exemplo quod adducitur actio proiicientis sistit in impressione impetus, deinde vero motio est ad impetum, si hoc (inquam) dicatur, redimus ad priorem sensum, atque ita fit ut actio creaturae nullam dicat immediatam habitudinem ad ipsammet virtutem Dei increatam ut ad principium per se illius, quod reprobatum est sectione praecedenti, contra Durandum. Si vero praeter influxum illius virtutis instrumentariae dicitur etiam Deus virtute sua propria et increata immediate influere in actionem causae secundae, statim per se apparet quam sit impertinens illa virtus instrumentaria quae se teneat ex parte Dei, nam ibi adest intime praesens divina virtus per seipsam, estque propter eminentiam suam sufficiens et proportionata ut per sese influat in actionem; immo ita debet necessario influere ut actio quaelibet fieri a creatura possit; ergo ex parte Dei non est necessaria illa instrumentaria virtus; nihil ergo refert ad concursum causae primae, qui per se necessarius est ac pertinet ad essentialem subordinationem causae secundae respectu primae.

 

Secunda sententia proponitur

7. Primum fundamentum relatae sententiae.— Secunda sententia est concursum primae causae esse aliquid per modum principii in ipsa causa secunda, ordinatum ad actionem eius, non tamen ut principium per se illius, sed solum ut conditionem necessariam ad agendum. Ita videntur sentire omnes qui ponunt concursum Dei versari circa causam secundam antecedenter ad actionem eius, applicando illam vel determinando ad actionem. Soletque haec opinio tribui D. Thomae, locis infra tractandis; sed immerito, ut ostendam; citari etiam solet Capreol., In II, dist. 1, q. 2, sed aeque irrationabiliter. Ferrar. autem, II cont. Gent., c. 70, in principio, distinguit in agentibus creatis duplicem vim agendi: unam firmam et  permanentem, quae est propria et naturalis; aliam vocat intentionem divinae virtutis habentem esse incompletum, et hanc ait non convenire rebus, nisi quando actualiter operantur tamquam divinae virtutis instrumenta. Et in fine § Ad secundum dubium, dicit Deum immediate agere in omnibus causis inferioribus quamdam sui participationem, cum qua simul immediate ipsarum effectus attingit; quia ipsa virtus in Deo existens et eius intentio in causis inferioribus producta accipitur tamquam una virtus; sicut ars (inquit) quae est in mente artificis et eius intentio in instrumento recepta pro una virtute accipiuntur. Et per hanc virtutem ait applicare Deum causas secundas ad operandum, sicut artifex instrumenta. In quibus verbis partim videtur ad priorem sententiam alludere, partim ad hanc posteriorem. Ad ponendam autem hanc virtutem intentionalem nulla ratione movetur, sed solum quodam testimonio D. Thomae, q. 3 de Pot., a. 7, et nonnulli posteriores thomistae hanc sententiam secuti sunt. Et illam fundant in quibusdam receptis locutionibus antiquorum philosophorum. Prima est quod agentia secunda non agunt nisi mota a primo, et in hoc constituunt subordinationem per se inter has causas; indeque concludunt perveniendum esse ad unum primum agens, non indigens motione alterius. Ita videtur processisse Aristoteles, VII Phys., c. 1, et lib. VIII, c. 5; et II Metaph., c. 2, quem semper imitatur D. Thomas, tum exponens Aristotelem, tum in aliis locis statim citandis, et ex parte August., lib. VIII Genes. ad litter., c. 20, et V de Civ., c. 9. Immo et Scriptura sacra videtur Deo tribuere praemotionem causarum inferiorum, ut Iob, 13: Qui immutat cor principum; et Prov., 12: Cor Regis in manu Dei est, et quocumque voluerit vertet illud; Hier., 10: Non est in homine via eius, et a Domino gressus hominis dirigentur. Agunt ergo causae secundae motae a prima; haec autem motio non potest consistere in ipsa actione causae secundae, tum quia motio est in re quae movetur, actio vero transiens non est in agente a quo fit, tum etiam quia haec motio antecedit actionem saltem causalitate, quia ad hoc moventur agentia secunda ut agant, eo quod non possunt agere nisi mota.

 

8. Secundum.— Secundum principium est quod causa secunda applicatur a prima ad agendum. Quod sumptum existimatur ex lib. de Caus., proposit. 16, ubi dicitur virtutem divinam esse virtutem omnium causarum; quia, videlicet, virtus divina applicat reliquas virtutes ad suas operationes, ut exposuit Aegid., Quodl. V, q. 1, et significat D. Thomas, I, q. 105, a. 5, in corpore, et ad 3. Nam in corpore ait primum agens movere secundum ad agendum, et secundum hoc (inquit) omnia agunt in virtute ipsius Dei. In solutione vero ad 3 declarat hoc ideo esse quia Deus non solum dat et conservat virtutes agendi, sed etiam applicat eas ad agendum. Necessitas autem huius applicationis inter alias una est, quia ad virtutem quae respicit finem universalem pertinet applicare inferiores in ordine ad suum finem; Deus autem est supremum agens respiciens universalem finem; ergo applicat inferiora ut agant accommodata ad illum finem. Haec ergo applicatio non est actio creaturae; nam est a solo Deo et antecedit actionem causae secundae; comparatur ergo ad actionem causae secundae ut principium eius.

 

9. Tertium.— Tertium principium est causam primam excitare secundam ad opus; qui modus loquendi non est tam frequens apud auctores antiquos sicut nomen motionis vel applicationis. Videtur tamen habere eamdem vim. Et potest in hunc modum declarari: ea virtus creata dum agit, aliquo modo in se perficitur, quia melius est agere quam omnino carere actione; haec autem perfectio non consistit in ipsa actione, praesertim in transeunte, cum in ipso agente non sit; consistit ergo in hac excitatione qua talis virtus veluti ultimate actuatur ad agendum. Haec autem excitatio non potest esse ab ipsamet virtute creata, tum quia saepe non est activa in seipsam, tum etiam quia ad illam efficientiam indigeret etiam excitatione; est ergo a prima causa.

 

10. Quartum.— Quartum ac praecipuum principium est quod causa secunda determinatur a prima et per se ac necessario indiget tali determinatione. Ita sentit D. Thomas, I, q. 105, a. 1, ad 3, dicens: Hoc ipsum quod causae secundae determinantur ad determinatos effectus, est illis a Deo. Duplex autem ratio huius necessitatis afferri potest; una est universalis ad omnes causas secundas, quia, nimirum, virtutes earum sunt indifferentes ad producenda varia individua, nec possunt sese determinare ad hoc individuum potius quam ad illud; nec cogitari potest aliud sufficiens determinans praeter primam causam. Haec autem determinatio non fit nisi addendo aliquid ipsi virtuti activae. Alia ratio est propria liberae voluntatis, quae de se est indeterminata, non solum ad individua, sed etiam ad species et ad actus contrarios, et ideo indiget praedeterminante, quia ab agente indeterminato non potest determinatus effectus exire. Potestque haec ratio extendi ad naturalia agentia universalia, quae etiam sunt indifferentia ad plures effectus specie diversos, unde non possunt ad alterum eorum se determinare.

 

11. Quintum.— Quintum principium est quod causae secundae essentialiter subordinantur causae primae, ut instrumenta artifici, ut frequenter loquuntur graves auctores et signatim D. Thomas, I-II, q. 6, a. 1, ad 3, et II cont. Gent., c. 21, a. 4, et indicat in lib. III, c. 70. Haec autem subordinatio intelligi non potest nisi causa prima praemoveat secundam, et actio secundae pendeat ex motione primae. Alias non esset subordinatio, sed concomitantia quaedam duorum agentium. Neque esset actio primae causae prior actione causae secundae; quod plane repugnat dignitati primae causae et dependentiae causae secundae.

 

12. Sextum.— Sexto argumentari possumus quia hic modus concurrendi primae causae, utendo causa secunda per motionem suam, et ita perfecte illam sibi subiiciendo, prae se fert maiorem quamdam perfectiontem in modo agendi primae causae cum secundis, et nullam includit repugnantiam; ergo est primae causae tribuendus. Maior declaratur variis modis: primo, quia hac ratione maior est dependentia causae secundae a prima, quia non solum in effectu et actione sua, sed etiam ipsamet pendet in causando a prima; vel, ut alii aiunt, non solum effectus vel actio incomplexe sumpta; sed etiam hoc complexum, causam secundam agere, erit a prima. Vel aliter causa prima non solum faciet effectum vel actionem causae secundae, sed etiam faciet ut causa secunda faciat; quod etiam in Scriptura sacra saepe Deo tribuitur, et sine illa praemotione intelligi non potest. Rursus e converso pertinet ad perfectionem primae causae ut utatur secundis ad suos fines et iuxta voluntatem suam, tamquam habens supremum dominium earum; nam perfectus actus dominii est plenus usus rei quae sub dominium cadit. Hae sunt potissimae rationes quae pro hac sententia afferri possunt. Ex quibus duae primae videntur maxime favere huic secundae sententiae, tertia vero et quarta magis videntur iuxta priorem opinionem procedere; quinta autem et sexta indifferentes sunt.

 

Refutatur praecedens opinio

 

13. Haec vero sententia non magis probanda est quam praecedens; neque existimo fuisse opinionem D. Thomae aut Scoti vel antiquorum theologorum. Quod ut probem, adverto etiam hanc posteriorem sententiam habere locum ad duos sensus supra declaratos. [4] Primus est quod concursus causae primae censeatur omnino ac praecise consistere in agendo, circa ipsam causam, illam praeviam conditionem necessariam, sive nomine motionis, sive applicationis, aut quocumque alio appelletur, ita ut praeter illam nullam aliam efficientiam habeat causa prima circa effectum vel actionem causae secundae. Et neque Ferrara neque moderni auctores videntur hunc sensum intendisse, ut ex ultimis verbis Ferrarae supra citatis colligi potest. Et revera esset in hoc sensu talis opinio non minus falsa quam opinio Durandi, quia iuxta hanc explicationem Deus non concurreret per se ad actionem causae secundae, sed solum remote et per accidens, nimirum conservando causam secundam et efficiendo in illa quamdam conditionem necessariam ad agendum; hic autem concursus est per accidens respectu effectus causae secundae, ut patet in applicante ignem ad comburendum. Nam si dans et conservans principium per se agendi, et non ultra concurrens, solum remote et per accidens causat effectum ab illo principio manantem, multo magis qui dat conditionem requisitam ad agendum; unde qui utrumque facit, duplici modo concurret per accidens, nullo tamen modo per se. De hoc igitur sensu non oportet plura disputare; quin potius ex eo elicio, etiamsi demus efficere Deum illam applicationem vel conditionem praeviam, non consistere in illa per se ac formaliter concursum causae primae; nam causa prima per concursum suum est causa per se immediata, et totalis in suo genere, effectus et actionis causae secundae, ut sectione prima demonstratum est; sed per efficientiam huius necessariae conditionis non est Deus causa per se et immediata, nedum totalis, actionis vel effectus creaturae; ergo formaliter non consistit in hac efficientia concursus Dei.

 

14. Superest ergo ut alium sensum examinemus, nimirum concursum primae causae inchoari (ut ita dicam) ab hac motione vel applicatione causae secundae, consummari vero in effectione immediata et per se ipsiusmet effectus seu actionis ipsius causae secundae. In quo sensu dicimus illam sententiam extreme quidem discrepare a Durandi opinione, aliquid vero addere veritati quod nec necessarium est nec satis intelligi potest, et occasionem potest praebere incidendi in aliquem errorem, praesertim circa usum humanae libertatis. Ut autem haec omnia distincte probemus, paulatim procedendum est, tertiam ac veram declarando ac probando sententiam.

 

Quaestionis resolutio

15. Prima conclusio.— Dico ergo primo: divinus concursus, quatenus est aliquid ad extra, per se essentialiter est aliquid per modum actionis, vel saltem per modum cuiusdam fieri immediate manantis a Deo. Declaro singulas particulas: dico enim quatenus est aliquid ad extra, ut omittam disputationem de ipsomet actu voluntatis Dei, an dicendus sit concursus necne, et an dicendus sit influere per modum actionis vel per modum principii; nam quoad hunc sensum sufficiunt supra dicta de creatione. Et fere ob eamdem causam dixi vel saltem per modum cuiusdam fieri, ut, scilicet, abstineam ab illa quaestione, an actio recepta in creatura comparetur ad Deum per modum actionis vel solum per modum effectus; quamquam enim verius sit comparari per modum actionis, ut etiam sectione sequenti attingam, tamen ad praesens non refert. Atque ita explicata conclusio est receptissima et mihi certissima, satisque probata ex dictis superiori sectione contra Durandum et in hac contra relatas sententias in primo sensu explicatas.

 

16. Sumiturque ex D. Thoma, I, q. 105, a. 5, et III cont. Gent., c. 70, quatenus dicit primam causam per suum generalem concursum per se et immediate influere non tantum in effectum, sed etiam in actionem causae secundae; quia non solum effectus, sed etiam actio causae secundae habet aliquid entitatis participatae, et ea ratione necesse est ut immediate et per se manet a primo ente per essentiam. Ex quo principio ita concluditur ratio: concursus Dei intime ac per se includitur in ipsa actione creaturae, et per se etiam ac immediate tendit ad eumdem terminum ad quem tendit actio creaturae; ergo per se et essentialiter est aliquid per modum actionis, vel fieri ipsiusmet actionis, vel effectus creaturae. Et confirmatur; nam hic concursus non potest consistere in omni eo vel in solo eo quod datur causae secundae per modum principii ut operari possit; ergo consistit essentialiter in aliquo quod sit per modum actualis fieri.

 

17. Antecedens probatum est contra superiores sententias, et iterum sic declaratur: posita quacumque entitate quae solum concurrit per modum principii, non implicat contradictionem ut non sequatur actio vel effectus; nam Deus potest omne principium agendi creatum, quantumvis applicatum ad agendum cum omnibus conditionibus praerequisitis, suspendere ab actuali actione, et impedire ne effectus fiat. At vero posito actuali concursu ad extra implicat contradictionem actionem non sequi seu effectum non fieri; ergo signum evidens est actualem concursum non consistere per se et essentialiter in iis quae sunt per modum principii, sed in aliquo quod sit per modum actionis. Maior videtur per se nota ex terminis, quia in eis nulla involvitur repugnantia aut implicatio contradictionis. Certumque de fide est id fecisse Deum in multis virtutibus necessitate naturali operantibus, neque est maior ratio repugnantiae in quibusdam quam in aliis. Nisi fortasse aliquis dicat hoc specialiter repugnare intentionali virtuti quam aiunt imprimi a Deo et esse quasi transeuntem seu influentem, quod inde provenit quia habet esse inseparabile ab actuali operatione, sicut virtus artis impressa instrumento inseparabilis est ab operatione artis; huic enim assimilat Ferrariens., supra, illam virtutem. Sed certe, si talis virtus inseparabilis est ab actuali actione causae secundae, etiam per potentiam Dei absolutam, hoc satis declarat non esse rem ab illa distinctam, et consequenter non esse principium eius, sed actualem emanationem ipsius a prima causa. Vel e converso, si illa virtus supponitur res distincta ab actione causae secundae et verum principium eius, sine probabilitate negatur posse Deum efficere ut illa sit et ab ea non manet actio, quia virtus non pendet essentialiter ab actione quae ab illa manat, sed e converso, et est in re distincta ab actione et prior illa; quid ergo repugnat quod conservetur sine illa? Item posita illa virtute adhuc est necessarium immediatus influxus Dei ut sequatur actio, quod saepe probatum est; ergo potest Deus suspendere illum influxum, et ita impedire actionem.

 

18. Neque exemplum de virtute artis impressa instrumento quidquam iuvat, nam illa virtus esse non potest nisi vel impetus impressus instrumento ad localiter illud movendum, vel ipsemet motus. At vero impetus impediri potest ne efficiat motum, ut rationes factae probant; nec video quid in contrarium obstet. Motus autem ipse impediri non potest ab actuali motione instrumenti, quia respectu illius non comparatur ut virtus, sed ut ipsa actio vel fieri. Quod si ex instrumento sic moto nata est. sequi aliqua alia actio distincta a motu et termino eius, ad quam motus instrumenti comparetur per modum principii aut virtutis, omnis illa actio separabilis est a tali motu virtute divina, propter eamdem causam. Quod autem posito actuali concursu ad extra non sit separabilis actio causae secundae, communis consensio et evidens est, quia ille concursus non est separabilis ab aliquo termino et effectu primae causae; nam si est concursus ad extra, aliquid extra Deum fit; id autem necesse est fieri a causa secunda; alias ille non esset concursus cum causa secunda, sed actio solius Dei. Unde ipsummet nomen concursus satis declarat inseparabilitatem ab actione causae secundae. Ergo concursus essentialiter est aliquid per modum actionis vel fieri, ut est a prima causa.

 

19. Secunda conclusio.— Dico secundo: concursus primae causae, praeter id quod est per modum actionis, non includit ex intrinseca necessitate aliquid de novo inditum ipsi causae secundae quod sit principium actionis eius vel conditio ad illam necessaria. Dico de novo inditum, quia certum est concursum causae secundae supponere in illa virtutem agendi datam et conservatam a prima causa, quod hic supponimus, et inqurimus quid ultra illam necessarium sit adiungi ex parte primae causae.

 

20. Haec ergo conclusio sumi potest ex D. Thoma., I-II, q. 109, a. 1, 2 et 3, ubi ad actiones causarum secundarum duo tantum dicit requiri, nimirum, intrinsecam virtutem connaturalem (loquitur enim de naturalibus actionibus, de quibus solis nobis sermo est in tota hac disputatione) et concursum Dei, quem ibi vocat motionem seu auxilium Dei moventis; cur autem ita illum appellet, infra videbimus. Quod autem ea voce nil aliud intellexerit, patet, tum quia alias praetermisisset id quod per se ac maxime necessarium est, tum etiam quia iam non tantum duo, sed tria essent necessaria ad actionem creaturae, scilicet, virtus eius, motio et concursus. Atque ita intellexisse videtur Caietanus ibi, dicens illud auxilium Dei moventis esse cooperationem eius. Qui eamdem sententiam docet, I, q. 14, a. 13, et q. 19, a. 8, ubi exponens illud axioma: Causa secunda non agit nisi mota a prima, dicit intelligendum esse non de motione praevia, sed de motione intrinsece cooperante ipsi actioni. Et subdit: Talis est autem cooperatio primae causae, de qua scriptum est quod attingit a fine usque ad finem fortiter, disponitque omnia suaviter, iuxta modum cuiusque cooperans unicuique. Eadem est sententia Scoti variis locis, sed praesertim In IV, dist. 1, q. 1, ad ult., ubi ait causam secundam non dici agere in virtute primae quia tunc aliquid recipiat ab illa, sed quia habet ordinem inferioris ad illam, et subdit: Ex his patet quod causae primae in causam secundam proprie dictam non est influentia nova, quae sit creatio alicuius inhaerentis causae secundae, sed influentia ibi est determinatus ordo istarum causarum in agendo effectum communem. Idem sentit Almain., tract. I 1Vloral., c. 1; et Gregorius, In II, dist. 28, q. 1, a. 3, ad 12, ubi declarat concursum Dei consistere solum in partiali coefficientia Dei, quantum est ex essentiali subordinatione causae secundae ad primam; quod adverto quia ex alio capite ad actus bonos requirit specialem Dei praemotionem, de quo alias; idem, In II, dist. 34, ad 8. Capreolus etiam, In II, dist. 28, q. 1, a. 3, ad 12 cont. 2 concl., ubi referens sententiam Gregorii, illam approbat, et dicit: Concordat S. Thomas, I-II, q. 109, fere singulis articulis. Gab. etiam, In II, dist. 37, a. 3, dub. 2, Greg. imitatur. Alios referam sectione sequenti.

 

21. Ratione probatur primo, quia per hunc concursum actualem Dei per modum actionis, prout explicatum est, salvatur omnis dependentia essentialis, tum causae secundae a prima in causando, tum actionis eius in fieri, tum etiam effectus in omni esse suo. Item ratione huius concursus verum est primam causam immediate ac per se efficere omnia, et quidquid aliud de illa ut causante omnia vel auctoritate creditur vel ratione probari potest; ergo supervacaneum est quippiam aliud fingere. Antecedens ex dictis in priori assertione satis patet, et clarius in solutionibus argumentorum. Consequentia vero probatur, tum quia natura abhorret quidquid superfluum est, teste etiam Aristotele, I de Caelo, c. 4, et aliis locis; tum etiam quia rationes praecedenti sectione factae pro sententia Durandi probant solam illam efficientiam primae causae esse coniungendam causae secundae ad actionem eius, quae per se fuerit necessaria ad essentialem dependentiam omnis entitatis vel modi realis a primo ente; tum denique quia alias nullus esset status, sed quacumque re posita posset quis aliam adiungere, et sicut praeter actualem concursum requirunt alii motionem; alii complementum virtutis, posset aliquis illa tria postulare, et alius pro suo arbitratu posset quartum quippiam adiungere, ut per se satis constat.

 

22. Secunda ratio est quia nihil potest requiri ut principium per se, nec etiam ut conditio necessaria principii per se; ergo nullo modo; ergo concursus primae causae ut sic nihil requirit per modum principii, sed solum per modum actionis. Consequentiae sunt clarae ex sufficienti enumeratione. Maior satis probata est refutando priorem sententiam. Minor vero eodem seu proportionali discursu demonstranda est. Nam, sicut causa secunda in suo ordine potest esse completa in virtute agendi, ita requirit certas et determinatas conditiones necessarias in eodem ordine ad agendum, quas omnes habere supponimus quando de necessitate concursus primae causae praecise disputamus. Nam si quae illarum desit, necessarium quidem erit, si causa illa operatura est, ut conditio illa prius adiungatur per efficientiam primae causae, vel solam vel cum alia causa secunda; illa tamen necessitas non est ex vi concursus aut dependentiae a prima causa, sed ex peculiari defectu. Sicut ergo causa completa in virtute non indiget alio complemento virtutis, ita causa completa in conditionibus praerequisitis ad agendum in suo ordine nullam novam conditionem praerequirit. Dicere autem praeter eas conditiones nobis notas, quas causae secundae possunt per se vel per alias secundas causas comparare, requirere quamdam aliam occultam conditionem, quam ex solo influxu causae primae habere possunt, sicut gratis dictum est, ita facile contemnitur, quod nulla auctoritate vel ratione alicuius ponderis vel momenti nitatur.

 

23. An et qualiter causae secundae a prima applicentur ad agendum.— Obiectio dissolvitur.— Sed ulterius positive ostendere possumus nullam' talem conditionem excogitari posse discurrendo per illa quatuor quae in argumentis supra factis tacta sunt. Primo enim appellabatur haec conditio applicatio causae secundae ad agendum. At nos supponimus applicationem omnem nobis notam iam factam; consistit autem haec applicatio, vel in aliqua motione locali, vel in actione vitali seu animali, ut quando causa finalis applicatur per cognitionem vel potentia motiva per appetitum. Quo fit ut, sicut haec applicatio consistit in aliqua reali actione, ita esse non possit sine efficientia causae primae, ordinarie quidem per causas secundas, extraordinarie autem per seipsam. At vero praeter has, quaenam alia esse posset applicatio? Nam si est realis efficientia, erit realis motus vel mutatio causae secundae. Quem ergo terminum habet? Non localem, nec alterius generis extra qualitatem, ut per se notum videtur. Neque etiam esse potest qualitas aliqua; nam, si illa qualitas datur ut virtus agendi, iam non est conditio tantum, sed principium per se actionis, et redeunt rationes superius factae. Si vero datur ut nihil agat, impertinens est ad agendum, nec reddi potest ratio cur dicatur conditio necessaria. Dices esse necessariam ut coniungat secundum agens primo, ut instrumentum principali causae. Sed haec et similia, quae verbis dici possunt, in re explicari non possunt, quia illa coniunctio neque est aliqua realis unio neque intimior praesentia, sed solum novus quidam effectus, cuius officium et necessitatem ad actionem causae secundae inquirimus.

 

24. Nec vero dici potest terminum illius mutationis, quae applicatio dicitur, esse ipsammet actionem causae secundae, tum quia una actio non est terminus alterius, ut sequenti sectione latius dicam; tum etiam quia illa applicatio est mutatio in ipsa causa secunda, actio vero eius saepe est in passo; tum denique quia illa applicatio dicitur esse conditio praevia ad actionem; ergo et terminus eius est etiam praevius; sicut ergo in causa secunda nihil est reale quod talem mutationem terminare possit, ita neque est talis applicatio quae sit aliquid reale in ipsa praevium ad actionem.

 

25. Qualiter prima causa moveat secundam.— Alio modo appellabatur illa conditio motus quo causa prima movet secundam ad agendum. Et de hoc motu eodem discursu inquiri potest quem terminum habeat, et consequenter ad quam speciem motus vel mutationis pertineat, quia necesse est omnem motum realem ad aliquid tendere et in aliqua specie esse; talis autem motus non est localis, quia non est necesse causas secundas localiter mutari quandocumque agunt; de motu vero ad quantitatem certior res est; de mutatione autem ad qualitatem procedit eodem modo ratio facta de applicatione; praeter haec tamen nihil est quod per illum motum fieri possit, ut facile patebit discurrendo per omnia genera entium. Nec vero potest ille motus per se terminari ad ipsammet actionem causae secundae, tum propter rationes factas de applicatione, tum etiam quia alias iam ille motus non esset conditio ad illam actionem praerequisita, sed esset intrinseca via ad illam actionem, quandoquidem illa actio dicitur esse proprius et immediatus terminus illius motus. Ex quo ulterius fiet ut, sicut ille motus dicitur esse a sola prima causa, ita et terminus eius, nam ab eadem causa est terminus a qua est via; ergo si actio causae secundae est intrinsecus terminus illius motus, erit a sola causa prima, quod involvit apertam repugnantiam; quomodo enim est actio causae secundae, si est a sola prima? Quod si dicatur actionem causae secundae non esse intrinsecum terminum illius motus, sed potius extrinsecum seu remotum, necessario assignandus erit alius terminus intrinsecus et proprius; nullum autem assignari posse, discursus a nobis factus sufficienter ostendit.

 

26. Virtus secundae causae a prima quomodo excitetur.— Tertio, vocabatur illa conditio excitatio virtutis. Quae si ponatur fieri per veram et realem actionem causae primae in secundam vel in virtutem eius, fiet per illam actionem aliqua mutatio in causa, de qua procedet tota argumentatio proxime facta. Quod si non sit illa excitatio per veram et realem actionem in causam secundam, iam nihil agitur in causa secunda quod se habeat per modum principii, quod intendimus. Et praeterea explicandum superest illis auctoribus supra a nobis citatis, qui talem excitationem requirunt, quomodo excitatio virtutis fiat sine actione aut per denominationem, ut vocant, extrinsecam, et quae sit necessitas talis excitationis proveniens a sola causa prima, praeter omnem illam quae esse potest proveniens a causa secunda. Et ut hoc amplius intelligatur, adverte excitationem potentiae ad operandum propriissime inveniri in potentiis animae, extendi tamen aliquo modo ad nonnullas virtutes naturales, quae non agunt nisi prius alterentur earum subiecta, ut piper non calefacit nisi conteratur, et res odorifera saepe non mittit odorem nisi prius calefiat.

 

27. Haec ergo alteratio praevia solet dici excitatio virtutis per metaphoram; re tamen vera est aut complementum virtutis per qualitatem additam aut applicatio vel dispositio agentis ut ex se emittere possit vaporem vel exhalationem aliquam qua mediante agit, ut dum res odorifera per calefactionem rarefit, facilius potest exhalare odorem, et sic de aliis. Excitatio autem causae primae non potest esse similis huic naturali per alterationem praeviam, quia nec complementum virtutis est semper necessarium in causa secunda, ut ostensum est, neque etiam dispositio aliqua materialis; nam in multis causis secundis necessaria non est, ut est evidens in igne calefaciente, sole illuminante, et angelo movente caelum, et ubi est necessaria, per alias causas secundas fieri solet, nec pertinet ad subordinationem causae secundae respectu primae.

 

28. Excitatio autem potentiarum animae duobus modis fit. Uno, ab obiecto, vel in genere efficientis, ut in potentiis cognoscitivis, vel in genere finis, ut in appetitivis. Et hoc genere excitationis etiam est per se notum primam causam non excitare secundam ex vi generalis concursus, quia multae causae secundae non sunt capaces obiectivae excitationis; quae vero capaces sunt, non semper moventur a causa prima ut ab obiecto. Neque etiam causa prima ex suo generali munere habet applicare obiecta excitantia nisi concurrendo cum causis secundis. Ad opera vero gratiae excitat quidem Deus homines peculiari modo; verumtamen illa excitatio non pertinet ad concursum causae primae, sed ad supplendam vel iuvandam imperfectionem alicuius causae secundae; de quo genere divinae excitationis peculiariter disputant theologi in materia de gratia. Alio modo fit excitatio circa potentias animae per quamdam efficientiam quasi moralem, per naturalem sympathiam quam habent, ex eo quod in eadem essentia animae radicantur, cum subordinatione inter se, quae etiam dici solet motio vel applicatio unius potentiae per aliam, quo modo potentia motiva existens in musculis excitatur vel applicatur per appetitum, et voluntas dicitur hoc modo movere omnes animae potentias. Sed neque hoc genus excitationis habet locum in causa secunda respectu primae, tum quia intrinsece includit vitalem modum operandi, tum etiam quia requirit coniunctionem facultatis moventis et motae in eodem radicali principio. Atque ita videntur exclusi omnes modi excitationis quos possumus nos explicare aut assequi; fingere autem aliquem alium ineffabilem, eiusque fidem petere, cum nec christiana fides illum doceat, nec ratio aut necessitas illius reddatur, ab omni ratione alienum est.

 

29. Obiicitur quidam modus quo Deus applicare dicitur causas secundas.— Dicere vero quis potest reperiri inter causam primam et secundam quamdam sympathiam ortam non ex radicatione potentiarum in eadem essentia, sed ex essentiali subiectione causae secundae ad primam et supremo dominio primae in secundam. Consistere autem potest huiusmodi sympathia in hoc quod, volente Deo ut causa secunda operetur, statim necessaria consecutione causa secunda agit, non quia in se aliquid recipiat ex vi illius voluntatis, sed quia statim obedit agendo, sicut potentia motiva obedit appetitui. Per hanc ergo voluntatem dici potest Deum applicare, movere, vel excitare causam secundum ad agendum. Et quia illud velle Dei intervenit semper in concursu cum causa secunda, ideo prima causa dicitur concurrere excitando causam secundam. Verumtamen hic dicendi modus, sive sit verus sive falsus, non pertinet ad praesentem quaestionem; hic enim solum agimus de concursu externo et transeunte; illa autem excitatio tali modo explicata solum fit per velle internum. Item ex vi illius voluntatis nihil in se recipit causa secunda per modum principii vel conditionis necessariae ad agendum, de quo nunc agimus. Ergo, eo modo quo nunc disputamus, nulla excitatio fit in causa secunda ex vi solius concursus causae primae. An vero ille modus excitationis verus sit, quia punctus est difficilis et necessarius ad complementum huius materiae, in sectione 4 explicabitur.

 

30. Quarto, dicebatur illa conditio necessaria determinatio causae secundae per effectionem primae. Haec autem non est probabilior quam reliquae, et generatim argumentando, si haec determinatio dicitur fieri per veram actionem primae causae in secundam, redeunt argumenta supra facta, quod illa actio inferat mutationem in causam secundam, cuius mutationis nullus terminus assignari potest. Specialiter vero, haec necessitas talis praedeterminationis nulla est in causis secundis naturaliter agentibus, quia illae natura sua sunt determinatae ad unum; quam quidem determinationem acceperunt a Deo non per concursum, sed per influxum et conservationem talis naturae. Quo sensu loquitur D. Thomas, I, q. 105, a. 1, ad 3. Formaliter vero hanc determinationem habent tales causae ab intrinseca natura. Unde sub hac consideratione dici solet causam secundam determinare concursum primae ad speciem actionis, potius quam determinari ab illa, ut videtur loqui D. Thomas, In II, dist. 1, q. 1, a. 4, in corpore, et ad 3, et I cont. Gent., c. 66, ratione 5, ubi dicit: Secunda agentia sunt quasi particulantes et determinantes actionem primi agentis. Et sumitur ex Dionysio, c. 4 de Divinis nominibus, dicente Dei actionem ex se esse indifferentem, variari autem ex diversitate subiectorum et causarum. Dicuntur autem causae particulares determinare concursum, non quia ad hoc efficiant aliquid praevium; quid enim possunt?; neque quia Deus voluntate sua illum non [5] determinet, quod declarabimus sectione 4; sed quia haec causa natura sua postulat hunc concursum potius quam alium, Deus autem sese accommodat naturae uniuscuiusque, et ideo etiam dici solet haec determinatio, ut est a causa secunda, esse in genere causae materialis. In his ergo causis naturaliter agentibus non est necessaria illa conditio praevia quae praedeterminatio dicebatur. Quod si interdum haec naturalia agentia propter vim agendi universalem habent indifferentiam aliquam in facultate agendi res specie diversas, naturaliter ac physice loquendo, semper determinantur ad unum effectum in specie, vel ex se vel ex concursu aliarum causarum, aut materialis, aut coefficientium, ut supra, disp. XVIII, sect. 1, declaratum est.

 

31. Quomodo secunda causa ad individuum effectum a prima determinetur.— Denique, etiamsi demus (quod probabile est) quoad singularitatem actionis vel effectus determinari causam secundam a prima, ut nominales affirmant, et in superioribus nobis probabile visum est, non oportet fingere illam determinationem fieri per aliquam actionem causae primae in secundam, addendo nimirum aliquid virtuti eius; immo vix potest hoc modo intelligi, quia etiam illud additum de se erit indifferens ad plura individua similia facienda; nulla enim res quae in aliqua specie vim habet activam determinatur ex se ad unum tantum individuum efficiendum, ut patet discurrendo per omnes virtutes naturales. Si quis autem vel peculiariter exciperet hanc entitatem vel virtutem quam causa prima addit secundae, gratis id assereret, et sine causa multis implicabitur difficultatibus. Oportebit enim fateri, quoties variatur actio agentis naturalis diversis temporibus, vel circa diversa subiecta, variari etiam illas entitates praedeterminativas quas in se recipit causa secunda a prima. Et similiter, si ignis successive calefacit, continue etiam aliquid debet in se recipere et pati quo determinetur ad illam successivam actionem. Denique, vel superfluus est ille modus determinationis, vel fatendum erit facultatem naturalem esse sufficientem de se ad specificam rationem effectus, non vero ad singularitatem eius. Illud vero additum dare vim ad singularitatem non est intelligibile, [6] cum in effectu, prout in re fit, specifica et singularis ratio non distinguatur.

 

32. Dicendum est ergo illam determinationem sufficienter fieri per voluntariam praefinitionem divini concursus. Itaque ignis, verbi gratia, indifferens est ad hunc vel illum calorem faciendum, non quidem negative seu privative, id est, quia ad neutrum habeat completam virtutem in suo genere, sed positive, quia ad utrumque est satis potens in ratione causae proximae et ad neutrum determinatus; Deus autem sua voluntate statuit cum illo concurrere ad hunc potius quam ad alium, et hoc satis est ut ab igne procedat hic effectus numero potius quam alius. Non est ergo necessaria talis conditio praedeterminans, quae sit res aliqua recepta in ipsa causa secunda.

 

33. Ex his autem quae de naturalibus agentibus diximus, colligitur huiusmodi conditionem multo minus esse necessariam in causis secundis liberis ex vi subordinationis et dependentiae essentialis causae secundae a prima. Nam eiusdem rationis est quoad hoc dependentia causae liberae ac necessariae a prima causa. Unde si in causa naturaliter agente sufficienter salvatur illa dependentia per concursum, qui in actione consistit, etiam salvabitur in causa libera. Nec vero ob peculiarem modum agendi causae liberae est in ea talis conditio necessaria, quia, licet voluntas, verbi gratia, quae est potentia libera, sit ex se indifferens, positis omnibus requisitis, ad agendum et non agendum, tamen revera est tam potens ad agendum ac si non haberet alteram facultatem; ex e converso tam potens est ad non agendum ac si nihil aliud posset. Itaque ad utrumque et ad singula habet plenam potestatem; ergo, sicut alia agentia, per potestatem quam habent ad unum, possunt illud exsequi cum communi concursu absque illa praevia conditione praedeterminante, ita agens liberum, per potestatem quam habet ad plura, potest cum communi concursu aliquod eorum exercere (loquimur de actibus intra ordinem naturae contentis) absque illa conditione. Tantumque abest ut peculiaris conditio et indifferentia libertatis ad hoc obsit, ut potius in hoc sit posita eius exeellentia et dominium in suam actionem.

 

34. Unde, cum dicitur facultatem indeterminatam non posse determinatum actum vel effectum efficere, ad summum habet locum in potentia ita indifferenti ad plura, ut sit per se incompleta et insufficiens ad singula, quae ut sic magis est indifferentia passiva et imperfecta quam activa et perfecta; propter quod talis indifferentia dici solet negativa. At vero, quando potentia est indifferens per completam vim ad utrumque oppositorum et per dominium in suum actum, optime potest, quamvis in actu primo sit indeterminata et indifferens, determinatum effectum seu actum secundum efficere, sese ad illum determinando. Haec est enim propria vis et potestas eius, a qua habet quod libera sit; sicut etiam divina voluntas est indifferens ad plura obiecta vel effectus creatos, et ipsa se determinat ad aliquod eorum; huius enim efficaciae et dominii participationem accepit voluntas creata, quamvis longe imparem in perfectione et modo. Nam increata voluntas est indifferens ad plura obiecta extra se, non vero ad plures actus volendi vel nolendi, voluntas autem creata etiam ad plures actus est indifferens. Deinde increata voluntas determinatur sine novo actu addito, creata vero per novum actum. Ac denique voluntas increata non pendet ab alio in sua determinatione, creata vero pendet saltem a concursu primae causae; cum eo tamen, sicut potest velle ea quae sibi proportionata sunt, ita et ad ea se determinare.

 

35. Praedeterminatio physica causam liberam necessitaret, et quoad exercitium et quoad specificationem.— Unde ulterius addo, illam conditionem quae praedeterminatio dicitur non solum non esse necessariam causae liberae ob peculiarem modum agendi eius, verum etiam ob eam causam repugnare, si libere quoad exercitium et specificationem operatura est; nam usus libertatis quoad utramque partem per talem praedeterminationem impediretur. Quod primo declaratur in indifferentia quoad specificationem actus, nam cum sola prima causa dicatur efficere hanc praedeterminationem, voluntas tantum est in potentia passiva ad illam; unde respectu illius non est libera, sed est passive seu negative indifferens, sicut materia ad alias formas; nam in potentia passiva ut sic non est libertas, ut supra ostendimus. Non est ergo in potestate activa et libera voluntatis ut hanc vel illam determinationem recipiat; cum ergo ad unum tantum actum determinetur, illum potest efficere et non alium, quia nec potest illum efficere nisi ad illum determinetur, neque etiam potest efficere ut ad alium determinetur, sed hoc est in sola voluntate extrinseci agentis. Ergo nunquam est proxime et active indifferens ad plures actus, seu quoad specificationem actus. Patet haec ultima consequencia, quia voluntas, ante receptam hanc praedeterminationem, ad neutrum actum est perfecte et active indifferens, quia si illa praedeterminatio est necessaria, sine illa non est completa vis agendi cum omnibus praerequisitis ad agendum, sicut ad libertatem necessarium est.

 

36. Neque etiam est in manu voluntatis habere hanc determinationem, vel unam potius quam aliam; quid enim ad hoc faciet, cum facere nihil possit nisi praedeterminata? Vel, si recipit determinationem ad volendum malum obiectum, cur ei imputabitur quod non recipiat determinationem ad nolendum illud? Neque enim potest imputari propter aliquem priorem actum, tum quia fieri potest ut nullus praecesserit, tum etiam quia ille fieri non potuit sine alia praedeterminatione, de qua eadem redit difficultas. Neque etiam potest imputari propter privationem alicuius actus, tum quia nec praedeterminatio ad illum actum est in potestate eius, et consequenter nec carentia actus potest imputari, quia in universum prima radix non operandi in voluntate, etiam positis aliis praerequisitis, est quia non accipit hanc praedeterminationem, nam si illam reciperet, operaretur; tum etiam quia non semper ad actum malum positivum antecedit carentia prioris actus debiti, sed simul dum unus eligitur, alius omittitur. Ac denique in eo progressu non est procedendum in infinitum, sed sistendum in aliquibus actibus primis, quorum unum voluntas voluntarie efficit, alium omittit. Et in illis explicari non potest quo modo praedeterminatio passiva ad unum potius quam ad alium sit in potestate voluntatis. Si ergo talis praedeterminatio necessaria esset, tolleretur indifferentia quoad specificationem actus.

 

37. Atque inde ulterius concluditur tolli etiam quoad exercitium actus. Nam, ut declaratum est, si praedeterminatio illa est necessaria, ante illam receptam non est in potestate activa et libera voluntatis talem actum exercere, quia nondum est potentia proxima, id est, completa et cum omnibus praerequisitis ad agendum; etiam non est potestas activa remota (ut ita dicam), quia non est in potestate voluntatis aliquid facere quo illa conditio seu praedeterminatio adhibeatur, sed solum est in potentia passiva ad illam, quae non sufficit ad libertatem; quae omnia satis declarata et probata sunt. Rursus, posita in voluntate illa conditione. quae praedeterminatio dicitur, fieri non potest quin ipsa exerceat actum; nec potest resistere determinationi seu motioni eius; ergo nunquam habet potestatem exercendi et non exercendi actum; ergo tollitur indifferentia quoad exercitium, quae in hac potestate consistit. Antecedens certum est in ea opinione quam impugnamus, nam haec praedeterminatio dicitur pertinere ad actualem concursum Dei. Unde, sicut impossibile est Deum concurrere cum voluntate, et ipsam non operari, ita impossibile est voluntatem recipere illam praedeterminationem et non prodire in opus. Et ex ipso nomine praedeterminationis id constat; nam si post receptam praedeterminationem potest voluntas non operari, ponamus non operari; ergo tunc adhuc manet indifferens ad operandum et non operandum; ergo indiget praedeterminatione ut operetur, et falsum erat accepisse praedeterminationem.

 

38. Responsio aliquorum ad nostras rationes refutatur.— Fortasse quis dicet, post acceptam praedeterminationem posse quidem voluntatem non operari, nolet tamen admittere, de facto non operaturam, quia licet possit, nunquam ita se gerit. Sed hoc frivolum est, et non consequenter dictum. Primo quidem, quia si potest vera potestate quae ad libertatem sufficiat, unde affirmari potest illam potestatem nunquam exerceri? Secundo, quia tam est necessaria connexio inter illam praedeterminationem et operationem, ut naturaliter impossibile sit hanc separari ab illa; immo et ipsi aiunt implicare contradictionem, sicut esse simul determinatum et indeterminatum respectu eiusdem, vel agens movere et passum non moveri; ergo non est in voluntate potestas ad resistendum activitati huius praedeterminationis, quia non est in ea potestas ad impossibile; ergo falsum est, posita praedeterminatione, posse non operari. Tandem, quia si voluntas potest non velle id ad quod praedeterminatur, veI ici est quia potest habere actum oppositum, et hoc non, ut patet ex probatione prioris partis, quia iam id spectat aliquo modo ad indifferentiam quoad specificationem; vel id est quia potest suspendere actum, et hoc etiam non, quia non potest voluntas resistere efficacitati illius praedeterminationis. Neque illa subditur usui libertatis, sed illam potius sibi subdit, ergo neutro modo est in voluntate illa potestas, et consequenter nec libertas quoad exercitium.

 

39. Quod etiam confirmatur ex definitione potentiae liberae supra tradita, scilicet, de ratione illius esse ut, positis omnibus praerequisitis ad agendum, possit agere et non agere; nam in praesenti una conditio necessaria esse dicitur praedeterminatio facta a prima causa, qua posita non potest voluntas agere et non agere, sed agere tantum; ergo sine libertate quoad exercitium et ex necessitate agit. Nec refert quod illa necessitas sit ex suppositione, nam illa suppositio est antecedens omnem usum libertatis et ab extrinseco proveniens, ut satis declaratum est; talis autem suppositio, si necessitatem inferat, inducit necessitatem simpliciter et tollit libertatem, iuxta doctrinam Anselmi et aliorum in superioribus declaratam. Ideoque merito dixit Scotus, In IV, dist. 49, q. 6, § Duo ergo, libertatem voluntatis tolli, si ab aliquo habitu inhaerenti praedeterminetur ad unum; nomine autem habitus intelligendum est quidquid per modum principii seu actus primi antecedit actum secundum; nam de quolibet huiusmodi eadem est ratio.

 

40. Unde tandem potest utraque pars ita confirmari, quia voluntatem de se indifferentem ad plura physice et intrinsece determinari ad unum eorum nihil aliud est quam velle illud; ergo nec potest talis praedeterminatio esse praerequisita ad volendum, nec potest omnino ab extrinseco provenire a sola causa prima; quia velle non est in nobis sine nobis, et licet daremus de potentia absoluta id fieri posse, saltem non posset fieri ut illud velle esset liberum, ad quod voluntas mere passive se haberet. Antecedens probatur, quia in voluntate nihil est nisi aut actus secundus aut primus, neque inter haec potest excogitari medium; neque ab Aristotele aut alio philosopho inventum est; ergo vel illa praedeterminatio est actus secundus, et illum appellamus velle, sub quo et nolle et similes actus comprehendimus; vel est actus primus, et sic aut subditur usui voluntatis, et ita non praedeterminat illam, ut verum est de omnibus habitibus in voluntate existentibus, aut subdit illam sibi suaeque necessariae efficacitati, et ita impedit usum libertatis eius. Adde inauditum esse in voluntate actum primum qui non sit habitus eius; nullaque ratione declarari posse ad quid talis actus primus necessarius sit, praesertim in ordine naturalium actuum, ut nunc loquimur.

 

41. Video offerri hoc loco occasionem tractandi quamplures difficultates ad libertatem arbitrii pertinentes, praesertim illas quae apud theologos de divina praescientia, praedefinitione, praedestinatione et gratia, et de illa maxime quae in efficaci auxilio consistit, disputantur. Sed iam praemisimus hoc loco nihil nos agere de actionibus supernaturalibus nec de efficacia gratiae, sed solum de generali concursu primae causae cum secundis; ad quem negamus illam praedeterminationem esse necessariam, aut in causis liberis posse in concordiam redigi cum usu libertatis earum. Nihilominus tamen, verum est Deum habere aeternam praescientiam omnium quae in tempore fiunt; quia non fiunt sine ipso agente, et ipse non agit nisi quae cognoscit, quia per intellectum operatur; non cognoscit autem quidquam ex tempore, sed ex aeternitate; ea autem cognitio non requirit physicam praedeterminationem causarum, sed aeternam praescientiam omnium quae in tempore sunt. Similiter verum est Deum posse sua voluntate aeterna praedefinire effectus suae providentiae consentaneos; posse item voluntates hominem movere quo vult, et quando, et quomodo vult; atque ita posse etiam et saepe conferre hominibus auxilia efficacia gratiae iuxta mensuram voluntatis suae; sed haec non pertinent ad concursum generalem. Quomodo autem fiant, ad supernaturalia theologiae mysteria pertinet. Id unum credimus, ad ea omnia non esse necessariam praedeterminationem physicam liberi arbitrii, neque aliquid simile quod arbitrii laedat libertatem; sed de his alias.

 

42. Num sine determinatione physica stet subordinatio causae secundae ad primam.—Quinto, dicebatur illa conditio necessaria propter subordinationem causae secundae ad primam, quasi non possit vera subordinatio intelligi sine aliqua impressione (ut sic dicam) causae primae in secundam, quae sit quasi usus eius. Verumtamen argumenta facta sub nomine motionis, applicationis, etc., procedunt de quacumque reali impressione, aut quavis alia voce significetur. Deinde, quod ad subordinationem nihil hoc deserviat, ita ostendo: nam subordinatio inter causam secundam et primam duplex intelligi potest. Una est radicalis seu aptitudinalis; quae in hoc tantum consistit quod causa secunda non est apta ad agendum nisi dependenter a causa prima. Radix autem huius subordinationis, ex parte ipsius causae secundae est dependentia essentialis quamhabet a Deo in suo esse. Ex parte vero cuiuscumque effectus vel actionis quae potest manare a causa secunda, radix est esse ens per participationem, quod non potest esse nisi ab ente per essentiam. Ad hanc igitur subordinationem est quidem necessaria illa actio causae primae in secundam qua dat et conservat esse et virtutem agendi; illa vero sufficit, neque est alia per se necessaria, quia ex vi huius posita est tota radix et causa illius subordinationis in actu primo.

 

43. Alia vero est subordinatio in actu secundo. Quod autem haec etiam non requirat novam actionem qua causa prima conferat secundae aliquid per modum principii actualis, ut vocant, duobus modis ostendo. Prior est, quia haec actualis subordinatio non est denominatio intrinseca in causa secunda, per se loquendo. Quod patet quia solum in hoc consistit quod causa secunda pendeat a prima in agendo; si ergo ipsum agere ut sic non est denominatio intrinseca in causa agente, dependentia in ipso agere ut sic non erit denominatio intrinseca, sed extrinseca, in hoc consistens quod ipsamet actio causae secundae pendet essentialiter a prima causa tamquam a primo ac praecipuo fonte sui esse; ergo ut secunda causa, quatenus actu agens est, essentialiter subordinetur primae, non est necesse ut aliquid novum per modum principii in se recipiat, quia secundum hanc rationem non subordinatur ut recipiens, sed ut agens; ergo subordinatio haec posita est in ipsa actione, quatenus essentialiter pendet a prima causa.

 

44. Secundo idem declaratur, nam, licet admittamus causam primam aliquid efficere in secundam per modum principii, adhuc causa secunda, ut affecta toto illo principio praecise concepto, est subordinata causae primae solum in actu primo; ergo in actione oportet ut actualiter subordinetur per novam dependentiam in agendo, ut in superioribus probatum est? ergo subordinatio actualis agentis, ut agens est, non consistit in illa praevia actione, quae tantum ad constituendum vel complendum actum primum pertinet; ergo, quamvis supponatur constitutum sine illa actione, per solam effectionem et conservationem causae ac virtutis eius, adhuc manebit integra subordinatio actualis in agendo.

 

45. Tertio declaratur hoc ipsum exemplis; nam calor, verbi gratia, subordinatur formae ignis in agendo ignem, non quia aliquid in se recipit a forma dum agit, praeter suam entitatem, sed propter dependentiam actionis ab illis duobus principiis ita inter se constitutis ut unum sit sub altero, id est, ut sit inferius illo, et posterius illo, et pendens ab illo. Similiter in supernaturalibus, sacramentum, verbi gratia, baptismi est subordinatum Christo in agendo, non quia in actuali actione aliquid in se recipiat, iuxta probabiliorem opinionem. Et similia exempla multa facile possent inveniri. Igitur neque ex vi subordinationis necesse est, aut fieri potest, ut concursus primae causae consistat in aliquo quod per modum actus primi detur causae secundae in ipsa actuali actione.

 

Satisfit aliarum opinionum fundamenti

 

46. Ex iis quae diximus probando nostram sententiam, virtute responsum est ad fundamenta contrariae sententiae; ut tamen declaremus quo sensu intelligendae sint gravium auctorum locutiones, et quomodo cum solo concursu consistenti in actione salventur locutiones illae ac denominationes, necessarium erit ad singula sigillatim respondere.

 

Exponitur axioma illud: «Causa secunda non agit nisi mota a prima»

 

47. Ad primum ergo dicitur, primo, axioma illud causa secunda non agit nisi mota a prima, intellectum in ea proprietate quod causa, praeter suum esse et omnem virtutem agendi connaturalem quam habet, indigeat novo motu vero ac reali in ipsa recepto ut agat, falsum esse, ut probatum est. Neque invenitur in eo sensu ab Aristotele alicubi traditum. Unde etiam est falsum in illo principi.o sic intellecto fundari, vel reductionem omnium motuum ad primum motorem, vel omnium entium ad primum ens. Nam illa argumentatio fundatur, vel in physica experientia et ordine sensibilium motuum vel in proportionali dependentia omnium effectuum a suis causis, non vero in illa occultissima praemotione, nulla ratione fundata. Itaque discursus physicus Aristotelis fuit omne quod movetur ab alio moveri, omnesque motus inferiorum corporum aliquo modo reduci ad motum caeli, caelum autem ipsum moveri ab alio; atque ita, cum non procedatur in infinitum, sistendum esse in aliquo primo motore. Discursus autem metaphysicus proportionalis erit omne ens quod non est a se manare ab alio, et illud aliud, si non sit a se, rursus esse ab alio, cumque non possit procedi in infinitum, sistendum esse in ente a se. Et proportionali modo poterit discursus fieri inter agentia ut sic, ex vi essentialis dependentiae a nobis explicatae; nam quod non est agens a se, reducendum est in aliud in quo nitatur in agendo, donec sistatur in aliquo quod a se sit agens et in nullo alio nitatur. Denique fieri potest discursus naturalis ex sensibilibus motibus corporum universi, per quos res istae corporeae ita applicantur ad agendum vel patiendum sicut necesse est ad conservationem universi; nam hoc est signum haec omnia ab uno supremo principe gubernari; illa ergo propositio in dicto sensu nec vera est neque ad praedictas reductiones necessaria.

 

48. Unde ducat originem locutio de motione secundarum causarum a prima.— Continet igitur illa propositio metaphoram et analogiam quamdam sumptam ex artificialibus instrumentis, ut probe notavit Fonseca, lib. V Metaph., c. 2, q. 9, sect. 2. Nam, quia videmus haec sensibilia instrumenta, quae a nobis in agendo pendent et nobis subordinantur, non agere nisi mota a nobis, ideo ad explicandam subordinationem et essentialem dependentiam in agendo causarum secundarum a prima, dicuntur causae secundae non agere nisi motae a prima. Proprius autem sensus est illas non agere nisi adiutas a prima, vel (quod idem est) ut cooperantes primae. Adde praeterea necessarium esse ut causa secunda habeat esse datum et conservatum a prima. Et hic continuus influxus ipsius esse, vel virtutis activae, potest dici quasi continua quaedam motio ipsius causae secundae a prima. Rursus, si causa secunda indigeat aliqua nova applicatione locali aut excitatione vitali ad agendum, illam etiam habet a causa prima, vel per causas secundas operante, vel interdum ab ea sola; saepe enim ita operatur, non ex vi generalis concursus, sed ex aliqua peculiari providentia. Quo sensu loquitur Scriptura in testimoniis ibi citatis, quae proinde non sunt ad rem. Atque hoc etiam sensu verificari aliquo modo potest causam secundam non agere nisi motam; nam si est spiritualis, agit praevia actione immanenti quam in se recipit, et ita mutatur; si vero sit corporalis, indiget propinquitate locali, quam recipit per aliquem motum, vel qui tunc fit, vel qui antea praecesserit. Unde aliqui ex auctoribus citatis, praesertim Augustinus, non dicunt causas secundas moveri dum agunt, vel moveri ad agendum, sed omnem causam secundam ita esse activam ut etiam passiva sit et mobilis aliquo motu; in quo non explicant aliquam conditionem quam tales causae requirant ad agendum, sed imperfectionem et potentialitatem quam natura sua habent. Quod etiam est satis ut intelligamus deveniendum esse ad aliquam causam quae ita agat ut nihil pati possit.

 

Exponitur haec locutio: «Causa secunda applicatur a prima ad agendum»

 

49. Ad secundum, ita est explicanda illa propositio: Causa secunda applicato a prima, sicut illa: Movetur ad agendum. Et quidem D. Thomas, qui maxime videtur illa locutione usus, I, q. 105, a. 5, imprimis ipsam vocem corrigit, quia non simpliciter appellat causam primam applicantem, sed quasi applicantem secundam. Deinde ibi nonmeminit alterius concursus vel motionis, sed tantum illius applicationis. Unde quod in I-II vocavit auxilium Dei moventis, in I appellavit applicationem primae causae. Et utrumque nihil aliud est quam ipse actualis concursus, ne dicamus D. Thomam hunc aut ignorasse aut tacuisse, quod et per se est absurdum et repugnat eidem D. Thomae, dicto a. 5, ad 2, ubi ex illa applicatione concludit unam et eamdem esse actionem primae et secundae causae; quod solum est verum propter concursum per modum actionis, ut sequenti sectione declarabitur.

 

50. Ipse ergo actualis et immediatus concursus actionis, sicut per translationem dicitur motio, ita etiam dicitur applicatio, ut significetur dari a prima causa ut a superiori, et ab ea dirigi et ordinari ad fines a se intentos, quod est quoddam applicationis genus. Et hoc probat ratio tacta in illo secundo argumento, et nihil aliud. Magisque intelligetur ratio illius vocis seu applicationis, si distinxerimus duplicem applicationem, aliam praeviam, ut conditionem requisitam, de qua non potest illud intelligi, ut ostensum est; aliam vocare possumus actualem seu formalem, intime inclusam in ipsa actione; sic enim, qui actionem inchoat, dicitur tunc se applicare ad actionem; quae applicatio non est aliud quam exhibitio illius actionis; hoc ergo modo vocatur applicatio ipse concursus primae causae; tamen illa applicatio non est a sola prima causa, sed etiam a secunda, adiuvante prima, et sub hac ratione etiam applicante. Sub hac enim ratione applicationis significatur actio secundum primam emanationem a suo agente, et ideo, ut significetur Deum concurrere ad illam secundum omnem rationem eius, dicitur Deus applicare causam secundam ad agendum. Et haec satis sunt ad illam locutionem.

 

Quid sit causam secundam agere in virtute primae

 

51. Alia vero locutio in eodem argumento posita, scilicet, quod causa secunda agit in virtute primae, seu quod virtus divina est virtus omnis causae agentis, et aliae similes quae habentur libro de Causis, ex ponuntur verbis D. Thomae, III cont. Gent., c. 70, ubi sic ait: Virtus inferioris agentis pendet ex virtute superioris, in quantum superior dat inferiori virtutem agendi, vel conservat eam. Et infra: Oportet igitur quod actio inferioris agentis non solum sit ab eo per virtutem propriam, sed per virtutem omnium superiorum agentium; agit enim in virtute omnium. Agere enim in virtute nihil aliud est quam agere per virtutem participatam a superiori virtute, et dependenter in sua actione ab actuali influxu eius. Et eodem modo dicitur virtus divina virtus omnium causarum, quia omnes conservat et omnes actu adiuvat. Haec ergo duo sufficiunt, et per se requiruntur ad veritatem similium locutionum.

 

52. Verum est D. Thomam, q. 3 de Potentia, a. 7, addere tertium, nimirum, virtutem instrumentalem fluentem quam recipit causa secunda a prima ut agat tamquam instrumentum eius; diserte enim hanc numerat tamquam distinctam ab applicatione et ab efficientia seu conservatione ipsius causae secundae et virtutis eius. Existimo tamen D. Thomam tacite retractasse illam doctrinam in I, ubi, exquisite tractans omnem modum quo causa prima operatur cum secunda, illam virtutem omisit, quod facere non potuisset in proprio ac praecipuo loco, si existimasset esse per se necessariam ad concursum primae causae, et similiter III cont. Gent., c. 70, illius non meminit. Nec discursus quem facit in dicto a. 7 de Potentia est efficax. Fundatur enim in eo quod causa secunda non potest efficere esse existentiae nisi per modum instrumenti; quod, proprie et in rigore loquendo de instrumento, verum non est, ut in solutione ad quintum attingam, et latius infra, disputando de essentia creaturae.

 

52. Agentia qua actione perficiantur—Ad tertium respondetur illam excitationem commenticiam esse, nisi metaphorice ipsamet naturalis inclinatio ad agendum dicatur excitatio; illa autem inclinatio non est per actionem distinctam ab illis quibus causa secunda et virtus eius conservantur et adiuvantur. Ad rationem vero ibi propositam respondetur agentia creata, dum agunt, non perfici perfectione distincta ab ipsa actione; neque ullus unquam philosophorum aliquam priorem perfectionem excogitavit. Actio vero ipsa ab ipso Deo est immediate, non tamen ab illo solo, sed cum ipsa causa secunda. Quod si talis actio sit immanens in agente, erit perfectio eius intrinseca; tale enim agens habet vim seipsum perficiendi, cum debito et accommodato concursu primae causae. Si vero actio sit transiens, quaestio est an secundum aliquid sui maneat in agente, vel an, licet omnino transeat in passum, etiam ibi sit dicenda perfectio agentis; de quibus suo loco dicemus, nam ad praesens nil referunt; quidquid enim horum dicatur, sufficit ad hanc perfectionem concursus primae causae per modum actionis.

 

54. Causae secundae cur dicantur instrumenta primae.— Quarta et quinta ratio, cum omnibus quae in eis tanguntur, tractata sunt et expedita inter probandam secundam assertionem, praeter duo puncta quae in quinta ratione insinuantur. Unum est causas secundas non agere ut instrumenta primae, quod est facile, nam, licet interdum ita appellentur ad indicandam dependentiam quam in operando habent a prima causa, tamen non sunt proprie et rigorose instrumenta, sed causae principales in suo ordine; nam per proprias virtutes, et in suo ordine sufficientes, agunt, et effectus sibi similes producunt, ut notavit D. Thomas, q. 24 de Veritat., a. 1, ad 4 et 5; et Scotus, In IV, dist. 1, q. 1, ad ult.; et superius, explicando divisiones causae efficientis, idem declaravimus. Omitto etiam in rigorosis instrumentis non esse necessarium ut, priusquam agant, in se recipiant a causa principali aliquid per modum principii, a sua entitate distinctum, de quo alias. Aliud punctum erat de ordine prioris et posterioris natura qui inter actiones causae primae et secundae intercedit, de quo dicam sectione sequenti.

 

55. In quo sita perfectio causae primae concurrentis cum secundis.— Ad sextum fundamentum, simpliciter negatur assumptum, nimirum perfectius concursurum Deum si concurrat influendo aliquid actuale per modum principii; non enim consistit maior perfectio in multiplicatione entitatum, principiorum aut influxuum, alioqui essent haec infinite multiplicanda; sed consistit maior perfectio in hoc quod singula fiant in debito pondere, numero et mensura. Duo ergo spectant ad summam perfectionem causae primae, ut operantis et cooperantis in causis et cum causis secundis: unum est ut nihil virtutis vel actus primi, vel conditionis requisitae, quae vere sit aliquid, reperiatur in causa secunda, quod non sit datum et conservatam a prima; aliud ut actio creaturae fieri non possit sine actuali immediato influxu causae primae. Multiplicatio autem principiorum agendi, vel conditionum necessariarum, per se non pertinet ad perfectionem, generatim loquendo, sed ibi tantum addenda sunt talia principia, ubi specialis aliqua ac vera causa et necessitas, vel saltem utilitas intercesserit.

 

56. Causam secundam agere, quomodo a Deo.— Ad primam itaque probationem respondetur idem esse causam secundam pendere a prima in causando et pendere in actione sua, seu (quod idem est) in causalitate sua; nam si pendet in suo esse, et in tota virtute sua, et ulterius in actione et causalitate sua, in quo alio pendere debet aut potest? Nam quod ibi additur de hoc complexo causam secundam agere, nihil novum est, nam creaturam agere nihil est aliud quam actionem ab illa prodire. Unde prima causa, efficiendo hanc actionem, efficit illam ut prodeuntem a tali causa. Nam, licet habitudo actionis ad causam secundam praecise concepta non respiciat Deum ut terminum illius habitudinis, tamen, ut est aliquid in re, ab ipso Deo fit, sicut etiam passio ut passio non respicit Deum, fit tamen a Deo; hoc igitur modo creaturam agere est etiam a Deo.

 

57. Atque idem est de illa locutione: Prima causa facit ut secunda faciat, si particula ut nihil aliud denotet quam collationem virtutis et physici concursus necessarii ad operandum. Si vero denotet peculiarem habitudinem finis, ita ut significetur primam causam peculiariter intendere omnem actionem causae secundae in particulari, est quidem id saepe verum, non tamen est semper necessarium; aliquas enim actiones non intendit, sed permittit; et tunc non proprie in eo sensu facit Deus ut creatura faciat, sed permittit ut faciat eique facienti cooperatur. Unde non pertinet ad perfectionem primae causae ut in universum et ad omnia concurrat illo modo, sed potius est praeter sapientiam et bonitatem eius. Atque ita potest argumentum in contrarium retorqueri, nam ex opposita sententia sequitur Deum in universum facere ut faciant etiam ii qui male faciunt; quia per propriam actionem suam a sola sua voluntate prodeuntem eos determinat ut ita faciant; de qua ratione dicemus plura in sectione quarta. Alio tandem ac morali modo dicitur Deus facere ut homines faciant, illustrationibus et inspirationibus, quomodo in Scriptura reperitur illa locutio; non tamen pertinet ad concursum primae causae, sed ad ordinem gratiae vel specialis providentiae divinae, cuius consideratio non est huius loci.

 

58. Qualiter Deus utatur causis necessariis.— Quod tandem in eo argumento dicitur, ad perfectum dominium primae causae pertinere ut utatur causis secundis ad suos ipsius fines, verissimum est; falso tamen et sine fundamento fingitur hanc usum consistere in hoc quod semper agat circa creaturam aliquid distinctum ab ipsa et a naturali virtute eius. Potest quidem Deus interdum hoc modo augere virtutem agendi, si velit, vel supplere quidquid creaturae defuerit; tamen, quod hoc semper sit necessarium, non pertinet ad dominium vel convenientem usum creaturarum, sed facilius utetur Deus creaturis suis, si intelligamus dedisse illis completas virtutes in suo genere et conditiones omnes requisitas, cum quibus, si ipse concursum adiungere voluerit, facient illae quod ipse decreverit; quod est uti illis ad agendum.

 

59. Qualiter liberis.— Quamquam hic modus utendi causa secunda peculiare aliquid requirat in causa libera, nam illa, positis omnibus praerequisitis ad agendum, et praeparato etiam concursu Dei eo modo quo explicabimus sectione 4, non statim operatur unum determinate, et ideo, si Deus uti illa vult ad aliquem determinatum effectum, habet peculiarem modum, moralem potius quam physicum, quo id facit. Interdum proprie agendo ac movendo, ut in bonis, interdum sinendo ac permittendo, ut in malis. Quod spectat ad illam infinitam Dei sapientiam qua praenoscit quid causa libera, in quacumque occasione et cum quibuscumque circumstantiis, operatura sit; quod amplius exponere non est huius loci. Illud solum adverto, cum Deus concurrit cum voluntate creata ad actum malum, non proprie uti voluntate ad illum actum (absit enim quod Deus illum actum intendat), sed utitur voluntate sic male agente ad aliquod bonum, quod pertinet et ad perfectum dominium, et ad infinitam Dei bonitatem et sapientiam.

 

60. Creaturae actio qualiter ad dominium Dei pertineat.— Ex quo tandem intelligitur non semper actionem creaturae pertinere ad usum positivum dominii Dei, sed partitione utendum esse; nam quatenus illa actio est a Deo, pertinet proprie ad usum dominii eius, quia ex eius potestate et libertate pendet; quatenus vero est a voluntate creata, si sit bona et conformis voluntati Dei, erit etiam ex positivo usu dominii eius, quatenus illam imperat vel ad illam movet; si vero sit mala, erit tantum ex usu negativo, quia nimirum illam non impedit, cum possit.

 

SECTIO III

 

QUOMODO COMPARETUR CONCURSUS DEI AD ACTIONEM CAUSAE SECUNDAE ET AD SUBIECTUM EIUS

 

1. Dubitandi utrinque ratio.— Multa in hoc titulo comprehenduntur quae necessaria sunt ad declarandum exactius quid sit hic concursus Dei, possuntque ex dictis in sectione praecedenti, absque opinionum et argumentorum multitudine, breviter expediri. Primum est an concursus Dei et creaturae sint una actio vel plures. Nam quod sint plures, indicat tum multitudo principiorum, tum ordo naturae, quo censetur prior Dei concursus quam creaturae. Quod vero sit una, videtur convincere, tum immediatus influxus Dei in actionem ipsam creaturae, tum quod ad actionem non est actio.

 

Actionem causae primae et secundae unam esse

 

2. Atque haec posterior pars est sine dubio vera eamque expresse docet D. Thomas, I, q. 105, a. 5, ad 2, ubi simul respondet ad primam rationem dubitandi a nobis positam, dicens: Una actio non pocedit a duobus agentibus (supple totalibus) unius ordinis, sed nihil prohibet quod una et eadem actio procedat a primo et secundo agente. Adde: Immo necessarium est, quia ab utroque essentialiter et immediate in suo genere pendet. Idem habet D. Thomas, III cont. Gent., c. 70; et Aegid., In II, dist. 1, q. 2, a. 6; et ibi Capreol., q. 2, a. 3, ad arg. Durand. cont. 6 concl. Denique ab hac sententia nullus qui recte sentiat de divino concurso in re dissentit; tamen, ut intelligatur diversitas quae esse potest in modo explicandi, adverto de actione Dei transeunte duplicem esse opinionem.

 

3. Actio qua Deus concurrit, num immanens, an transiens.— Quidam asserunt actionem Dei nunquam esse formaliter transeuntem, sed solam Dei voluntatem esse actionem eius, eam vero actionem quae in extrinsecam materiam transit non comparari ad Deum ut actionem, sed ut effectum actionis eius; iuxta quem loquendi modum distinguuntur maxime actio Dei et actio creaturae tamquam res increata et creata. Nihilominus tamen verum est, etiam iuxta hanc sententiam, actionem creaturae per seipsam immediate manare non solum a causa secunda, sed etiam a virtute vel actione interna Dei, sive illa actio creaturae comparatione Dei dicenda sit actio, sive effectus eius, quod ad nomen pertinere potest. Unde ad tollendam aequivocationem, dici potest, in ea opinione, concursum internum Dei distingui ab actione creaturae, concursum autem externum seu transeuntem esse idem cum actione causae secundae, sive in illa sit per modum actionis, sive per modum primi effectus. Alia opinio et verior est, quam supra defendimus, actionem transeuntem et manantem a Deo esse vere actionem Dei, voluntatem autem eius potius concurrere per modum principii; atque ita tum in re, tum in modo loquendi, est evidens unam et eamdem esse actionem causae primae et secundae.

 

4. Deus est causa omnium effectuum et actionum creaturae.— Quod ita ulterius demonstro, quia si in illo effectu sunt duae actiones, una solius Dei et altera causae secundae, terminatae ad unum et eumdem effectum, interrogo an actio causae secundae sit a sola illa et non a Deo per se et immediate. Et hoc dici nullo modo potest; alias sequitur effectum solum causae secundae fieri a prima, non tamen actionem ipsam; consequens est omnino falsum et incidens in opinionem Durandi supra tractatam. Et ideo D. Thom. et alii theologi non solum docent esse Deum causam per se et immediatam in suo ordine omnium effectuum creaturarum, sed etiam omnium actionum; et ita etiam loquitur Scriptura, cum Deo tribuit omnes operationes et motus creaturarum; et Ioannis, 1, dicitur: Sine ipso factum est nihil; actio autem creaturae ut sic aliquid est; non ergo fit sine actuali influxu Dei. Et ratione patet, quia vel actio creaturae in re non est aliquid distinctum ab effectu eius, et sic necesse est ut ab eisdem causis manent, quia sunt idem; vel est modus ex natura rei distinctus ab effectu, et sic habet aliquam rationem realem quam necesse est immediate pendere a Deo, eadem vel maiori ratione qua caetera entia per participationem; quia illud esse quod habet secundum modum suum, est esse diminutum et participatum, ac proinde per se pendens a primo ente. Si vero dicatur actionem causae secundae non esse a sola illa, sed simul esse per se et immediate a prima causa, ergo est una et eadem actio utriusque causae, quod intendimus; et superflua est alia distincta actio quae sit a sola causa prima ad eumdem effectum, quia per priorem actionem sufficienter influit in illum in suo ordine.

 

5. Actio causae secundae per seipsam a Deo pendet.— Dicetur fortasse actionem causae secundae esse etiam a prima, tamen diverso modo; nam a secunda est immediate per seipsam, a prima vero est per aliam actionem propriam solius Dei, transeuntem etiam et extra Deum existentem; ita enim loquimur nunc. Sed haec multiplicatio actionum impertinens est et contra omnem rationem philosophicam; nam ad actionem transeuntem non est alia actio, praesertim etiam transiens; alioqui in infinitum procedemus. Petam enim de illa priori actione quae dicitur esse a solo Deo, an sit per aliam actionem etiam transeuntem vel per seipsam. Si per aliam, procedemus ulterius, et sic in infinitum; si per seipsam, idem dicetur melius de prima actione, quae, sicut per se fluit a causa secunda, ita per se etiam fluat a prima, quia nulla est repugnantia quod per se fluat ab utraque, cum sint diversi ordinis, ut D. Thomas supra dixit. Nec maior assignari potest in hoc quod per seipsam procedat a prima causa quam in eo quod procedat per aliam actionem; immo hoc posterius multo magis repugnat, nam est contra rationem actionis ut sic esse terminum alterius actionis. Relinquitur ergo ut concursus Dei ad extra nihil aliud sit quam ipsamet actio causae secundae, ut per se et immediate fluens a prima.

 

Sitne actio causae secundae ab actione primae

 

6. Atque hinc facile expeditur aliud punctum ad hanc sectionem pertinens, scilicet, an actio causae secundae dici possit fieri, manare aut esse a concursu vel actione causae primae, vel e converso actionem causae primae causare actionem causae secundae. Videntur enim omnes auctores ita loqui, idque videtur pertinere ad universalem influentiam causae primae. Item actio creaturae est a Deo; ergo pendet ex actione Dei. Denique hac ratione divina actio est prior natura quam actio creaturae.

 

7. Dicendum vero est cum Capreolo, In II, dist. 1, q. 2, a. 3, ad 7 Aureoli contra sextam conclusionem, actionem Dei posse sumi pro actu immanente seu volitione ipsius Dei, vel pro actione exteriori. Priori modo procedunt recte argumenta facta. Quo sensu non solum actio causae secundae, sed etiam actio transiens causae primae, et quando operatur cum creatura et quando sola operatur, procedit et pendet ab actione interna ipsius Dei. Et eodem sensu videtur sumendum quod D. Thomas ait, In III, dist. 23, q. 3, a. 1, actiones omnium secundorum agentium fundari super actione primi agentis, quia omnes fundantur aliquo modo in divina voluntate. Tamen, iam in superioribus diximus Nunc actum internum voluntatis Dei non habere propriam rationem actionis, quae dicit fluxum et tendentiam ad terminum, sed habere potius rationem principii, quia vel est ipsa omnipotentia Dei, vel, si ratione distinguantur, habet se ut applicans omnipotentiam Dei ad agendum.

 

8. Posteriori autem modo, exterior actio Dei et creaturae una et eadem est, ut diximus. Et ideo secundum eam rationem non potest actio creaturae manare aut pendere proprie ab actione Dei, neque e converso actio Dei potest proprie causare actionem creaturae, quia idem non causat seipsum nec pendet a seipso. Item, quia actio ut actio solum est causa sui termini, et non est causa nisi per modum viae; actio autem Dei non est via ad actionem creaturae, sed ad effectum, neque actio est terminus actionis. Ad universalem igitur influxum primae causae solum spectat ut omnis actio causae secundae procedat a voluntate et potentia ipsius primae causae, non vero quod procedit per aliam actionem externam, sed potest procedere per seipsam immediate a voluntate seu virtute Dei. Unde quando actio creaturae dicitur pendere ex influxu vel concursu Dei, vel sumitur concursus pro immanenti et interno actu, quatenus influit in actionem externam, vel locutio non debet sumi transitive (ut sic dicam) nisi secundum rationem. Proprius enim dicetur actionem creaturae esse etiam a Deo, et ut sic esse ipsum concursum Dei ad actionem causae secundae, a qua non est aliud secundum rem, sed tantum secundum rationem vel respectum.

 

Sitne ordo naturae inter actionem causae primae et secundae

 

9. Hinc rursus dissolvitur facile tertium punctum saepius tactum de prioritate naturae inter actionem Dei et actionem creaturae. Est enim distinguendum primo de actione interna et externa, ut loquamur cum multis, in sensu dicto. Secundo, de prioritate naturae; nam quaedam est quae consistit in propria causalitate et dependentia unius ab alio; alia, quae solum consistit in maiori quadam dignitate, vel universalitate, independentia, aut alia proprietate simili. Comparando ergo actionem creaturae ad internam Dei actionem, clarum est actionem Dei esse priorena natura utroque modo, scilicet, et dignitate et causalitate; nam hoc modo actio creaturae vere pendet ab actu Dei. In hoc autem sensu non solum actio creaturae ut sic, sed etiam ipsamet actio Dei exterior. est posterior natura quam interior actio Dei, nam vere causatur ab illa. Et hoc sensu fere loquuntur auctores, cum dicunt actionem causae primae esse priorem natura actione causae secundae secundum causalitatem, ut patet ex Capreolo supra. Neque obstat quod actio Dei hoc modo non solum natura, sed etiam tempore et aeternitate est prior actione creaturae, quia in his locutionibus non consideratur actio Dei interna secundum solam entitatem absolutam eius, sed ut connotat actualem influxum in creaturam. Quomodo dicunt multi creationem activam esse ex tempore, etiamsi realiter sit immanens, quia actualis influxus quem connotat est temporalis; et sub ea etiam ratione dicitur esse prior natura, etiamsi sit simul tempore cum effectu.

 

10. At vero loquendo de actione externa, tam Dei quam creaturae, sic non potest una dici prior natura quam alia prioritate causalitatis, quia, ut ostensum est, cum sint una et eadem actio, non potest inter eas intercedere vera causalitas. Nihilominus tamen, distinguendo secundum rationem illam actionem, ut est a causa prima vel ut est a secunda, dici potest per prius ac principalius esse a prima quam a secunda; et simili modo dicatur causa prima prius natura influere in illam actionem quam secunda. Primo, quia causa prima altior est, et nobiliori magisque independenti modo influit in effectum. Secundo, quia causa prima recipit per se primo actionem illam sub quadam universaliori ratione; nam causa prima influit in quemlibet effectum vel actionem, ex eo praecise quod aliquid entitatis participat; causa autem secunda semper influit sub aliqua posteriori magisque determinata ratione entis. Unde fit tertio, ut influxus causae primae ex se et ex suo genere dicatur etiam prior subsistendi consequentia, quam inter prioritates naturae Aristoteles posuit: nam influxus causae primae absolute non pendet a causa secunda, sed quantum ex suo genere potest esse sine illa, non vero e converso. Atque ad hunc modum explicuit hanc prioritatem seu subordinationem Caiet., I. q. 14, a. 13; et insinuat Scotus, in 1, dist. 39, et in 11, dist. 37.

 

11. Explicatur quaedam propositio ex lib. de Caus. excerpta.— Atque eisdem modis exponitur illa locutio lib. de Caus., proposit. 1, quae talis est: Causa prima prius agit in causarum et vehementius ingreditur ipsum; ubi D. Thom. etiam, in Commentario, eamdem interpretationem adhibet, adiungens ex Proclo causam Animam prius influere, quia causa secunda non agit nisi virtute eius.

 

In quo subiecto sit concursus causae primae

 

12. Quartum punctum huc spectans est an concursus causae primae recipiatur in secunda, vel in effectu eius. Quae interrogatio solum habet locum in concursu transeunte; nam immanens non recipitur in subiecto, sed est ipsa volitio Dei subsistens. Ut ergo abstrahamus ab opinionibus, formaliter respondendum est, iuxta dicta, concursum Dei in eo subiecto esse in quo est actio causae secundae. Patet, quia in re non distinguuntur; ergo nec subiecto distingui possunt. Quocirca, si omnis actio causae secundae est in ipsa, ut quidam volunt, in eadem erit concursus causae primae, et per Hlam transiet ad effectum vel ad passionem seu fieri effectus, eo modo quo (iuxta illam sententiarn) agens, media actione quam in se recipit, influit passionem in aliud. Iuxta veriorem autem doctrinam, quae docet actionem transeuntem esse in passo, et in agente immanentem, dicendum est concursum Dei in actionem transeuntem non esse aliquid in causa secunda receptum, sed in passo; concursum vero ad actionem immanentem recipi in ipso agente, quatenus in eo recipitur actio eius. Et utraque pars constat satis ex dictis neque novam continet difficultatem.

 

SECTIO IV

 

QUOMODO DEUS PRAEBEAT CONCURSUM SUUM CAUSIS SECUNDIS

 

1. Declaravimus hactenus an sit et quid sit concursus Dei cum causis secundis; nunc superest ut exponamus quomodo Deus tribuat vel offerat hanc concursum causis secundis. Simulque declarabitur quomodo causa prima et secunda conveniant et coniungantur ad eumdem effectum et eamdem actionem efficiendam. Neque est difficultas in coniunctione quasi locali seu per indistantiam aut praesentiam entitatum; sic enim facile intelligitur Deus ratione suae immensitatis coniungi posse omnibus causis secundis ad operandum cum illis, quia est intime praesens per essentiam in omnibus illis et in omnibus effectibus et actionibus earum.

 

Quaestionis difficultas aperitur

 

2. Sed difficultas est de coniunctione ad causandum unum et eumdem effectum eamdemque actionem; nam quando duae causae conveniunt ad eamdem actionem efficiendam, vel casu et contingenter concurrunt, vel ex instituto ac per se. Prior autem ex his modis non potest attribui concursui causae primae cum secunda, tum quia hoc repugnat perfectioni divinae providentiae et operationis; tum etiam quia alias non esset subordinatio per se in causa secunda ad primam, vel omnis operatio causae secundae casu et per accidens eveniret. Posterior item modus habet difficultatem, quia si duae causae ex instituto conveniunt ad eamdem operationem, vel id est quia ambae subordinantur alicui superiori, quae illas simul applicat, quod hic locum non habet, ut per se constat, vel quia ambae sunt natura sua determinatae ad ita operandum hic et nunc, quod hic etiam dici non potest, quia nec causa prima est sic determinata natura sua,nec causa secunda, saltem ad individuum effectum vel actionem; vel quia una ex peculiari intentione sua determinat effectum et actionem efficiendam, et consequenter determinat etiam aliam causam ad cooperandum eidem actioni. Et hic modus non videtur posse hic habere locum, quia nec causa secunda potest ita determinare primam, ut per se notum videtur, neque e converso potest ille modus agendi tribui causae primae respectu secundae, tum quia alias causa prima moveret et applicaret secundam ad agendum, quod negavimus; tum etiam quia alias determinatio actionis nullo modo esset a causa secunda, quod omnes negant; tum denique quia alias causa secunda nihil aliud agere posset nisi id quod agit, quia ad nihil aliud habet concursum Dei, sine quo nihil agere potest.

 

Resolvitur quaestio quoad causas naturales

 

3. Quare dicatur Deus cum causis necessario agentibus concurrere per modum naturae.— Haec difficultas respectu causarum secundarum naturaliter agentium facillime expediri potest advertendo, absolute et simpliciter loquendo, Deum voluntate sua praebere hunc concursum causis secundis; nam agit ut intellectualis causa, quae a nullo potest absolute cogi aut necessitari ad agendum; nihilominus tamen secundum quid dici concurrere ad modum naturae. Idque duplici ratione; primo, quia in concurrendo sese accommodat naturis rerum et unicuique praebet concursum virtuti eius accommodatum; secundo, quia postquam decrevit causas secundas efficere et conservare, infallibili lege cum eis concurrit ad earum operationem, quae lex si absolute sumatur, nullam supponendo particularem et definitam Dei voluntatem, non inducit necessitatem, sed solum est quasi debitum quoddam connaturalitatis. Unde interdum Deus dispensat in ea lege negando huiusmodi concursum. At vero, supposita efficaci voluntate Dei concurrendi cum hac causa ad hanc actionem hic et nunc, iam ex necessitate prodit actio tali tempore et loco, tam a causa secunda quam a prima; sed respectu secundae est necessitas naturalis; respectu autem primae est tantum necessitas ex suppositione, seu immutabilitatis.

 

4. Hoc ergo supposito, facile explicatur modus quo prima causa praebet concursum suum his causis secundis; nam Deus ex aeternitate sua, sicut decrevit has res producere et non alias, et hoc tempore, et cum hoc ordine, et cum his motibus, etc., et non alio modo, ita etiam decrevit cum eisdem rebus concurrere ad earum actiones iuxta capacitatem earum. Et quia, sicut scientia Dei est distinctissima et in particulari de omnibus, ita et voluntas distincte et in particulari omnia decernit, et ad singula descendit iuxta uniuscuiusque capacitatem et indigentiam, ideo in praebendo hoc concursu, ex aeternitate etiam decrevit in particulari concurrere cum hac causa tali tempore, tali loco, et circa tale subiectum, ad talem actionem et effectum in individuo, et in tali tempore ad aliam, et sic de omnibus. Dico autem semper ad talem actionem, quia non satis esset determinatio ad unum numero effectum, eo quod possit idem effectus fieri per diversas numero actiones, vel fortasse etiam specie; determinando autem actionem, consequens est ut necessario determinetur effectus; quia non potest eadem actio numero tendere ad alium terminum, nisi ad illum cum quo identificatur.

 

5. Ut non casu concurrat causa prima cum causis necessario agentibus.— Atque hinc fit primo causam primam et secundam convenire non casu, sed per se et ex instituto ad eamdem actionem efficiendam, quod maxime provenit ex modo operandi primae causae, seu ex scientia eius et providentia. Neque ad hoc est necessaria alia motio causae secundae, sed sola haec voluntas Dei quasi praeparantis et offerentis concursum iuxta leges suae divinae sapientiae et providentiae. Addendum est tamen hanc determinationem concursus, quantum ad duo, habere fundamentum in natura causae secundae. Primo etenim, quia est talis virtutis, ideo decrevit Deus dare    concursum talisspeciei, et quoad hoc, ut supra notavi, dicitur determinare concursum Dei quoad specificam rationem, non quia absolute determinet voluntatem Dei ad dandum talem concursum in specie, sic enim solus Deus se voluntarie determinat, sed quia est obiectiva ratio postulans talem concursum. Secundo, ad eumdem modum, quia talis causa est naturaliter agens, ideo etiam Deus absolute et definite vult cum illa concurrere. Et quoad hoc dici potest eadem sensu causa secunda determinare concursum primae quoad exercitium, quia natura sua hic et nunc determinate postulat exercitium talis actionis. At vero determinatio quoad hanc individuam actionem et effectum non videtur posse fundari ullo modo in causa secunda, nam eadem numero hic et nunc in hoc subiecto potens est ad plures effectus numero distinctos producendos, nec magis postulat concursum, ad unum quam ad alium; et ideo determinatio concursus et actionis quoad hanc partem, soli primae causae tribuitur, ut probabiliter docuit Gregor., In I, dist. 17, q. 4, a. 2, ad 7, et supra dictum est.

 

6. Causae naturales dum hoc agunt etiam in sensu diviso nil aliud facere possunt.—Secundo, sequitur ex dictis has causas naturaliter agentes in eo instanti vel tempore quo agunt, simpliciter pensatis omnibus, nihil facere posse nisi illam rem in specie et in individuo quam faciunt. Et de specie quidem est res clara, quia habent virtutem determinatam ad talem effectum in specie, determinatam (inquam) vel simpliciter, ut in causis particularibus et univocis, vel saltem hic et nunc circa hanc materiam sic dispositam, vel cum aliis causis simul concurrentibus. De individuo vero id probatur ratione superius facta, quia, licet naturale agens habeat potentiam activam plurium effectuum in individuo, tamen illa potentia per se sola est insufficiens sine concursu Dei; et ideo, si illum non habet, non constituet rem in potentia proxima, sed remota ad agendum; sic enim ignis privatus concursu Dei non dicetur simpliciter potens, immo absolute dicetur impotens ad sic calefaciendum. Sic igitur, quia huiusmodi causae tantum habent paratum concursum Dei ad unum numero effectum, solum illum possunt absolute facere potentia nimirum proxima, quae includit, non tantum nudam facultatem agendi, sed etiam omnia praerequisita ad operandum.

 

7. Qui concursus divinus ad posse, qui ad agere requiratur.— Dices: concursus est ipsa actio; actio autem non requiritur ad posse, sed ad agere; ergo concursus non requiritur ad posse. Respondeo aliud esse loqui de concursu ipso in se et in actu secundo, de quo procedit obiectio, et quantum ad id recte concludit; aliud vero esse loqui de concursu in actu primo et in proxima applicatione, quo modo dicimus requiri ad posse simpliciter; qui concursus non consistit in actione, sed in divina virtute seu voluntate, ut proxime applicata et quasi coniuncta in tali tempore cum causa segunda ex vi sui aeterni decreti ad concurrendum cum illa; quam alii etiam vocant praeparationem seu oblationem concursus.

 

8. Concursus Dei multiplex pro causarum secundarum varietate.— Tertio, infertur obiter ex dictis concursum Dei non esse unum et eumdem cum omnibus causis secundis, sed variari iuxta diversitatem causarum secundarum, quia Deus ita cum illis concurrit ut sese accommodet unicuique iuxta eius indigentiam. Et ideo, sicut ad effectus numero diversos tribuit concursus numero distinctos, ita ad actiones specie diversas concursus tribuit specie distinctos. Et confirmatur aperte ex supra dictis, nam concursus Dei ad extra non est aliud quam ipsa actio, et ad eumdem intrinsecum terminum tendit; ergo pro varietate actionum erit etiam varius concursus. Non potest ergo vere dici esse eumdem concursum Dei ad omnes actiones causarum secundarum, nisi sit sermo vel de concursu interno seu voluntate qua Deus concurrit, vel de identitate solum proportionali, quoad modum et generalem rationem ob quam omnes causae secundae indigent concursu, scilicet, quis sunt entia et agentia per participationem.

 

9. Deus se solo aliter ac cum causa secunda in effectum in fluit.— Immo hinc etiam licet obiter inferre aliter Deum influere respectu eiusdem effectus, si se solo illum efficiat, aliter cum causa secunda; quia cum se solo agit, adhibet influxum per se sufficientem ad effectum; cum ergo concurrit cum causa secunda, accommodat talem activitatem quae per se sola non sufficeret sine causa secunda, quod est manifestum ex dictis, quia non vult agere nisi ea actione quae sit communis causae secundae. Quamvis autem ille idem effectus posset esse a solo Deo, et ideo influxus Dei ad talem effectum absolute et secundum se possit esse sine causa secunda, tamen talis actio, quae est a causa secunda, non potest esse sine illa, et ideo neque concursus quem Deus praebet ad talem actionem est solus absolute sufficiens ad effectum, sed tantum in suo genere. Cuius oppositum videtur opinari Cordub., q. 55, dub. 4; tamen, si attente legatur, in re non discrepat. Satis ergo ex his constat quomodo Deus praebeat concursum suum naturalibus agentibus.

 

Tractatur et explicatur difficultas in agentibus liberis

10. Habent autem quae diximus summam difficultatem in agentibus liberis; quia si prima causa eodem modo determinat illis concursum quo caeteris agentibus, non magis erunt indifferentia in usu suarum actionum in particulari et in potestate proxima, quae includit omnia praerequisita ad operandum, quam caetera agentia, et ita nunquam habebunt usum et exercitium libertatis. Antecedens declaratur quoad utramque partem, nam Deus ut causa prima per voluntatem suam coniungitur causae secundae
ad cooperandum quae voluntas est aeterna et praeveniens causam secundam; est autem absoluta et efficax; nempe qua Deus vult talem effectum esse, quia Deus per solam hanc voluntatem ad extra operatur; sed haec voluntas secum trahit ad operandum causam secundam, ita ut non possit resistere; ergo ex hac parte determinatur ad unum quoad exercitium a causa prima causa secunda, etiamsi libera sit. Et confirmatur hoc, nam ut duae causae liberae per se ac certa lege concurrant ad unum opus, non satis est unius propositum et voluntas praeveniens, nisi efficaciam habeat in alteram trahendi illam quo vult; ergo si in praesenti concursu solum praecedit voluntas Dei, qua efficaciter vult concurrere cum causa secunda ad talem effectum, ut effectus per se sequatur necesse est voluntatem illam Dei habere efficacitatem in causam secundam liberam, ut illam secum trahat ad operandum; et ita tollitur indifferentia in exercitio actionis. Rursus, cum Deus per illam voluntatem definit concursum dandum, ad unam tantum rem illum definit, quia non vult plures effectus, sed unum tantum; ergo ex hac parte tollitur etiam indifferentia quoad specificationem seu varietatem actionum. Et confirmatur, nam dictum est primam causam definire concursum suum ad individuum et singularem effectum; quae necessitas etiam habet locum respectu causae secundae liberae, quia non potest ipsa eligere unum individuum actum prae aliis eiusdem speciei.

 

11. Variae Doctorum sententiae.— In hac difficultate explicanda multa scribunt scholastici Doctores. Et quidam eorum adrnittere plane videntur totum id quod in difficultate tacta supponitur de modo quo Deus per voluntatem suam praebet hunc concursum causis secundis. Quod maxime videntur sentire Scotus, In I, dist. 39, § Viso de contingentia, et dist. 41, § Primum istorum, et § Sed contra, et dist. 47, in fine, et Quodl., 14, litter. S, et sequuntur scotistae, praesertim Bassol., In I, dist. 38, a. 2, et dist. 39, a. 2; et Maironis, dist. 38, q. 1, a. 4, et q. 3; Richard. etiam, dist. 38, a. 1, q. 5, idem supponere videtur, dum ait Deum in sua voluntate sufficienter cognoscere omnia futura. Quod etiam asseruit ibi Durand., q. 3, etiamsi alias non requirat concursum Dei ad actiones causarum secundarum. Multique thomistae moderni hanc opinionem sequuntur et D. Thomae attribuunt. Sed apud eum nulla eius mentio fit in tota doctrina sua, neque aliquid afferre possunt praeter ea quae sect. 2 tractavimus et exposuimus, et quae de motione humanae voluntatis a Deo tractat idem D. Thomas, I, q. 82, a. 2, q. 104, a. 3 et 4, et q. 105, a. 4, et I-II, q. 9 et 10, praesertim a. 4, ad 3, et q. 109, in primis articulis, praesertim a. 6, ad 3. Sed in his omnibus locis nunquam explicuit illum modum dandi generalem concursum, sed ad summum vocat illum motionem voluntatis humanae, et saepe non loquitur de illo, sed de aliis modis quibus Deus potest moraliter movere voluntatem, praesertim per auxilia gratiae, quae ad praesens non spectant.

 

12. Qualiter satis faciant praedicti auctores difficultati propositae.— Supposita autem hac sententia, duobus modis respondent auctores eius ad propositam difficultatem. Prior est, illam voluntatem Dei qua determinat concursum ad actionem causae secundae esse ex libertate eiusdem voluntatis, et ideo non impedire, sed conservare similem libertatem in causa secunda, si alioqui illam habeat. Haec responsio habet fundamentum in doctrina Scoti, qui, ut supra vidimus, ob hanc causam asseruit, si Deus ageret ex necessitate naturae, ablaturum, concursu seu motione qua movet causam secundam, libertatem eius, nunc autem non auferre quia libere agit. Verumtamen, haec responsio non satisfacit; libertas enim Dei conferre potest ut tribuat concursum accommodatum causae secundae et libertati eius. Si autem concursus vel motio talis est ut, si a Deo tribueretur ex necessitate naturae, necessitaret voluntatem creatam, etiamsi libere a Deo detur, necessitabit illam, ut supra probavi, quia si motio est eadem, eumdem effectum habet in causa secunda; respectus autem liber ad causam primam faciet ut actio sit libera causae primae, non vero causae secundae. Sic igitur in praesenti parum refert quod Deus libere praebeat concursum modo supra explicato, nam inde solum habetur actionem esse liberam Deo, non vero ipsi causae secundae, quia difficultas proposita videtur ostendere illum modum concurrendi tollere indifferentiam eius. Et confirmatur, nam Deus potest necessitatem inferre voluntati creatae, et nihilominus libere eam inferet; et tunc actio erit libera Deo, voluntati autem creatae necessaria; ergo respectus libertatis ad causam primam non satis est ut actio sit libera causae secundae, nisi modus movendi illam et concurrendi cum illa talis sit ut sit accommodatus ad conservandum usum libertatis eius; ergo ex sola libertate divina non satis solvitur praedicta difficultas.

 

13. Alia enodatio difficultatis.— Alia responsio est Deum, licet agentibus naturali bus et liberis definitum concursum tribuat per suam voluntatem, tamen diverso modo tribuere; nam agentibus necessariis vult dare concursum quo necessario agant, liberis quo libere agant; et ita non solum vult Deus actionem, sed etiam modum actionis; et quia ad utrumque est efficax divina voluntas, ideo utrumque simul praestat. Et propterea de divina providentia dicitur quod attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. Quae responsio habet fundamentum in D. Thoma, I, q. 19, a. 8, ad 2, et aliis locis, ubi docet ad efficaciam divinae voluntatis pertinere ut quod vult, fiat, et eo modo quo vult. Quae doctrina, ita generatim sumpta, certissima est, tamen etiam est certum, cum Deus vult aliquid fieri certo quodam modo, pertinere ad sapientiam et efficaciam eius, applicare causas accommodatas ad illum modum operandi; repugnaret enim sibi ipsi, si vellet aliquid fieri tali modo et alioqui impediret vel tolleret causas ad illum operandi modum. Hoc ergo est quod in praesenti inquirimus, quomodo cum Deus velit causam secundam libere et cum indifferentia agere, possit concursum suum definire quin in hoc involvatur repugnantia. Unde non satis est dicere, ad efficacitatem et suavitatem divinae providentiae, illa duo coniungere; sed vel explicare oportet quo modo in illis non sit repugnantia, quod per eam responsionem non fit, vel quaerendus est alius modus quo efficaciter et suaviter possit Deus movere creaturam ut faciat et libere faciat.

 

14. Auctoris responsio ad praecedentem difficultatem.— Propter difficultatem ergo propositam, censeo cum aliis multis theologis aliter esse explicandum modum quo Deus suum concursum praebet vel offert causis liberis. Qui modus in duobus differt ab illo quem in agentibus naturalibus explicuimus. Primo, in determinatione quoad exercitium, quia nimirum Deus, ex vi illius voluntatis qua statuit praebere concursum causae liberae, non omnino absolute statuit ut causa libera illum actum exerceat, neque simpliciter vult illum actum esse, sed quasi subintellecta conditione vult illum actum esse, quantum est ex se et ex parte sui concursus, quem praebere statuit, et ad illum ex vi talis voluntatis applicat potentiam suam, si tamen causa secunda seu voluntas creata ad illum etiam se determinet et in illum influat; semper enim potest non influere pro sua libertate.

 

15. Prima ratio.— Fundaturque haec differentia, primo, in diversis modis operandi connaturalibus his agentibus. Agentia enim naturalia natura sua sunt determinata ad exercitium suarum actionum; et ideo, ut supra dicebam, prima causa se illis accommodans absolute definit illis concursum; agentia autem libera non sunt ita determinata natura sua ad exercitium suarum actionum; cum ergo Deus unicuique det concursum modo accommodato naturae eius, his etiam agentibus offert concursum sine omnimoda determinatione ad exercitium.

 

16. Secunda.— Secundo, hoc videtur convincere ratio facta; nam si Deus offerret concursum absoluta et efficaci voluntate physice determinativa et effectiva talis actus, necessario secum traheret causam secundam; quae necessitas esset absoluta respectu talis causae, quia, licet esset ex aliqua suppositione, illa tamen esset omnino antecedens, et ita efficax ut inferior causa nullo modo posset ei resistere.

 

17. Tertia.— Tertio, quia, licet actualis concursus non sit ex praerequisitis ad agendum, sed inclusus in actione, tamen concursus in actu primo, seu (quod idem est) habere ita oblatum et preparatum concursum ut sit in potestate hominis habere illum si velit, est unum ex necessario praerequisitis ad agendum, ut supra probatum est. Quia revera non intelligitur alia ratione quomodo sit in proxima potestate hominis inchoare suam actionem. Ergo debet hic concursus ita offerri et per talem voluntatem causae primae, ut, eo sic posito, adhuc sit in pōtestate causae secundae libere cum eo operari vel non operari; quia alias non salvatur haec indifferentia cum omnibus praerequisitis ad agendum; quod est de ratione liberae actionis. Ergo necesse est ut intelligatur offerri per voluntatem includentem conditionem, prout a nobis declarata est. Nam si esset omnino absoluta, non posset illa oblatio concursus non transire ad exercitium seu actum secundum.

 

18. Quarta.— Quarto, hoc est maxime necessarium propter actus malos voluntatis creatae. Dici enim non potest Deum ex se, absoluta voluntate sua, statuere ut hi actus omnino fiant a causa secunda; alias non tantum illos permitteret, sed etiam vellet, quod alienum est a sana doctrina. Praeterea, quia alioqui prima radix et origo mali nostrae voluntatis in Deum reduceretur, nam cum voluntas Dei simpliciter sit prior, illa semper determinabit voluntatem creatam ut velit; ergo semper voluntas creata vult quia Deus vult illam velle; ergo etiam cum vult malum, ideo vult quia Deus vult eam velle. Prima ergo radix omnis malae voluntatis in divinam refunderetur, quod impium est.

 

19. Nec satisfaciet qui responderit haec omnia esse vera et admittenda de voluntate mala pro materiali, non vero pro formali, id est, quatenus mala est. Nam in praesenti unum ex altero sequitur, quia actus liber voluntatis creatae circa hoc obiectum et cum his circumstantiis haberi non potest quin habeat concomitantem malitiam; qui ergo vult voluntate absoluta illum actum elici a voluntate creata circa hoc obiectum et cum his circumstantiis, et praesertim si ita vult ut secum trahat voluntatem creatam ad illum actum exercendum, plane vult moraliter seu virtualiter malitiam necessario coniunctam actui, et est radix et causa eius. Secus vero est si Deus offerat concursum per voluntatem illam includentem conditionem, ut a nobis explicata est; nam tunc simpliciter non vult actum malum, nec determinat aut trahit voluntatem creatam ad exercitium eius, sed solum offert concursum quo influit in actum voluntatis creatae, dum ipsa elicit illum. Et haec est f!otissima differentia ob quam Deus iust° vult permittere actum peccati, ut est a voluntate creata, quem tamen ut sic velle non potest,. ut latius explicant theologi statim citandi.

 

20. Quinta.— Quintam rationem adhibere possumus, quia Deus potest necessitare voluntatem creatam; etiam cum ab obiecto, intellectu, aut aliqua intrinseca dispositione necessitatem non pateretur, ut in superioribus visum est; non apparet autem modus quo possit efficacius Deus inferre necessitatem quoad exercitium voluntati creatae, quam absoluta voluntate sua efficaci et operativa ad extra, trahendo creatam voluntatem ut id velit quod ipse vult eam velle. Ergo, e converso, cum Deus vult ita concurrere cum voluntate creata ut illam ad exercitium non necessitet, non dat concursum per voluntatem ita absolutam et efficacem; ergo praebet per voluntatem accommodatam libertati humanae voluntatis, atque adeo includentem ex parte illius virtualem conditionem, qualem explicuimus. Atque in hunc modum explicarunt fere omnes antiqui theologi modum concurrendi Dei cum causa libera, quos statim referam, declarata prius secunda differentia supra proposita.

 

21. Secundum discrimen in modo concursus divini cum causis liberis ac cum necessariis.— Est ergo aliud discrimen inter modum quo divina voluntas offert concursum naturalibus et liberis agentibus, quia illis solum ad unum actum praebet concursum, his autem ad plures actus offert sufficientem concursum, quantum est de se, quod recte probat difficultas superius posita. Et praeterea probari potest applicando cum proportione fere omnes rationes factas in praecedenti. Primo, quia Deus praebet unicuique causae secundae concursum modo accommodato naturae eius. Sed haec est natura causae liberae, ut, positis caeteris omnibus conditionibus praerequisitis, sit indifferens ad plures actus; ergo debet etiam recipere in actu primo concursum modo indifferente; ergo debet, quantum est ex parte Dei, offerri concursus non tantum ad unum actum, sed ad plures. Secundo, quia alias voluntas creata nunquam esset proxime potens ad plures actus efficiendos; ergo nunquam esset libera quoad specificationem actus. Patet secunda consequentia ex dictis supra de causa libera. Prima vero sequela patet, quia non est causa secunda proxime potens ad aliquem effectum, nisi habeat paratum concursum primae causae ad illum. Et ideo paulo antea dicebamus naturalem causam semper esse proxime potentem ad unum tantum singularem effectum, quia ad illum solum habet praeparatum Dei concursum.

 

22. Tertio, est evidens argumentum, quia voluntas creata nihil potest velle sine Dei concursu; ergo nisi aliquo modo habeat in sua potestate Dei concursum ad plures actus, nunquam potest simpliciter et proxime elicere quemlibet illorum actuum; nunquam autem potest habere Dei concursum in manu et potestate sua, nisi prius et antecedenter habeat illum oblatum, quantum est ex voluntate Dei, quia non datur, nec dari potest nisi per Dei voluntatem. Neque etiam voluntas creata potest quasi praevenire voluntatem divinam, vel aliquid efficere quo illam trahat ad dandum generalem concursum, quia nihil potest voluntas creata efficere sine ipso concursu. Voluntas ergo dandi concursum, semper debet antecedere, nec respectu illius, saltem in prima volitione, potest voluntas creata aliquo modo praevenire divinam. Si ergo illa voluntas divina definitur ad unum tantum actum seu concursum eius, voluntas creata illum solum efficere potest potentia proxima, neque habet concursum ad alium in potestate sua, et consequenter idem est de caeteris quae vel ad illum consequuntur, vel per se fiunt eodem genere concursus.

 

23. Quarto, hic etiam applicatur efficacissime ratio sumpta ex actibus malis; nam incredibile est Deum velle concurrere cum voluntate hominis hic et nunc ad actum malum, et ad illum solum, [7] etiam quantum est de se. Neque enim id refundi potest in voluntatem ipsius peccatoris, quia voluntas concurrendi Dei omnino antecedit voluntatem peccatoris, et omnem usum liberum eius. Considero enim hominem actu cogitantem de obiecto pravo cum omnibus circumstantiis praerequisitis ut voluntas possit ei assentiri vel dissentiri; neutrum autem potest facere per positivum actum sine concursu Dei, et antequam alterutrum faciat, non potest ei imputari quod Deus hoc vel illud velit circa concursum dandum; ergo si Deus proposuisset concurrere cum illo ad consensum malum et non ad alium actum, hoc esset ex sola voluntate Dei, nec voluntati hominis posset imputari; quam vero hoc sit alienum a divina bonitate, omnibus considerandum relinquo.

 

24. Auctores qui praemissum modum amplectuntur.— Hinc graves theologi in hunc modum declarant concursum Dei cum causa libera, tunc maxime cum de concursu ad actum peccati loquuntur. Et sumi potest ex D. Thoma, In I, dist. 47, q. 1, a. 2, ubi ait aliquid fieri praeter voluntatem Dei beneplaciti consequentem, quamvis nihil fiat contra eam, quod dicit propter actum malum; dicitur autem voluntas consequens Dei voluntas absoluta et efficax. Et ideo I-II, q. 89, a. 1, ad 3, dicit voluntatem Dei esse principium universale interioris motus humani, determinationem autem ad talem actum malum directe esse ex voluntate humana. Ac si diceret Deum ex se offerre concursum indifferentem, determinari autem quasi materialiter ex cooperatione voluntatis liberae. Et generaliter talem significat esse motionem vel concursum Dei cum causa libera, I-II, q. 9, a. 6, ad 3, et q. 10, a. 4, et III cont. Gent., c. 73 et 90, et q. 3 de Potent., a, 7, ad 13, et q. 5 de Verit., a. 5, ad 1. Idem sentit Capreolus, locis supra citatis, sect. 2, et praesertim In II, dist. 28, q. 1, a. 3, ad 12 contra 2 conclus.; Conradus expresse ac late, I-II, q. 79, a. 2, et Soto, I de Natur. et grat., c. 16, qui expressius quam caeteri thomistae, et generalius, ait Deum non concurrere cum voluntate libera per voluntatem beneplaciti, cui non potest resisti, sed voluntate alia, cui resisti potest; verba eius sunt: Quidquid Deus vult voluntate absoluta, et quae dicitur beneplaciti, fit iuxta illud: Voluntati eius quis resistet? Quando autem cum libero homine concurrit, non vult illud fieri nisi salva humana natura et libera voluntate, quae idcirco resistere Deo potest.

 

25. Scotus etiam, licet locis supra citatis aliter sentire videatur, tamen In II, dist. 37, § Ad solutionem istorum, ut declaret concursum ad actum peccati, dicit causam secundum habere in potestate sua concausare et non concausare primae; et si non concausat ut tenetur, inde fieri ut non sit rectitudo in effectu communi ambabus. Ubi Lychetus expresse ita declarat divinum concursum, et voluntatem Dei per quam datur, et significat etiam Maironis, In II, dist. 43, q. 4. Unde Vega, lib. VI In Trident., c. 7, ob hanc causam dicit concursum Dei generalem esse immediate in potestate nostra, etiam quando non operamur; idque existimat esse necessarium ad nostram libertatem. Idem tenet Corduba, q. 55, dubio 8 et 10, quamvis de ordine naturae inter causalitatem primae et secundae causae minus proprie loquatur.

 

26. Alii etiam auctores fere omnes ita declarant divinum concursum, praesertim Gregor., In II, dist. 28, q. 1, a. 3, ad 12; Gabriel, In II, dist. 1, q. 2, a. 2, concl. 4,et a. 3, dubio 1, et dist. 87, a. 3, dub. 2; Marsil., In I, q. 40, a. 2, part. 1, concl. 4, in fine; Adamus, In III, dist. 14, q. 3, dubio 2; Almain., tract. I Moral., c. 1. Favet: etiam plurimum Alex. Alens., 1, q. 24, memb. 5, et q. 26, memb. 4, a. 3, et q. 40, memb. 4, ad 3; Bonavent., In II, dist. 37, a. 1, q. 1, ad ultimum, et alii plures, quos brevitatis causa omitto.

 

Obiectiones contra superiorem doctrinam

 

27. Quae autem contra hunc modum explicandi divinum concursum cum causis liberis obiici possunt, solventur facile ex his quae in superioribus tractata sunt. Primum esse potest quia sequitur actum liberum fieri absque absoluta et efficaci Dei voluntate, quod videtur repugnans, cum omnes res pendeant ex hac voluntate Dei. Secundo, quia sequitur actum liberum quasi per accidens vel contingenter fieri respectu Dei, quia Deus ex se non praescribit quid ex suo concursu eventurum sit, et quasi in incertum tendit in id quod voluntas creata fecerit. Tertio, hinc videtur sequi Deum applicare suum concursum ad hos actus tantum generali et confuso modo, scilicet, ad id quod voluntas creata effecerit; haec autem videtur esse magna imperfectio. Quarto, sequitur non habere Deum perfectam providentiam in particulari de his actibus liberis, quandoquidem non disponit de illis in particulari ut sint vel non sint, sed solum in confuso, relinquens determinationem in particulari causae secundae. Unde ulterius fit quinto, ut determinatio talis actus, tam quoad exercitium quam quoad specificationem, omnino tribuenda sit causae secundae. Sexto, videtur hoc repugnare cum iis quae supra diximus, determinationem effectus in individuo peculiari modo procedere ex praefinitione primae causae; hoc enim non minus necessarium est in actibus liberis quam in aliis, quia cum voluntas amat, non est in eius potestate eligere hunc actum amoris in individuo potius quam alium quem facere posset. Septimo, quia sequitur ex dictis, posita voluntate Dei concurrendi cum voluntate creata ad actum eius, accidere posse ut actus non sequatur, etiamsi ex parte voluntatis sit virtus sufficiens et omnia alia requisita; eademque ratione fiet ut Deus et divina voluntas ex parte sua eodem modo se habeat ad hominem cum quo non concurrit actu et ad eum cum quo concurrit, quod est absurdum, cum aliquid operetur in uno quod non operatur in alio.

 

28. Octavo, potest directe ostendi illum modum non esse necessarium; nam Deus in sua aeternitate praescit quid voluntas creata volitura sit in quacumque occasione circa quodvis obiectum, et cum quibuscumque circumstantiis; ergo potest Deus absoluta voluntate velle dare concursum ad illum solum actum quem praevidet operaturam. Neque oportet ut ad alios actus, quos certe scit nunquam futuros, concursum offerat. Et eadem ratione necesse non est ut aliquam conditionem tacite vel expresse apponat voluntati, quandoquidem iam praevidet conditionem illam quae ibi intervenire posset, futuram esse, nimirum, quod voluntas creata cooperetur. Et ob eamdem causam per hunc modum concursus non tollitur indifferentia libertatis, quia et illa voluntas Dei ponitur cum aliquo respectu ad futuram cooperationem voluntatis, et Deus paratus esset ad dandum alium concursum, si voluntas aliud esset operatura.

 

Obiectionibus satisfit

 

29. Ad primum respondetur aliud esse actum liberum fieri sine absoluta Dei voluntate qua velit ut talis actus sit, aliud vero quod Deus non concurrat ad talem actum ex illa absoluta voluntate. Ex nostra ergo sententia solum sequitur hoc posterius, quod nos admittimus tamquam verissimum, quia ut Deus concurrat, sufficit voluntas concurrendi, quae, quantum ad id quod se tenet ex parte Dei, est absoluta et efficax, quia ex vi illius Deus applicat suam potentiam ad concurrendum, et reipsa in tempore concurrit iuxta propositum eiusdem voluntatis. Tamen, quia in obiecto illius voluntatis, ut ex ipso verbo concurrendi constat, comprehenditur concomitantia vel cooperatio alterius, ideo ex parte alterius subintelligitur conditio sine qua illa Dei voluntas non habebit effectum ad extra, et ideo ex hac parte dici potest conditionata. Cum enim actio transiens qua Deus concurrit cum voluntate creata pendeat tum a voluntate divina, tum a creata, ut Deus ad illam concurrit non est necesse ut absolute velit illam actionem quatenus est ab utroque principio, sed solum quatenus est ab ipso, sinendo aut concedendo alteri voluntati ut etiam ipsa influat, et consequenter subintelligendo conditionem cooperationis alterius voluntatis. Sic enim se gerit Deus circa malas voluntates. Propter quod dixit Augustinus, V de Civit., c. 8, 9, et saepe alias, a Deo esse omnes potestates, non tamen omnes voluntates. Et Concilium Tridentinum, sess. VI., can. 6, propter eamdem causam definit Deum operari hos actus permissive solum. Atque hinc aperte colligimus, ex vi generalis concursus et subordinationis necessariae inter causam primam et secundam, dictam voluntatem concurrendi ex parte Dei sufficere, quidquid sit an circa actus bonos ob speciales rationes habeat Deus aliam modum absolutae voluntatis.

 

30. Unde altera propositio, scilicet, actum liberum fieri sine absoluta Dei voluntate, non sequitur ex nostra sententia, quia, quamvis illa voluntas non sit necessaria ad concursum, potest Deus alia ratione illam habere. Et in bonis quidem actibus habet illam Deus, sive illa sit praecedens scientiam per modum praefinitionis, sive subsequens per modum approbationis, hoc enim ad praesens nihil spectat. Circa malos autem actus non habet Deus illam voluntatem absolutam, quia Deus non vult simpliciter et absolute haec mala fieri, neque in eis quae futura praevidet complacet simpliciter, repugnat enim bonitati eius; quamvis etiam non velit absolute hos actus non fieri, sed velit eos permittere, ut recte dixit D. Thom., I, q. 19, a. 9, ad 3. Et postquam praevidet esse futura, complacet in eis quatenus ab ipso sunt, quod solum est complacere de concursu quem ad ea praebet.

 

31. Ad secundum respondetur negando sequelam, quia Deus ex certa scientia et voluntate sua concurrit cum voluntate creata ad quemlibet actum eius; et ideo non casu aut contingenter cum voluntate creata concurrit, sed ex sapientissima providentia. Et quamvis non semper absoluta voluntate praedefiniat quid voluntas creata operatura sit, non tamen propterea tendit in incertum, quia vel praefinit vel saltem permittit quidquid talis causa secunda actura est, et videt etiam clarissime et certissime quid sit actura; et ad illud sua voluntate concurrit.

 

32. Unde etiam solvitur tertium inconveniens negando sequelam. Non enim confuse, sed distincte et in particulari applicat Deus voluntarie concursum suum ad hunc vel illum actum; semper tamen subintellecta conditione liberae cooperationis ipsius voluntatis creatae. Haec enim conditio non minus habet locum in voluntate concurrendi distincte et in particulari ad talem vel talem actum quam in confusa voluntate concurrendi, quam necesse non est Deo tribuere nisi quatenus in voluntate concurrendi in particulari ad hunc vel illum actum includitur.

 

33. Quare minime etiam sequitur quod quarto loco inferebatur de imperfectione aut confusione (ut sic dicam) divinae providentiae; de omnibus enim in particulari providet Deus, sed non de omnibus eodem modo. Unde de actibus bonis qui futuri sunt simpliciter et absolute disponit ut sint; de malis autem, quamvis etiam in particulari disponat, non tamen simpliciter et absolute ut sint, sed ut esse permittantur; et de illis quatenus iam futuri praevidentur, disponit Deus quomodo vel curentur vel puniantur. Sic ergo habet Deus de omnibus et singulis in particulari perfectam providentiam, unicuique tamen accommodatam. Atque ob hanc causam auctores quidam graves antiqui, praesertim graeci, negant hos actus malos esse ex providentia, quia per illam vocem peculiariter intelligunt illam absolutam dispositionem qua Deus non solum permittit, sed absolute vult ut aliquid sit; vel, ut illa particula ex providentia satis indicat, solum intendunt radicem et originem horum actuum malorum non esse ex divina providentia, neque esse tribuendos tales actus ut propriae causae. Verum est interdum extendere illum loquendi modum ad actus bonos, sed tunc strictius utuntur ea voce pro efficaci praedeterminatione Dei necessitatem inferente voluntati creatae, ut exposuit D. Thomas, I, q. 23, a. 1, ad 1.

 

34. Ad quintum de determinatione voluntatis creatae, iam in superioribus dictum est quo modo haec determinatio possit aliquo modo tribui causae secundae; idem enim modus proportionaliter habet locum in causa libera. Et maiori quadam ac peculiari ratione dicitur illa se determinare ad suam actionem. Non quia se determinet sine concursu Dei (illius enim determinatio non est aliud quam eius volitio, quam constat fieri non posse sine concursu Dei), sed quia voluntas et potentia Dei, ut sic applicata ad concurrendum, est quasi indifferens et expectans ut, iuxta usum liberum voluntatis, ita cooperetur; quod non est ex imperfectione, sed ex sapientissima providentia Dei sese accommodantis causae secundae. Unde, licet simpliciter concursus Dei sit prior natura, modo superius explicato, tamen, secundum quid et in suo genere, potest haec determinatio peculiari modo attribui causae secundae. Loquimur autem generatim ex vi concursus, nam aliis modis vel per alia auxilia, saepe est Deus principalis causa omnis bonae determinationis voluntatis, et praesertim in iis quae per gratiam fiunt, de quo alias.

 

35. Ad sextum, concedimus determinationem actus vel effectus, quoad individuum praesertim, oriri ex determinatione divini concursus. Neque hoc repugnat cum iis quae dicta sunt de concursu ad actus liberos; nam illamet determinatio concursus ad singularem et individuum actum potest esse ex voluntate non omnino absoluta ex omni parte, sed includente conditionem ex parte cooperationis liberae humani arbitrii. Rursus ille concursus offerri potest non solum ad unum individuum actum unius speciei, sed etiam ad plures diversarum specierum, ut ad hunc actum amoris et ad hunc actum odii; atque ita in singulis speciebus determinatur voluntas ad talem actum in individuo, et nihilominus manet indifferens, vel ad utendum concursu aut non utendum, vel ad utendum illo in hac vel illa specie.

 

36. Ad septimum, concedimus priorem illationis partem, nempe post oblatum sufficienter concursum ex parte Dei, posse voluntatem non operari, etiam in sensu composito. Neque hoc est maius inconveniens quam quod, posita Dei permissione, adhuc voluntas possit non peccare; quod verum et necessarium est, quia permissio respicit potentiam causae ad utrumque oppositorum se habentem, ut dixit D. Thom., In I, dist. 47, q. 1, a. 2. Denique, sicut, positis omnibus praerequisitis, potest voluntas operari et non operari, ita etiam, sufficienter oblato ac praeparato Dei concursu, potest non operari cum illo, quia illud est unum ex praerequisitis. Dico autem oblato concursu transeunte, non autem in re posito, quia tunc iam impossibile est in sensu composito quin operetur voluntas, quia talis concursus non distinguitur in re ab actione eius. Quo sensu dixit D. Thomas, I-II, q. 10, a. 4, ad 3, si Deus movet voluntatem, impossibile esse quin voluntas moveatur. Hic enim concursus non est ex praerequisitis ad actionem, sed intrinsece inclusus in ipsa actione.

 

37. Unde ad alteram partem illationis negatur sequela, nam in eum hominem qui actu operatur Deus etiam actu influit, non vero in eum qui non operatur. Et ita non aeque se habet Deus ad utrumque quoad actionem externam respectu ipsius Dei. Si autem esset sermo de sola voluntate Dei ad intra, qua offert concursum, fieri potest ut illa ex parte sua sit aequalis, et quod in una habeat effectum et non in alio, ex libertate eorum, quod nullum est inconveniens, quia in ipsa voluntate Dei inclusa fuit illa conditio, ut explicatum est. An vero in alia voluntate electiva aut praefinitiva, vel in aliquo auxilio ab ea manante, sit semper inaequalitas, non est nostrum disputare.

 

38. Ad octavum respondetur praescientiam conditionatam quae in eo supponitur, quamque nos libenter admittimus, non impedire modum concurrendi a nobis explicatum aut alteri locum dare. Nam, cum Deus praescit quid voluntas creata factura sit si cum talibus circumstantiis applicetur, inter alias conditiones ponenda haec est, scilicet, si Deus offerat sufficientem concursum, quia sine eo nihil potest operari. Hic autem sufficiens concursus, ut in hac conditionali inclusus, talis esse debet ut sit indifferens tum ad exercitium, tum ad speciem actus; et ideo non debet esse absolute definitus ad unum tantum actum et exercitium eius. Quamvis ergo Deus praevideat quid voluntas operatura sit hic et nunc si ipse praebeat concursum, necesse est ut eo modo praebeat quem natura ipsius voluntatis postulat, quique in praedicta hypothesi intelligebatur inclusus. Quia si Deus mutaret modum concursus, iam non eodem modo sequerentur effectus. Igitur voluntas illa qua Deus offert concursum ex se manet semper conditionata in virtute, quamvis ex praescientia aequivaleat absolutae, quia praevidet Deus habituram effectum concurrente simul altera voluntate.

 

39. Et eadem ratione, non obstante illa praescientia, Deus, quantum est ex se, offert concursum ad alios actus, quamvis illos non sit effectus voluntas creata, ut simpliciter possit illos efficere, nec per Deum stet quominus illos efficiat. Sicut etiam Deus vult dare auxilia sufficientia iis quos praescit non bene usuros talibus auxiliis, ut simpliciter possint ita operari; quia alias non posset eis de facto imputari quod non operarentur, si ob solam dictam praescientiam talibus auxiliis privarentur. Immo hoc ipsum supponitur in illo argumento, cum in eo dicitur Deum esse paratum ad concurrendum ad alios actus si voluntas creata eos esset factura, nam Deus non est sic paratus nisi per suam voluntatem et liberam determinationem, non quam in eo eventu esset habiturus, quis enim de illa iudicare potest?, sed quam nunc iam habet. Offert ergo Deus causis liberis suum concursum sufficientem non solum ad eos actus quos faciunt seu facturae sunt, sed etiam ad eos quos facere possent si vellent.

 

SECTIO V

 

UTRUM CAUSAE SECUNDAE PENDEANT ESSENTIALITER IN OPERARI A SOLA CAUSA PRIMA, AUT ETIAM AB ALIIS

 

1. Ultimo loco videndum superest in hac disputatione, an sit proprium primae causae concurrere dicto modo cum causis secundis ad operationes earum, et quod ab illa caeterae dependeant, an vero inter causas creatas sit etiam haec dependentia et hic concurrendi modus. Ubi etiam occurrit occasio declarandi communem distinctionem causarum efficientium in eas quae sunt per se et essentialiter subordinatae, et quae sunt tantum per accidens.

 

Ratio dubitandi

 

2. Nam ex hac divisione sumitur prima ratio dubitandi in proposita quaestione, quia non solum causae secundae respectu primae sunt essentialiter subordinatae, sed etiam inter ipsas causas secundas causae particulares sunt subordinatae universalibus; sed haec subordinatio essentialis consistit in praedicta dependentia operationis unius ab influxu alterius; ergo ille modus dependentiae non est tantum respectu primae causae. Maior videtur sumi ex Aristotele, II Metaph., ubi, probans non esse processum in infinitum in causis efficientibus per se ordinatis, supponit non tantum inter duas, scilicet primam et secundam, sed inter plures esse aliquam subordinationem. Atque hinc II Phys., text.26, ait: Sol et homo generant hominem. Et II de Generat., text. 55, hac ratione vocat solem procreandarum rerum auctorem; et sect. XXVI Problemat., q. 35, eum vocat auctorem et parentem motuum. Et sect. XI, q. 5, ait solem esse qui omnia movet. Ac denique II de Generat., text. 56, et XII Metaph., text. 34, motum caelorum dicit esse causam omnium generationum et corruptionum; et I Meteor., c. 9, hoc peculiariter attribuit motui solis. Similiter D. Thom., III cont. Gent., c. 67, ait corpora inferiora agere in virtute corporum caelestium. Et lib. IV, c, ult., ait generationem et corruptionem inferiorum corporum ex motu caeli causari. Denique omnes philosophi ita videntur sentire de caelorum causalitate, et ideo eos appellant causas universales respectu inferiorum omnium.

 

Varii quaestionis sensus

 

3. Ut quaestionem hanc ad certa capita reducamus, advertendum est posse fieri comparationem, aut inter causas suppositaliter distinctas, quae vocantur causae ut quod, vel inter virtutes eiusdem causae seu eiusdem suppositi. Quaestio ergo haec praecipue tractatur in priori sensu, et ideo de illo primum dicemus; aliquid vero addemus de posteriori, ut plena habeatur resolutio. Deinde est observandum aliud esse loqui de causis partialiter concurrentibus ad eamdem actionem in eodem ordine, aliud vero de causis essentialiter subordinatis, cum intrinseca dependentia unius ab alia in operando. Priori modo certum est saepe concurrere plures causas creatas ad eamdem actionem vel effectum; quod potest aliquando esse per accidens ex fortuito concursu causarum alioqui per se sufficientium; aliquando vero potest esse per se et ex institutione naturae. Et hoc modo saepe concurrunt plura astra ad unum effectum, quia singula per se non sufficerent. De hoc igitur modo partialis concursus nulla est difficultas, immo fortasse caelorum concursus magna ex parte ita intelligendus est, ut inferius dicam.

 

4. In priori ergo sensu tractatur praesens quaestio. In qua tota difficultas est de dependentia inferiorum corporum a corporibus caelestibus. Nam de substantiis immaterialibus est res certa non pendere per se in operando ab aliquo agente creato; quia ab illo non pendent in esse neque in facultate seu virtute operandi; ergo neque subordinantur in agendo. Rursus, de ipsis corporibus caelestibus eadem ratione certum est non pendere per se in actionibus suis ab aliis agentibus creatis, quia ab illis non pendent in esse; operatio autem sequitur esse et imitatur illud. Item, quia caeli non pendent per se in actionibus suis ab intelligentiis creatis, quia neque ab illis pendent in esse aut in virtutibus suis, neque illae possunt per se efficere in corpora aliquid praeter motum localem. Dices: saltem mediante motu potest actio caeli pendere ab intelligentia. Respondeo iuxta veriorem sententiam illum motum solum deservire ad actionem caeli per modum applicationis ad diversa corpora; illa autem dependentia non est per se, sed per accidens, ut constat. Quod si verum est caelum esse instrumentum intelligentiae moventis ad aliquas actiones, quoad illas erit dependentia essentialis; tamen revera nullae sunt huiusmodi actiones, ut supra tetigimus; quia neque in intelligentia est virtus principalis ad huiusmodi effectus corporales efficiendos, neque solus motus localis potest per se deservire ad communicandam hanc virtutem.

 

5. Et eadem fere ratione unum caelum non pendet ab alio per se in actione sua, quia neque esse [8] neque virtutem agendi habet unum ab alio. Dices: caeli non agunt nisi per astra; haec vero non agunt nisi per lumen, quod non habent nisi a sole; ergo omnia pendent a sole in virtute agendi, et consequenter in actione. Respondetur primo negando minorem, sed unumquodque astrum habet propriam virtutem innatam et connaturalem per quam influit; nam, sicut habent formas proprias specie diversas, ita ad illas consequenter propriae virtutes et facultates specie diversae. Neque est verisimile, aut omnia astra habere virtutem agendi per accidens extrinsecum et accidentario illis advenientem, aut eamdem luminis qualitatem, ex eo solum quod in diversis subiectis recipiatur, habere tam varios et diversos effectus quam habent astra diversa; sed de hoc alias. Et praeterea, quidquid de hoc sit, non pendebit a sole actio lunae, verbi gratia, illuminatae, nisi prout pendet ab igne actio aquae calefactae, quae non est dependentia immediate ex subordinatione essentiali, sed dependentia tantum remota, qualis est in omni effectu respectu causae remotae quae dedit virtutem operandi causae proximae.

 

6. Praeterea, nulla relinquitur quaestio de dependentia inferiorum agentium corporalium ab intelligentiis, quia ex dictis a fortiori constat per se ab illis non pendere, sed ad summum per accidens, ut ab applicantibus activa passivis, et hoc etiam modo non semper neque regulariter, nisi quantum ad motum caeli. Denique, de corporibus inferioribus inter se, etiam est res clara non habere praedictam dependentiam in operando, quia nullum eorum comparatur ad aliud ut causa universalis ad particularem, aut habet rationem ullam talis dependentiae.

 

Diversae opiniones circa quaestionis difficultatem

7. Tota ergo quaestio reducitur ad subordinationem inferiorum corporum respectu caelestium. Sunt enim qui opinentur intervenire huiusmodi essentialem dependentiam inter haec agentia, ita ut caelum actu influat
in omnes actiones inferiorum corporum. Ita opinantur Iavellus, XII Metaph., q. 13; et Soto, II Phys., q. 4, concl. 1, et In IV, dist. 48, q. 2, a. 2, ubi ex hoc principio ait, cessante motu caeli, subito cessaturam om
nem actionem inferiorum agentium naturalium, omniaque viventia illico animas expiratura, eo quod non possint sine aliquo motu vivere. Significat etiam Ferrar., IV cont. Gent., c. 97, § Advertendum tertio; ait enim in generatione hominis creationem animae esse a Deo, dispositiones vero corporis esse a generante et a motu caeli per se et immediate.

 

8. Iavellus ad hoc probandum hanc adducit rationem (alii enim auctores nullam afferunt): Omnis actio generabilium corporum necessario reducitur ad aliquam causam ingenerabilem; sed haec non est nisi corpus caeleste; ergo. Maior patet, quia, sicut necesse est omnem motum reduci ad aliquod principium immobile, ita omnem generationem ad aliquod principium ingenerabile. Minor vero probatur quia illud agens ingenerabile non est intelligentia creata, quia illa non potest immediate transmutare materiam ad formam. Neque etiam est ipsum principum, quia illud non agit per seipsum immediate in haec inferiora, sed per causae medias; hic autem agimus de causa immediate concurrente ad omnes actiones inferiorum generantium; ergo est caelum. Et confirmatur ex Arist., VIII Phys., text. 1, dicente quod motus primus est vita, id est, fons et principium universale rerum in natura existentium, et ita comparatur ad universum sicut motus cordis ad animal, quo cessante cessat omnis actio. Unde Comment., I de Caelo, com. 63, ait principium vitae, quod est in orbe, esse causam omnis vitae; idemque fere habet XII Metaph., com. 18. Confirmatur secundo, quia alias tollitur ordo essentialis inter partes universi, quod est contra debitam eius constitutionem, ut ex Aristotele sumitur, XII Metaph., text. ult.

 

9. Contraria sententia sumitur ex Scoto, In II, dist. 14, q. 3, in fine; et ex Richardo ibi, a. 2, q. 6; et Durando, ibidem, 2 part.. distinctionis, q. 3; Henric., Quodl. XI, q. 15, et Quodl. XIV, q. 1. Quamvis enim in hoc posteriori loco videatur ex parte repugnare, tamen, si recte intelligatur, non repugnat, ut videbimus. Et haec sententia mihi videtur verissima; eget vero nonnulla explicatione.

 

Integra quaestionis resolutio

 

10. Prima assertio.— Dico ergo primo: nulla causa secunda per se et intrinsece pendet in agendo ab alio agente creato, sed solum a causa prima, nimirum, ut ab agente universali, immediate in suo ordine influente in actionem inferioris causae. Explicatur prius conclusio; agimus enim de causa secunda habente in ratione causae proximae sufficientem virtutem ad aliquam actionem vel effectum. Hoc enim ante omnia supponendum est ut intelligatur subordinatio essentialis; nam si particularis causa sit in suo ordine insufficiens, et quoad id quod deest iuvetur ab alia superiori, non erit propterea essentialis subordinatio in agendo, sed erit concursus causarum partialium. Hoc ergo supposito, probatur primo conclusio, quia causa secunda non pendet in suo esse ab alia causa creata; supra enim probavimus elementa et mixta non pendere in conservari a caelo. Et eadem ratione non pendent ab illo virtutes intrinsecae et connaturales his rebus; ergo pari ratione neque actiones earum pendent ex intrinseca sua ratione a caelo, et consequenter neque ab alia causa creata; nam caeteras iam exclusimus. Patet ultima consequentia, quia operatio est proportionata ipsi esse.

 

11. Dices: interdum forma pendet in conservari ab agente, ut lumen a sole; ergo tunc saltem dependebit etiam in actione sua ab immediato influxu solis. Respondetur, etiam si concedatur totum, nihil referre, quia non est inconveniens ut aliqua qualitas pendeat a suo agente dicto modo in operari. Secundo vero dicitur ex vi antecedentis non sequi consequens; nam species visibiles pendent in conservari ab obiecto, et tamen non habent novam dependentiam immediatam in operando. Ex negatione igitur dependentiae in esse credimus optime inferri independentiam in operari; non vero e contrario, ex quacumque dependentia in esse inferri novam et immediatam dependentiam in operari. Quia haec saepe non est possibilis respectu agentis creati; respectu vero agentis increati est optima illa consequentia, propter dependentiam essentialem omnis entitatis participatae a primo ente.

 

12. Secunda ratio, similis praecedenti, est quia effectus horum agentium naturalium non pendent per se et essentialiter in esse a caelo, ut supra etiam probatum est, quia quoad hoc eadem est ratio de causis univocis et effectibus earum; ergo neque actio talium causarum per se et intrinsece pendet a caelo. Patet consequentia, quia tale est fieri quale est esse. Et utraque ratio sumit fundamentum ex eo quod sect. 1 dictum est, dependentiam causae secundae a prima in sua operatione fundari in eo quod tam causa secunda quam actio et effectus eius sunt entia per participationem, et ideo per se et immediate pendent ab ente per essentiam. Haec autem ratio non habet locum respectu alterius causae creatae, et seclusa illa, nulla relinquitur sufficiens ad illud genus dependentiae introducendum; non est autem exigenda multitudo causarum ad aliquem effectum sine ratione et necessitate. Unde ad hoc etiam valere possunt rationes quibus Durandus, supra citatus, conabatur tollere hanc dependentiam a prima causa.

 

13. Tertia ratio esse potest quia, si caelum influit per se et ut causa universalis in actiones omnium inferiorum, vel intelligitur id facere immediate immediatione suppositi, vel tantum virtutis; non priori modo, quia, ut supponimus, nulla causa agit immediate immediatione suppositi in rem loco distantem; caelum autem longe distat ab inferioribus agentibus et actionibus eorum. Si autem agit posteriori modo, necesse est ut id faciat per virtutem diffusam; nam virtus caelo ipsi inhaerens etiam longe distat ab inferioribus causis et effectibus earum, unde non potest intelligi immediate influere, nisi quatenus aliquam sui participationem per intermedia corpora diffundit usque ad causam particularem proxime agentem, et a virtute, quatenus illuc attingit, immediate manabit actio. At vero influxus huius virtutis non potest universe et generaliter affirmari cum fundamento; quis enim credat indigere ignem virtute superaddita a caelo ut calefaciat vel illuminet? Et sicubi intervenit, non spectat ad dependentiam causae particularis ab universali, sed ad supplendam insufficientiam causae particularis, ut statim declarabo.

 

14. Et ratio est clara, quia post impressam illam virtutem a caelo in corpus vel agens inferius, illud compositum ex virtute innata et virtute infusa a caelo est proxima causa sufficiens ad talem actionem, in qua iam non pendet per se a caelo, sed tantum remote, quatenus ab illo accepit virtutem agendi, sicut aqua calefacta pendet in calefaciendo ab igne. Signum ergo est illam non esse dependentiam per se in agendo unius causae ab alia. Ac deinde est etiam signum quod, si causa particularis in suo ordine habeat completam et sufficientem virtutem, non indigebit (per se loquendo) alia virtute influxa a caelo; est enim superflua illa multiplicatio virtutum. Et hoc est quod in hac assertione directe intendimus.

 

15. Secunda assertio.— Dico secundo: saepe contingit virtutem alicuius causae secundae inferioris esse per se mutilam et imperfectam in suo ordine et insufficientem ad effectum, et ea ratione indigere auxilio alterius causae creatae quae compleat vel suppleat virtutem agendi. Atque hoc modo indigent influxu caelorum inferiora corpora ad plures actiones suas, praesertim ad generationes mixtorum, et maxime viventium. Hanc conclusionem probant argumenta prioris sententiae; non enim potest negari quin sit aliquis ordo per se inter causas sublunares et caelestes; seclusa autem priori dependentia intrinseca et essentiali, non potest intelligi alius modus subordinationis per se inter huiusmodi causas. Potest etiam facile inductione declarari; nam elementa per se sola et per suam mutuam actionem et reactionem non possunt sufficere ad substantialem mixtionem, ita ut ex eis et ab eis verum substantiale mixtum generetur, tum quia neque in aliquo illorum neque in omnibus simul est forma mixti formaliter aut eminenter, tum etiam quia, cum elementa sint materia transiens respectu mixtorum, non potest in solis illis esse tota vis activa et materialis generationis mixti. Necessaria est ergo virtus caelestis quae iuvet ad mixtionem perficiendam. Rursus mixta inanimata, generatim loquendo, valde debilia sunt ad generandum sibi similia, ut experientia constat. Et ratio esse videtur quia et parum activa sunt, eo quod habeant primas qualita tes refractas et remissas, et a circumstantibus corporibus et a contrariis qualitatibus patientium corporum in sua actione valde impediuntur. Ob hanc ergo causam necessaria etiam fuit virtus caelestis, quae vel haec agentia iuvaret, vel certe harum rerum generationem omnino efficeret, ut in auri et metallorum efficientia contingere videtur.

 

16. Rursus de rebus vegetabilibus perspicuum est, quantum ad sui generationem vel incrementum a caelis pendeant, quod non aliter fit nisi quia per influentiam caelestem aut in se recipiunt qualitates suis qualitatibus consimiles in virtute agendi, aut recipiunt incrementum vel intensionem suarum qualitatum, aut quia materia ex qua haec viventia generantur aut aluntur, per virtutem caelestem disponitur ut facilius possit eorum actione commutari. Rursus hoc etiam modo generationes animalium multum pendent ex influentia caelesti, sicque optime intelligitur quomodo sol et homo generent hominem, quia, nimirurn, humanum semen imperfectam vim habet nisi calore solis foveatur et iuvetur ad eam actionem perficiendam. Et hoc modo ait Henricus supra, necessariam esse virtutem caelestem influxam his seminibus qua determinentur ad suas varias actiones; nam cum semen in corporis organizatione tam variam et multiplicem habeat actionem, non videtur ad id sufficere virtus particularis et intrinsece, et ideo necessaria censetur virtus caelestis. Quod est probabile, quamvis non minus obscurum sit quo modo virtus influxa a caelo, si in se simplex sit et naturaliter agens, ad illam varietatem sufficiat. Quidquid vero de hoc sit (quod superius est tactum), constat necessitatem huius influxus caelestis semper provenire ex insufficientia virtutis particularis, vel ad vincendam resistentiam materiae, vel ad se tuendum a contrariis, vel ad complendam totam dispositionem prout est necessarium ad generationem perficiendam.

 

17. Et confirmatur a contrario, nam ubi virtus agentis particularis invenitur sufficiens ad suam actionem, vel minor vel nulla influentia caelestis est ad illam necessaria, quantum ex ratione aut experientia potest colligi. Inde enim est quod ignis eodem modo generet ignem ex materia eadem, seu caeteris paribus, in quocumque aspectu seu dispositione caelestium astrorum. Et eodem modo color efficit species visibiles, et visus elicit actum visionis, et idem est de aliis actionibus vitalibus, dummodo organorum dispositio eadem conservetur et caetera paria sint. Et hoc modo dixit D. Thomas, Opusc. 10, a. 8, si corpus hominis vivum et cum eadem dispositione membrorum conservetur cessante motu caeli, posse hominem eodem modo movere manum aut linguam; et q. 5 de Potent., a. 10, ad 8, dicit in eo casu duraturum motum cordis in homine.

 

Quomodo inter causas creatas aliquae universales dicantur

 

18. Ex his ergo constat quo sensu admitti possint aliquae causae universales praeter primam, et aliqua subordinatio per se inter aliquas causas secundas inter se, et quid in hoc sit proprium causae primae, quaeve sit differentia inter ipsam et alias. Est enim ei proprium ut omnis operatio ab ipsa pendeat per se immediate et essentialiter, ita ut quantacumque sit virtus inferior, sine illo influxu agere non possit, neque etiam possit ab alio agente suppleri, nec per virtutem aliquam creatam etiam a Deo ipso iz`tditam. Hoc autem modo non pendet operatio unius creaturae ab alia, ut declaratum est, ideoque proprium est solius Dei esse hoc modo causam universalem omnium actionum. Tamen, quia res naturales et generabiles ac corruptibiles imperfectas habent virtutes ad agendum, et multa habent contraria, a quibus impediri possunt ne suas actiones vel generationes efficiant, quarum continua successio necessaria est ad universi conservationem, ideo providit auctor naturae superiori quaedam corpora quae varias haberent virtutes agendi et per motum continuum variis modis applicarentur, ut ita possent variis etiam modis iuvare inferiora agentia ad eorum generationes vel corruptiones. Ideoque merito illa superiora corpora dicuntur causae universales, quia ad effectus omnium causarum inferiorum aliquo modo operantur. Quo modo ait Dion., 4 c. de Divinis nominibus: Solis radius ad generationem sensibilium corporum confert et ad vitam ipsam, movet et nutrit, et auget, et per fieit.

 

19. Qualis subordinatio in agentibus inferioribus ad superiora.— Et simili modo intelliguntur causae naturales per se subordinatae caelestibus iuxta ordinem ab auctore naturae institutum. Non quia vel virtutes vel effectus inferiorum corporum per se et intrinsece dicant habitudinem vel dependentiam a corporibus caelestibus, sed quia de facto, iuxta ordinem universi, sub illis ita instituta sunt ut ab eisdem iuventur et foveantur in suis actionibus et virtutibus. Si autem Deus alium ordinem instituisset, vel per seipsum vel per alia corpora iuvando aut supplendo defectus inferiorum agentium, aeque bene ac connaturaliter secundum proprias et particulares naturas haec agentia suas actiones perficerent. Et eadem ratione, si interdum contingat de facto, vel causam particularem inferiorem sufficienter iuvari ab alia causa inferiori, vel per se esse sufficientem ad suam actionem, illam poterit exercere absque coacursu caeli. Et similiter., quamvis virtus inferioris causae sit insufficiens ad perficiendam totam generationem, desitque omnino caeleste auxilium, immo potius ei resistat, eaque ratione non possit generationem perficere, nihilominus efficit aliquam alterationem vel dispositionem remotam, ad quam talis virtus per se sufficit.

 

Solvuntur rationes oppositae

 

20. Ratio igitur dubitandi in principio posita ex praedictis soluta manet; nam omnia dicta Aristotelis et aliorum philosophorum de influxu caelorum et de dependentia inferiorum agentium ab illis, sufficienter intelliguntur iuxta modum subordinationis et dependentiae a nobis explicatum. Ad rationem autem Iavelli respondetur actionem agentis generabilis et corruptibilis per se et intrinsece non necessario pendere ab alio agente incorruptibili praeter primam causam; quod si aliquando pendet, solum est quando virtus talis agentis est per se insufficiens et iuvatur ex consortio superioris corporis incorruptibilis. Probatio autem quam adducit Iavellus ex immediatione actionis, improbabilis est, et potius suadet oppositum; nam immediatius agit prima causa in actionibus omnium corporum corruptibilium quam caelum. Aliae vero confirmationes solutae sunt ex dictis de subordinatione per se, ac de modo quo caelum influit cum inferioribus causis. Quod vero ibi tangitur de cessatione omnium inferiorum actionum cessante motu caeli, in eo sensu improbabile est, scilicet, de momentanea cessatione propter dependentiam essentialem; nam motus caeli non est per se causa, sed solum applicatio ad agendum. Solum ergo dici posset quod ex eo tempore vel momento cessarent omnia, quia ex tunc inciperent corrumpi et deficere; de quo alias. Videatur D. Thomas, qui id insinuat dicto Opusc. 10, a. 23, in fine; et latius id tradit Sonc., XII Metaph., q. 13, cum aliis supra citatis.

 

21. Eiusdem suppositi facultates qualiter inter se ordinari contingat.— Ultimo ex his facile resolvi potest aliud punctum supra tantum de virtutibus subordinatis eiusdem suppositi; in illis enim contingit esse dependentiam essentialem in agendo inter plures virtutes, quia multo magis sunt inter se connexae quam supposita diversa. Semper tamen in huiusmodi subordinatione, si sit per se ac physica et in genere causae efficientis, inferior virtus comparatur ut instrumentalis ad superiorem cui subordinatur. Et hoc modo facultates animae pendent essentialiter ab anima in operationibus vitae, et species intentionalis a potentia in qua ut in subiecto existit. Et ad idem reducitur dependentia quam in agendo habet habitus a potentia quam afficit. Dixi autem si sit per se, etc., quia intellectus aliquo modo subordinatur voluntati in aliquibus actionibus suis, non tamen ut per se ac principaliter cooperanti, sed ut applicanti tantum et moventi ad agendum. Et e contrario voluntas subordinatur intellectui, non tamen ut coefficienti, sed ut applicanti finalem causam. Ubicumque igitur est subordinatio per se, intervenit aliqua ratio instrumenti coniuncti et principalis agentis; sub qua ratione tale instrumentum per se solum est insufficiens principium talis actionis et effectus.



                [1] proximae alit. primae (?).

                [2] essendo alit. agendo.

                [3] formalem alit. efficientem.

                [4] ...hanc posteriorem... declaratos alit....iuxta hac posteriorem sententiam habere locum duos sensus supra declaratos.

                [5] non add. illum.

                [6] non est intelligibile alit. quod est intelligibile (?)

                [7] solum alit. bonum (?).

                [8] neque esse alit. om.