Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Abril de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XXI
DE PRIMA CAUSA EFFICIENTI ET ALTERA EIUS
ACTIONE, QUAE EST CONSERVATIO

 

Explicata prima emanatione omnium rerum a prima causa, dicendum sequitur de dependentia quasi continua seu perpetua quam in suo esse et operatione habent ab eadem prima causa, seu e converso, de influxu vel gubernatione quam eadem prima causa habet circa suos effectus, quos creavit, ut subsistere possint et operari; ad haec enim duo capita, conservationis et cooperationis seu concursus, tota divina gubernatio, quae effectus est divinae providentiae,revocatur. In hac ergo disputatione de priori capite, in sequenti de posteriori dicemus. Circa conservationem autem, duo praecipue videnda sunt, nimirum, quae sit necessitas eius, et quomodo a creatione seu oroductione distinguatur.

 

SECTIO PRIMA

 

AN POSSIT RATIONE NATURALI DEMONSTRARI ENTIA CREATA IN SUO ESSE SEMPER PENDERE AB ACTUALI INFLUXU PRIMAE CAUSAE

 

1. Rationes dubitandi.— Primum quidem videri potest non ita pendere, quia antequam res accipiat esse, mirum non est si ab alio pendeat in fieri; quia cum ex se non habeat esse, non potest illud habere donec ab alio recipiat, quod est rem fieri; at vero postquam res semel accepit esse, iam non est cur ab actuali influxu alterius continuo pendeat, quia hic actualis influxus est quasi continua quaedam seu potius repetita collatio ipsius esse; haec autem non solum non videtur necessaria, verum etiam superflua; nam quaelibet res retinebit esse semel sibi datum, etiamsi amplius non detur, dummodo non auferatur. Nulla enim res seipsam privat suo esse; ergo si semel detur, illud, quantum est ex se, perpetuo retinebit, etiamsi amplius actualiter non conferatur, dummodo positive seu per aliquam actionem contrarium non auferatur. Et confirmatur hoc maxime in entibus incorruptibilibus, quae sunt entia necessaria et de se, eisque per se convenit esse; ergo non indigent actuali conservatione ut sint, quia licet conservatio cesset, nulla causa, saltem extra Deum, potest exercere actionem circa illa qua ipsa privet suo esse; neque ipsa

seipsa privabunt, cum hoc propriae naturae repugnet. Atque eadem ratio procedit de entibus corruptibilibus, saltem quando a contrariis agentibus non corrumpuntur.

 

2. Secundo videri saltem potest non posse aliud probari ratione naturali, quia nec ex potentia Dei neque ex indigentia creaturae id satis ostendi potest. Prior pars probatur, nam potius videtur pertinere ad potentiam Dei ut possit tales effectus facere qui, postquam facti sint, in suo esse permaneant, etiamsi agentis operatio cesset; sicut spectat ad industriam et potentiam humani artificis ut tam firmum faciat aedificium quod perpetuo permanere possit post finitam actionem artificis; non ergo repugnat hoc omnipotentiae Dei, neque ex illa potest oppositum colligi. Altera pars vero probata est ex priori argumento; indigentia enim creaturae in hoc solum videtur consistere ut non possit habere esse nisi ab alio datum; non vero in hoc ut non possit retinere illud nisi continuo detur. Et confirmatur, nam si quae esset universalis imperfectio creaturae, ob quam indigeret hac conservatione, maxime quia non participat esse a Deo cum aequalitate vel cum eadem perfectione qua est in Deo; at haec ratio nullius momenti est, tum quia etiamsi esse creaturae hoc modo esset independens, non propterea esset aequale, nam adhuc esset aliis infinitis titulis inferius; tum etiam quia neque e contrario sequitur, si esse effectus perfectione sit inferius esse causae, debere etiam esse actu pendens; nam in causis secundis oppositum accidere videmus; aurum enim fit a sole cum quodam esse minus perfecto, in quo tamen non pendet in conservari ab ipso sole. Et calor conservatur cessante actione ignis, etiamsi non perveniat ad perfectionem caloris ignis. Et domus ad extra est longe diversae et inferioris rationis ab idea domus quam artifex habet, et nihilominus permanet cessante influxu artificis: cur ergo non poterit idem dici de effectibus primae causae? aut quae singularis ratio in illis poterit assignari?

 

3. De hac quaestione inter theologos nulla est de hac re opinionum varietas. Quamvis qui negant Deum immediate operari in qualibet actione creaturae, cogentur sine dubio negare rem omnem creatam, seu omne ens per participationem, pendere immediate ab actuali influxu Dei, quia quod non pendet in fieri, neque in esse pendebit. Sed de falso illius opinionis fundamento disputatione sequenti dicendum est. Nunc ergo, licet potissimum agamus de effectibus qui a Deo immediate creantur et fiunt, tamen, ut universalis sit disputatio, quoniam est omnium ratio eadem, supponimus omnia a Deo immediate fieri, etiamsi non semper ab illo solo fiant. Rursus qui negant creationem rerum posse probari ratione naturali, multo magis negabunt posse probari necessitatem conservationis. Sed illud fundamentum iam est a nobis improbatum. Tamen, adhuc supposita demonstratione necessitatis creationis, non est facilis ad probandum necessitas conservationis.

 

Resolutio quaestionis

 

4. Dicendum tamen est omnia entia extra Deum pendere in suo esse ex divina conservatione. Haec assertio sub his terminis certissima est et de fide. Traditurque frequenter ab Ecclesiae Patribus, praesertim ab Augustino, lib. IV Genes. ad litter., c. 12, ubi tractans illa verba Genes., 2: Et requievit Deus die septimo ab universo opere quod patrarat, ait intelligenda esse de requie a novis operibus ex nihilo condendis, non vero a conditis gubernandis et conservandis. Alioqui (inquit) continuo dilaberentur. Creatoris namque potentia, et omnipotentis atque emnitenentis virtus, causa subsistendi est omni creaturae. Quae virtus ab eis quae creata sunt regendis si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret. Neque enim, sicut structuram aedium cum fabricaverit quis abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus eius, ita vel in ictu oculi mundus stare poterit, si Deus ei regimen sui subtraxerit. Quod tamen ratione non probat, sed Scripturae testimoniis confirmat, Actor. 17: In ipso vivimus, movemur et sumus; Sapient., 7: Omnibus mobilibus mobilior est sapientia; attingit autem ubique; et c. 8: Attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter; Ioan., 5: Pater meus usque modo operatur. Quae verba exponens, idem August., lib. V Genes., c. 20: Sic (inquit) credamus, vel, si possumus, etiam intelligamus usque nunc operari Deum, ut si conditis ab eo rebus operatio eius subtrahatur, intereant; et lib. IX, c. 15, idem repetit.

 

5. Eamdem veritatem docet Gregor. Nazianz., orat. II de Theolog., q. 36, ubi, solvens sextam obiectionem, exponit, supra citata verba Ioan., 5, dicta esse ratione gubernationis et conservationis rerum; et Damascenus, lib. I, e. 3, ipsa (inquit) rerum conditarum compages et conservatio atque gubernatio Deum esse qui universum hanc rerum molem coagmentavit eamque tueatur et conservet, eique perpetuo prospiciat, nos docet; et Gregor., XVI Moral., c. 18: Aliud (inquit) est esse, aliud principaliter esse, aliud mutabiliter, atque aliud immutabiliter esse. Sunt enim haec omnia, sed principaliter non sunt, quia in semetipsis minime subsistunt. Et nisi gubernantis manu teneantur, esse nequaquam possunt. Et infra: Cuncta quippe ex nihilo facta sunt, eorumque essentia rursus ad nihilum tenderet, nisi eam auctor omnium regiminis manu teneret. Et in hunc modum videntur intelligere illa verba Job, 23: Deus solus est, scilicet principaliter et absque dependentia ab alio. Quo sensu putat esse dictum Exodi, 3: Ego sum qui sum. Unde homil. 17 in Ezech.: Deus (inquit) incomprehensibiliter regit quae incomprehensibiliter creavit. Et infra: Ipse est interior et exterior, ipse inferior et superior, regendo superior, portando inferior, replendv interior, circumdando exterior; sic circumdat ut penetret; ita praesidet ut portet, sicque est intus ut portet, ita portat ut praesideat. In quibus verbis alludere videtur ad. illa Hebr., 1: Portans omnia verbo virtutae suae; nam illud portare idem videtur esse quod conservare. Quod apertius dicitur Sap., 11: Quomodo posset aliquid permanere nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur? Denique Anselm., Monolog., c. 12: Dubium (inquit) nonnisi irrationabili menti esse potest, quod cuncta quae facta sunt eodem ipso sustinente vigeat, et perseverant esse quamdiu sunt quo faciente de nihilo habent esse quod sunt. Et infra: Sicut nihil factum est nisi per creatricem praesentem essentiam, ita nihil vigeat, nisi per eius servatricem potentiam: quod prosequitur in c. 13, et tacite ita exponit id ad Rom., 11: ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia, et ad Colos., 1: Omnia in ipso constant. His enim et similibus Scripturae locutionibus rerum conservationem in Deo, id est, in divina virtute et efficacia niti significatur.

 

6. Ratione naturali demonstrari potest conclusio.— Ex his ergo satis constat veritatem hanc certam esse et infallibilem: addendum vero est posse sufficienti ratione probari,, vel etiam demonstrari; quod ex dictis Patribus Damascenus et Anselmus apertius docuerunt sentiuntque, qua ratione probatur Deum esse creatorem omnium, probari etiam esse conservatorem; quae tamen consecutio nec ex terminis videtur evidens nec omnino facilis. Eam vero tacite probat D. Thom., I, q. 8, a. 1, et latius q. 104, a. 1, ubi longum et valde metaphysicum habet discursum, qui plures patitur difficultates, quas ibi Caietanus diligenter tractat. Summa totius discursus est quia Deus est causa creaturarum non tantum quoad fieri, sed etiam quoad esse directe et per se primo; quando autem effectus pendet a causa sua quoad esse directe et per se primo, pendet non solum in fieri, sed etiam in conservari; ita ergo pendent omnes a Deo.

 

7. Ut vero sensus totius antecedentis intelligatur, obiici statim potest quia in maiori videtur peti principium et assumi quod probandum est; quid enim aliud esse potest pendere effectum in esse a causa nisi pendere in conservari? Idem ergo est dicere Deum esse causam fieri et esse quam dicere Deum esse causam in fieri et conservari; ergo sumitur quod probandum est. Alias vana est divisio causarum, quod quaedam sunt causae fieri suorum effectuum, quaedam vero sunt causae ipsius esse. Nulla enim est causa quae proprie per se ac directe faciat ipsum fieri, quae non sit per se et directe causa ipsius esse; nam ad illud per se terminatur ipsum fieri; immo non potest aliter ipsum esse primo causari nisi per fieri. Deus ergo, in primo instanti quo rem creat, est causa esse illius, quia est causa fieri eius; et similiter ignis, in instanti quo generat ignem causando generationem, dat esse igni genito, unde est causa esse illius. Ergo, ut distingui possit causa in fieri a causa ipsius esse, oportet per esse intelligere permanentiam in esse, et sub fieri comprehendi ipsum esse prout simul cum fieri existit; hoc autem modo esse causam ipsius esse seu permanentiae in esse est esse causam in conservari; sumitur ergo quod probandum est.

 

8. Respondetur distinctionem illam non esse eo sensu intelligendam, ut argumentum probat et ipse D. Thomas et Caietanus declarant, quamvis subobscure. Ita vero rem intelligendam puto, ut ille effectus dicatur esse a causa in fieri qui non postulat talem causam simpliciter et absolute ut sit, sed solum ut sit per talem actionem vel effectionem; ille autem dicatur esse a causa directe secundum esse qui, ut sit absolute et simpliciter, postulat talem causam. Ut, verbi gratia, Adam dicetur esse a Deo secundum fieri et esse, quia necessario postulat talem causam ut sit; Abel autem dicetur esse ab Adam secundum fieri, quia absolute non indiget illa causa ut sit, potuisset enim esse a solo Deo, sed solum ut tali modo fiat, scilicet, per generationem naturalem. Dices: eadem ratione dicetur Adam esse a Deo solum quoad fieri, quia potuisset esse ab alio parente per naturalem generationem. Respondetur negando sequelam, quia non potuisset esse ab alio, quin esset a Deo. Et hoc sensu recte ibi D. Thomas dicit nullum effectum qui ab agente recipit formam et esse secundum eamdem rationem qua est in causa, esse et dependere a tali causa secundum suum esse, sed tantum secundum fieri, quia alias ille effectus ratione suae formae essentialiter postularet talem causam; hoc autem esse non potest, quia alias cum forma agentis supponatur esse eiusdem speciei, eamdem causam essentialiter postularet; ergo peteret causari a se, quae est repugnantia. Recte ergo hinc concluditur solum illud agens quod est superioris rationis, quodque non communicat effectui formam seu naturam aut esse eiusdem rationis, sed quamdam inferiorem eius participationem, esse posse causam suorum effectuum, non solum quoad fieri, sed etiam quoad esse.

 

9. Iuxta hanc ergo interpretationem facilis est sensus maioris propositionis assumptae, et notissima est eius veritas, quia Deus ita est causa suorum effectuum ut ex intrinseca natura et intrinseca necessitate talem causam postulent ut sint, quia, ut supra dicebamus, ab illa essentialiter pendent. Et ratio a priori est quia sola prima causa est ipsum esse per essentiam; omne autem aliud esse est participatio illius esse, et ideo ex intrineca necessitate postulat influxum ipsius esse per essentiam ut sit. Quae ratio non solum videtur probare Deum esse causam suorum effectuum directe secundum esse eorum, sed etiam solum Deum esse hoc modo causam caeterorum entium, quia nullum ens ita fit ab alia causa creata ut absolute et simpliciter illa indigeat ut esse recipiat; nam posset esse ex influxu solius Dei sine alia causa, quamvis non e converso.

 

10. Et hoc quidem verum est, simpliciter loquendo et de absoluta necessitate; tamen, secundum quamdam participationem et iuxta quemdam naturae ordinem, dicuntur quaedam causae aequivocae causae per se effectuum directe secundum esse eorum, quia forma talis effectus secundum totam latitudinem suam pendet per se primo a tali causa, et ab ea potest secundum totam suam speciem fieri, et iuxta naturae ordinem ita fieri postulat. Et hoc modo sol est causa luminis, sub sole comprehendendo quidquid naturam eius participat quantum ad proprietatem lucis; sic enim dixit Aristoteles, II de Anima, ignem illuminare ut participat naturam caeli. Et e converso lumen ut sic postulat natura sua talem causam ut sit, iuxta naturalem causarum ordinem, quamvis absolute possit a Deo fieri. Deus ergo vel solus vel maxime est causa suorum effectuum, non solum quoad fieri, sed etiam quoad esse directe ac per se primo.

 

11. Rursus, hinc facile etiam constat sensus minoris propositionis assumptae, scilicet, causam effectus non tantum secundum fieri, sed etiam secundum esse, esse causam eius etiam quoad conservari; sensus enim est, quandocumque effectus ita procedit a causa ut simpliciter et absoluta necessitate illam postulet ut sit, non solum pendere ex actuali influxu eius ut primo recipiat esse, sed etiam ut in illo duret ac perseveret, quod est pendere in conservari. Huius autem propositionis ita declaratae duas probationes elicio ex D. Thoma supra: Prima est quia, quando aliquid est causa effectus in fieri, non potest manere ipsum fieri cessante actione talis causae; ergo quando aliquid est causa effectus directe ac per se primo secundum esse illius, non potest manere ipsum esse talis effectus cessante actione causae, quod est pendere in conservari ab illa. Quae consequentia solum nititur in quadam paritate et proportione, et ideo non est tam evidens. Posset enim quis dicere maiorem vel immediatiorem esse dependentiam ipsius fieri ab actione causae quam ipsius esse; quia semper esse pendet media actione, fieri autem immediate per seipsum, quia non distinguitur ab actione. Sed nihilominus consequentia est optima; parum enim refert quod dependentia sit aeque immediata in dicto sensu, id est, per aliam actionem, vel per seipsam, dummodo sit aeque essentialis. Tam essentialiter autem pendet esse participatum ab esse per essentiam quam pendet quodlibet fieri a suo agente, ideoque manere non potest sine actuali dependentia seu actione.

 

12. Et confirmatur ac declaratur; nam si tale esse, ratione sui solius, postulat influxum primi agentis ut sit aliquando in rerum natura, ergo quandocumque est, eumdem influxum postulat, quia semper est idem, et quod per se primo ei convenit, semper convenit. Tandem confirmo; vel permanentia in esse est aliquid supra ipsum esse, ut quidam volunt, vel nihil est praeter ipsum esse eodem modo se habens. Primum, licet falsum sit, tamen ex eo necessario sequitur illam permanentiam debere esse a Deo, quia nihil, quoque modo sit, potest esse sine illo. At vero, si secundum, quod verum est, supponatur, procedit alia ratio facta, quod quidquid illud esse ab intrinseco et absoluta necessitate postulat ut primo sit, postulat ut permaneat in esse quamdiu est, quia semper est idem et eodem modo se habens.

 

13. Altera probatio assertionis ex D. Thoma.— Altera probatio ex D. Thoma est a posteriori quidem et a signo, sed, ut opinor, evidentissima intellectui bene disposito; nam videmus lumen pendere a sole in fieri et in conservari, quia sol est causa superioris rationis, et secundum quamdam participationem est causa luminis non solum secundum fieri, sed etiam secundum esse, ut declaratum est. Sed multo essentialius pendet quodlibet ens creatum a Deo quam lumen a sole, multoque inferior participatio est divini esse quam lumen sit lucis solis; ergo multo magis pendet in conservari ab illo.

 

14. Ultima conclusionis probatio.— Ultimam rationem possumus in hunc modum conficere, nam duobus modis possumus intelligere res omnes, ut permaneant in esse, pendere a Deo; primo permissive (ut ita dicam), quia nimirum tamdiu manent in esse quamdiu a Deo permittuntur manere, id est, non privantur suo esse ab illo a quo privari possent; secundo positive, id est, per actualem influxum in ipsas. Iam igitur argumentor. Evidens est res omnes pendere seu conservari a Deo saltem primo modo; sed non possunt illo modo pendere nisi pendeant etiam posteriori modo; ergo. Maior probatur, quia ad omnipotentiam Dei pertinet ut res quas condidit possit in nihilum redigere, si velit; ergo ut conserventur in esse, saltem necessaria est eius permissio, quae in hoc solum consistere potest ut non velit eas in nihilum redigere, cum possit. Consequentia est clara, et antecedens patet ex ipsis terminis; quia non esset Deus perfectus dominus omnium rerum, si non posset de eis disponere prout vellet. Minor autem probatur, tum quia multae sunt res quae non possunt privari esse per contrariam actionem, ut angelus et aliae res simplices, tum etiam quia omnia positiva actio necessario tendit ad aliquod esse; unde, si Deus semper indigeret actione ad destruendas res, non posset eas annihilare; ergo ut hoc possit, necesse est ut per solam abstractionem actionis vel influxus possit eas annihilare. Hoc autem fieri non potest nisi quatenus illae in suo esse et conservari a tali influxu et actione pendent; ergo.

 

15. Veteres philosophi dependentiam creaturarum a Deo in conservatione cognoverunt.— Est ergo haec veritas satis nota naturae lumine, quam proinde philosophos etiam agnovisse significat Iustin. Mart., in orat. Paraenet. ad Gent., latiusque confirmat Eugubin., lib. I de Peren. Philos., a c. 26, et lib. III, fere per totum, sumiturque ex Platone in Timaeo, et ex Arist. vel sub nomine eius, in lib. de Mundo ad Alexandr., et lib. XII de Divin. sapient. secundum Aegyptios, c. 19, ubi dicitur: Ab illo sunt perpetuitas, locus et tempus, eiusdemque beneficio permanent, et sicut centrum circuli in seipso est, lineae autem ab eo ductae ad ambitum ipseque ambitus cum punctis in eodem centro existunt; sic quoque naturae omnes, tam quae ad intellectum quam quae ad sensum pertinent, in agente primo consistunt et confirmantur. Infra vero, inquirens quomodo res omnes dicantur permanere in primo opifice, cum forma permaneat in materia, et materia in forma, et affectio in subiecto, respondet praeter hos modos esse alium quo res dicitur permanere in alio ut in agente, verbi gratia, lux in lucente, et radius in eo a quo emanat, et denique quaelibet essentia simplex in efficiente; Trismeg. etiam, in Asclepio, Deum vocat Mentem conservatricem rerum omnium, in qua omnia vivunt atque subsistunt. Seneca etiam, libro de Consolat. ad Polybium, Deum vocat causarum causam custodientem et regentem omnia; qui multa etiam ad hanc rem habet in libro de Providentia. Denique theologi ita sentiunt de hac veritate naturali, eamque aliis rationibus suadent et exemplis declarant, ut videre licet in Bonavent., In I, dist. 37, a. 1, q. 1; Gregorio, In II, dist. 3, q. 1, a. 3; Alens., I, q. 10, membr. 2 et 3; Hervaeo, in tractatu de Aeternitate mundi, q. 6, et aliis, quos sect. seq. referam.

 

Solvuntur rationes dubitandi

 

16. Ad primam rationem dubitandi, patet responsio ex dictis; nam eadem indigentia quae est in esse creaturae in primo instanti quo fit, ut sine alterius actione esse non possit, est in illa quamdiu permanet in esse. Quia cum ratione sui esse praecise et quatenus tale est indigeat creatura divino influxu ut sit, quamdiu est eodem influxu indiget. Neque illa conservatio dici proprie potest iterata collatio eiusdem esse, sed sicut ipsum esse non est iteratum esse, sed est unum esse quod idem permanet, sic etiam influxus quo res conservatur est idem, seu eadem collatio eiusdem esse, ut sequenti sectione amplius explicabimus. Nec vero est superfluus hic influxus, quia sine illo non sibi sufficerent res creatae ut sustentarentur in esse. Quapropter, deficiente hoc influxu, statim in nihilum redigerentur, non quia ipsaemet res creatae seipsas privarent sua esse, id enim repugnans est, sed quia ab auctore sui esse illo privarentur, non per actionem contrariam, sed per suspensionem actionis necessariae ut esse possent. Et quoad hoc, eadem est ratio de entibus incorruptibilibus; illa enim, licet secundum potentiam intrinsecam et in ordine ad naturalia agentia dicantur entia necessaria, non tamen in ordine ad extrinsecam potentiam Dei, a qua semper ac continue pendent in suo esse. Unde, licet dicantur per se esse in ordine ad intrinsecam causam, quia non per formam distinctam, sed per se habent esse in quo subsistant, quod maxime verum est de immaterialibus substantiis, tamen in ordine ad causam extrinsecam non convenit illis per se esse, sed per superiorem causam et dependenter ab illa.

 

17. Secunda.— Ad secundum respondetur ex utroque capite ibi proposito sufficienter colligi hanc veritatem. Primum enim ad amplitudinem divinae potentiae spectat ut nihil sit neque aliquo momento esse possit absque influxu eius. Ad eamdem item pertinet plenum dominium omnium rerum creatarum et intrinseca potestas annihilandi eas per suspensionem sui influxus. Quocirca in humano artifice, vel etiam in naturalibus agentibus univocis, quod possint efficere effectus qui cessante actione sua in esse permaneant non est perfectio simpliciter, sed supposita aliqua imperfectione nimirum in artifice, quod non possit efficere rem aliquam secundum proprium esse et entitatem eius, sed solum secundum quamdam formam et figuram consurgentem ex situ et ordine talium rerum, qua imperfectione supposita, pertinet ad industriam artificis res componere ex talibus rebus, tali ordine ac dispositione, ut firmiter cohaereant et stabiles sint. In agente autem naturali supponitur, verbi gratia, quod de se sit agens univocum, quod non pertinet ad perfectionem simpliciter; nam caeteris paribus multo excellentius est agens quod ex se est eminentioris ordinis quam effectus illumque eminenter continet. Tamen, supposita illa imperfectione, quod causa est eiusdem rationis et ordinis cum effectu, pertinebit ad perfectionem non simpliciter, sed illius ordinis, ut possit effectum aeque perfectum ac permanentem efficere. Rursus etiam colligitur necessitas conservationis sufficienter ex imperfectione creati esse; nam si ex se tale esset ut posset vel per momentum permanere sine actuali influxu primae causae, etiam in primo momento vel in ipsa aeternitate esse posset sine tali influxu, neque ex intrinseca ratione sua postularet dependentiam ab alio, quod est proprium esse infinite perfecti.

 

18. Ad exempla vero quae ibi afferuntur, primum respondetur quod, licet non quaelibet inaequalitas effectus ad causam sufficiat ut effectus pendeat in conservari, tamen haec inaequalitas quae est inter esse per essentiam et per participationem, seu inter esse independens et illud quod est essentialiter dependens, sufficit ut hoc non possit sine illius influxu conservari. Petitur autem in illis exemplis ut explicemus quando effectus pendeat in conservari a causa creata. Sed hoc declarabimus commodius in sect. 3.

 

SECTIO II

 

QUENAM ACTIO SIT CONSERVATIO, ET QUO
MODO A CREATIONE DIFFERAT

 

1. In hac re est prima sententia Henrici, Quodl. I, q. 7, asserentis in omni rerum productione et conservatione intercedere duas actiones: unam, qua res acquirit esse; aliam, qua conservatur in esse; ex quibus illa praecedit, haec sequitur. Idem Quodl. IX, q. 1; Aureol. et Gregor., infra citandi. Fundamentum esse videtur quia actio qua rei confertur esse est subita et indivisibilis et carens duratione seu permanentia, et ideo statim praeterit eique succedit actio qua res conservatur in esse; nam conservatio est actio permanens. Et confirmatur primo, quia si res eadem actione conservaretur qua fit, semper quamdiu est, esset in quodam continuo fieri, quia primum fieri continuo duraret. Consequens autem videtur valde absurdum, nempe quod res substantialis et permanens sit in continuo fluxu. Confirmatur secundo, quia saepe videmus rem ab una causa produci et ab alia conservari; ergo tunc necesse est distingui conservationem a productione; ergo et semper distinguuntur. Ultimo id confirmat ex August., libro de Anim. immort., c. 8, ubi de Deo sic scribit: Haec vis et natura incorporea effectrix corporis universi, praesente potentia tenet universum; non enim fecit atque discessit effectumque deseruit; et infra: Illa effectoria vis vacare non potest quin id quod ab ea factum est tueatur, et specie carere non sinat, qua est in quantumcumque est; quod enim per se non est, si deseratur ab eo per quod est, profecto non erit, etc. Alia argumenta pro hac sententia refert ex Aureolo Capreol., In II, dist. 1, q. 2, a. 2, in arg. cont. 3 concl. Alia etiam affert Gregor., In II, dist. 1, q. 6, concl. 4. Sed ea omitto, quia non habent specialem difficultatem.

 

2. Secunda sententia est conservationem non esse aliam actionem a creatione secundum rem aut modum realem, sed solum connotatione quadam aut negatione inclusa, seu ratione distingui, nam creatio dicit effectionem rei connotando quod antea non fuerit, conservatio autem dicit eamdem effectionem connotando, quod res antea iam fuerit. Haec est sententia D. Thomae, I, q. 104, a. 1, ad 4; de Potent., q. 3, a. 3, ad 6, et q. 5, a. 1, ad 2, et hanc sequuntur communiter thomistae. Hervaeus, tract. de Aeternit. mundi, q. 1; Aegid., de Ent. et essent., q. 7; Ferrar., III cont. Gent., c. 65; Capreol., supra, qui refert specialiter, contra Henricum, Bernardum de Ganaco, Quodl. I, q. 7. Et haec sententia, per se loquendo, vera est; ut tamen amplius explicetur, distinctio quaedam adhibenda est.

 

Quaestionis resolutio

3. Prima assertio.— Contingit enim interdum rem ab eadem omnino causa conservari a qua fit, interdum vero a diversis, vel quia effectio fit ab una cum adminiculo vel concursu alterius, conservatio vero fit a sola una  causa, vel e converso, quia productio fit ab una, ad conservationem autem multae concurrunt. Dico ergo primo: quando conservatio est ab eodem omnino agente et cum eodem concursu causae materialis; vel etiam cum eadem independentia a materiali causa, tunc conservatio non est alia actio a productione vel creatione nisi ratione tantum vel connotatione et habitudine. Quo fit ut, formaliter ac per se loquendo, actio et conservatio non sint in re duae actiones. Haec est mens D. Thomae. Et probatur, quia nullum est principium sufficiens ad distinguendas illas actiones; ergo sine causa asserentur distinctae. Quis enim credat solem vel lucernam alia actione illuminare hunc aerem cum primo applicatur et deinceps? Quid enim fuisset in causa ut prior actio interrumperetur vel cessaret et alia deinde inchoaretur? Rursus deberet prima actio tantum per instans nostri temporis durare, quia qua ratione amplius duraret, semper durare posset; subsequens actio ergo vel duraret per aliud simile instans tantum, et sic essent duo instantia immediata, vel duraret per totum subsequens tempus quo res conservatur, et tunc eadem vel maiori ratione idem dici poterit de priori actione, et vitabitur illa superflua multiplicatio actionum. Adde quod illa secunda actio inchoanda esset per ultimum non esse, Quod est praeter naturam talium actionum. Item in visione beata, verbi gratia, alia esset actio qua beatus primo videt Deum et qua deinde perseverat in visione Dei. Et ita prima actio non esset beatitudo, neque de se perpetua, quod est absurdum. Immo hoc admittere in quacumque corporali visione vel in omni intellectione et volitione est praeter omnem rationem et praeter experientiam, quantum in hac re intervenire potest. Immo vix est homini possibile perseverare tantum per instans in actione vitali quam exercet. Mirum etiam esset quod in agente naturali, verbi gratia, visu, variaretur actio non mutato principio, neque obiecto, neque passo, neque effectu. Et similiter quod in agente libero multiplicaretur actio absque usu novo libertatis. Tandem actio habet unitatem ex termino et principio, vel etiam ex passo, si versetur circa illud; sed productio et conservatio habent eumdem omnino terminum; ergo si principium sit idem, ut supponimus, actio de qua egimus erit eadem, quia creatio nullum habet subiectum; idem autem est servata proportione in actione et conservatione quae fit ex subiecto, si passum sit idem.

 

4. Obiectioni fit satis.— Dices, etiam ex temporis diversitate solere actiones distingui; ideo enim Aristoteles ad motus unitatem requirit unitatem temporis; creatio autem et conservatio fiunt diversis temporibus, vel saltem illa fit in primo instanti, haec vero in toto tempore subsequenti. Respondeo, ex sententia Aristotelis, idem tempus continuum satis esse ut motus sit idem, et consequenter ut actio sit eadem; at in praesenti instans quo fit creatio continue coniungitur tempori subsequenti quo durat conservatio; continue (inquam) eo modo quo potest indivisibilis terminus rei divisibili immediate copulari; hoc ergo satis esset ut illa actio esset una, et ideo saepe dicit divus Thomas conservationem esse quasi continuatam creationem. Quod non est intelligendum de continuatione propria, sed nostro modo intelligendi seu per coexistentiam ad veram successionem continuam. Continuatio enim proprie dicta solum est in re divisibile, creatio autem et conservatio sunt una actio indivisibilis; unde eius unitas maior est, eiusque duratio non est per successionem nec per veram continuationem, sed per eiusdem indivisibilis actionis permanentiam. Nam, quando non est successio in termino vel acquisitione termini, neque in actione esse potest; hic autem non est successio in termino, quia est esse substantiale indivisibile, neque in acquisitione eius, quia simul totum acquiritur et simul totum conservatur. Quo fit ut, cum dicitur productio ac conservatio durare uno tempore continuo,  intelligendum id sit de tempore extrinseco cui illa actio coexistit, nam si sit sermo de intrinseca duratione, potius est unum instans aut aevum indivisibile, quod totum simul incipit in primo instanti totumque perseverat toto tempore sequenti et in singulis partibus ac instantibus eius.

 

5. Atque hinc confirmatur ratio superius facta, nam conservatio est una actio, prout durat toto tempore post primum instans et in omnibus instantibus continuativis talis temporis; ergo etiam est una actio cum ipsa productione vel creatione quae fit in primo instanti. Patet consequentia, quia non est maior ratio distinctionis inter primum instans et tempus immediate subsequens quam inter quodlibet instans continuativum et partem temporis quae post illud succedit. Nisi quis fortasse fingat in ipsa conservatione realem intrinsecam successionem, quod et falsum est et mihi improbabile, et adhuc relinquitur idem argumentum quod eo modo quo conservatio in se dicitur una actio, scilicet, continuatione, debeat etiam dici una cum creatione, quia non minus coniungitur pars ultimo termino quam continuativis, ut in linea punctus terminativus vere unitur, et suo modo constituit cum partibus unum integrum, sicut punctus continuativus.

 

6. Obiectio dissolvitur.— Unde obiter solvitur argumentum, si quis ita obiiciat: si Deus annihilaret angelum et postea eumdem crearet, actio creandi esset diversa solum quia diverso tempore fit; ergo creatio et conservatio, quae diversis fiunt temporibus, erunt actiones diversae. Respondetur enim idem argumentum fieri posse de conservatione, quae priori et posteriori tempori vel instanti correspondet, quod scilicet non sit eadem actio, sed infinitae multiplicentur in successione omnium instantium vel partium temporis. Negari ergo potest consequentia, quia in illo casu actiones essent interruptae et discretae; hic vero est una continua. Melius tamen dicitur antecedens non esse necessarium, nam posset Deus reproducere angelum eadem numero actione qua illum creaverat; non enim difficilius est eamdem numero actionem iterum efficere quam eumdem numero effectum, ut alibi latius dixi. Tamen etiam posset si vellet diversa actione uti ad reproducendum eumdem numero effectum, ut in superioribus notavi. Et ideo non dixi antecedens esse falsum, sed incertum, quia pendet ex libera Dei voluntate. Unde etiam non nego quin possit Deus, si velit, variare actionem in rei creatione et conservatione, immo et in ipsa conservatione, prout fit in diversis partibus nostri temporis; dico tamen id esse superfluum et non connaturale, supposita identitate termini et principii, maxime quando non interrumpitur actio.

 

7. Qualis et quanta creationis a conservatione distinctio.— Hinc praeterea facile intelligitur distinctio rationis inter creationem et conservationem; nam quod haec saltem intercedat, ipse diversus modus loquendi ostendit; quia res non dicitur conservari in primo instanti quo creatur, neque creari post primum instans reliquo tempore quo conservatur; intervenit ergo aliquod discrimen saltem rationis inter illa duo, quod non est aliud nisi supra tactum, quod creatio sub hac voce connotat negationem esse prius habiti, conservatio vero e contrario connotat possessionem eiusdem esse prius habiti. Quod vero haec sit tantum diversitas rationis, per se notum videtur. Et facile patet a simili ex ipso termino, nam ipse effectus creatus, ut existens in primo instanti, vel ut existens in toto tempore sequenti, solum ratione potest distingui; ergo idem est in actione indivisibili, et ita sunt imposita diversa nomina, quibus significetur actio sub illis diversis respectibus ac connotationibus. Interdum vero concipitur vel significatur actio sine illis respectibus, sed indifferenter, et tunc indifferenter etiam dicitur de productione et de conservatione, quomodo dicitur sol illuminare aerem, et in primo instanti et toto tempore quo lumen durat. Quo sensu etiam dicitur Deus usque modo operari, Ioan., 5, ut August. exponit, IV Genes. ad litter., c. 12, et alii Patres supra citati. Ex his ergo satis patet tota conclusio. Cur vero ultimam partem eius addiderim, constabit ex sequenti conclusione.

 

8. Secunda assertio.— Dico secundo: interdum conservatio est distincta actio a productione ob diversitatem efficientis vel materialis causae; tunc autem est materialis potius distinctio quam formalis inter productionem et conservationem. Prima pars declaratur et probatur, nam quantitas, verbi gratia, in mysterio Eucharistiae conservatur eadem numero, et in materia panis et separata a pane. Et ideo alia actione fuit producta ex materia panis, alia conservatur separata. Et ratio est quia prior actio fuit eductio de potentia materiae, vel concreatio cum materia, aut comproductio cum pane, iuxta varias opiniones. Posterior vero actio est ex nullo subiecto; et in re est idem quod creatio; solum non ita appellatur quia res illa iam praeexistebat. Unde obiter intelligitur hunc modum distinctionis inter productionem et conservationem, scilicet ut altera sit per modum eductionis, altera per modum creationis, vel e converso, non posse naturaliter intervenire nisi per miraculum aut supernaturale opus; nam forma quae fit per actionem dependentem a subiecto non potest naturaliter fieri aut conservari independenter a subiecto. Et eadem ratione, si accidens productum in uno subiecto transmutaretur in aliud et in eo conservaretur, actio illa qua conservaretur in alio subiecto esset distincta ab illa qua fuit productum in priori; quia esset quasi nova eductio novaque dependentia a distincta causa; tamen illa diversitas non potest esse naturalis, quia non potest accidens migrare naturaliter de subiecto in subiectum.

 

9. Distinctio creationis a conservatione ob variationem efficientis.— Alio modo potest distingui conservatio a productione ex parte principia, ut cum ignis producitur ab igne et postea conservatur a solo Deo, vel cum aqua calefit a sole aut ab igne, et remoto sole aut igne retinet calorem; tunc enim necesse est conservationem esse novam actionem distinctam. Quod facile patet, quia cessavit prior actio et dependentia; iam enim ignis non agit in aquam, verbi gratia, aut in alium ignem genitum, et consequenter cessavit etiam prior actio, ut erat a Deo; nam in re erat omnino eadem cum actione ignis, ut sequenti quaestione declarabitur; ergo est nova actio qua Deus se solo illum effectum conservat. Immo contingit priorem actionem esse successivam, conservationem vero esse indivisibilem et permanentem, quia per hanc nihil novum acquiritur per partes, sed quod acquisitum est paulatim, simul et indivisibiliter conservatur; loquor enim de pura conservatione, quae fit sine augmento. Denique ratio est quia actio, cum per seipsam pendeat ab agente, non potest variare dependentiam vel habitudinem ad agens quin varietur actio. Et ideo, si lumen producatur ab una lucerna et conservetur ab alia, conservatio est actio distincta a productione; et in universum idem est quandocumque est distinctum conservans a producente.

 

10. Ex quo obiter intelligitur hunc modum distinctionis non habere locum naturaliter in creatione et conservatione correspondente, quia naturaliter non potest res creari, neque creata conservari, nisi a solo Deo; secus vero est supernaturaliter, nam si Deus crearet rem per instrumentum creatum, et postea conservaret se solo, vel e converso, tunc etiam actio esset distincta propter eamdem rationem. Dixi autem esse collationem faciendam inter conservationem correspondentem creationi; quia ita est formaliter ac per se facienda comparatio, quoties inquiritur de distinctione inter productionem et conservationem. Nam si quis comparet conservationem ignis in materia cum creatione quacumque, clarum est esse actiones diversas. Item sistendum est in actione et causalitate causae efficientis; nam si quis comparet creationem materiae, verbi gratia, ad conservationem, prout suo modo est a forma actuante illam, sic alia est causalitas formae ab actione agentis; tamen id non est formaliter comparare conservationem activam cum productione.

 

11. Unde tandem intelligitur, cur in hac assertione dixerim distinctionem hanc inter conservationem et productionem esse per accidens ac materialem, in superiori vero dixerim identitatem esse per se ac formalem. Quia nimirum distinctio quam explicuimus non est inter conservationem et productionem ex eo quod una est conservatio et altera productio, sed ex eo quod una est ab una causa et altera ab alia. Quae distinctio erit eadem inter duas productiones, vel etiam inter duas conservationes, si eadem diversitas principiorum intercedat; ergo productio et conservatio per se non habent hanc diversitatem, sed potius identitatem, si formaliter ac praecise comparentur.

 

Satisfit argumentis

 

12. Argumenta prioris sententiae fere non indigent solutione. Negatur enim creationem ex necessitate durare tantum per instans nostri temporis secundum rem loquendo; durat enim quamdiu conservatio permanet; secundum nomen autem seu connotationem dicitur solum durare per instans, quia tantum pro illo instanti connotat negationem prioris existentiae. Loquimur autem semper de creatione quae est cum novitate essendi; nam illa quae esset ab aeterno, non duraret per instans nostri temporis, sed esset nunc aeternitatis, in eaque distinguerentur creatio et conservatio, modo proportionali, ut disputatione praecedenti declaravimus. Ad primam confirmationem respondetur, cum res permanens dicitur esse in quodam continuo fieri, aequivocam esse locutionem; nam esse semper in fieri, ex rigore verborum significat esse in quodam continuo transitu et successione; in hoc autem sensu falsa est propositio, non tamen sequitur ex praedicta sententia, ut per se notum est. Alius vero sensus esse potest quod creatura, quamdiu est, actu pendet a prima causa, a qua semper recipit esse per eumdem actualem influxum quo creata est. Et hoc sensu est vera propositio, tamen est impropria, quia fieri in rigore connotat quamdam novitatem essendi. Secunda confirmatio probat secundam conclusionem a nobis positam. Verba autem D. Augustini, vel nihil ad rem faciunt vel ad summum confirmant eamdem conclusionem.

 

SECTIO III

 

UTRUM RES OMNES A SOLO DEO PENDEANT IN CONSERVARI

 

1. Diximus pertinere ad efficacitatem primae causae ut res omnes in esse conservet; sequitur ut declaremus an hoc sit proprium eius, et consequenter explicabimus communem divisionem causarum in eas a quibus effectus pendent tantum in fieri, vel etiam in conservari. Et investigabimus radicem huius diversitatis, an scilicet sufficiens sit quod causa sit univoca, vel aequivoca, vel, si haec non est satis, quaenam illa sit.

 

Sensus quaestionis exponitur

 

2. Variis titulis una res ab alia in sui conservatione dependere potest.— Primum autem omnium advertendum est ex D. Thoma, I, q. 104, a. 1 et 2, variis modis intelligi posse unam rem conservari ab alia, scilicet, per se vel per accidens. Per accidens dicuntur conservare rem ea quae illam protegunt a contrariis, vel eis resistendo vel ea removendo. Et hoc modo certum est Deum conservare unam creaturam mediante alia; angelus enim potest facile conservare hominem avertendo lapidem, ignem, etc.; de quo non est quaestio, quia haec non tam est conservatio quam alia mutatio localis, vel alterationis, ad quam ex accidente sequitur ut res, quae iam erat, non corrumpatur, et ita conservetur. Conservatio autem per se potest subdistingui; nam una est directa et immediata, quae consistit in perseverante influxu ipsiusmet esse quod per productionem communicatum fuit; alia vero est conservatio solum mediata aut remota, quae consistit in influxu aliquarum dispositionum vel formarum quae necessariae sunt ut res conservetur in esse. Et priorem videtur D. Thom., supra, ad 1, vocare conservationem principalem, posteriorem vero secundariam. De hoc igitur posteriori modo conservationis nulla est quaestio, quia certum est hoc modo quasdam creaturas conservari per alias; sic enim dixit Arist., XII Metaph., text. 34, caelum et solem divino motu suo conservare haec inferiora. Et ratio est quia hic modus conservationis solum consistit in productione aliquarum qualitatum vel formarum. Unde, sicut una creatura agit in aliam, ita etiam potest agere in qualitates consentaneas naturae eius, quibus commode conservetur.

 

3. Ubi duo sunt consideranda: unum est, conservationem proprie dici de illa quae est per efficientiam, quomodo nunc de illa loquimur, extendi tamen ad alia genera causarum, praesertim materialis et formalis, quomodo forma conservatur per materiam, et materia suo modo per formam, et compositum per dispositiones materiales. Hac ergo ratione dici potest materia conservari mediis causis secundis, quia, licet mediate non influant esse in illam, tamen inducunt in eam formas quibus mediantibus conservatur. Et simili ratione, qui producit connaturales dispositiones, dicetur conservare subiectum, quo modo sol conservat viventia fovendo naturalem calorem eorum. Alterum observandum est, conservationem interdum tribui individuo, interdum vero speciei, quomodo dicitur conservari species per continuam generationem individuorum, quae est etiam impropria conservatio, nam potius est generationum successio. Unde neque de hac est sermo, quia constat generationes has fieri mediis causis secundis. Est ergo sermo de propriissima conservatione per directum et immediatum influxum continuum ipsius esse in eadem singulari re.

 

 

Quaestionis resolutio

 

4. Dico igitur primo: nulla substantia creata pendet in conservari quoad suum esse substantiale a causa creata. Notavit hoc Capreolus, In II, dist. 1, q. 2, a. 3, ad 4 contra tertiam conclusionem, ex D. Thom., q. 5 de Potent., a. 1, ad 7. Potestque inductione et ratione ita ostendi; nam in rebus incorruptibilibus quae per creationem fiunt, res est clarissima, ut notavit D. Thom., III, q. 13, a. 2, quia conservatio harum rerum fit per eamdem actionem perseverantem qua creantur. Item, quia illa actio qua conservantur non est ex materia, quia vel res quae per illam conservantur non habent materiam, sed sunt simplices, vel si habent, talis influxus simul terminatur immediate ad esse ipsius materiae; et ideo, qua ratione creatio harum rerum est propria ipsius Dei, eadem etiam conservatio. Quod etiam est verum de materia prima rerum generabilium; nam de conservatione quae est per formam iam diximus esse mediatam et impropriam. Maxime si verum est formam non concurrere proprie et a priori ad conservationem materiae, sed tantum a posteriori et quasi dispositive, ut in superioribus tactum est.

 

5. Praeterea substantiae corruptibiles imprimis non pendent in conservari a substantiis creatis immaterialibus; nam hae non possunt per se efficere eductionem formarum de potentia materiae; ergo nec conservationem: est enim eadem ratio de conservatione. Item non pendent in conservari a generantibus univocis, ut experientia constat. Et ratio est quia recipiunt perfecte eorum formas secundum speciem. Item, quia alias unum individuum unius speciei secundum suum esse diceret essentialem vel saltem connaturalem habitudinem dependentiae in ipso esse ab alio individuo eiusdem speciei, et sic, vel procedendum esset in infinitum, vel necessario sistendum esset in aliquo vel aliquibus quae non connaturali modo conservarentur; utrumque autem est plane falsum, ut constat. Rursus neque a generante aequivoco, si illud etiam sit substantia genita, ut etiam constat experientia; nam, licet equus generet mulum, genitum non pendet in conservari a generante. Et in his et similibus fortasse ratio est quia hae generationes sunt aliquo modo per accidens, et ideo effectus ratione sui esse non dicit intrinsecam dependentiam a tali causa, sed solum ratione talis fieri. Aliam generalem rationem statim tractabimus.

 

6. Ratio D. Thomae pro conclusione explicatur.— Tandem possunt hae substantiae generabiles comparari ad caelestes et incorruptibiles substantias compositas. Et sic aliqui existimant substantias inferiores pendere in conservari a caelo, quod sine probatione verisimile indicat Fonseca, c. 2, q. 9, sect. 2, lib. V Metaph. Sed id negat D. Thomas supra. Reddit autem rationem satis obscuram his verbis: Actio agentis corporalis non se extendit ultra motum, et ideo est instrumentum primi agentis in eductione formarum de potentia in actum, quae est per motum; non autem in conservatione earum, nisi quatenus ex aliquo motu dispositiones in materia retinentur, quibus materia fit propria formae. Sic enim per motum corporum caelestium inferiora conservantur in esse. Quae ratio duobus modis explicari potest: primo, quod agentia corporalia non, attingant eductionem formarum immediate, sed tantum dispositive, et ideo non possint esse propria causa conservationis. Sed hic sensus est contra principia D. Thom. et contra mentem eius in illo loco. Nam, iuxta illum sensum, eodem modo penderet forma in conservatione sicut in eductione a corpore caelesti, quod tamen D. Thom. negat. Tunc autem difficile relinquitur cur eo instrumentali modo, quo agens corporale mediante motu est causa eductionis formae substantialis, non possit etiam esse causa conservationis eius. Secundus ergo sensus esse videtur quod caelum, quia non agit in inferiori nisi mediis accidentibus, solum instrumentaliter attingit effectionem formae substantialis, et ideo solum habet hanc efficientiam quamdiu durat alteratio praevia, quia instrumentum solum agit ad effectum principalis agentis praevia propria actione; cessante ergo motu alterationis cessat actio caeli circa ipsam substantiam. Conservantur autem huiusmodi res cessante alteratione, quamvis non generentur nisi mediante illa; et ideo non pendent in conservari a caelo, sicut pendent in fieri.

 

7. Estque in hoc sensu ratio haec probabilis, quae potest ita declarari amplius et confirmari, quia substantia creata non efficit aliam nisi mediis accidentibus ut instrumentis; sed nulla substantia ex natura sua pendet in suo esse et conservari ab efficientia accidentium; immo in universum nullus effectus nobilior instrumento videtur per se pendere in conservari ab actione instrumenti, esto interdum pendeat in fieri, quia tale agens non est aptum ad efficiendum talem effectum nisi medio instrumento; ut, licet species intelligibilis fiat medio phantasmate ut instrumento, non pendet ab illo in conservari, et sic de aliis. Et ratio esse videtur quia habitudo ad instrumentum ignobilius non potest fundari in intrinseca natura et indigentia ipsius effectus, sed ad summum in natura vel voluntate agentis, quia vel non est sufficiens vel non vult agere sine tali instrumento. Unde hic optime quadrat distinctio D. Thom., prout a nobis supra explicata est de causa solius fieri, vel etiam ipsius esse. Nam quandocumque causa medio instrumento imperfecto agit perfectum effectum, est causa ipsius fieri, non vero ipsius esse, quia non est verisimile talem effectum ex vi sui esse absolute considerati postulare talem causam ut sit, sed ad summum ut fiat tali genere productionis. Et ideo talis effectus nunquam pendet a tali causa in conservari. Quia ergo caelum nullam substantiam inferiorem efficit nisi hoc modo, scilicet, per accidentia, quae sunt ignobiliora instrumenta quam effectus substantiales, ideo, licet hae substantiae interdum a caelis fiant, non tamen ab iis in conservari pendent.

 

8. Quod potest tertio in hunc modum ostendi, quia elementa secundum suas substantias, non pendent in conservari a caelis; ergo nec mixta pendere possunt; ergo nullae substantiae corruptibiles ita pendent a caelo, quia hae non sunt nisi aut simplices aut mixtae. Antecedens probatur, tum experientia, nam ignis aut aqua, per se loquendo, aeque conservatur in absentia vel praesentia solis, et quomodocumque mutetur influentia caeli; tum ab origine, quia caeli et elementa aeque primo creata sunt; unde elementa per se et natura sua non pendent in fieri a caelo, sed vel primo fiunt per creationem, vel postea unum aptum est generare sibi simile; ergo neque in conservari pendent. Prima vero consequentia probatur a paritate rationis, vel etiam afortiori, quia formae mixtorum sunt perfectiores et ex se aeque permanentes. Quod etiam experientia confirmat, quia, licet aurum generetur a sole, conservatur sine praesentia vel actuali influentia solis, et sic de aliis. Nulla ergo substantia reperitur quae immediate et directe pendeat in suo esse ab alia substantia creata. Neque invenio rationem quae vel probabiliter oppositum suadeat, cui respondere necesse sit.

 

9. Quae accidentia pendeant in conservari a suis causis, quae non.— Dico secundo: accidentia non semper pendent in conservari a suis causis etiam aequivocis. In causis enim univocis est res manifesta, et experientia et ratione supra facta, quae in universum probat effectum nunquam pendere a causa univoca seu eiusdem rationis in esse, sed in fieri tantum. De effectu autem facto a causa aequivoca, patet in calore facto a sole; permanet enim cessante influxu eius, et idem est de aliis primis qualitatibus quae a luna et aliis astris fiunt. Rationem vero statim inquiremus.

 

10. Dico tertio: aliqua accidentia pendent in fieri et conservari a causis aequivocis creatis. Haec etiam conclusio constat experientia; sic enim pendet lumen a sole vel alio lucido, species intentionales sensuum externorum ab obiectis, actus vitales a potentiis, et in universum motus ab aliquo actualiter movente. Atque ita fit ut tantum hi effectus non dependeant a solo Deo in conservari. Dico autem a solo, quia etiam ab ipso pendent immediate in conservari; nam, eo modo quo omnis operatio creaturae est etiam immediate a Deo, ut infra dicemus, haec etiam conservatio quae per creaturam fit est etiam immediate a Deo; est enim eadem ratio, cum haec conservatio sit quaedam operatio seu efficientia. Et ita in hoc nulla est difficultas.

 

11. Sed magna est in reddenda ratione huius dependentiae; non enim sufficienter redditur ex eo quod causa est aequivoca et effectus imperfecte participat virtutem causae; nam constat ex praecedenti assertione hanc rationem non sufficere in aliis effectibus aequivocis. Unde etiam difficile est rationem assignare ob quam quidam effectus aequivoci causarum creatarum non pendeant ab aliis in conservare, alii vero pendeant. Quam difficultatem attigit D. Thomas, I, q. 84, a. 1, ubi tacite quaerit cur aqua calefacta retineat calorem cessante actione ignis, aer vero non retineat lumen cessante actione solis. Et solum respondet: Quia materia aquae est susceptiva caloris ignis secundum eamdem rationem qua est in igne; aer vero non est susceptivus luminis secundum eamdem rationem qua est in,sole. Haec vero ratio non videtur sufficiens, quia potest argumentum commutari; nam lumen causatum ab igne in aere non conservatur, cessante actione ignis, calor vero causatus a sole conservatur; et tamen aer est susceptivus luminis secundum eamdem rationem qua est in igne, et non est susceptivus caloris secundum eamdem rationem qua est in sole. Deinde inquiro quid sit qualitatem aliquam recipi in passo secundum eamdem rationem qua est in agente; duos enim potest habere sensus: Prior est ut idem sit recipi secundum eamdem rationem quod esse eiusdem speciei; et sic non concludit ratio, tum quia calor factus a sole non est eiusdem speciei, tum etiam quia probabile est aerem esse susceptivum luminis secundum eamdem rationem qua est in sole; maxime secundum eumdem D. Thom., qui I, q. 67, a. 3, ex eo probat lucem solis non esse formam substantialem quia in aere est accidens. Quae ratio non esset efficax, nisi supponeret lumen aeris et lumen solis esse eiusdem rationis.

 

12. Alter sensus est ut qualitatem recipi secundum eamdem rationem idem sit quod produci coniunctam in passo eidem radicali principio, id est, eidem formae substantiali prout erat in agente, quem sensum magis D. Thomas indicat, dum ait: Aer natus non est recipere lumen secundum eamdem rationem secundum quam est in sole, et exponit: Ut scilicet recipiat formam solis, quae est principium luminis; unde concludit: Et ideo, quia non habet radicem in aere, statim cessat lumen cessante actione solis. Et eumdem sensum magis explicat dicta q. 67, a. 3, ad 1, ubi ait qualitatem sequi formam substantialem, et ideo, sicut se habet subiectum ad receptionem formae substantialis, ita se habere ad receptionem et tetentionem qualitatis. Unde concludit, si cum qualitate recipiatur forma substantialis, tunc firmiter recipi et sine dependentia in conservari ab agente creato; si vero recipiatur imperfecte, id est, disponendo et praeparando materiam ad talem formam, tunc etiam conservari aliquamdiu cessante actione agentis, facile tamen abiici; si autem qualitas nec recipiatur cum forma nec disponat ad formam, omnino non manere cessante actione extrinseci agentis. Ex hoc ergo sensu talis concluditur ratio; nam quia calor, sive ab igne sive a sole productus, semper disponit ad formam ignis, ideo non omnino pendet in conservari a tali agente; lumen vero aeris formaliter ac per sese non disponit ad aliquam formam substantialem, sive fiat a sole sive fiat ab igne; aer enim illuminatus a quocumque, si non calefieret, non disponeretur ad formam ignis, et ideo omnino pendet in conservari.

 

13. Sed neque hoc modo explicatus ille discursus videtur efficax. Primo, quia non est universalis; actus enim scientiae pendet in fieri et conservari ab agente, habitus autem non ita pendet; neuter autem disponit ad formam substantialem. Deinde species intelligibiles factae ab intellectu agente non pendent in conservari ab illo, et tamen non disponunt ad formam substantialem. Praeterea figura, calor, et aliae qualitates similes non disponunt ad formam substantialem et sunt qualitates permanentes, quae non dependent ab aliqua causa conservante effective. Denique, quod qualitas disponant ad formam vel non disponat, videtur impertinens ut in conservari pendeat a suo agente.

 

14. Motus quare ab agente in conservari pendeat.— Alii ergo putant rationem esse reddendam solum ex intrinseca natura talium qualitatum vel effectuum, quia nimirum tales sunt ut essentialiter vel connaturaliter includant dependentiam a tali causa. Quae ratio explicatione indiget, ne videatur tota res ad occultam rei naturam revocari, quod non tam est rationem reddere quam eius ignorantiam fateri. Verum est enim hanc dependentiam fundari in aliqua speciali conditione vel natura talium effectuum; existimoque non in omnibus provenire ex eadem radice, sed iuxta uniuscuiusque effectus naturam quaerendam esse in illo rationem talis dependentiae. Itaque in motu facile redditur ratio cur semper pendeat ab actuali agente, quia nimirum eius esse non tam est esse quam fieri; quia ergo fieri non potest esse sine agere, ideo nec motus sine movente. Et haec ratio probat de omni dependentia quatenus talis est; nam illa vel est quoddam fieri vel est ipsa conservatio. Et ideo per seipsam essentialiter vel intrinsece pendet ab agente, et talis dependentia a tali agente.

 

15. Quare actus immanentes.— Atque hinc etiam facile redditur ratio de actibus immanentibus, si, ut multi volunt, sunt tantum actiones et non qualitates; nam omnis actio per seipsam est essentialis dependentia ab agente. Sed, quia omnis actio habet suum terminum, et omnis dependentia est alicuius dependentia, ideo ut verius suponimus hos actus esse quasdam qualitates dependentes a suis potentiis. Et ratio optime redditur ex natura talium qualitatum; sunt enim essentialiter actus vitales, qui ad informandum postulant facultatem influentem in ipsos, unde, quia naturaliter esse non possunt nisi actu informando suum proximum et intrinsecum principium, ideo etiam naturaliter esse non possunt nisi actualiter sint ab ipso. Quae ratio cessat in habitibus, et alioqui habitus imitantur potentias: sunt enim cum illis principia agendi, et dantur ad disponendas et iuvandas ipsas potentias; et ideo natura sua sunt permanentes et independentes ab actuali efficientia ipsarum potentiarum.

 

16. Species intentionales quae pendeant in conservari ab agentibus, quae non.— De speciebus autem intentionalibus non potest ratio reddi ex generali natura earum, cum videamus quasdam pendere in conservari a suis proximis agentibus, alias vero minime. Et ideo reddi potest ratio vel ex finali causa, quia quaedam institutae sunt ad cognoscendum tantum in praesentia obiectorum, aliae vero ut retineantur in memoria, vel ulterius ex his diversis finibus intelligi potest species sensuum externorum esse valde imperfectas, et esse quasi instrumenta coniuncta suorum obiectorum, ideoque natura sua pendere ex actione eorum in esse et conservari; alias vero species vel sensibiles vel intelligibiles, esse perfectioris rationis, et ideo magis esse independentes.

 

17. De qualitatibus physicis eadem quaestio tractatur.— De aliis vero qualitatibus physicis, de quibus solis videtur D. Thomas locutus citatis locis, probabiles sunt eius rationes; nam hae qualitates vel disponunt ad formam vel consequuntur illam. Quae disponunt, quia ex natura sua antecedunt formam, ideo possunt saltem in esse remisso praecedere talem formam, et consequenter etiam possunt manere sine illa; quae vero formam consequuntur, non possunt esse nisi vel intrinsece ab illa manent vel ab agente habente talem formam actualiter pendeant. Addere praeterea possumus aliam rationem generalem, quod qualitates unius speciei nunquam pendent in conservari a qualitatibus eiusdem speciei, propter rationem superius factam de causis univocis. Et ideo valde probabile est lumen et lucem solis specie differre. Qualitas autem quae aliquando fit ab alia superiori et specie distincta, talis interdum est ut, per se loquendo, fieri possit ab alia eiusdem speciei. Et tunc, licet interdum fiat a superiori qualitate, non pendet ab illa in conservari. Quia cum ex natura sua non petat dimanationem ab illa superiori causa ut sit, non est cur ab illa pendeat in conservari, licet ab illa fiat, iuxta doctrinam datam in sect. 1, explicando rationem dubitandi. Et hinc est quod calor, licet fiat per actionem solis, conservetur sine actione eius, quia natus est fieri ab alio calore. Quando vero qualitas talis est ut in extraneo subiecto nunquam possit naturaliter fieri, nisi a superiori qualitate connaturali modo existente in superiori agente, tunc signum est pendere ab agente in conservari, quia, sicut absolute indiget illa emanatione ut sit, ita similem influxum requirit ut in esse permaneat; et ideo lumen in aere non conservatur sine praesentia solis vel alterius quod in natura lucis cum sole conveniat. Et hanc rationem, licet sub aliis verbis, indicavit Caietanus defendens rationem D. Thom., I, q. 104, a. 1, dub. ult., et applicari potest ad omnes effectus, tam substantiales quam accidentales.

 

Dubium primum incidens

 

18. Sed adhuc supersunt duae difficultates: Prior est quia omnis qualitas pendet ab aliquo agente proximo in fieri et conservari; unde etiam in calore, cessante actione ignis, adhibet Deus aliam actionem qua se solo conservat talem calorem, ut supra diximus, quae actio talis est ut aequivaleat actioni quam habebat ignis cum communi concursu Dei; unde per se esset sufficiens illa actio ad producendum illum calorem, si non esset productus, quia per illam solam dat Deus esse tali calori tamquam sufficiens causa illius esse. Quotiescumque ergo cessat actio proximae causae, effectus conservari non potest, nisi supplente Deo activitatem talis causae; ergo vel omnis effectus pendet in conservari a sua causa proxima, vel nullus, quia si in omni causa proxima Deus velit supplere absentiam eius, nunquam effectus pendebit in conservari a tali causa. Vel denique reddenda est ratio cur Deus in quibusdam effectibus ita se habeat ut cessantibus causis proximis ipse continuet (ut ita dicam) conservationem eorum, in aliis vero non item. Vel cur hoc postulet natura rei ut unus effectus pendere dicatur a sua causa proxima in conservari, et non alius.

 

19. Enodatur.— Ad hanc difficultatem, responderi potest negando ad conservandum sine igne calorem productum ab igne tantam efficacitatem adhibere Deum quanta sufficeret ad producendum calorem sine igne, si a principio adhiberetur, sed eam solum vim quam Deus adhibet ad concurrendum cum igne sufficere postea ad conservandum calorem per ignem productum. Et quia similis efficacia non sufficeret ad conservandum sine sole lumen productum a sole, ideo optima ratio redditur cur remoto igne Deus continuet (ut ita dicam) concursum conservativum caloris, remoto autem sole non continuet concursum conservativum luminis. Nam, si remoto proximo agente neccessarium semper esset Deum maiorem vim adhibere, non posset ratio reddi cur illa maior activitas debita sit effectui, vel certe cur potius magis uni quam alteri debeatur; sicut recte intelligimus cur anima rationalis conservetur a Deo separata a corpore, non autem anima equi, quia nimirum eadem activitas Dei, quae sufficit ad conservandam animam rationalem unitam corpori, sufficit ad conservandam separatam, quod non ita est in anima equi. At vero, si ad conservandam animam rationalem extra corpus necessarium esset Deum adhibere maiorem concursum quo suppleret carentiam coniuncti corporis, non posset ratio reddi cur talis maior concursus debitus esset animae rationali, vel cur non etiam esset debitus animae equi; nam etiam illam posset Deus conservare extra corpus adhibendo maiorem concursum.

 

20. Haec vero responsio nec sumit verum fundamentum neque etiam ex illo satisfacit. Primum enim impossibile videtur quod Deus sola sua virtute conservet formam in materia, sive illa sit calor sive quaecumque alia materialis, et tamen quod ibi non intercedat dependentia seu actio totalis per se sufficiens ad dandum esse tali formae, si a principio et caeteris paribus esset in talem materiam inducenda. Nam, ut ostensum est, actio conservativa non est per se distincta a productiva; sed illa actio in ratione conservationis est totalis et integra, et a virtute sufficienti; ergo est per se sufficiens ad productionem illius formae, si non supponeretur producta. Item, quia calor, verbi gratia, non potest habere vel retinere esse nisi datum ab intrinseca causa sufficienti ad dandum tale esse et ut sic operante. Et quoad hoc eadem est ratio de primo instanti in quo recipitur esse et de quocumque alio in quo conservatur, ut patet ex discursu facto sect. 1. Sed quamdiu forma conservatur, retinet totum suum esse; ergo recipit illud ab aliqua causa, ut per se sufficiente ad dandum tale esse; recipit autem illud pro eo instanti a solo Deo in ratione efficientis nam supponimus a solo illo effective conservari; ergo agit tunc Deus ut causa per se sufficiens et totalis, non iam solum in genere causae primae, sicut quando concurrebat cum igne calefaciente, sed simpliciter in genere causae efficientis etiam proximae; ergo maiorem efficacitatem adhibet ad talem conservationem quam ad productionem quae fiebat medio igne.

 

21. Adde quod prior concursus et actio, saltem in productione totius caloris, fiebat successive, conservatio autem tota simul perseverat per modum indivisibilis actionis; fit ergo alio modo et ex maiori efficacitate. Denique, si in calore admitteremus conservari a Deo solo sine maiori concursu quam adhibebat cum igne, cur non posset lumen eodem modo conservari in absentia solis per aequalem concursum? Vel, si potest, cur non est hoc ei debitum sicut calori? Eadem ergo restat difficultas, etiam admisso altero principio. Et ratio quae in ea sententia reddita fuerit habebit locum etiam si supponamus (quod verum est) Deum conservare unamquamque rem per integram et totalem activitatem eius, in sensu exposito, quando illam se solo conservat.

 

22. Ratio ergo differentiae, quae in illa difficultate postulatur, sumenda est ex principio posito sect. 1, quod interdum effectus manat a sua causa ratione sui esse absolute ac praecise considerati, aliquando vero solum ratione talis fieri, quod tamen fieri non est adaequatum tali esse, vel simpliciter vel secundum ordinem connaturalem. Quando ergo effectus manat a sua causa secunda priori modo, tunc non postulat conservari a Deo in absentia suae causae. Quando vero manat posteriori modo, debetur conservatio ratione ipsius esse iam recepti, quia cum tale esse per se non dicat ordinem ad aliam causam, connaturaliter postulat conservari a quacumque, etiam a prima, ad quam spectat conservare quidquid factum est iuxta modum connaturalem. Secus vero est quando ordo ad causam proximam est omnino per se ex vi talis esse; nam tunc immutare illum ordinem non esset connaturale, nec posset esse debitum rei habenti tale esse. Unde calor (et idem est de quavis simili forma) non postulat fieri et recipere esse ab alio calore, aut alio simili agente proximo, ratione sui esse praecise considerati, quia nulla forma quae per se fieri potest ab agente univoco dicit per se dependentiam ab alio ex vi sui esse, ut supra etiam probatum est; sed solum quoad fieri intercedit haec dependentia ex ordine naturalium causarum, qui non extenditur ad omnium rerum conservationem. Et ideo calor de se indifferens est ut conservetur a quocumque agente universali; estque hoc ei debitum ex vi sui esse, postquam illud semel recepit. Lumen autem talis est forma, quae ex vi sui esse postulat dimanationem a luce ut sibi connaturali, unde non potest ab univoco agente produci; et ideo absque ulla dimanatione non est ei debitum naturaliter ut a sola superiori causa conservetur. Et in omni alia simili qualitate dependente in conservari ab agente proximo, invenietur aliqua naturalis proprietas ex qua coniectare liceat talem formam ex vi sui esse postulare dimanationem a tali causa proxima, ut supra declaratum est et maxime patet in actibus vitalibus. Et in omni forma materiali (ut per hoc respondeamus ad quoddam exemplum in contrarium supra positum) talis modus entitatis invenitur ut ex natura sua postulet efficientem causam ut operantem ex praesupposito subiecto, et ideo non postulat conservari a Deo extra subiectum. Quod secus accidit in anima rationali, quae ad recipiendum esse non postulat actionem ex subiecto, et ideo separatio a corpore non obstat quominus naturaliter postulet conservari; non est ergo illud exemplum simile, et ita videtur satisfactum toti difficultati propositae.

 

Aliud dubium notandum

 

23. Secunda difficultas est an inter dependentiam effectus in fieri tantum, vel in conservari simpliciter, detur dependentia quaedam media, secundum quam forma manet quidem aliquamdiu cessante actione

agentis, paulatim tamen deficit ac tandem omnino perit, si actio agentis non iteretur. Nam D. Thom., citatis locis, ita videtur sentire de formis accidentalibus quae disponunt ad formas substantiales et antequam perveniant ad gradum perfectum, in quo suis formis coniunguntur, actio agentis desistit: Nam tunc (ait D. Thom.) manet qualitas aliquamdiu, sed non semper, sicut patet in aqua calefacta, quae redit ad suam naturam. Et rationem reddit iuxta principia supra declarata, quia huiusmodi forma accidentalis conservatur ratione formae substantialis; si ergo actio perveniat usque ad formae substantialis productionem, dispositio conservabitur simpliciter ac semper; si vero maneat actio inchoata tantum, conservari poterit dispositio aliquamdiu, non tamen semper. Secundum exemplum esse potest de habitibus, qui non ita pendent in conservari ab actibus ut statim pereant cessante actu; iuxta aliquorum vero opinionem, ita pendent ut per solam cessationem ab actibus paulatim minuantur, et si magna sit, omnino corrumpantur. Tertium et mihi difficilius exemplum est de impetu impresso lapidi sursum proiecto; non enim statim ac cessat activitas proiicientis esse desinit, ut per se constat; nam ad hoc imprimitur ut maneat aliquamdiu post contactum impellentis; et tamen postea paulatim per sese desinit esse absque ulla actione contraria agentis, ac tandem consumitur.

 

24. Explicatur.— Nihilominus hic modus dependentiae mihi est ad intelligendum difficillimus, quia cessante actione agentis cessat dependentia effectus ab ipso, quia actio et dependentia idem sunt, solumque differunt in respectibus connotatis, ut saepe dictum est; ergo si ablata dependentia adhuc res facta manet in suo esse, vel per unum instans, quantum est ex vi carentiae talis dependentiae, perpetuo manebit, si aliunde non destruatur. Patet consequentia, quia non est maior ratio de uno instanti, quam de quolibet tempore. Quod secundo ita declaro; nam si cessante actione agentis forma facta aliquamdiu conservatur, ergo pro illo tempore iam illa forma non recipit esse ab illo agente a quo facta fuerat; ergo necesse est ut conservetur illo tempore per aliam actionem superioris agentis per se sufficientem ad influendum illud esse, iuxta nuper dicta in proxima difficultate; ergo ex vi illius actionis, per se loquendo, quocumque tempore conservabitur, nec potest reddi ratio cur illa actio superioris agentis per sese cessare debeat. Tertio, etiamsi quis fingat illam aliam actionem conservativam, per se loquendo, cessare debuisse, nulla ratio reddi potest cur debeat cessare per partes seu paulatim, quia hoc nihil aliud est quam formam illam successive corrumpi; huius autem successionis nulla causa naturalis reddi potest. Nam sicut forma non fit successive quoad intensionem, nisi quando fit ab uno contrario cum resistentia alterius, ita non desinit successive, nisi quando corrumpitur per actionem contrarii agentis, ipsa resistente; quando vero corrumpitur per cessationem causae agentis, desinit pro ratione talis cessationis; si ergo agens omnino cessavit a sua actione circa totam formam et omnes gradus eius, qui potest successive desinere? Aut cur unus gradus prius desinet quam alius, cum actio agentis aeque in omnibus cessaverit? Quod si aliqua successio est futura, deberent prius desinere priores gradus, quia prius desierat actio agentis circa illos, si successive eos produxerat; id autem fieri non potest, cum priores sint fundamentum posteriorum.

 

25. Hae igitur rationes videntur convincere non esse medium inter causam in fieri tantum vel omnino in esse; nam si causa est talis ut cessante illius actione effectus non possit nec per momentum subsistere, illa est propria causa effectus in esse et conservari; si autem causa est talis ut cessante actione effectus possit per momentum subsistere, potest et semper, quantum est ex vi talis causae; et ideo illa solum est causa ipsius fieri. Atque ita distinguuntur illa duo membra per immediatam oppositionem contradictoriam, in qua non potest medium inveniri.

 

26. Calor relictus in aqua post ignis actionem a quo corrumpatur.— Habitus an minuatur per cessationem actus.— Ex exemplis autem in contrarium adductis, duo prima facillima sunt. Calor enim in aqua, cessante actione ignis, corrumpitur per actionem positivam a suo contrario, ipso renitente, et ideo paulatim perit. Si autem fingeremus vel in aqua impediri naturalem dimanationem frigoris a forma eius, vel calorem ut sex, verbi gratia, produci in subiecto neutro, a quo nulla esset actio contraria, cessante actione ignis, tunc ille calor semper maneret in eodem subiecto, neque ex se desineret esse; nam, licet sit dispositio imperfecta ad formam ignis, tamen, quia simpliciter non pendet ab ea in conservari, posset ita semper manere, si aliunde non corrumperetur. Secundum etiam exemplum assumit falsum; nam per solam cessationem actus per se non corrumpitur nec diminuitur habitus, sed solum a causis contrariis quae ea occasione interveniunt, ut D. Thom. declaravit, I-II, q. 54, a. 3, ubi in solutione ad 1 declarat non aliter desinere calorem per cessationem calefacientis, et tacite exponit quod ex I citavimus.

 

27. Quae sit causa diminutionis impetus in proiectis.— Tertium exemplum est sane difficile, nam experientia ipsa videtur docere impulsum illum paulatim minui, quia inde provenit ut motus proiecti paulatim etiam remittatur et langueat. Aliunde vero non apparet actio agentis contrarii, a quo corrumpatur. Aut enim illud esset intrinseca forma aut gravitas proiecti, et hoc non, quia nec gravitas est activa alterius qualitatis, neque ipsa intenditur per emanationem, sicut frigus in aqua, quia gravitas non fuerat remissa per impressionem impetus. Vel remitteretur a medio resistente et in contrarium impellente, et hoc etiam dici non potest, tum quia prius quam proiectum incipiat in contrarium impelli, incipit impetus remitti, tum etiam quia si unus impetus non corrumperetur nisi a contrario, non posset lapis a se abiicere omnem impetum; necesse est ergo ut per puram privationem auferatur. Quare multi negant quod haec difficultas supponit, scilicet impetum esse qualitatem impressam proiecto, sed solum contactum proiicientis quasi continuatum per partes medii, prout Aristoteles docuisse videtur in fine Physicorum. Nec desunt alii qui putent ipsammet proiecti gravitatem esse instrumentum quo proiiciens utitur medio contactu ad impellendum quo vult. Sed mihi haec etiam incerta sunt, quia vix intelligo motum illum sine impressa qualitate, prout iam docent frequentius philosophi. De modo autem corruptionis illius qualitatis ipsimet philosophi qui illam ponunt nihil dicunt neque ego invenio quod mihi satisfaciat. Solum dicere possumus, quamvis impetus non corrumpatur per propriam actionem contrarii, tamen desinere ad modum earum qualitatum quae sic corrumpuntur, quia desinit resistente seu renitente contrario. Itaque, quia illa qualitas est in subiecto contrario et resistente activitati eius, propter quam solam illa qualitas imprimitur per modum instrumenti, ideo non postulat semper ibi conservari, et quia alias subiectum semper illi resistit et actioni eius, natura talis rei postulat ut paulatim ab eius conservatione cessetur. Tamen hoc non est propter dependentiam mediam a suo agente, sed propter peculiarem naturam et institutum talis qualitatis.