Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Abril de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XX

 

DE PRIMA CAUSA EFFICIENTI PRIMAQUE EIUS ACTIONE, QUAE EST CREATIO

 

De Deo glorioso duplex est in metaphysica consideratio, scilicet, quatenus est prima causa et quatenus est primum ens; et quamquam haec posterior ratio secundum se sit prior, altera tamen quoad nos, et iuxta doctrinae ordinem quem prosequimur, venit consideranda prius, tum quia per effectus venimus in cognitionem Dei, tum etiam quia ad integram considerationem causarum entis ut sic necessaria est praesens disputatio. Igitur de prima causa secundum se et secundum eas perfectiones quae ipsi insunt nihil nunc dicemus, immo neque de existentia eius; sed supponimus nunc esse Deum, quod infra demonstrabimus. Supponimus item ipsum non habere causam, quia necesse est sistere in aliquo ente non facto, cum non possit in infinitum procedi. Dicemus ergo de efficientia huius primi entis in alia et de dependentia aliorum ab ipso. Quae triplex esse aut considerari potest, scilicet, in fieri, in conservari et in operari; et de his tribus dicemus in hac et duabus disputationibus sequentibus. Dependentia autem in fieri potissimum in creatione consistit, tum quia haec est propria dependentia entis in quantum ens quam hic inquirimus; tum etiam quia in hac actione consistit primum fieri (ut ita dicam) entium factibilium; et ideo de hac actione dicemus in hac disputatione; nam alii modi quibus prima causa potest res producere, et difficultatem non habent et attingentur satis in disputationibus sequentibus.

 

SECTIO PRIMA

 

AN POSSIT RATIONE NATURALI COGNOSCI CREATIONEM ALIQUORUM ENTIUM ESSE POSSIBILEM AN ETIAM NECESSARIAM; VEL QUOD IDEM EST AN UNUM ENS IN QUANTUM ENS POSSIT ESSENTIALITER DEPENDERE EFFECTIVE AB ALIO ENTE

 

1. Supponendum imprimis est quid significet nomen creationis, nam quid res ipsa sit postea declarabitur. Significat ergo creatio effectionem alicuius rei ex nihilo, ut theologi definiunt. Illa autem particula ex nihilo, ut distinguat hanc actionem ab aliis, excludit omnem concursum causae materialis et dependentiam rei quae creatur ab aliquo subiecto, ut recte exponit Anselm., in Monolog., c. 8, ita ut idem sit dictum ex nihilo quod ex nullo subiecto; atque ita distinguitur haec actio ab alia quae est per eductionem de potentia subiecti. Hae namque duae actiones adaequate dividunt omnem efficientiam; et ideo sicut per illam particulam sufficienter distinguitur creatio ab eductione, ita sufficienter etiam per illam explicatur ratio creationis. Unde inferunt theologi quidquid creatur debere esse subsistens aut fieri per modum subsistentis, quia oportet ut fiat extra subiectum seu sine dependentia a subiecto. Quod autem existit sine dependentia a subiecto, subsistit vel habet se ad modum subsistentis; quod dico propter accidens, si fieret a Deo separatum a subiecto, quod vere crearetur, quia haberet modum essendi subsistentiae similem. Anima vero rationalis, etiamsi in corpore fiat, vere tamen fit ex nihilo, quia non fit ex ipso corpore; non enim ex eius potentia educitur neque ab eo pendet in suo esse; et ideo vere etiam subsistit dum in corpore fit, ut infra dicemus tractando de subsistentia.

 

Rationes dubitandi

 

2. Prima. Sic explicata voce creationis, videtur non posse cognosci ratione naturali creationem esse possibilem; primo, quia quod Aristoteles, Plato et alii graves philosophi non cognoverunt, verisimile est cognosci non posse naturali lumine; sed illi philosophi ita ignorarunt creationem ut tamquam primum principium ac per se notum haberent ex nihilo nihil fieri, ut constat ex Aristot., in I Phys.; ergo.

 

3. Secunda. Secundo de nullo ente potest demonstrari esse creatum; ergo nec potest demonstrari creationem esse possibilem. Antecedens patet, quia omne ens aut est substantia vel accidens; accidens autem, si sit in subiecto, nec creatur nec creari potest, etiamsi maxime supernaturale sit, ut supra ostensum est; accidens autem esse et fieri separatum a subiecto non potest inveniri naturali ratione. Substantia deinde aut spiritualis est aut materialis; illa prior vix potest per rationem naturalem investigari an sit, nedum demonstrari qualis vel unde sit; ergo non potest cognosci evidenter quod sit aliqua substantia spiritualis facta ab alio; et consequenter nec demonstrari poterit creationem esse necessariam vel possibilem propter has substantias. Substantia autem materialis semper fit ex materia; quod autem materia ipsa sit facta, aut efficientia alterius indigens ut esse possit, non potest demonstrari; unde Plato et multi philosophi posuerunt illam aeternam et improductam, neque apparet naturale medium quo oppositum demonstrari possit. Nam si quod esset, maxime imperfectio et potentialitas materiae. Sed cur dici non potest materiam ex se habere hanc suam entitatem, quamvis minimam et imperfectam? Neque enim est per se notum hanc imperfectionem potentialitatis passivae habere necessariam connexionem cum alia imperfectione potentialitatis obiectivae, quam includit res effectione vel creatione indigens.

 

4. Tertio, ad creandum requiritur virtus infinita; sed non potest demonstrari esse possibilem virtutem activam infinitam; ergo neque esse possibilem creationem. Maior declaratur a posteriori, quia alias creatura posset habere virtutem creandi, quia si non repugnat ob infinitatem virtutis, non est cur repugnet; consequens autem per se satis absurdum est. Minor vero probatur quia nullum est naturale medium demonstrandi virtutem infinitam in agendo; Aristoteles enim ex motu conatus est id demonstrare, non est tamen assecutus, ut infra ostendam; est autem eadem ratio de quacumque alia naturali ratione. Unde multi ex creatione conantur demonstrare esse aliquam virtutem infinitam in agendo; sed hic est circulus vel petitio principii in hac re de qua disputamus.

 

5. Quarto, repugnat ens in quantum ens fieri; ergo repugnat aliquid creari; consequentia constat ex definitione creationis, quia si aliquid fit ex nihilo, fit per se primo secundum totam rationem entis; ergo fit per se primo in quantum ens. Antecedens probatur primo, quia si ens in quantum ens esset factibile, omne ens esset factibile; quia quod convenit alicui rationi per se primo et secundum quod ipsa, convenit omni ei in quo talis ratio invenitur; hoc autem est plane falsum, quia necesse est dari aliquod ens quod fieri non possit; alias procederetur in infinitum in producentibus et pro ductis, quod est impossibile. Secundo probatur idem antecedens, quia ens in quantum ens abstrahit ab entitate secundum esse existentiae et secundum esse essentiae; impossibile autem est fieri aliquod ens secundum totum hoc esse; ergo impossibile est fieri in quantum ens. Unde etiam fit esse impossibile fieri ex nihilo, quia impossibile est fieri secundum esse existentiae quin sup ponatur secundum esse essentiae; quod esse non est omnino nihil, nam per illud distinguuntur res verae a fictitiis et chimaericis; ergo.

 

Opiniones variae

 

6. In hac re fuit multorum theologorum opinio non posse demonstrari rem aliquam esse factam vel fieri posse per creationem. Ita tenet Gregor., In II, dist. 1, q. 2, versus finem, et inclinat ibid. Gabriel, q. 2, a. 2. Tenet Bassolis, In I, dist. 1, q. 1, a. 3. Qui auctores a fortiori supponunt non posse demonstrari omne ens distinctum a Deo esse factum ab ipso, aut non posse esse plura entia realia improducta. Quamvis enim, admissa creatione aliquorum entium, non statim evidenter inferatur esse impossibile dari duas naturas increatas, vel omne ens distinctum a Deo esse ab ipso factum, sed hoc propria demonstratione indigeat, tamen, si creatio non esset possibilis, impossibile omnino esset omnia entia distincta a Deo facta esse ab illo, quia evidens est multa esse entia quae non possunt fieri nisi per creationem, si fieri debeant. Ut res omnes spirituales, quae, cum materiam non habeant, non possunt fieri ex praesupposito subiecto; item caeli, si supponamus eos non posse fieri per generationem, sicut natura, operatio, motus et quidquid de illis experimur, satis videntur ostendere; item materia prima, quae ex priori materia fieri non potest.

 

7. Secunda sententia est hanc veritatem posse demonstrari ratione naturali. Haec est communior sententia theologorum, quam tenet D. Thom., In II, dist. 1, q. 1, a. 2, idemque supponit In I, q. 44, a. 1, et q. 45, a. 2; tenet etiam Alens., II p., q. 6, a. 6; Scot., In I, dist. 8, q. 1; Argentin., In II, dist. 1, q. 1; Hervaeus, Quodl. II, q. 1; Henric., Quodl. VIII, q. 6. Estque haec sententia conformior divinis Scripturis; illae enim docent ex hoc mundo visibili posse ostendi Deum esse, quia ipsae creaturae clamant habere se alium auctorem vel factorem; quae loca expendemus inferius, cum demonstraverimus Deum esse. Sancti etiam Patres eodem modo loquuntur, quos infra eodem loco referam. Estque sine dubio haec vera sententia, quae non potest melius probari quam afferendo media quibus haec veritas demonstrari potest.

 

Quaestionis resolutio

 

8. Duo igitur probare possumus: unum est creationem esse possibilem; aliud est creationem actu esse vel factam esse vel exerceri in universo ab aliqua causa efficienti. Ex quibus eliciemus tertium, nimirum dari in universo esseque necessariam unam primam causam ad quam omnia alia entia quae habent esse reducantur per creationem tamquam ad primam originem sui esse.

 

Esse possibilem creationem ostenditur

 

9. Primo ergo creationem esse possibilem probare possumus a priori, si aliunde supponamus probatum Deum esse et summe perfectum esse, quantum in latitudine entis esse aut intelligi potest. Nam, ut infra citato loco dicam, quamvis absolute nos non possimus cognoscere Deum vel perfectiones eius a priori, tamen, supposito aliquo principio vel attributo a posteriori demonstrato, ex illo possumus colligere a priori aliud, ut immortalitatem ex immaterialitate. Sic igitur, in praesenti supponimus demonstratum dari unum supremum ens perfectissimum, immo etiam potentissimum; infra probabimus, non ex creatione, ne petamus principium, sed ex aliis mediis. Iam igitur argumentor in hunc modum, nam effectio per creationem non est ita impossibilis ut in se involvat repugnantiam aut contradictionem; ergo nec potentia ad agendum hoc modo est in se impossibilis aut repugnantiam aut imperfectionem involvens; ergo talis potentia est de facto in aliquo ente, saltem in primo; ergo ex vi illius est possibilis creatio. Haec ultima consequentia clara est; distinguere autem oportet illam vocem seu denominationem possibilis; uno enim modo negative sumitur, prout idem est quod non repugnans; alio modo positive pro eo quod potest esse aut fieri, quo sensu dicit denominationem ab aliqua potentia, vel activa vel passiva. In antecedente ergo sumitur possibile priori modo, in consequenti vero posteriori; nam ut creatio sit possibilis, duo necessaria sunt et sufficiunt: unum, ut in se non repugnet; aliud, ut per aliquam potentiam sit possibilis; et ita, supposito antecedenti, consecutio est evidens.

 

10. Primum autem antecedens probatur primo, quia nulla ostendi potest repugnantia in eo quod aliquid ex nihilo fiat, in vero sensu a nobis declarato. Non enim fingendum est, ut quidam putarunt, ipsum nihil futurum esse materiam ex qua tale ens fiat quod plane repugnat; nam illa particula ex non dicit ibi habitudinem materialis causae sed termini a quo; sic autem nulla est repugnantia ut id quod ex se nihil erat incipiat esse aliquid per effectionem alterius. Quod si velimus illam particulam ex iuxta habitudinem materialis causae interpretari, non positive, sed negative exponenda est, ut id dicatur fieri ex nihilo quod non ex aliqua materiali causa fit; in quo etiam nulla potest repugnantia ostendi; cur enim, sicut fit aliquid in actu quod prius erat possibile per potentiam activam et passivam simul, non poterit etiam fieri in actu aliquid quod sit possibile per solam potentiam agentis, eminentiorem magisque efficacem?

 

11. Obiectioni satis fit. Dices: sicut repugnat aliquid fieri in actu quod prius esset possibile per solam potentiam passivam sine activa, ita e converso repugnat fieri in actu aliquid quod tantum sit possibile per potentiam activam sine passiva; cur enim non potest esse effectus a potentia patienti sine agente, si esse potest ab agenti sine recipienti? Respondetur satis perspicuam esse rationem diversitatis; nam actio, ut actio, dicit essentialem ordinem ad efficiens, et ideo implicat contradictionem esse actionem sine agente; actio vero, ut actio, non dicit essentialem ordinem ad passum neque ad passionem, loquendo de actione in tota sua latitudine, sed dicit habitudinem ad effectum qui per illam fit et dependet ab agenti causa. Et similiter potentia passiva dicit adaequatam habitudinem ad activam, quia non potest recipere aliquid nisi ab aliquo illud recipiat; potentia vero activa non dicit adaequatam habitudinem ad passivam, ut infra suo loco latius dicemus, quia non est de ratione potentiae activae ut possit agere in aliquo, sed ut possit agere aliquid, et ideo potest aliquid esse possibile simpliciter per solam potentiam activam, non vero per solam potentiam passivam. Praeterea passiva est imperfecta, et sola non est simpliciter potens ad effectum nisi perficiatur per activam; activa vero est ex suo genere perfecta, et ideo ex se nullam involvit repugnantiam ut aliqua potentia activa sit in suo ordine adeo perfecta ut se sola et sine dependentia a passiva in sese virtute contineat et effectum et actionem. Et ita simul probata est prima consequentia, quae etiam est evidentissima, supposito antecedente. Quae enim maior repugnantia excogitari potest in huiusmodi potentia quam in dicto modo efficiendi? Aut quaenam imperfectio, et non potius maxima perfectio?

 

12. Et utrumque confirmari potest, si per illud ex nihilo intelligamus significari ut tota res quae per se primo fit ut adaecuatus terminus actionis, qui vocatur ut quod, omnino et secundum suam totam entitatem fiat, nulla eius parte aut re praesupposita; omnes enim hi sensus veri sunt et eodem devolvuntur. Sed in hoc etiam indicatur magna perfectio ex parte virtutis activae, et nulla est repugnantia ex parte effectus vel effectionis eius. Nam quod res tota, quae non erat, secundum se totam accipiat esse, quaenam implicatio est? Certe ex terminis nulla apparet maior quam in eo quod res quae tantum erat inchoata secundum unam partem perficiatur per adiectionem alterius partis quae prius non erat, nisi quod illud prius requirit maiorem vim in agendo. Non est ergo in huiusmodi potentia vel effectione aliqua repugnantia, sed tantum maior perfectio. Solum posset quis haesitare qualis possit esse haec actio sine subiecto, aut quomodo id non repugnet. Sed hoc explicabimus facile in sequentibus; satis enim nunc est quod in eo nulla ostenditur repugnantia. Eo vel maxime quod aliqui intelligunt creationem absque transeunte actione.

 

13. Superest probanda secunda consequentia, in qua est vis illius rationis, nimirum hanc potentiam ponendam esse in rerum natura saltem in primo ente, si in se non involvit repugnantiam vel imperfectionem. Hoc autem probari potest primo ex illo generali principio quod in primo ente est formaliter omnis perfectio simpliciter simplex, quod demonstrabimus infra tractando de perfectione primi entis. Nam huiusmodi potentia ex proprio obiectivo conceptu dicit perfectionem simpliciter simplicem; dicit enim perfectionem ex se non repugnantem neque involventem imperfectionem. Ex quo plane fit ut in latitudine entis melius sit habere illam quam non illam, in quo consistit ratio perfectionis simpliciter; ergo talis potentia necessario tribuenda est primo enti. Idem fere argumentum est quod haec potentia necessario includitur in omnipotentia, quia omnipotentia se extendit ad omne possibile, id est, ad omne ex se non repugnans; sed de ratione primi entis est ut habeat omnipotentiam; ergo et quod habeat hanc potentiam. Totum antecedens demonstrandum est infra tractando de attributis primi entis.

 

14. His accedunt rationes aliae per se valde probabiles, nam hic modus agendi sine dependentia ab alia causa extra se, sive efficienti sive materiali, est valde consentaneus essentiali perfectioni primi entis. Primo quidem, quia modus agendi est proportionatus modo essendi; sed modus essendi primi entis est cum omni independentia; ergo modus etiam agendi proprius eius erit independens ab omni causa, etiam materiali. Secundo, quia virtus activa definita ad agendum in subiecto et ex subiecto est valde contracta et limitata; ergo non est attribuenda primo enti, quia non est unde possit in illo habere talem limitationem; nam virtus agendi est proportionata essentiae; sicut ergo essentia primi entis, eo quod purus actus sit, non est unde habeat limitationem, ita neque virtus eius. Tertio, quia rationi consentaneum est ut in Deo sit potentia altioris rationis quam in omni alio agente naturali seu creato; sed alia omnia indigent subiecto ad agendum; ergo divina potentia non debet esse ita indigens, sed quo perfectior est eo liberior debet esse ad agendum, maxime cum ille excessus sit in gradu et in omni perfectione possibili.

 

Creationem esse de facto ostenditur

 

15. In caelestibus corporibus probatur conclusio. Secundo addendum est (quo evidentius confirmabitur praecedens conclusio) creationem necessariam esse in entibus quae nunc sunt, ita ut sine illa esse non potuerint. Probatur primo inductione, incipiendo a rebus materialibus. Et imprimis inquiro de corporibus caelestibus, an facta sint an infecta. Hoc posterius dici non potest, primo propter rationem communem omnibus rebus finitis, de qua statim; deinde, quia res multo nobiliores caelis non sunt absque efficientia, ut patet maxime de homine. Item, quia caeli adeo sunt imperfecti ut indigeant motu ad complementum suarum actionum, et praeterea extrinseco motore qui illos moveat, eo quod ex se motum illum habere non possint; ergo multo minus verisimile est ex se habere esse. Item videmus caelos in omnibus suis virtutibus, sitibus, aspectibus et motibus, ita esse constitutos sicut expediebat ad conservationem inferiorum rerum et earum generationes et corruptiones; ergo est evidens argumentum non esse a se, sed condita fuisse a communi omnium auctore. Quam rationem latius prosequemur infra dernonstrando Deum esse. Si autem caeli facti sunt, interrogo rursus an constent ex materia elementorum, et ideo ex illa sint facti, et sic eadem ratio erit de illis quae de rebus generabilibus; an vero constent ex materia altioris rationis, vel sint simplicia entia, et sic concluditur non nisi per creationem factos esse, quia si sunt simplicia, nullo modo potuerunt aliter fieri, ut per se manifestum est. Si vero constant superiori materia, ideo est quia sunt ingenerabiles, ideoque per solam creationem fieri potuerunt. Adde quod rationes quibus statim probabimus materiam rerum generabilium non posse esse infectam aeque probant de materia caelestium corporum.

 

16. Probatur conclusio in inferioribus corporibus. Venio ergo ad inferiorem mundum, quatenus elementa et mixta complectitur, et interrogo an haec moles facta sit necne; non potest dici non facta, quia omnes species rerum quae in illa sunt in suis individuis fiunt; ergo in nulla specie illarum rerum potest esse aliquod individuum non factum seu ex se habens esse; nam haec esset magna differentia et maxime essentialis inter tale individuum et alia, et consequenter non essent eiusdem speciei. Unde, sicut Aristoteles saepe contra Platonem argumentatur non dari hominem separatum ab individuis, quia ille esset incorruptibilis, haec vero corruptibilia, et ita non essent eiusdem speciei, ita nos dicimus non dari hominem singularem qui ex se habeat esse sine efficientia alicuius causae, alias non esset eiusdem speciei cum aliis hominibus; et idem argumentum est de reliquis speciebus, atque adeo de tota hac mole corporea elementarium rerum. Nam licet elementa dici soleant a philosophis incorruptibilia secundum se tota et corruptibilia secundum partes, non est id intelligendum de incorruptibilitate intrinseca per constitutionem naturae, nam hoc modo eadem est natura totius et partium, praesertim homogenearum, sed de incorruptibilitate ex virtute et modo agendi naturalium causarum, quia sic nunquam possunt elementa secundum se tota corrumpi; absolute tamen generabilia sunt, et ita non potuerunt ex se habere esse sine effectione; non est ergo non facta haec corporum moles.

 

17. Materiam non factam, sed Deo coaeternam, qui asseruerint. Rursus ergo interrogo an facta sit ex nihilo vel ex materia; si primum, habetur intentum; si secundum (quod omnes fere philosophi existimarunt), interrogo rursus an materia ipsa facta sit, necne. Et quidem philosophi fere omnes materiam negarunt esse factam, sed asseruerunt esse coaeternam Deo et ex se ac omnino necessario habentem esse. In quo errore fuisse stoicos et pythagoreos, et Platonem ipsum, et Hermetem Trismegistum refert Tertullian., lib. cont. Hermogen., c. 1 et 8, et lib. cont. Valentin., c. 15 et 16, et significat Irenaeus, lib. II, c. 19; Epiphan. vero, haeres. 7, etiam peripateticos adiungit; et Lactant., lib. II de Origine erroris, dicit et poetas et philosophos idem sensisse, et specialiter designat academicos, et maxime Ciceronem, lib. de Natura deorum. Quos philosophos haeretici multi imitati sunt, ut Hermogenes, Manichaeus, et alii, ut constat ex Tertull. sup., et Augustino, lib. de Haeresib., in 46 et 59; et Gregor. Nyssen., lib. de Opificio hominis, c. 23, et Euseb., lib. VII de Praeparat. Evang., c. 8 et 9, ubi etiam Sabellio hunc tribuit errorem.

 

18. Impugnatur praecedens assertum. Verumtamen, hoc esse alienum ab omni ratione naturali, praeter dicta in priori assertione, et praeter ea quae communia sunt omnibus entibus creatis, ostendi potest primo ex imperfectione materiae primae; nam cum illa sit infima omnium substantiarum etiam corruptibilium, incredibile est illam habere hanc perfectionem summam, quae est ex se habere esse, cuius perfectionis aliae species omnes rerum generabilium et formae illarum non sunt capaces. Unde sumi potest secunda ratio; nam si materia est coaeterna Deo et ex se habens esse, vel ut sic fuit carens omni forma substantiali vel ex se habuit aliquam. Primum dici non potest, quia repugnat naturae materiae; nam licet non implicet contradictionem, tamen est alienum a naturali ordine rerum, et ideo verisimile non est materiam ex se habere suam entitatem, et tamen habere illam in statu praeternaturali et absque ulla formali perfectione, et consequenter absque usu vel utilitate. Si autem habuit formam aliquam ex se, ergo iam non sola materia, sed quaedam substantia integra est ex se habens esse. Ex quo ulterius fit totam illam substantiam esse simpliciter necessariam, et tam non posse non esse quam ipsam materiam primam, quia quod est independens ab alio in suo esse, non potest illud amittere. Unde etiam fiet illam materiam non posse deservire ad alias generationes, quia semper manebit sub illa forma.

 

19. Dicet forte aliquis materiam ex se habere suam entitatem perpetuam et formam etiam habuisse perpetuam, non tamen ex se sed a Deo. Sed hoc etiam dici non potest, tum quia repugnantiam involvit quod ex se habeat esse et non quidquid necessarium est ad esse, tum etiam quia alias illa forma ex necessitate naturae manaret a Deo; nam si fieret libere, unde constaret esse aeternam? Est autem contra rationem naturalem dicere Deum agere extra se ex necessitate naturae. Et praeterea sequitur, qua necessitate agit Deus illam formam, eadem conservare illam, et consequenter materiam ex necessitate semper esse sub illa forma, ideoque minime posse ad rerum generationes vel corruptiones deservire.

 

20. Relinquitur ergo materiam, cum ex se non sit, indiguisse aliquo principio efficienti a quo facta sit; non potuit autem nisi per creationem fieri, quia non potuit fieri ex priori materia; ergo necessaria est omnino creatio alicuius rei ut hae res materiales possint existere. Dices: non potuit effectio materiae esse creatio, quia creatio est rei subsistentis, ut diximus, materia autem non est res subsistens, quia non est id quod est. Respondent aliqui materiam, licet non proprie creetur, propter dictam rationem, creari tamen saltem improprie seu largo modo. Dico autem duobus modis posse intelligi materiam fieri: primo per se solam ac separatam a forma, et tunc sine dubio crearetur propriissime, nam et esset subsistens et fieret per modum totius, quamvis ipsa de se sit pars; anima enim rationalis etiam est pars, et tamen propriissime creatur. Immo, si quantitas fieret separata, proprie crearetur ex omnium sententia. Alio vero modo fieri potest materia (et ita credimus esse factam) existens sub aliqua forma; et tunc proprie loquendo totum compositum ex materia et tali forma dicitur creari, quia illud proprie est; fieri autem ei proprie tribuitur cui et esse; tunc autem materia dicitur concreari, quod satis est ad demonstrationem quam intendimus; nam actioni, quatenus per eam fit totum et nihil ei praesupponitur, convenit ratio productionis ex nihilo. Si autem accurate velimus distinguere illam actionem compositam in plures partiales quibus constat, inveniemus totam rationem creationis quae in illa est provenire ex ea parte quae est effectio materiae ex nihilo, ut supra tactum est explicando eductionem formae ex potentia materiae. Atque ita Patres et Doctores Ecclesiae absolute et sine ullo addito docent ac demonstrant materiam esse creatam a Deo, ut videre licet in Tertullian., Irenaeo, Lactant., Euseb., Epiphan., Gregor. Nyss. et Aug., locis paulo ante citatis. Et Augus. etiam, lib. I Genes. ad litter., c. 14, et XII Confes., c. 4; et Ambros., lib. I Hexaem., c. 1; et Athanas., lib. de Incarn. Verb., in princip., et aliis passim.

 

21. Supererat dicendum, ad complendam hanc inductionem, de intelligentiis seu rebus immaterialibus. Verumtamen de illis nullum fieri potest speciale argumentum, praeter illud universale sumptum ex hoc principio quod repugnat dari plura entia improducta et quod ens improductum seu a se est infinite perfectum in genere entis, quia neque speciales rationes, neque differentiae, neque aliqui effectus proprii intelligentiarum nobis innotescunt ex quibus demonstremus illis habere esse ab alio et non a se. Loquor autem de demonstratione simpliciter, quia nonnulla coniectura sumi potest ex motu caeli, ut infra ostendam demonstrando Deum esse. Ubi etiam illud principium ex professo demonstrandum est, nunc autem supponatur. Ex eo autem quod intelligentiae habent causam efficientem, evidenter infertur necessarium esse creationem ut illae sint, quia cum non habeant causam materialem, ut supra tactum est, non possunt per alium modum productionis fieri. Quod optime confirmat productio animae rationalis, quae esse non potest nisi creatio, quia non est eductio de potentia materiae, ut supra etiam probatum est. Quae ratio probat necessarium esse creationem ut homines generentur, quia semper admiscetur (ut ita dicam) eorum generationi. Unde tam frequens est creationis usus quam humanae generationis. Nisi quis ita desipiat ut dicat animas rationales praeexistere ante corpora, quod esset error nen solum in fide, sed etiam contra rationem naturalem, ut suo loco ostendendum est, quia ad praesens non refert, nam etiamsi animae essent ante corpora, non tamen essent a se et sine efficiente, quia, praeter alias rationes tactas, cum anima sit naturalis forma corporis, si ex se necessario esset, ex aeternitate existeret informando corpus; nam res quae ex se habet esse non potest habere illud in praeternaturali statu et quasi violento, qualis est status animae extra corpus. Igitur sive anima incipiat cum corpore, sive ante illud, necessarium est habere causam efficientem, et consequenter fieri per creationem.

 

Demonstratur prima causa creans

 

22. Tertio dicendum est (et colligitur ex dictis) necessariam esse in universo unam primam causam efficientem quae per creationem res alias effecerit. Hoc satis patet ex discursu facto in praecedenti assertione. Et necessitas huius primae causae efficientis respectu caeterorum omnium entium demonstranda est latius in citato loco. Quod autem, hac necessitate supposita, non potuerit illa prima causa absque creatione originem dare caeteris rebus, constat ex definitione creationis supra data, quia non potuit prima causa ex aliqua materia res producere, quia non omnes res productae habent materiam, et in his quae illam habent, ipsa etiam materia debuit produci. Solum est advertendum species rerum generabilium potuisse fieri in suis primis individuis ex materia prius tempore existente, et tunc non fierent per creationem in toto rigore; quatenus tamen necessario supponunt creationem materiae, eatenus dicimus esse necessarium creationem ad earum productionem. Et hac ratione nomen creationis, Vid. Aug., lib. XI de Civitat., c. 4, et praesertim in usu sanctorum Patrum, extendi saepe solet ad novam productionem ex praeiacente materia creata, ut patet ex Augustino, lib. I contra Advers. leg. et Proph., c. 24.

 

Solvuntur argumenta, et quid philosophi de creatione senserint

 

23. Ad argumenta respondeo: in primo eorum petitur ut explicemus quid in hac veritate philosophi senserint, et praesertim Aristotel. De qua re multa disputavit Eugubin., lib. VII Peren. philos., c. 3 et sequent. Sed quod ad alios philosophos attinet, docent quidem saepe mundum hunc creatum fuisse ab aliquo primo auctore; tamen si recte expendantur, non attribuunt veram creationem, sed formationem ex praeiacente materia, quam etiam chaos appellarunt, ut constat ex iis quae referunt Tertullianus et alii auctores supra citati 1, et Lactant., lib. VII, c. 3. Et hoc quidem explicarunt de effectione huius mundi sensibilis. De mundo autem superiori e intelligibili, id est, de angelis, obscurissime locuti sunt; nec mirum, nam cum non potuerint illos ex chao formare, non apparet quomodo potuerint illos a Deo productos constituere, nisi fortasse illos etiam materiales fecerint, quamvis corpore subtiliores; nam pro comperto habebant Deum nihil posse producere nisi ut artificem qui ex praeiacente materia operatur. Et hoc significavit Anaxagoras, quem Aristot., I Metaph., c. 6, text. 18, laudat, eo quod dixerit omnia esse permixta praeter mentem, eamque solam esse puram et omni permixtione liberam. Unde et Galen., de Usu part., c. 10, reprehendit Moysem, quod dixerit Deum imperio suo omnia produxisse.

 

24. Aristoteles quid senserit. Aliis vero praetermissis, de Aristot. multi censent illum non agnovisse creationem, ut Gregor,, In II, dist. 1, q. 1; et Henric., Quodl. VIII, q. 9; et Iand., II Metaph., q. 5; Marsil., In II, q. 1, a. 2; et Bessar., lib. II cont. Calumniat. Platon., c. 6; et idem videtur sentire Comment., VIII Phys., comm. 4, et ibid. Simplic. Et habet haec opinio non parva indicia in principiis Aristotelis. Primo, quia ubique admittit et supponit illud principium: Ex nihilo nihil fit. Secundo, quia omnes actiones definit per ordinem ad potentiam passivam, et omnem actionem sentit habere coniunctam passionem et motum vel mutationem, ut constat ex III Phys., a principio. Quod si dicatur Aristotelem illis locis loqui tantum de actione et efficientia naturalium causarum, adhuc obstat, quia nunquam, etiam in Metaphysica, ad alium actionis modum doctrinam suam extendit. Quin potius, V Metaph., c. 12, definit potentiam activam per ordinem ad passivam, dicens esse potentiam transmutandi aliud in quantum aliud, et c. 2, eodem modo definit causam efficientem per ordinem ad motum; non ergo agnovit alium efficiendi modum. Quod etiam confirmat quia res incorruptibiles posuit aeternas sentiens esse per se necessarias, et ideo II Metaph., c. 1, in plurali ait principia sempiternorum non habere causas; per sempiterna autem intelligere videtur motus caelorum et perpetuam seriem generationum et corruptionum, quorum principia sunt caeli et intelligentiae.

 

25. Alii vero existimant Aristotelem cognovisse creationem et Deum esse creatorem omnium. Ita sensit Averroes, II Metaph., com. 4, et XII Metaph., com. 44, et lib. de Substant. orbis, c. 2; et Alex. Aphrodis., his locis, et D. Thom., ibid., et I, q. 44, et II cont. Gent., c. 15, et q. 3 de Potent., a. 6, et VIII Phys., lect. 2; Scot., in Quodl., q. 7, et In II, dist. 1, q. 3; Thom. de Argen., q. 4; Hervaeus, tract. de Aeternit. mundi, q. 4, et alii. Et probatur, nam II Metaph., c. 1, dicit dari aliquod ens verissimum et perfectissimum omnium, quod sit causa caeterorum. Et loquitur plane de causa efficienti, ut ibi etiam Comment. exponit dicens solum primum ens esse per se ens et verum; caetera vero acquirere ab illo esse et veritatem. Unde per illud plurale principia sempiternorum solum Deum intelligere videtur Arist., vel propter eminentiam eius vel propter plures causandi rationes. Praeterea in I de Caelo, c. 9, text. 100, ponit quamdam naturam immortalem ac divinam, unde caeteris, aliis exactius, aliis offuscatius ipsum esse vivereque dependet; et II de Gener., c. 10, text. 59, ait non omnibus convenire ut semper sint, quoniam quaedam longe ab ipso principio absunt et idcirco (ait) Deus modo deficienti consulens, universum complevit, cum generationem instituisset continuam; lib. etiam VIII Phys., et XII Metaph., concludit esse unum primum ens et principem omnium; non esset autem princeps nisi esset principium omnium. Unde Arist., XII Metaph., text. 38, ait caelum et naturam pendere a Deo. Clarissime etiam docet eisdem locis dari unum finem omnium; ex quo plane fit dari etiam unum efficiens, quia, ut infra trademus, non potest esse finalis causalitas absque efficienti; non potest autem dari una causa efficiens omnium nisi interveniente creatione, ut supra probatum est. Praeterea II Metaph., c. 2, probat illud principium per quod maxime in cognitionem primae causae devenimus, scilicet, non posse dari processum in infinitum in causis efficientibus. Denique, in lib. de Mundo ad Alex., id clarissime docere videtur: Quasi flagitium (inquit) esset in disputatione rerum mundi praeterire id quod summum in mundo habetur. Itaque vetus fama est, et quidem haereditaria mortalium omnium, universa a Deo et per Deum nobis esse constituta. Nec vero ulla natura per se sufficit, orbata salute quam ille ferat.

 

26. Alii distinctione utuntur, dicentes Aristotelem non cognovisse creationem cum novitate essendi, cognovisse autem creationem per modum dimanationis naturalis et aeternae a primo ente, et hoc modo posuisse res incorruptibiles manasse a Deo ex aeternitate. Sed licet hoc de caeteris rebus possit sustineri, tamen de anima rationali non potest; nam ipse, II de Gener. animal., c. 3, ait animam rationalem venire de foris, id est, non educi de potentia materiae, et consequenter fieri per creationem. Potest autem de illa reddi specialis ratio, quia non fit nisi oblata creatione corporis, et propter compositum. Neque enim verisimile est Aristot. posuisse animam non factam, si reliqua omnia extra Deum cognovit esse facta. Neque etiam dici potest ipsum sensisse omnes animas fuisse aeternas et postea in tempore uniri corporibus; nam idem Arist., XII Metaph., c. 3, text. 16, generatim ait formam non praeexistere prius quam uniatur materiae, et aperte comprehendit rationalem animam; nam subdit in illa esse singulare quod maneat posterius, id est, post dissolutum compositum; in inceptione autem, eo quod simul cum composito incipiat, nullam admittit exceptionem. Haec igitur pars verisimilior est, quamquam negari non possit Arist. exiguam de hac re cognitionem habuisse, ideoque per pauca de hac efficientia tractasse, quamvis, IX Metaph., c. 1, satis insinuaverit agnovisse se potentiam activam quae non indiget motu vel mutatione ad agendum.

 

27. Ad secundum argumentum satis probatum est contraria inductione quomodo demonstretur aliqua esse entia quae nonnisi per creationem fieri possunt, quod nobis praesertim constat de materialibus rebus. De immaterialibus vero solum ex hypothesi probamus, si quae sunt extra Deum, nonnisi per creationem fieri posse, neque etiam esse posse si non fiant. An vero probetur ratione naturali dari huiusmodi substantias praeter Deum, de animabus quidem rationalibus id supponimus ex scientia de anima, de aliis vero infra videbimus, nam ad praesens non refert.

 

28. Ad tertium de maiori propositione, scilicet, quod ad creandum requiratur virtus infinita, dicturi sumus sectione sequenti; nunc solum dicimus ex aliis mediis sufficienter probari et creationem esse et dari in rebus potentiam quae sit sufficiens principium illius, sive illa infinita esse debeat sive finita sufficiat. Unde, si aliunde satis probetur requiri ad creandum potentiam infinitam, ex necessitate creationis sufficienter concludetur dari in rebus potentiam infinitam. Neque erit petitio principii aut vitiosus circulus, quia vel non probamus creationem esse possibilem ex infinitate illius potentiae sed quia aliunde colligimus necessitatem eius et non repugnantiam, tum illius, tum etiam potentiae quae sit principium eius, abstrahendo ab eo quod finita vel infinita sit; vel si ex infinitate potentiae concludamus creationem esse possibilem, sumimus ipsam potentiae infinitatem ut demonstratam ex infinitate essentiae et perfectionis divinae, quam ex aliis principiis colligimus, ut infra videbimus.

 

29. Qualiter per creationem fiat ens in quantum ens. Ad quartum respondeo propositionem illam per creationem fit ens inquantum ens multiplicem sensum habere posse: unus est, si illud in quantum reduplicative sumatur et cadat in rationem entis abstractissimam et communem Deo ac creaturis. Et hic sensus est falsus, nam significatur per illum ens ex vi illius praecisae rationis esse terminum creationis, quod falsum est. Et hunc sensum supponit quartum illud argumentum, eumque sufficienter impugnat; nihil tamen obstat veritati creationis, quia illa propositio in eo sensu non sequitur ex definitione creationis, ut patet. Nam si fiat ens reduplicando tantum rationem entis finiti seu factibilis, id satis erit ad rationem creationis, nam sufficit ut res fiat omnino ex nihilo. Atque hic esse potest alter sensus illius locutionis, qui verus est, et ex eo solum sequitur omne ens finitum esse creabile; quod etiam est verum. Ultimus autem et proprius sensus est ut illud in quantum specificative tantum sumatur. Et hoc modo est verissima propositio, quia per creationem per se primo fit res secundum totam rationem entis, eo quod creatio nullam rationem entis in ea supponat. Nam, iuxta doctrinam Aristotelis, illud dicitur per se primo fieri quod nullo modo supponitur in re quae fit; fieri ergo ens in quantum ens nihil aliud est quam quod ipsamet ratio entis per se primo fiat in tali effectu per talem actionem. Ex hoc autem sensu non sequitur omne ens secundum rationem entis quam in se habet, posse terminare creationem, quia, ut ex dialectica constat, particula in quantum, specificative sumpta, non infert universalem sensum seu distributivum, quia non denotat adaequatam rationem seu causam praedicati, sed solum designat partem vel rationem secundum quam convenit. Recte tamen infertur ex illo sensu ipsam rationem entis ut sic non reperiri univoce in entibus quae terminare possunt creationem et in ente increato, ut dicemus infra hanc divisionem declarando.

 

30. Ad ultimam probationem, sumptam ex eo quod esse essentiae rerum supponatur creationi earum, qui existimant esse essentiae secundum se esse aliquid aeternum, dicerent fcrtasse creationem esse ex nihilo existentiae, non vero essentiae. At vero Wicleph dixit creationem non esse productionem ex nihilo simpliciter, sed ex esse intelligibili ad esse extra Deum, ut refert Waldensis, tom. I, c. 17. Scotus item, In II, dist. 1, q. 2, ait creationem esse productionem ex nihilo, id est, non de aliquo secundum esse existentiae, nec secundum esse essentiae, non tamen ex nihilo, id est, de nullo modo ente, nec simpliciter, nec secundum quid; supponit vero res habere esse cognitum prius quam fiant. Veritas autem est esse essentiae creaturae, aut esse cognitum seu intelligibile, antequam creaturae fiant, nihil reale esse extra Deum, ut dicemus late infra, in disputatione de essentia et existentia creaturae. Quapropter illud esse nihil obstat quominus per creationem fiat creatura ex nihilo et in quantum ens.

 

SECTIO II

 

UTRUM AD CREANDUM REQUIRATUR INFINITA VIS AGENDI, ET IDEO ITA SIT DEI PROPRIA UT CREATURAE COMMUNICARI NON POSSIT

 

1. Creatura nihil unquam creavit. Non defuerunt philosophi qui non solum de possibili, sed etiam de facto dicerent potentiam creandi communicatam esse creaturis, et angelum superiorem creasse inferiorem sibi proximum, et infimum creasse res corporeas. Quod opinatus est Avicenna, cuius opinionem supra tetigimus tractando de eductione formarum, et iterum occurret infra tractando de virtute activa intelligentiarum creatarum. Vera tamen ac certa doctrina docet de facto nullam creaturam aliquid creasse; solum enim Deum omnium creatorem vera fides agnoscit et Sancti omnes docent, praesertim D. August., XII de Civit., c. 24; Tertull., lib. de Praescript. haeretic.; Damascen., lib. II, c. 3, et Cyrill. Alex., lib. II cont. Iulian., sub finem. Ac tandem definitum est in c. Firmiter, de Sum. Trinit. et fide Cathol.

 

2. Ex hoc autem certo principio eadem fere certitudine colligitur nullam creaturam de facto habere potestatem creandi, quia non est verisimile dedisse Deum alicui creaturae hanc potestatem et non concedere seu permittere usum eius; nam ad Dei providentiam spectat ut sinat creaturas proprios motus seu actiones operari, et quia alias frustra esset talis potentia in rerum natura. Item, quia quod a nulla naturali causa unquam factum est merito censetur impossibile per naturales causas. Atque ita et Patres et theologi omnes eodem modo et sub eadem certitudine negant creaturam habere naturalem vim creandi qua negant unam creaturam creasse aliam.

 

3. Quamvis autem haec sint nobis certa ex revelatione, inquirimus (quod praesentis muneris est proprium) an possint ratione naturali persuaderi et convinci, quod omnino pendere censemus ex quaestione proposita; nam si probaverimus potentiam creandi, ob infinitam perfectionem quam requirit, esse incommunicabilem creaturae, demonstratum relinquetur id quod de facto fides docet; si autem potentia creandi non includit essentialiter illam infinitatem, et ideo non repugnat communicari creaturae, non poterit ratione probari non esse de facto communicatam tam potentiam quam actum eius; pendebit enim ex libera Dei voluntate, cuius decretum, si ex effectibus non manifestatur, per solam revelationem potest nobis innotescere.

 

Ratio dubitandi ponitur et sensus quaestionis aperitur

 

4. Ratio ergo difficultatis in praesenti quaestione est quia nulla est hactenus inventa sufficiens ratio, nedum demonstratio, quae persuadeat requiri ad creandum virtutem simpliciter infinitam. Loquor autem de virtute principali quae sua vi potest effectum producere; nam de virtute instrumentali nolumus ex professo disputare, eo quod res mere theologica sit. Virtus autem principalis creandi variis modis intelligi potest: primo, ut sit in illo ordine universalis seu adaequata obiecto creabili, et de hac evidentissimum est non posse communicari creaturae; neque hoc est (quod ego sciam) ab ullo auctore in dubium revocatum. Et ratio est clara, quia talis potentia habet obiectum infinite perfectum syncategorematice; nam in illa latitudine obiecti nullum potest signari tantae perfectionis quin aliud maioris perfectionis creari possit, et ita in infinitum; ergo in potentia quae sua virtute continet totum illud obiectum requiritur virtus et perfectio simpliciter infinita, quia neque actu finita sufficere potest, alias posset aequari et superari ab aliqua parte obiecti sui, neque potest virtus illa esse infinita syncategorematice, quia simul et actu habet existentem totam suam virtutem et perfectionem. Neque etiam satis erit quod sit infinita secundum quid seu in aliquo ordine entium; nam imprimis huiusmodi infinitum est simpliciter et actu finitum, et praeterea latitudo obiecti non clauditur sub aliquo genere vel ordine rerum, sed absolute complectitur totam latitudinem entis creabilis; ergo potentia quae totum illud continet et superat non potest esse secundum quid tantum infinita, sed simpliciter et in tota entis latitudine.

 

5. Secunda ratio adhiberi potest, quia impossibile est potentiam aliquam productivam seipsam claudere sub obiecto suo adaequato, quia impossibile est aliquid posse creare seipsum; sed omnis creatura continetur sub ente creabili, ut per se notum est; ergo non potest habere pro obiecto adaequato suae potentiae ens creabilc ut sic, alias seipsam clauderet sub obiecto suo. Et hac ratione nulla res generabilis potest habere talem potentiam generandi quae pro obiecto adaequato habet ens generabile. Neque aliquod individuum potest habere potentiam cuius adaequatum obiectum sit ipsa species. His ergo rationibus satis demonstratur potentiam creandi hoc modo esse infinitam et Dei propriam ac incommunicabilem creaturis.

 

6. Alio item modo potest intelligi potentia creandi, quae vim habeat, se sola et absque dependentia vel concursu alterius, aliquid ex nihilo producere. Et hoc etiam modo existimo satis probari posse talem potentiam non modo ut se extendit ad omne creabile, sed etiam ut determinata ad creandum quodlibet ens, esse infinitam et incommunicabilem creaturae, de qua re acturi sumus infra, disp. XXII. Nam quoad hoc eadem ratio est de potentia creandi et de quacumque facultate creata ad agendum ex praesupposito subiecto, quia nulla esse potest independens in agendo a prima causa talisque independentia infinitam requirit perfectionem, ut ibi videbimus.

 

7. Tertio igitur modo intelligi potest virtus creandi solum per modum causae principalis proximae, dependentis in agendo a prima causa et limitatae ad certum ordinem vel speciem rerum creandarum, ut ad creanda corpora, vel has species angelorum, vel aliquid simile. Et de hac potentia non apparet ratio sufficiens cur requirat perfectionem simpliciter infinitam, aut cur non possit communicari creaturae, quia neque ex parte obiecti habet infinitatem, cum ponatur limitata ad obiectum finitae perfectionis, neque etiam ex modo agendi, cum ponatur dependens a concursu alterius.

 

8. Nec satisfacit quod multi aiunt, ex modo agendi colligi infinitatem, non ob independentiam actionis a superiori causa agente, sed ob independentiam actionis a causa materiali; nimirum, quia reducere aliquid de potentia in actum requirit aliquam virtutem, et quo illa potentia magis est elongata ab actu, eo maior virtus requiritur in agente; ergo quod ita est elongatum ab actu ut in nulla potentia passiva contineatur, requirit infinitam potentiam in agente ut fieri possit; haec (inquam) ratio non satisfacit, primo quidem, quia independentia actionis a subiecto non videtur esse tanti momenti, nec tantam indicare perfectionem, ut requirat in agente virtutem infinitam simpliciter; cur etenim? Nam concursus materiae quid finitum est; cur ergo suppleri non poterit per virtutem agentis superioris ordinis et perfectionis, esto infinita non sit? Deinde, quia illa gradatio vel proportionalis supputatio non est formalis, tum quia ad summum infert vim agendi superioris ordinis quam sit omnis potentia definita ad agendum ex potentia passiva, sive propinqua sive remota, seu magis aut minus elongata ab actu; tum etiam quia ille progressus intelligi debet respectu eiusdem, et caeteris paribus; nam fieri potest ut ad producendam formam perfectiorem ex propinqua potentia requiratur maior perfectio quam ad producendam infimam formam ex remota potentia. Sic igitur ad creandam rem infimam, verbi gratia, materiam primam, sufficere poterit finita potentia, distincta tamen in specie ab omni potentia generativa.

 

9. Et augetur difficultas, nam virtus principalis ad agendum dupliciter potest creaturae tribui. Primo, ut connaturalis et debita, vel manans a principiis naturae, ut est calor in igne, vel ut superaddita vel indita naturae, sicut est lumen gloriae in beato. Quamvis ergo gratis demus virtutem connaturalem agentibus creatis non posse extendi ad creationem, propter dictam improportionem, tamen de virtute superaddita naturae nihil probat illa ratio, quia illa virtus esse potest supernaturalis, atque ita superioris ordinis, ac proinde sufficiens ad vincendam illam improportionem. Ita enim respondent theologi cum simile fit argumentum, scilicet, ad videndum obiectum intelligibile mixtum ex actu et potentia requiritur lumen intellectuale alicuius perfectionis, et quo plus tale obiectum habet de actu et minus de potentia, eo perfectius requiritur lumen ad videndum illud; ergo si obiectum est purus actus nullam habens potentiam, requiritur infinitum lumen; respondent (inquam) theologi negando consequentiam et asserendo satis esse lumen superioris ordinis. Cur ergo non possumus eodem modo respondere de potentia creandi?

 

Variae sententiae

 

10. Propter has ergo et similes causas nonnulli theologi dicunt nulla sufficienti ratione ostendi repugnare simpliciter creaturae potentiam creandi. Ita sentit plane Gabriel, In II, dist. 1, q. 4, a. 3. Nam licet simpliciter doceat creaturam non posse creare, quaerens tamen huius rei rationem, respondet non posse reddi aliam nisi quia haec est conditio creaturae, quam a Deo recepit, cuius ordinem transgredi non potest. Quod vero creaturae hanc conditionem operandi receperint, dicit solum constare experientia. Sed imprimis haec experientia ad summum habetur in agentibus effectibusque materialibus; quomodo vero expertus est Gabriel angelos nihil agere nec egisse unquam nisi ex passo? Quomodo item expertus est unum hominem, dum alium generat, non attingere efficiendo animam ipsam? Deinde solum videtur fundari in conditione et ordine quem de facto creatura recepit a Deo; vel ergo sentit potuisse Deum aliam conditionem vel modum agendi concedere creaturae, vel non satis quaestioni respondet. Eamdem sententiam clarius tenet Durand., In II, dist. 1, q. 4, qui negat ad creandum requiri virtutem infinitam, ac subinde negat repugnare creaturae efficere aliquid absque mutatione ex subiecto, et solvit rationes omnes quae solent ad id probandum adduci.

 

11. Nihilominus contraria sententia est communis scholasticorum. Eam tenet Magister In IV, dist. 5, et D. Thom., I, q. 45, a. 5, et saepe alibi, et omnes eius sectatores, et Scotus, quem sui etiam sequuntur, In IV, dist. 1, q. 1; Ocham In II, q. 7, quamvis sentiat non posse satis demonstrari; Idem, Quodl. II, q. 9; Henric., Quodl. IV, q. 37; et Aegid., Quodl. V, q. 1.

 

Resolutio quaestionis

 

12. Et mihi quidem posterior sententia vera et certa esse videtur; difficillimum tamen censeo cogentem demonstrationem ad illam confirmandam afferre. Cuius signum est quia auctores qui in conclusione consentiunt, in ratione reddenda summe dissentiunt, et singuli aliorum rationes impugnant. Quocirca apud me illa est efficacissima ratio quae ex principio fidei sumitur, et ideo potius dixi mihi esse certam assertionem quam evidentem; nam sicut ex eo quod creatura nihil unquam creavit, recte ratiocinamur nullam creaturam factam habere potentiam creandi, ita ex eo quod nulla creatura facta habet potentiam creandi, recte existimo colligi nullam creaturam factibilem esse capacem huius facultatis. Hanc consequentiam probo primo, quia si talis creatura esset possibilis constitueret sane alium ordinem et gradum creaturae praeter eos qui nunc sunt, quia haberet distinctum et altiorem operandi modum; ergo pertinuisset ad perfectionem universi ut in eo esset talis creaturarum ordo seu gradus; ergo e converso, cum Deus condiderit universum sine tali creatura, signum est illam non contineri in ordine creaturarum neque esse possibilem, ideoque ad complementum universi non pertinere. Quam rationem inferius locupletabimus, disp. XXXVIII, cum simili discursu ostendemus esse in universo intelligentias creatas.

 

13. Secundo explicatur amplius eadem ratio, quia inter substantias creabiles nullus esse potest altior gradus quam sit angelorum seu intellectualium rerum; inter accidentia vero, si ut philosophi loquamur, nulla sunt meliora quam ea quae his supremis substantias connaturalia sunt; si vero loquamur ut theologi, nulla possunt esse meliora quam ea quae pertinent ad ordinem gratiae et visionis beatae; si ergo in his supremis ordinibus rerum non invenitur potentia creandi, in nulla creatura possibilis est. Nam quod in gradu angelorum possint fieri alii perfectiores in specie quam sint omnes facti, non est satis ut habeant modum operandi tam diversi ordinis et rationis, et ideo August., III de Trinit., c. 8, pro comperto habet, si angeli tam boni quam mali creare non possunt, nullam creaturam posse.

 

Ratio Scoti expenditur

 

14. Tertio, conatus est Scotus huius inductionis seu experientiae quam supponimus rationem aliquam reddere, et ex illa, causam colligere ob quam nulla creatura factibilis creatrix esse possit, cuius discursum sic proponere possumus et amplificare; nam omnis creatura vel est materialis vel spiritualis; neutra autem ex his creare potest; ergo nulla. Patet consequentia, quia illa duo membra, quae includunt immediatam et contradictoriam oppositionem, complectuntur omnes creaturas possibiles. Minor vero quoad priorem partem de creaturis materialibus probatur, quia vel substantia materialis crearet per materiam, aut per formam, aut per accidentia. Non per materiam, quia haec non est activa neque esse potest; repugnat enim intrinsece entitati et imperfectioni eius, quia essentialiter est pura potentia passiva. Unde cum haec ratio communis sit omni materiae creabili, fieri non potest materia prima quae sit principium creandi. Et hoc sane per sese et ex terminis videtur notum; nam tanta perfectio quantam creatio indicat plane repugnat cum tanta imperfectione quantam materia prima prae se fert.

 

15. Neque etiam materialis forma (de hac enim nunc agimus) potest esse creationis principium. Primo quidem, quia talis est modus agendi qualis est modus essendi; sed haec forma habet in suo esse connaturalem dependentiam a subiecto; ergo et in omni actione cuius ipsa est proprium et connaturale principium. Secundo, quia talis forma non est connaturali modo producibilis per creationem propriam, sed vel per eductionem vel per concreationem cum toto composito; ergo neque ipsa potest esse principium creandi. Patet consequentia, quia ad summum esse potest principium producendi formam sibi similem, et modo etiam sibi porportionato et connaturali ipsi formae producendae. Quod tertio ita declaro, nam talis forma aut esset principium creandi materiam, aut formam, aut compositum; non materiam, quia talis forma est posterior materia et ordine naturae supponit illam ut esse possit, et ideo etiam illam supponit ut agere possit. Maxime quod forma adeo imperfecta non potest continere eminenter ipsam materiam, et ideo non potest rem adeo sibi dissimilem procreare. Neque etiam potest creare formam, quia non potest producere formam spiritualem, cum suum ordinem excedere non possit; neque formam materialem producere potest, nisi modo connaturali ipsi formae producendae; non potest enim immutare ordinem rebus ipsis connaturalem; talis autem forma, quando non concreatur materiae, non est factibilis per creationem, sed per solam eductionem, quia non est capax proprii esse sine dependentia a materia.

 

16. Unde etiam relinquitur talem formam non posse esse principium creandi totam substantiam materialem, quia haec creari non potest nisi ab eo qui potest creare materiam. Quod vero multo minus possitspiritualem substantiam creare tamquam evidens supponitur, quia non potest transcendere suum ordinem in agendo. Et eodem discursu facile concluditur non posse materialem substantiam secundum se totam aut per se primo esse principium creandi, tum quia, ut dictum est, materia non potest esse principium agendi, nedum creandi, tum etiam quia totum compositum non potest habere vim agendi nisi ab his partibus ex quibus essentialiter constat; si ergo neque in materia neque in forma potest esse illa vis creandi aut proportio ad talem actionem, neque in toto composito esse potest.

 

17. Restabat dicendum de accidentibus huius substantiae, quod erat tertium membrum in illa priori parte propositum; sed de accidentibus generatim statim dicemus plura; nunc hoc membrum sumimus ut satis probatum ex dictis de substantiali forma; nam si haec non potest esse principium creandi, propter naturalem dependentiam quam habet a materia, multo minus esse poterit accidens materiale, quod et magis dependens est et minus perfectum, praesertim cum tractemus nunc de causa principali. Atque hic discursus de rebus materialibus mihi quidem videtur efficax et aeque procedere de substantiis factis et possibilibus; nam fundatur in propria natura er imperfectione substantiae materialis ut sic et in connaturali proportione inter agere et esse, quae immutari non potest; nam licet Deus possit agere in creatura vel per creaturam aliud quam sit connaturale, non tamen potest facere quod sit connaturale alicui creaturae id quod est improportionatum naturae eius.

 

18. Venio ad alteram partem in principali argumento propositam de substantia spirituali. Quam Scotus non aliter probat nisi quia substantia spiritualis creata nihil potest efficere nisi medio accidente; sed medio accidente non potest quidquam creare; ergo nullus angelus potest habere vim creandi. Maiorem ex eo probat quod angelus nihil potest efficere nisi mediis actibus intellectus et voluntatis; hi autem actus sunt accidentia, nec fieri potest angelus in quo tales actus sint substantia et non accidens, ut ibi fuse probat et nos nunc admittimus, quidquid sit de efficacia rationum eius quoad hanc partem, de qua dicemus infra disputando de intelligentiis creatis. Minor autem probatur ab Scoto, quia accidens solum posset requiri ad creandum vel tamquam actio ipsa quae terminatur ad rem creatam, et hoe dici non potest in praesenti, quia huiusmodi actio est in ipso termino, ut infra videbimus; unde talis actio non potest esse intellectio vel volitio angeli; vel posset requiri accidens ut principium talis actionis; hoc autem esse non posse solum probat ex generali principio quod accidens non potest esse principium ad producendam substantiam. Quod quidem de principio principali omnes admittunt, et in hoc sensu videtur sufficiens praesenti intentioni; nam, ut diximus, solum agimus de principio principali.

 

19. Verumtamen ipse Scotus extendit illam propositionem etiam ad principium instrumentale, quo sensu non est in universum vera, ut supra vidimus; an vero peculiari ratione vera sit de instrumento creationis, infra dicam. Supponit autem hic discursus Scoti, quoad hanc ultimam partem, quoad, si creatura posset creare, deberet creare substantiam; quod merito supponit, quia, ut supra diximus, non potest creari nisi aut res subsistens aut per modum subsistentis; creatura autem non potest creare accidens per modum subsistentis seu separatum a subiecto, quia talis modos essendi non potest esse connaturalis accidenti; non potest autem creatura habere vim ad producendam rem modo praeternaturali aut sine aliis causis e quibus natura sua necessario pendet. Adde quod accidens inhaerens substantiae et impotens natura sua ad existendum aliter non potest natura sua esse principium creandi accidens per se separatum, quia talis modus agendi superat modum essndi connaturalem tali accidenti.

 

20. In quo deficiat discursus Scoti. Unum ergo tantum est in quo diminutus videtur hic discursus Scoti, nempe illud dilemma quod accidens tantum posset requiri ad creandum vel tamquam actio vel tamquam principium actionis; nam praeter haec posset esse tertium membrum, scilicet, quod actus accidentalis praerequiratur ad applicandam vel dirigendam proximam virtutem agendi; nam hoc modo requiruntur etiam intellectio et volitio ad opera artis et ad movendum localiter. Posset ergo quispiam dicere unum angelum posse creare alium proxime et immediate per substantiam suam tamquam per principium agendi; tamen, ut illud principium agat modo libero et intellectuali, requiri actum voluntatis ut applicantem illud principium seu potentiam exsequentem ad operandum, et actum intellectus ut dirigentem, atque hoc modo non esse inconveniens ad creationem substantiae requiri actum accidentalem. Sic enim in animalibus potentia generandi applicatur ad operandum per appetitum, et in homine per voluntatem; et intellectus, licet sit perfectior potentia quam voluntas, subordinatur quoad exercitium seu applicationem ad actum. Sic igitur virtus creandi, etsi substantialis esset et perfectior, posset subordinari voluntati et per actum eius accidentalem ad suam actionem applicari.

 

21. Quid addendum Scoti discursui. Propter hanc ergo causam non censeo hanc probationem omnino efficacem quoad creaturas spirituales et intellectuales. Possunt tamen hic applicari coniecturae quibus infra probabimus non posse angelos ad nutum suae voluntatis transmutare materiam ad formam; nam si id verum est, multo maiori ratione non poterunt aliquid ex nihilo facere; de illis autem rationibus dicemus infra. Praeterea certum est nullam intelligentiam finitam posse creare aliam perfectiorem se; nam hoc est supra virtutem causae principalis. Neque etiam est cur possit creare materiales substantias, quia illas non continet eminenter, cum sit ad definitam speciem limitata et cum proportionem nullam habeat cum corporalibus; ad alias vero spirituales substantias ita comparetur ut intra eumdem gradum condistinguantur tamquam species perfectae, sicut distinguuntur species seu genera animalis. Unde, sicut per se loquendo non potest unum animal generare aliud diversae speciei, etiam minus perfectae, ita neque unus angelus posset creare inferiorem; solum ergo restat probandum quod nec sibi similem in specie creare possit. Cuius rei facile redderetur ratio, si verum esset non posse intelligentias multiplicari numero intra eamdem speciem. Sed quia illa opinio vera non est, ideo dici potest saltem multiplicationem individuorum non esse per se intentam a natura, sed solum propter conservandam speciem, ideoque non esse connaturale individuis incorruptibilibus habere propriam virtutem producendi sibi similia in specie. Denique, accommodando discursum Scoti, potest addi coniectura, quia substantiae intellectuales creatae, in operationibus sibi maxime propriis, quales sunt intellectus et voluntatis, non possunt quidquam efficere nisi ex praesupposito subiecto; ergo verisimile est non posse habere vim naturalem ad efficiendum actionem omnino substantialem et independentem a subiecto.

 

22. Aliam rationem adducit Ocham, dicta q., 7, scilicet, quia omnis creatura aut naturaliter agit aut libere; sed neutro modo potest habere virtutem creandi; ergo. Minor quoad priorem partem probatur, quia talis causa naturaliter agens simul crearet quidquid posset, quia non penderet ex dispositione vel capacitate passi; crearet ergo infinita, vel in specie vel in individuo, quia nullus potest signari numerus finitus quem causare possit. Altera pars de causa libera probatur quia, licet non necessario crearet illa omnia, tamen saltem posset velle, et consequenter posset creare simul illa omnia, quod est inconveniens. Sed haec ratio minus est efficax quam praecedens; neutrum enim membrum satis impugnatur; nam, licet talis causa naturaliter ageret, penderet tamen in agendo a divino concursu, et ab eodem posset determinari ad agendum finita, et haec potius quam illa; sicut nunc agens naturale applicatum passo ex se indifferens est ad producendum hanc vel illam individuam formam ex infinitis, determinatur autem per concursum Dei. Sed inquit Ocham inconveniens esse ut talis creatura suspendatur ab actione sua, si potest producere infinita. At hoc idem argumentum sic fieri potest de divina potentia; nullum ergo est illud inconveniens, quia infinita non sunt producibilia actu simul omnia. Et eadem ratione impugnatur probatio alterius partis, quia ad voluntatem etiam divinam applicari potest; non ergo posset talis creatura velle creare simul infinita, quia obiectum esset impossibile, vel si id vellet, inaniter et inefficaciter vellet; solum ergo posset pro suo arbitrio haec vel illa ex infinitis creare. Recte tamen concludit argumentum quod talis creatura posset, intra eamdem speciem vel idem genus, creare syncategorematice infinita, id est, non tot quin plura, saltem successive, quod etiam Ocham censet inconveniens, sed nullum est; nam sol etiam potest sic in infinitum plura generare successive, quamvis ea quae simul potest facere vel conservare in quolibet instanti, non solum sint finita, sed etiam in determinato aliquo numero et quantitate, quia virtus finita saltem requirit huiusmodi terminum. Verumtamen hoc idem dici posset de virtute creaturae ad creandum, si semel poneretur.

 

Expenditur prima ratio D. Thomae, cur ad creandum virtus infinita requiratur

 

23. Omissis ergo rationibus quae vel in particulari procedunt de hac aut illa creatura vel per media valde extrinseca, D. Thom. ex proprio obiecto et modo creationis conatus est duas generales rationes afferre ob quas in universum omnis creatio omni creaturae possibili repugnat; priorem habet I, q. 45, a. 5, in corpore; quae sic formari potest: effectus seu terminus creationis est proprius causae universalissimae, ita ut non possit alteri convenire; ergo et creatio et potentia creandi est ita propria primae causae ut non possit alteri communicari. Consequentia est clara, quia illius tantum potest esse actio et potentia cuius potest esse effectus. Antecedens autem probatur, quia esse ut sic est proprius effectus universalissimae causae; sed proprius etiam terminus seu effectus creationis est ipsum esse ut sic; ergo proprius terminus creationis solius primae causae potest esse effectus. Maior patet, quia effectus universaliores in universaliores causas revocandi sunt; ergo et universalissimus effectus in universalissimam causam; sed esse est universalissimus effectus; ergo. Minor autem probatur, quia per creationem producitur ens in quantum ens; ergo per illam communicatur esse ut sic secundum absolutam rationem suam, secundum quam est universalissimus effectus et proprius primae causae. Hanc rationem impugnat Scot., cit. loco, et alii scotistae, In II, dist. 1, et eam late defendunt Caiet., I, loco cit., et Ferrar., II cont. Gent., c. 21, et Capreol., In II, dist. 1, q. 3. Et quidem nonnullae ex obiectionibus Scoti veram et facilem habent solutionem.

 

24. Esse qualiter dicatur proprius Dei effectus. Impugnat enim primo illam propositionem D. Thom., quod esse est proprius effectus Dei, ac si sensus esset solum Deum efficere ipsum esse in qualibet creatura, et causas secundas non concurrere active ad efficiendum esse existentiae. Sed hic sensus est sine dubio falsus, ut infra ostendam disputando de existentia creaturae, et non est intentus a D. Thom., sed solum vocat esse proprium effectum Dei formaliter ac per se primo, vel quia solum Deus facere potest esse ex omnino non esse vel quia solus potest facere in qualibet re omnia quae ad illius esse requiruntur. Et hi sensus sunt veri, non tamen deserviunt ad rem praesentem, quia peteretur principium, cum hoc ipsum sit probandum. Alius ergo sensus erit quod solus Deus respicit esse factibile, ut sit tamquam adaequatum obiectum suae potentiae, et hoc etiam sensu est vera propositio, ut per se constat et ex dictis in principio huius sectionis, et argumenta Scoti non procedunt contra illam. Quomodo vero deserviat praesenti rationi, patebit ex dicendis.

 

25. Universalior effectus in universaliorem causam reducendus. Ex quo facile etiam constat quem sensum reddat alia propositio quod universalior effectus in universaliorem causam reducitur, quam etiam impugnat Scotus, quia vel est sermo de universalitate perfectionis, tam causae quam effectus, et sic, licet generalis propositio esset vera, falsum tamen est quod ens aut esse sit universalissimus effectus, quia non est perfectissimus, sed potius imperfectissimus omnium, cum sit communissimus; vel est sermo de universalitate praedicationis, et sic nec propositio esset ad rem neque subsumptio vera, quia Deus non est hoc modo causa universalissima. Sed hoc facilem habet responsionem, quia sermo est de universalitate proportionata effectui et causae. Unde ex parte causae est sermo de universalitate in causando; ex parte vero effectus est sermo de effectu universali in multitudine, et consequenter de ratione obiectiva adaequata universaliori in praedicando. Et hoc modo verissimum est universaliorem vel communiorem effectum, id est, rationem entis vel talis entis, quo universalior est, eo respici a causa universaliori tamquam rationem obiectivam per se primo et adaequatam suae potentiae. Et ratio est clara, quia, licet causa universalis in se sit simplex, tamen dicitur universalis per ordinem ad multa quae eminenter continet et potest efficere; ergo quo fuerit universalior, eo continebit et poterit efficere plura; ergo eo habebit rationem obiectivam universaliorem in praedicando, id est, plura sub se continentem; ergo et, e converso, quo effectus fuerit hoc modo universalior, eo in causam universaliorem reducendus est, si adaequate ac per se primo correspondere dicitur. Neque contra hoc obstat quod rationes universaliores in praedicando sunt minus perfectae; nam, licet hoc sit verum considerando illas rationes secundum mentis praecisionem, non tamen prout includunt omnia inferiora; hoc autem modo dicitur ens et alia similis ratio adaequata alicui potentiae activae; non enim attingit illam rationem praecisam, sed totum quod sub illa continetur; et hoc modo ens creabile dicitur esse adaequatum obiectum divinae potentiae, quae omnia sunt satis manifesta. Alii respondent esse ut sic, etiam in communi sumptum pro esse existentiae, esse maximam perfectionem omnium. Sed de sensu huius locutionis dicemus inferius in praedicta disputatione, nunc enim necessarium non est.

 

26. In quo sit difficultas rationis D. Thom. Maior sane difficultas est in applicatione horum generalium principiorum ad concludendam propositionem intentam, quia ex illis ad summum videntur posse inferri duo, quae supra diximus esse certa. Unum est quod creatura non possit creare independenter a prima causa. Quod vero id non possit cum concursu primae causae, minime videtur inferri. Nam dare esse non est proprium primae causae, nisi cum praedicta independentia. Unde in lib. de Causis dicitur (quod D. Thom. etiam adducit): Secunda causa non dat esse nisi in virtute primae et in quantum participat operationem primae, quod non alia ratione verum est nisi quia causa secunda tantum agere potest per virtutem acceptam a prima et dependens in actione sua ab actuali operatione Dei; ergo hoc modo potest creatura communicare esse, etiam per creationem, quantum est ex vi illius principia. Rursus ex illis principiis optime concluditur non esse communicabilem creaturae potentiam creandi quae habeat pro obiecto adaequato ens creabile seu ipsum esse ut includit totam latitudinem esse participabilis. Hinc vero non potest concludi omnem participationem illius potentiae creativae universalis, limitatam ac determinatam ad aliquod genus vel speciem, vel certe ad aliqua individua rerum creabilium, esse incommunicabilem creaturae; neque enim huiusmodi potentia sic determinata in ipsis terminis involvit repugnantiam neque ex illis principiis ostendi potest impossibilis. Primum patet, quia creatio leonis, verbi gratia, est specie distincta a creatione hominis; ergo ex terminis non repugnat dari potentiam creatam commensuratam creationi talis speciei et non creationi secundum totam suam latitudinem, sicut est manifestum in potentia generativa seu eductiva de potentia materiae, quae, prout se extendit ad omne generabile possibile, est propria solius Dei, maxime cum independentia; limitata vero ad certam speciem generationis, potest communicari creaturae cum dependentia a prima causa. Secundum patet, quia talis potentia creata, etiamsi sit ad creandum, non habebit pro obiecto universalissimum effectum, sed determinatum et particularem. Unde quod D. Thom. subsumit, scilicet, per creationem produci esse absolute, non quatenus hoc vel tale, est quidem verum de creatione in genere, non vero de hac creatione in specie; nam per hanc revera producitur esse quatenus est tale, scilicet hominis aut angeli, et ideo non est necesse ut potentia quae non respicit adaequate creationem ut sic, sed talem creationem, sit universalissima potentia; ergo non oportet ut sit propria primae causae.

 

27. Prima enodatio difficultatis. Ad hanc difficultatem primo responderi potest concedendo non amplius probari illo discursu, idque non esse contra D. Thomae auctoritatem, quia ille non videtur amplius concludere voluisse tali discursu. Quod patet, nam statim post illam rationem refert opinionem dicentium posse creaturam creare per virtutem acceptam a Deo, et licet D. Thom. ibi vocet hoc creare instrumentaliter, tamen revera videtur solum sumere illud instrumentaliter late, prout etiam causae secundae principales dicuntur esse instrumenta primae causae. Quod probari potest, nam hoc modo refert statim opinionem Avicennae dicentis unam intelligentiam creasse aliam; Avicenna vero non posuit intelligentiam creare ut instrumentum in rigore sumptum, sed ut causam secundam principalem. In hac vero responsione duo incommoda relinquuntur; unum, quod ratio non defenditur nec manet probata conclusio. Aliud, spectans ad mentem D. Thom., quod ratio qua statim probat creaturam non posse esse instrumentum creationis procedat etiam de causa secunda principali, quod tamen difficile est, ut inferius declarabimus attingendo rationem illam.

 

28. Secunda. Secundo ergo respondere possumus efficaciam illius rationis in eo consistere ut ex formali obiecto et modo creationis eliciat non posse dari potentiam creandi quae ex se non respiciat ut adaequatum obiectum esse secundum totam latitudinem entis participabilis (huiusmodi enim ens intelligendum est quoties in hac materia dicitur ens in quantum ens, nisi illud in quantum specificative sumatur, ut dixi). Vim autem illius illationis videtur D. Thom. ponere in illa propositione: Producere esse absolute, non in quantum est hoc vel tale, pertinet ad rationem creationis. Potestque ita formari deductio, nam per omnem creationem fit per se primo esse, non solum in quantum est tale esse, sed etiam in quantum est esse; ergo omnis potentia a qua est talis actio respicit ut formale et adaequatum obiectum ipsum esse, non solum in quantum est tale esse, sed absolute in quantum est esse; ergo talis potentia necessario debet esse universalis et complectens omne ens participabile. Consequentia est clara, quia omnis potentia complectitur omnia quae sub suo obiecto adaequato et formali comprehenduntur. Maior etiam constat ex doctrina Philosophi, I Phys., supra tacta, quam etiam bene declarat Caiet., I, q. 44, a. 2. Nam effectus dicitur fieri per se primo secundum eam rationem quae non praecessit ex parte effectus; nam si praecessit, iam non per se, sed per accidens fieri dicetur; nam cum ignis generatur ex aere, non fit per se corpus neque elementum, fit autem per se ignis. Sic igitur, in omni creatione fit per se ens seu esse, non solum ut tale, sed simpliciter ut esse, quia nulla ratio entis aut esse supponitur ad creationem. cum sit ex nihilo.

 

29. Minor vero probatur, quia illa ratio secundum quam per se primo attingit potentia suum effectum videtur esse formalis ratio obiectiva sub qua talis potentia attingit eumdem effectum. Unde fit ut in causando tam universalis et abstracta sit potentia quam est in ordine suo illa ratio formalis obiectiva quam per se primo attingit.

 

30. Discursus alius D. Thom. explicans priorem declaratur. Addere praeterea possumus ad confirmandam eamdem deductionem alium discursum eiusdem D. Thom. in eodem art., in solut. ad 1. Quia quidquid creat aliquid, creat absolute ens, et non tantum applicando esse seu naturam entis ad hoc ens; ergo quantum est ex se, potest creare quodlibet ens creabile. Explicatur antecedens, nam fieri non potest ut qui participat aliquam naturam producat absolute illam, sed applicando illam ad aliquid, ut Petrus non potest esse causa naturae humanae absolute, alias posset esse causa sui ipsius. Unde solum potest esse causa ut natura humana sit in Paulo vel Francisco. Sicut autem hic homo participat naturam hominis, ita quodlibet ens creatum participat naturam entis; non ergo potest producere absolute naturam entis, sed applicando illam ad hoc ens. Ergo sicut homo non potest per actionem vel productionem suam applicare naturam hominis ad hoc nisi praesupponendo aliquid quo illa determinatio naturae communis ad hoc individuum fiat, ita in universum non potest ens per participationem communicare naturam entis nisi praesupponendo aliquid quo determinetur natura entis ad hoc, quod repugnat creatione. Ergo, e converso, omnis potentia quae potest producere absolute ens, nihil praesupponendo, producit absolute naturam entis, et non tantum applicando illam ad hoc; ergo omnis potentia quae potest sic producere est universalis potentia; unde non potest esse ens participatum, sed ens per essentiam.

 

31. Obiectiones aliquot contra utramque allatum D. Thom. discursum. Sed adhuc non quiescit animus, sed in utroque discursu plures difficultates invenit. Nam in priori, illa propositio subsumpta, in qua est tota vis argumenti, scilicet, omnis potentia per se attingens in aliquo effectu rationem aliquam entis est de se universalis ad omnia quae sub tali ratione comprehenduntur, non videtur in universum vera; nam cum generatur triticum, verbi gratia, non solum per se generatur triticum, sed etiam vivens, quia non praesupponitur ratio viventis; generatur enim triticum aut herba ex terra non vivente, et tamen, quia habet potentiam ad generandum triticum, non propterea habet potentiam ad generandum omne vivens. Idem est cum equus generat equum, non solum ex non equo, sed etiam ex non animali, nempe ex semine; tunc enim per se generatur et equus et animal, et tamen illa potentia generativa non respicit rationem animalis ut adaequatam, nec potest efficere generationes omnium animalium. Praeterea, alias sequitur etiam Deum posse creare seipsum, quia quando creatur aliquod ens, non tantum in illo fit per se ratio entis creabilis, sed etiam ratio entis abstractissimi, quia nulla ratio entis praesupponitur ex parte effectus; ergo si dicta consecutio universalis est, adaequatum obiectum potentiae creativae non erit tantum ens creabile, sed absolute et praecise ens; ergo comprehendet sub se absolute omne ens, etiam ipsum Deum. Nec dici potest ens ut sic abstractum per se non creari, quia ratio entis supponitur saltem in creatore; hoc enim non impedit productionem per se, nam ignis per se generat ignem, licet ratio ignis in generante supponatur, et ideo supra dixi rationem quae per se fit non debere supponi ex parte effectus, quia ex parte agentis non obstat.

 

32. Quod si respondeatur id non sequi, quia potentia creandi non attingit illam abstractissimam rationem entis, ratione ut sic praecise sumptam, sed quatenus includitur in ratione entis creabilis, quod supra dialecticis terminis diximus non attingere illam reduplicative, sed specificative, est quidem responsio optima, tamen per eamdem infringitur tota vis rationis et discursus D. Thomae. Nam eodem modo dicetur per potentiam creandi communicatam creaturae non fieri per se rationem entis creabilis ut sic, nisi quatenus includitur in ratione talis entis, atque ita etiam huiusmodi potentiam non attingere ens in quantum ens duplicative, sed specificative, et ideo non recte colligi talem potentiam debere esse universalissimam et comprehendere ens omne creabile. Unde claritatis gratia distinguere possumus inter fieri per se et fieri per se primo, asserereque ad illud primum sufficere ut res, secundum eam rationem qua per se fieri dicitur, non supponatur ex parte effectus; hoc vero posterius addere, quod res secundum talem rationem fiat ut proprius et quasi formalis terminus potentiae agentis, et non tantum ut inclusus in formali termino. Per creationem ergo fit per se ens in quantum ens creabile, non tamen ex ratione creationis probari potest esse necessarium ut fiat per se primo secundum illam transcendentalem rationem; nam potest creari ab aliqua potentia per se primo quatenus tale ens. Licet autem illa propositio, quae est fundamentum illius discursus, admittatur de effectu per se primo, non tamen admitti potest de omni effectu per se, ut argumenta facta concludunt; non est ergo sufficiens ad concludendum intentum.

 

33. Nec minor est difficultas, sed fortasse maior in posteriori discursu; illa enim propositio: Qui participat aliquam naturam non potest absolute illam producere, sed applicando illam ad aliquid seu ad hoc, in hoc sensu est vera quod non potest producere illam absolute; id est, in omnibus rebus in quibus existit; videlicet, si illa natura sit specifica, non potest producere illam in omnibus individuis in quibus apta est existere; si vero sit natura generica aut ratio transcendentalis, non poterit eam producere in omnibus inferioribus, servata proportione. Et hunc sensum probat optime illa ratio, quia alias talis res posset efficere seipsam. Iuxta hunc autem sensum, vel non est verum vel saltem sine probatione assumitur quidquid creat creare absolute ens;cur enim non poterit creare quaedam entia et non alia, ut hactenus argumentati sumus? Alium vero sensum potest illa propositio reddere, qui videtur magis intentus in illo discursu, nimirum, qui participat aliquam naturam non posse producere illam naturam absolute, id est, secundum se totam et secundum omnem partem eius, sed tantum praesupponendo aliquam partem eius eique aliam applicando, quo sensu verissime dicitur quidquid creat creare absolute ens; tamen illa propositio in eo sensu, sive vera sive falsa sit, non probatur in praedicto discursu; nam licet aliquis produceret naturam sibi similem absolute in dicto sensu, non sequitur quod posset esse causa sui ipsius; nam posset producere talem naturam secundum se totam in uno vel alio individuo, non tamen in omnibus, aut in una specie (si natura sit generica) et non in omnibus. Et pari ratione posset creare aliquod ens absolute in dicto sensu, id est, secundum totam entitatem, non tamen omne ens.

 

34. Unde ulterius in bono sensu verum est quod qui participat aliquam naturam non facit illam absolute existere, sed est causa quod sit in hoc individuo aut in hoc ente; non recte tamen inde infertur praesupponi ad actionem per quam fit tale individuum vel tale ens aliquod principium individuans; nam potest tota res cum toto suo principio individuante per illam actionem fieri. Cum enim natura specifica dicitur fieri in individuo vel applicari ad individuum, non est fingendum quod una res, quae fit, applicetur praeexistenti, sed solum dicitur applicari quia in uno individuo fit et non in sua abstractione. Unde etiam quando Deus creavit Adamum non creavit totam speciem humanam absolute, id est, abstractam, sed creavit illam applicando eam (iuxta illum modum loquendi) ad hoc individuum, non quidem praesupponendo in illo ex parte eius principium individuationis, sed illud simul creando. Sic igitur, quamvis unus angelus crearet sibi similem in natura, applicando suam specificam naturam ad tale individuum, non oporteret ut ad suam actionem supponeret principium aliquod individuans alium angelum, sed quod illud simul produceret; maxime cum hoc principium individuans in singulis naturis nihil aliud sit quam ipsamet entitas naturae, si sit simplex, vel principia quibus intrinsece constituitur, si sit composita. Et confirmatur, quia alias eodem discursu probaretur, supposito uno angelo, non posse Deum creare alium similem, quia vel per illam actionem crearet talem naturam specificam absolute, et hoc non, quia per illam actionem non creat priorem angelum; vel producit applicando specificam naturam ad hoc individuum, et sic oporteret ad talem actionem supponi principium individuans. Quod si tunc dicatur, ut vere dicendum est, applicari illam naturam ad hoc individuum producendo absolute totam eius entitatem ex nihilo, idem omnino diceretur, etiamsi unus angelus crearet alium sibi similem, vel in specie vel in genere; nam quod in ipso agente supponatur similis natura, nihil obstat creationi, ut iam supra dictum est.

 

35. Iudicium de praedictis obiectionibus. Fateor nescire me omnibus his difficultatibus satisfacere; nam contra posteriorem discursum positive (ut ita dicam) videntur mihi concludere non esse aptam ratiocinationem illam; contra priorem vero saltem ostendunt non convincere, quia non omnia principia quae in eo sumuntur sufficienter probantur, quamvis non constet esse falsa. Et omnia reducuntur ad illud, quod omnis potentia creandi talis necessario esse debeat ut se extendat ad omne creabile. Hoc autem non videtur satis convinci ex his quae hactenus diximus et praecise considerando terminum ad quem tendit creatio. Videndum autem superest an coniungendo terminum a quo, et specialem habitudinem horum terminorum, et modum agendi proportionatum illis, id possit efficacius inferri.

 

36. Ultima ratio qua D. Thom. probat assertionem. Est igitur ultima ratio eiusdem D. Thomae, dicto a. 5, ad 2, nam potentia creandi esse debet necessario infinita; ergo non potest esse creata; et eodem modo inferri potest necessario extendi ad omne creabile; nam potentia simpliciter infinita est etiam universalissima, et obiectum eius esse debet infinitum, quantum esse potest in ratione obiecti factibilis. Antecedens probatur a D. Thom. quia virtus potentiae non tantum attenditur ex re facta, sed etiam ex modo; sed modus producendi ex nihilo indicat infinitam vim in agendo, nam ad producendum aliquid ex potentia remota requiritur magna virtus, et ex remotiori maior; ergo ad producendum ex nulla potentia seu ex nihilo requiritur infinita virtus. Eamdem rationem habet Albertus, In II, dist. 1, a. 7, et alii.

 

37. Nonnulli fundant rationem hanc in eo quod inter ens et nihil est infinita distantia. Sed non recte, ut Scotus supra respondet, quia nullum ens distat a nihilo nisi secundum eos gradus entitatis quos in se habet. Unde etiam D. Thom., In IV, dist. 5, q. 1, a. 3, ad 5, ait non esse distantiam infinitam inter ens et non ens ex parte ipsius entis nisi quando ens est infinitum, quia unum oppositorum tantum distat ab alio quantum de reliquo participat. Et ideo materia, quia est imperfectissima, dicitur ab Augustino prope nihil; angelus autem dicitur esse prope Deum; et unumquodque ens, quo est perfectius, eo magis accedit ad Deum et magis recedit a nihilo. Ipsum autem nihil potest quodammodo dici infinite, vel potius indefinite seu indeterminate distare ab ente, quia nihil potest magis distare ab ente quam ipsum nihil vel quia non habet unam determinatam distantiam, sed potest habere maiorem et maiorem, secundum varios gradus entis. Sed hoc non refert ad praesens, quia per creationem non transcenditur (ut ita dicam) tota haec distantia ipsius nihil secundum totam latitudinem suam, sed solum secundum eos gradus entitatis quos recipit ens quod creatur.

 

38. Alii ergo communiter fundant illam consecutionem in maxima improportione quae est inter ens et nihil. Nam ad agendum ex potentia magis elongata ab actu requiritur maior virtus; ergo qua proportione effectus fiet ex remotiori potentia, eadem requiretur maior virtus; ergo ubi elongatio actus a potentia est sine ulla proportione, ibi maior sine ulla proportione virtus requiretur; haec autem non est nisi infinita; nam omnis virtus finita servat aliquam proportionem ad alteram finitam. Qui argumentandi modus frequens est apud Aristotelem, ut constat ex IV et VIII Phys. Ex quo simili proportione argumentatur Caietanus, nam si ad producendum aliquid ex nihilo sufficeret virtus finita, sequeretur aequalem virtutem requiri ad producendum aliquid ex aliqua materia et ex nihilo; sit enim virtus creatrix finita ut quatuor, virtus autem producens ex materia remota sit ut duo; ergo virtus necessaria ad producendum ex materia duplo remotiori erit saltem ut tria; ergo ad producendum ex ulteriori materia duplo etiam remotiori erit necessaria virtus ut quatuor; ergo tanta virtus requiritur ad producendum aliquid ex aliqua materia quanta ad creandum.

 

39. Obiectiones contra praedictam rationem. Contra hanc vero rationem multa obiiciunt Scotus et Durandus supra. Sed omnia eo tendunt ut probent inter ens et nihil vel non esse distantiam vel non infinitam, quod non refert ad rationem factam; iam enim ostendimus non esse necessarium fingere illam infinitam distantiam propriam et positivam, neque inde sumi argumentum, sed ex improportione, quae indicat talem modum operandi qui summam efficaciam in agente requirat. Verumtamen illa obiectio quam supra proposuimus videtur valde enervare hanc rationem; optime enim probat argumentum virtutem creativam esse ex hoc capite improportionabilem virtuti eductivae de potentia materiae; hinc tamen non recte infertur fore necessariam infinitam simpliciter, nam satis erit si sit alterius ordinis, quae solet etiam dici infinita secundum quid, quam admittere nullum est inconveniens. Et hoc satis est ut illa potentia non servet proportionem respectu cuiusvis potentiae quae solum possit operari per eductionem formae de potentia materiae; quia proportio solum servatur inter ea quae sunt eiusdem rationis seu quantitatis. Et declaratur hoc amplius ex ipsomet discursu; nam cum dicitur ad producendum aliquid ex potentia magis remota requiri maiorem virtutem, sermo est de potentia passiva et de maiori vel minori elongatione ab actu ex defectu dispositionum vel propter repugnantes dispositiones, et consequenter fit etiam comparatio inter virtutes activas solum per eductionem de potentia passiva. At vero cum infertur ad producendum aliquid ex nihilo maiorem requiri virtutem, illud ex nihilo non designat aliquam potentiam passivam remotissimam ab actu seu valde indispositam, sed designat potius carentiam omnis potentiae passivae; ergo non potest concludi quod potentia productiva ex nihilo sit maior vel infinita per augmentum (ut ita dicam) potentiae eductivae, sed solum quod potentia sic activa, scilicet ex nihilo, est alterius et superioris ordinis ab omni potentia tantum eductiva, etiam si potens sit ad educendam formam ex quacumque potentia reali quae remotissima sit. Atque ita non sequitur illud inconveniens quod potentia creativa et eductiva sint aequales, quia sunt improportionatae. Adde quod, si non essent caetera paria, sed ad diversos effectus inaequaliter perfectos compararentur, non esset illud magnum inconveniens, ut etiam supra argumentando in principio proposuimus.

 

40. Dictorum omnium summa et probatio assertionis. Sanctorum auctoritate conclusio roboratur. Propter has ergo difficultates dixi superius veritatem hanc certiorem nobis fieri ex his quae facta sunt quam ex ratione quae efficaciter demonstret atque convincat non posse aliud fieri. Atque eodem modo censeo ex rebus factis probabilissime ostendi ad cuiusvis rei creationem requiri potentiam simpliciter infinitam; nam cum factae sint a Deo plures substantiae adeo perfectae, nulla earum accepit virtutem ad creandum vel minimam rem et quae est prope nihil; ergo signum est id solum provenire ex limitatione omnium harum creaturarum quantumvis perfectarum; alias nulla ratio reddi posset cur maxima perfectio quae in angelis aut seraphim invenitur ad hoc non sufficiat. Atque hinc ulterius fit coniectura illum superiorem ordinem, cuius necessario esse debet potentia creativa, non esse alium nisi ipsius esse per essentiam; nam inter esse participata non potest novus ordo seu novus gradus reperiri praeter eos qui facti sunt; cum ergo supputando concluditur potentiam creativam debere esse alterius ordinis, concluciitur esse infinitam; nam ille ordo non est alius nisi in quo est ipsum esse per essentiam. Et hoc significavit Athanas., serm. 3 cont. Arianos, cum dixit: Administrare creaturarum ac servorum est, condere autem atque creare solius Dei et Verbi eius ac sapientiae. Praeterea declarari amplius hoc potest; nam ipse modus efficientiae per creationem indicat summam quamdam efficaciam et independentiam in creatore, quia cum ad agendum nullam supponat potentiam realem extra se, tantum requirit potentiam obiectivam seu possibilem [1] per non repugnantiam; hoc autem indicat summam vim in potentia activa, et ideo fortasse dixit Cyrill., lib. II cont. Iulianum, efficaciter posse operari ut creatorem et producere res quae aliquando non erant esse unum ex eis quae propria sunt solius et omnium summae substantiae.

 

41. Deinde creatio est prima omnium actionum, per quam communicari potest esse participatum, et hoc sensu per se primo tendit ad producendum ens totum in quantum ens; hinc ergo satis fit verisimile hanc actionem talem esse ut natura sua essentialiter postulet manare ab ipso esse per essentiam, ideoque non posse dari entitatem participatam quae vim habeat ad talem actionem.

 

42. Et ex eodem principio satis probabiliter intelligitur illam gradationem superius factam, quod ad producendum ex maiori potentia requiritur maior perfectio, intelligendam esse non solum intra aliquod genus entis, sed absolute in latitudine entis; ideoque ad creandum requiri virtutem non qualiscumque ordinis superioris, sed supremi, qui in tota latitudine entis seu potentiae activae intelligi potest. Atque hinc ulterius fit valde probabile illud principium, quod potentia creandi necessario se extendit ad omne creabile, quia non expectat (ut ita dicam) ex parte obiecti nisi non repugnantiam ut effectus sit aut fiat, et quia principium primae emanationis et participationis est ab ipso esse per essentiam, et ideo talis potentia nihil esse potest nisi virtus quae sit ipsum esse per essentiam, quae est virtus universalissima et de se potens in omne esse participatum. Et ob hanc fortasse causam dixit August., lib. IX de Genes. ad lit., c. 15, angelum tam non posse quamvis rem creare quam neque seipsum.

 

43. His ergo modis intelligimus, quamvis superiores rationes non sint demonstrationes omnino cogentes, plurimum tamen conferre ad indicandam altitudinem potentiae creativae et rationem ob quam repugnat esse creatam.

 

44. Tandem mihi non omnino displicet (quamvis Scotus eam contemnat) alia coniectura Aegidii, nimirum, quod cum omnis creatura sit mutabilis et aliquo modo constans ex actu et potentia, verisimile est non esse capacem natura sua potentiae agendi nisi per motum vel mutationem et inducendo actum in potentiam. Patet consequentia ex illo principio quia modus agendi imitatur modum essendi. Ex quo fit, e contrario, ut Deo conveniat posse creare quatenus est actus purus et ipsum esse per essentiam, ac denique quatenus virtutem habet infinitam.

 

Satisfit rationi in principio positae

 

45. Prima responsio. Ex his satis responsum est principali rationi dubitandi in principio positae. Quod vero in augmentum difficultatis addebatur de virtute principali non innata, sed superaddita, duobus modis potest etiam ex dictis facile expediri. Prior sumitur ex his quae de facto credimus, quia de facto nulla talis virtus principalis ad creandum communicata est substantiis creatis, et tamen illis additae sunt virtutes et qualitates perfectissimi ordinis; ergo signum est nullam virtutem naturis rerum superaddi posse. quae sit principalis virtus creandi. Unde, iudicio meo, non recte nec satis consentanee loquuntur qui dicunt omnes supernaturales qualitates quae nobis infunduntur creari; alias etiam supernaturales actus, ut visio beata, crearentur, nam sunt verae qualitates et tam supernaturales sicut ipsi habitus. Ex quo fieret ut lumen gloriae, verbi gratia, quod est principale principium ad faciendam visionem, esset etiam principalis virtus ad creandum; quod absurdum est.

 

46. Secunda responsio. Posterior responsio est rationes prius factas non probare tantum de virtute connaturali, sed simpliciter de virtute creata; eo enim tendunt ut ostendant nullam virtutem creandi esse posse creatam aut limitatam, quod aeque procedit de virtute indita naturae ab extrinseco et de illa quae ab intrinseco nascitur; nam virtus quae extrinsecus additur creata esse debet. Unde etiam oritur alia ratio, quia virtus addita supra naturam rei necessario esse debet accidentalis, nam substantia non potest sibi ipsi addi vel esse supernaturalis sibi; et ideo virtus superaddita necessario est accidentalis; virtus autem accidentalis non potest esse principalis virtus creandi. Quod ex modo essendi eius satis colligi potest, iuxta ea quae superius diximus explicando primum discursum Scoti; nam cum omne accidens sit natura sua pendens in esse a subiecto, fieri non potest ut habeat connaturalem modum agendi extra subiectum seu independentem a subiecto, qualis est modus creationis; ergo non potest esse principalis virtus creandi. Est enim attente considerandum quod, licet forma aliqua, quae est principalis virtus ad aliquem actum, sit supernaturalis subiecto, et ideo ille modus agendi sit etiam tali subiecto supernaturalis, tamen illa forma habet suam propriam essentiam et naturam sibi connaturalem; et ideo ille modus agendi ipsi formae est connaturalis. Cum ergo modus agendi sine subiecto non possit esse connaturalis accidenti, neque virtus creandi esse poterit connaturalis aut subiecto aut ipsi formae accidentalis; et ideo talis forma non potest esse principalis virtus.

 

SECTIO III

 

AN POSSIT DARI INSTRUMENTUM CREATIONIS

 

1. Naturale creationis instrumentum nullum. Non est in animo hanc rem ex professo ac theologice tractare, sed tantum breviter attingere, quantum ex discursibus factis concludi potest. Ex dictis enim videtur efficaciter concludi non posse esse creaturam instrumentale principium creandi, tale (inquam) instrumentum quod natura sua sit institutum et ordinatum ad talem actionem, quodque habeat naturalem potentiam instrumentariam ad illam; constat enim, ex superius dictis de causa agente creata, inter virtutes activas connaturales agentibus creatis esse quasdam instrumentarias et non principales, qualis est virtus seminis. Hoc ergo sensu dicimus recte probari ex dictis non posse dari virtutem creatam quae ex se et natura sua sit instrumentaria virtus creandi. Probatur, quia virtus instrumentaria creaturae ad physicas et reales actiones semper est accidentalis; virtuti autem accidentali non potest esse connaturalis modus agendi per creationem, etiam instrumentarie. Maior constat inductione in omnibus propriis instrumentis, quae non solum propter habitudinem vel denominationem ad aliquod prius agens, sed proprie propter intrinsecum modum agendi et insufficientiam virtutis ad effectum, vocantur instrumenta. Et praeterea specialiter probatur in praesenti, quia si tale instrumentum non esset accidens, esset aliqua substantia. Cuius ergo esset instrumentum in creatione? Non sui ipsius, ut constat; nec etiam alterius substantiae creatae, quia nulla est quae sit principale agens ad creandum, et instrumentum dicitur ex parte agentis principalis; nec denique Dei, quia ex parte Dei non est necessarium ad ullam creationem instrumentum, ut per se constat; nec vero ex parte ipsius substantiae potest aliqua cogitari quae natura sua postulet ad hunc finem institui ut sit creationis instrumentum, cum ille finis sit valde extrinsecus et valde accidentarius ad rerum creationes. Immo, cum substantia sit ens per se, nunquam finis alicuius substantiae ipsi connaturalis est quod sit instrumentum ad aliquam actionem, nisi talis substantia sit aliquo modo partialis et comparetur ad eam cuius est instrumentum ut pars ad totum, et tunc etiam potius se habet ut deferens virtutem instrumentariam, quam ut instrumentum per propriam substantiam.

 

2. Quod autem virtus accidentalis non possit esse naturale instrumentum creationis, eadem fere ratione probari potest quae de principali virtute facta est. Nam modus connaturalis agendi esse debet proportionatus modo essendi formae, sive agat ut virtus principalis sive ut instrumentaria, quia utroque modo actio consequitur ipsum esse naturale formae; sed modus essendi cum independentia a subiecto non potest esse connaturalis accidenti; ergo nec modus agendi ex nullo subiecto potest esse connaturalis; ergo non potest accidens esse virtus natura sua instituta ad sic operandum etiam per modum instrumenti. Atque hoc bene confirmat ratio qua D. Thom., I, q. 45, a. 5, probat creaturam non posse esse instrumentum creationis, scilicet, quia creatura non potest esse instrumentum nisi per aliquid sibi proprium dispositive operetur ad effectum principalis agentis.

 

3. Quocirca, si D. Thom. in illo articulo in hoc tantum sensu loqueretur, scilicet, de instrumento natura sua ad hanc actionem instituto et habente connaturalem virtutem instrumentariam ad creandum, nulla esset aut in conclusione aut in ratione eius difficultas. Nam quod obiici potest contra illam rationem, saepe actionem instrumenti non esse aliam ab actione principalis agentis, et tunc instrumentum non operari dispositive ad effectum principalis agentis, sed immediate illum efficere, ut multi censent de phantasmate respectu speciei intelligibilis, hoc (inquam) commodam habet solutionem et illius principii interpretationem. Nam semper instrumentum naturale secundum aliquid sibi proprium, quod in effectu proportionate ei correspondet, operatur ad effectum principalis agentis; dispositive autem operari dicitur non semper cum omni rigore et proprietate, id est, inducendo dispositionem praeviam reipsa distinctam ab effectu principalis agentis, sed vel hoc modo vel quia instrumentum, secundum id quod est sibi proprium, determinat actionem principalis agentis, quae determinatio reduci potest ad genus causae materialis seu dispositivae, quo modo phantasma determinat actionem intellectus agentis ad talem speciem producendam. Neutro autem ex his modis potest creatura naturali virtute concurrere ad creationem ut instrumentum. Non quidem introducendo dispositionem praeviam, quia huiusmodi actio semper supponit subiectum quod disponendum sit, quod repugnat creatione. Neque etiam determinando per aliquid sibi proprium actionem principalis agentis, quia omnis forma creata, secundum proprium et connaturalem modum agendi, non habet proportionem cum actione ex nihilo, et ideo non potest secundum aliquid sibi proprium determinare huiusmodi actionem ad illam concurrendo.

 

4. Quae ratio sic exposita potest accommodari etiam ad causas secundas principales, quae in eo sensu dici possunt operari dispositive ad effectus primae causae, quatenus per proprias virtutes determinant actionem eius. Tamen in eis ratio haec per se sola non sufficiet nisi supponatur aliunde probatum virtutes causarum secundarum non posse esse natura sua sufficientes seu proportionatas in suo genere ad effectum ex nihilo producendum, quia hinc solum probari potest non posse illas determinare concursum primae causae ad talem actionem. Quin potius ratio illa, applicata ad propria instrumenta et dicto modo intellecta, supponit probatum quod virtus creata non possit esse principale principium creandi. Nam in hoc maxime fundatur quod instrumentum, quantum ad id quod dispositive vel (ut ita dicam) determinative operatur per id quod est sibi proprium, ita se gerit ac si esset virtus principalis quantum ad hoc quod est operari secundum modum connaturalem et proportionatum tali naturae.

 

5. Adde praeterea, si solum discursum D. Thom. in illo articulo spectemus, non videtur posse procedere in alio sensu, nisi de instrumento connaturali. Nam illud principium instrumentum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad effectum principalis agentis non est in alio sensu necessarium aut verum, supposita communiori doctrina de divinis instrumentis supernaturaliter elevatis ad opera iustificationis, transubstantiationis et similia; illa enim instrumenta nihil operantur per propriam virtutem ad effectum principalis agentis, ut in I et III tomo III partis late tractatum est. Et hunc sensum satis confirmat probatio illius principii, quam statim D. Thom. subiungit, dicens: Si igitur nihil ibi ageret (supple, instrumentum) secundum id quod est sibi proprium, frustra adhiberetur ad agendum. Nec oporteret esse determinata instrumenta determinatarum actionum. Haec enim ratio optima est in instrumentis naturae, quae per se ordinata, determinata et necessaria sunt ad suos effectus. In instrumentis autem divinis nullam vim habet illa probatio, quia verissimum est instrumenta divina non esse determinata, sed indifferentia et quasi universalia per potentiam obedientialem; determinantur autem ad determinatas actiones per divinam voluntatem et elevationem seu specialissimum concursum. Quare talia instrumenta non sunt quidem necessaria; nam sine illis aeque potest Deus eosdem effectus facere; non tamen propterea dicentur esse frustra, quia et quando elevantur et assumuntur, vere agunt, et non sine fine et causa rationabili elevantur ut agant.

 

6. Sententiarum Magister non asseruit naturale creationis instrumentum. Sed quamquam ratio et discursus non videatur amplius concludere, omnes tamen discipuli et interpretes D. Thomae intelligunt generalius eius sententiam, nimirum creaturam, etiam ut instrumentum elevatum divina virtute, non posse concurrere ad creationem. Et certe D. Thomas, cum ibi sententiam Magistri impugnat, id satis significat. Nam Magister non dixerat creaturam posse esse naturale instrumentum creationis, sed per divinum ministerium; agebat enim de sacramentis quatenus sunt divina instrumenta, ut patet in IV, dist. 5. Unde idem D. Thom., III, q. 13, a. 2, distinguens expresse inter virtutem naturae et instrumentum gratiae, negat creaturam posse esse instrumentum creationis vel annihilationis; idem in II cont. Gent., c. 21, et in eadem sententia sunt omnes theologi qui sententiam Magistri impugnant, ut Albert., Scot., Henric. et Aegid., loc. cit. sect. praecedenti. Verumtamen controversia haec, quatenus attinet ad supernaturale instrumentum, in theologia examinanda est; existimo enim ex propriis principiis creationis non posse definiri.

 

7. Nam si verum esset creaturam aut nullo modo posse elevari divina virtute ad agendum aliquid vera actione physica quod suam naturalem potentiam et virtutem excedat, aut nonnisi per virtutem aliquam in ipsa receptam quae connaturalem vim habeat ad talem effectum, quod multi theologi opinantur, et non improbabiliter, si hoc (inquam) est verum, satis consequenter et optime dicitur non posse creaturam elevari ut sit instrumentum creationis; si autem Deus potest elevare creaturam ut per suammet entitatem absque alia superaddita efficiat effectum excedentem virtutem suam naturalem, quod ego longe probabilius iudico (sic enim existimo elevare aquam ad efficiendam gratiam, et ignem ad torquendos spiritus, et verba ad transubstantiandum), si hoc (inquam) est verum, non video qua ratione consequentia negari valeat, posse Deum uti una creatura ut instrumento ad creandum alia. Quia neque sufficiens ratio differentiae assignatur neque affertur specialis aliqua ratio qua hoc probetur impossibile.

 

8. Prior pars patet, nam unica differentia esse videtur quod creatio non est actio ex subiecto, sicut sunt aliae actiones. Sed haec differentia imprimis non est universalis; nam etiam transubstantiatio non est actio ex subiecto, ut docet D. Thom., III, n. 75, a. 8. Quod autem in transubstantiatione supponatur aliquid ut materia remota et ut terminus a quo, vel sub alia simile habitudine, nihil sane refert ut minus repugnet instrumentum creatum concurrere ad illam actionem quam ad creationem. Deinde ex illa differentia non probatur, sed sumitur quod probandum est. Ex hoc enim quod creatio est actio sine subiecto optime infertur non posse esse connaturalem creaturae neque ut principali virtuti neque ut instrumento; tamen, hoc non obstante, ex proportionali ratione ad alia instrumenta divina, contendimus hanc actionem posse communicari instrumento creato per elevationem. Nam etiam actio conversiva totius substantiae in totam substantiam non potest esse connaturalis creaturae neque ut principali causae neque ut instrumento; actio similiter in spiritum, praesertim quia in illo fit supernaturalis qualitas, non potest esse connaturalis corpori; et tamen utraque communicatur divina virtute per elevationem; ergo idem est de altera actione.

 

9. Inconvenientia ab aliquibus illata contra creationis instrumentum retunduntur. Altera vero pars constabit facile applicando rationes factas de virtute principali et de instrumento connaturali, et considerando non procedere in instrumento per elevationem. Quod enim quidam aiunt sequi, tale scilicet instrumentum habere infinitam virtutem et perfectionem, minime sequitur; nam actio huius instrumenti non attenditur ex perfectione eius, sed ex perfectione primi agentis et potentia obedientiali instrumenti. Unde in hoc ordine instrumentorum non est necessaria res perfectior ad perfectiorem effectum vel actionem. Neque hic potest fieri illa gradatio quod ad producendum rem de maiori potentia maior virtus requiritur; nam eodem instrumento potest Deus educere formam ex subiecto quantumvis resistente. Denique eadem ratio fieri posset de instrumento transubstantiationis; nam etiam ad transubstantiandum virtute propria vel connaturali requiritur infinita perfectio.

 

10. Rursus non urget quod alii aiunt sequi, posse aliquid assumi ut instrumentum ad creandum seipsum. Primum enim negamus id sequi in rigore et proprietate; nam ut aliquid sit instrumentum physicum, necessario debet supponi existens, et ideo supponitur creatio eius, ad quam ipsum non potuit esse instrumentum. Haberet autem illa ratio nonnullam vim contra eos qui dicunt rem non existentem posse esse physicum instrumentum; illam tamen sententiam improbabilem censemus. Quare, licet ex vi creationis non repugnet quamcumque creaturam fieri per instrumentum creatum, tamen, ex conditione praesupposita et praerequisita ad agendum, repugnat rem eamdem esse instrumentum suae primae creationis. Quod est evidens argumentando in simili forma de instrumento generationis seu eductionis; nemo enim negabit posse Deum uti gratia existente in Petro ad producendam gratiam in Paulo; negabit tamen posse illa uti ad seipsam producendam, non ob repugnantiam talis instrumentalis actionis per se sumptae, sed ob praedictam praesuppositionem existentiae ad agendum. Quocirca, si verum est posse eamdem rem bis seu duabus totalibus actionibus produci vere ac proprie terminatis ad eius esse, nullum est inconveniens concedere eamdem rem iam creatam posse concurrere effective ad sui recreationem, sicut humanitas Christi concurrit effective ad transubstantiationem panis in ipsam; de quo alias. Denique, eodem modo procedendo per rationes superius factas, facile constabit non habere locum in hoc genere concursus vel effectionis per potentiam obedientialem.

 

11. An sit actio aliqua Dei propria, ut nulli possit creaturae communicari. Aliqui vero magnum inconveniens ducunt quod nulla sit actio ad extra quam Deus non possit communicare creaturis, nam si quae esset, esset maxime creatio. Sed ego nec consequentiam censeo necessariam, nec consequens recte intellectum esse inconveniens. Posset enim aliquis dicere actionem illam qua fit unio hypostatica esse altiorem magisque incommunicabilem creaturae; itemque in thesauris divinae potentiae esse alios modos actionum quae aliis titulis superant creationem; nam, licet creatio sit omnium prima et quasi fundamentum aliarum, non est tamen omnium maxima. Rursus aliud est loqui de actionibus, aliud de rebus quae per actiones fiunt; loquendo ergo de rebus factis, nullum est inconveniens quod possit Deus per creaturam, ut per instrumentum, agere quidquid sola sua virtute facere potest; quin potius hoc spectat ad efficacitatem divinae virtutis, sicut e contrario etiam ad eamdem efficaciam pertinet ut nullam rem possit Deus facere per creaturam quam non possit facere se solo. Loquendo autem de actionibus, multae sunt ita Dei propriae ut non possint esse a creatura, sicut est ipsamet actio creandi sola virtute principali. Hoc vero non est proprium Dei; nam etiam actio creaturae, ut talis est, non potest fieri sine illa nec per aliam creaturam. Cuius rei rationem explicabimus sectione sequenti, ubi etiam attingemus rationem aliam ob quam alii dicunt esse impossibile instrumentum creationis, et inefficacem esse ostendemus.

 

SECTIO IV

 

AN CREATIO SIT ALIQUID IN CREATURA DISTINCTUM EX NATURA REI AB IPSA

 

1. Hactenus fere solum diximus de potentia creandi, simulque declaravimus effectum eius, quatenus est obiectum seu terminus ad quem illa potentia dicit habitudinem, saltem nostro modo concipiendi; superest ut dicamus de actione ipsa seu creatione, quid sit.

 

Variae sententiae

2. Prima. In qua re tres invenio esse posse dicendi modos. Primus est creationem in ratione actionis non esse aliquid in creatura, sed in ipso creatore esse ipsummet actum divinae volunfatis aut divini imperii, quo res ad extra producit. Dico autem in ratione actionis, nam in ratione relationis, quae supponit actionem iam terminatam et resultat ex termino eius, creatio aliquid esse dicitur in creatura, scilicet, relatio quaedam realis ad creatorem. Haec censetur esse sententia D. Thom., I, q. 45, a. 3, quem ita exponit Caietan. et alii thomistae. Ratio D. Thomae est quia creatio non est mutatio; ergo nihil esse potest in creatura nisi relatio. Antecedens patet, quia mutatio est circa aliquod subiectum, ut ex definitione motus constat; creatio autem non est circa subiectum, ut etiam constat ex definitione eius supra tacta. Primam vero consequentiam probat D. Thom., I, q. 45, a. 2, quia actio et passio conveniant in substantia motus et differunt secundum habitudines diversas ad agens vel passum, ex III Phys., text. 20. Ergo ablato motu a creatione nihil potest remanere nisi relatio, vel creaturae ad creatorem vel creatoris ad creaturam.

 

3. Secundo, quia creatio non potest esse actio transiens formaliter; ergo est formaliter immanens in creante et dici potest virtualiter seu eminenter transiens, quia vim habet ponendi effectum ad extra, quod quadrat optime in actum divinae voluntatis vel imperii. Consequentia est clara, quia inter illa duo membra nullum est medium. Antecedens vero probatur, quia actio transiens est accidens, et consequenter ex necessitate requirit subiectum; sed creatio non requirit subiectum; ergo non potest esse accidens; ergo non potest esse actio transiens.

 

4. Unde argumentor tertio, nam omnis actio est prior natura suo termino; ergo creatio etiam est natura prior re creata; ergo non potest esse in re creata, sed in creatore. Patet haec ultima consequentia, quia impossibile est intelligere creationem ut actionem extra Deum et priorem quam rem creatam, quia in illo priori non intelligitur in quo aut quomodo sit, et non potest concipi actio, ut actio, in se sola et quasi per se subsistens.

 

5. Quarto argumentantur thomistae quia non solum creatio, verum neque ulla actio divinae potentiae respectu illius potest esse transiens, neque unquam potest dari actio media inter potentiam Dei et effectum eius, quae sit distincta a potentia Dei; ergo multo minus hoc dari poterit in creatione. Antecedens vero probatur primo, quia divina virtus est intime praesens in omni effectu suo; ergo immediate et per se producit omnem suum effectum, et non media aliqua actione. Secundo, quia alias potentia Dei non solum esset principium sui effectus, sed etiam suae actionis, quod tamen negat D. Thom., I, q. 25, a. 1, ad 3. Tertio, quia actio transiens est complementum potentiae activae; sed non potest Deus habere complementum potentiae suae in creatura, alias penderet ab illa; ergo.

 

6. Secunda. Secunda sententia est creationem esse aliquid extra Deum, tamen in re non esse aliquid distinctum a creatura quae creatur, et ita proprie non esse in illa nisi secundum rationem, realiter tamen et essentialiter esse ipsammet creaturam, videlicet creationem hominis esse ipsam essentiam hominis, et creationem angeli essentiam angeli, et sic de aliis. Haec sententia, ut ponat creationem in re creata, fundatur in hoc quod actio, ut actio, necessario debet esse in suo termino, vel per identitatem vel aliquo alio modo, quia actio non est nisi dependentia et emanatio effectus a causa; dependentia autem necessario esse debet in re quae pendet. Quod principium inferius late probabimus, est enim verissimum. Ut autem affirmet haec opinio creationem non distingui ullo modo nisi secundum rationem a re creata, primum fundari potest in generali propositione quod nulla actio distinguitur in re a suo termino, sed ratione tantum. Et hoc modo potest haec sententia tribui nominalibus, qui non ponunt actionem mediam secundum rem inter effectum et causam, ut videre est in Ochamo, In II, q. 9, et Greg., In II, dist. 1, q. 4 et 5, qui in q. 6 subdit creationem esse in creatura, seu potius esse ipsam creaturam.

 

7. Secundo potest haec opinio fundari in speciali ratione creationis, scilicet, quod sit actio ex nihilo, et ideo non possit esse accidens, sed substantia seu per modum substantiae, si fortasse accidens separatum creetur. Et ad hoc confirmandum iuvari potest haec sententia argumentis prioris opinionis, praesertim tertio. Et confirmari potest, quia si creatio esset aliquid in creatura distinctum ab ipsa et quasi medians inter ipsam et Deum, illud quidquid esset, creatum quid esset et factum; nam esset distinctum a Deo et profluens ab ipso; ergo oporteret in illo creationem eius ab ipso distinguere, et sic procederetur in infinitum, vel si aliquo sistendum est, sistatur in prima creatura. Et ad hoc confirmandum valere possunt argumenta quibus Scot., In II, dist. 1, q. 5, conatur probare creationem passivam (loquitur de relatione) non esse rem distinctam a creatura, quae refert et solvit Capreol. ibi, q. 2.

 

8. Tertio potest haec sententia fundari in essentiali ratione creaturae ut sic; nam de essentia creaturae est ut pendeat a primo ente; ergo dependentia qua pendet, et est in ipsa creatura et non est aliud ab eius essentia. Haec autem prima et essentialis dependentia entis participati ab ente per essentiam est creatio; ergo creatio et est in ipsa creatura et non est aliud quam eius essentia, unde non magis potest ab illa distingui quam essentia uniuscuiusque rei ab ipsa. Primum antecedens evidens est, quia sicut de essentia primi entis est esse per essentiam, et consequenter esse a se et non ab alio, ita de essentia omnis alterius entis est esse ens per participationem, et consequenter esse dependens ab alio. Prima vero consequentia probatur, quia dependere est aliquid intrinsecum creaturae; ergo convenit per aliquid intrinsecum; convenit autem per dependentiam. Rursus si effectus formalis est essentialis, etiam forma; sed dependere est quasi effectus formalis dependentiae; ergo si creatura essentialiter est dependens, dependentia ipsa est de essentia eius. Ergo hoc maxime verum est de prima et maxime immutabili dependentia; huiusmodi autem est creatio, quia, ut supra dicebamus, haec est prima emanatio entis participabilis ab ente per essentiam, et per hanc potest esse quaelibet creatura a solo Deo.

 

9. Ex hoc autem fundamento infertur (consequenter loquendo iuxta hanc sententiam) in omni re creata includi aliquam dependentiam a Deo, omnino immutabilem et inseparabilem ab ipsa re creata, tum quia id quod est essentiale est immutabile, tum etiam quia quod in re non est distinctum, non est separabile manente illa re (ita enim loquimur). Unde fit, secundo, hanc dependentiam esse a solo Deo; nam omnis dependentia unius creaturae ab alia est separabilis a creatura, praesertim loquendo de rebus creatis, non de modis rerum; nam hoc modo verum est posse Deum facere se solo quidquid facit per creaturam, vel cum illa, vel in illa, vel ex illa. Atque ita omnis dependentia a creatura in quovis genere causae est accidentalis et mutabilis, dependentia autem a solo Deo est essentialis et immutabilis. Tertio infertur hanc dependentiam a solo Deo esse propriissimam creationem, cum ad causam materialem nullum ordinem includat. Quarto hinc videtur optima ratio reddi ob quam non possit creatura ad creationem concurrere, etiam per modum instrumenti, quia hoc ipso quod penderet ab alia creatura non esset essentialis alteri creaturae, et ita iam non esset creatio.

 

10. Tertia. Tertia sententia est creationem esse aliquid in re creata, non quidem realiter ab illa distinctum tamquam habens propriam entitatem, sed ex natura rei tamquam modum eius. Haec opinio, quantum ad eam partem de existentia creationis in creatura, satis cemmunis est. Tenet eam Gabr., cit. loc.; Aureol., cit. a Capr., In II, dist. 1, q. 2, in argum. cont. 1 concl.; Ocham, In I, dist. 43, q. 1; Th. de Argent., In II, dist. 19, q. 1, a. 1; Aegid., In II, dist. 1, p. I, q. 3, a. 2, et de Esse et essent., q. 7; qui omnes auctores satis etiam explicant et declarant creationem non esse rem omnino distinctam a re creata; interdum etiam vocant illam creationem passivam et dependentiam creaturae a Deo; vocant etiam creationem activam seu actionem transeuntem. Distinctionem autem modalem non satis explicant; immo Aegidius et nonnulli alii negare videntur. Posset in favorem huius sententiae citari D. Thom., In I, dist. 40, o 1, a. 1, ad 1, ubi creationem vocat actionem transeuntem et aequiparat illam calefactioni; tamen D. Thom. ibi valde ambigue loquitur; nam in omni actione transeunte videtur ponere actionem formaliter in agente, in passo vero solum effective seu per modum passionis, et ita illum interpretatur Deza, In I, dist. 27, q. 1, notab. 1. Unde etiam Caiet., I, q. 25, a. 1, ait, si in Deo potentia exsecutiva est ratione distincta ab intellectu et voluntate, negari non posse quin creatio sit actio transiens, et nihilominus ait illam actionem non esse quid distinctum ab essentia Dei, quia universaliter tenet actionem transeuntem formaliter esse in agente. Quapropter cavenda est haec ambiguitas locutionum.

 

Quaestionis resolutio

 

11. Inter has sententias, haec ultima, ut proposita est, vera mihi videtur; ut autem rem declaremus, et ab iis quae certiora videntur incipiamus, dicendum imprimis est dependentiam creaturae a Deo esse aliquid realiter et intrinsece existens in creatura. Haec assertio sufficienter videtur probata in tertia sententia, et neminem legi qui sub his terminis eam neget, et in aequivalentibus omnes eam concedunt. Omnes enim fatentur creationem passivam esse in creatura, non tantum ut significat relationem resultantem (illud enim nihil est), sed ut dicit emanationem passivam seu fieri creaturae a Deo, sive haec re sive ratione distinguantur, nunc enim hoc non agimus; dependentia autem nihil aliud est quam passiva emanatio seu creatio, loquendo de prima dependentia a solo Deo, de qua nunc agimus. Ratio autem est quia creaturam dependere non est denominatio extrinseca in creatura, sed potius in Deo est extrinseca denominatio quod ab ipso creatura dependeat; sed creatura dicitur dependens a dependentia; ergo dependentia est aliquid in ipsa, et non tantum in Deo. Item quia dependentia quam lumen habet a sole aliquid est in ipsomet lumine, et idem est in quolibet effectu respectu causae creatae, iuxta modum dependentiae quem ab illa habet, vel in fieri tantum vel etiam in conservari. Atque eadem ratione, si Deus solus illuminaret aerem, dependentia illius luminis a Deo esset aliquid in ipso lumine; nam est eadem ratio quae de dependentia a sole, vel fortasse maior; ergo etiam illa dependentia qua creatura secundum se totam pendet a Deo est aliquid in ipsa creatura. Patet consequentia, quia si in aliis effectibus dependentia est aliquid in ipsis, ideo est quia dependentia dicit modum vel conditionem effectus, non causae; haec autem ratio aeque vel magis procedit in dependentia totali.

 

12. Dependentia creaturae a Deo, in re ab ipsa distincta. Dico secundo: haec dependentia creaturae a creatore non est omnino idem quod creatura quae est terminus illius dependentiae seu creationis, sed est aliquid in ipsa, a parte rei distinctum ab ipsa. Probatur primo paritate rationis, inductione facta in omnibus aliis dependentiis effectuum a suis causis efficientibus; nam in omnibus actio, et consequenter etiam dependentia, distinguitur ex natura rei a suo termino, ut supra tactum est et infra in proprio praedicamento ex professo tractabitur; ergo et dependentia creationis erit in re distincta a termino; solum enim differt ab aliis quia est dependentia ab efficiente sine concursu materiae vel subiecti; hoc autem discrimen nihil refert ad tollendam distinctionem, ut ex dicendis constabit. Secundo probatur, quia haec dependentia est mutabilis et variabilis in creatura, manente eadem re quae fit; ergo distinguuntur a parte rei. Consequentia fundatur in principio supra tractato, disp. VII, sect. 2, ubi ostendimus hoc esse certum signum distinctionis, vel realis vel saltem modalis, si ex duobus extremis realibus unum sine altero a parte rei esse possit. Et hoc est praecipuum indicium quo in aliis actionibus probamus actionem distingui a parte rei a termino. Antecedens autem probatur, quia dependentia illa qua nunc Deus conservat quantitatem sine subiecto in Sacramento, distincta est ab illa qua conservabat eamdem quantitatem in substantia panis; nam illa prior pendebat a materia, altera vero minime, sed est per modum creationis; ergo si Deus crearet a principio quantitatem extra subiectum, et postea illam uniret subiecto et conservaret dependenter ab illo, maneret eadem quantitas sine priori dependentia creationis; quod enim ibi simul maneant duae dependentiae totales, improbabile est, ut infra ostendam; ergo dependentia creationis separabilis est a termino creato. Quod ergo in hoc exemplo apparet in omni creatione intelligendum est, tum quia est eadem ratio, tum etiam quia si quid difficultatis in hoc esse videtur, in omni creatione intervenit; quod si in aliqua re cessat, etiam in omnibus cessat.

 

13. Exemplis probatur conclusio. Non possumus autem in ordinario modo creationis substantiarum afferre exempla, quiahuiusmodi creatio a solo Deo fit semper et ex natura rei, et quidquid a Deo proprie creatur ex nihilo, perpetuo conservatur eadem actione, ut infra dicetur, quia hoc postulat natura rei. Tamen hinc non potest sumi argumentum omnimodae identitatis et inseparabilitatis; nam satis est quod, interveniente miraculo seu opere supernaturali, variari possit dependentia circa eamdem creaturam, quia hoc ipsum fieri non posset sine aliqua distinctione in re. Quod autem id fieri possit per miraculum, declarari potest (praeter argumentum factum), iuxta probabilem opinionem quod creatura possit esse instrumentum creationis; nam tunc potest Deus creare eamdem rem, vel se solo vel per instrumentum, et tunc dependentiae sunt diversae circa eamdem rem; nam quando creat per instrumentum, longe diversa est dependentia quam si esset a solo Deo; nam per illam pendet effectus simul a Deo et a creato instrumento, quod intelligi non potest sine nova et distincta dependentia. Neque enim quando effectus fit a Deo per causam secundam principalem vel instrumentalem, sunt ibi duae dependentiae, una a solo Deo, quae semper maneat, altera a creatura, quae mutetur, ut in discursu huius sectionis ostendemus et saepius repetemus in duabus disputationibus sequentibus; ergo necesse est totam dependentiam variari circa eamdem rem. Quocirca, cum probabile sit, quando generantur vermes, vel caro ex speciebus consecratis, iterum creari sub illis eamdem numero materiam primam quae antea fuerat in pane, et sit etiam probabile creari media humanitate Christi ut instrumento, tunc, licet materia prima quae creatur sit eadem quae antea fuit, tamen dependentia eius est diversa propter causam dictam. Ac denique, si Deus annihilaret unum angelum et postea illum iterum crearet, non oporteret dependentiam esse eamdem numero quae antea fuerat, nam licet Deus id facere possit, non est cur dicamus esse necessarium; quia si idem lumen successive pendet a diversis agentibus per diversas dependentias, cur non potest facere Deus ut idem angelus ab ipso successive pendeat diversis dependentiis? Haec igitur omnia satis ostendunt esse aliquam distinctionem in re inter dependentiam creaturae et terminum eius.

 

14. Ratio a priori conclusionis. Tertio est ratio a priori, quia haec dependentia non est de essentia substantiae, qualitatis aut quantitatis dependentis, sed est via quaedam ad ipsam. Quod patet ex ipsa ratione substantiae, et idem est de aliis; nam substantia, licet creata sit, in essentia sua est quid absolutum solumque includit essentialiter esse per se, et in speciebus substantiae intelligitur essentialis ratio compleri per similes differentias absolutas, absque illa habitudine transcendentali quam essentialiter includit actualis dependentia. Possetque hoc confirmari, quia de essentia creaturae non est actu esse; ergo neque actu dependere; quae illatio habet vim iuxta sententiam quae distinguit existentiam ab essentia ut actu creata; iuxta nostram vero sententiam, minorem habet efficaciam. Quod autem haec dependentia actualis non sit essentialis, latius et efficacius probabitur inferius contra secundam sententiam, ab incommodis quae ex illa sequuntur, eo quod non recte declaret essentialem dependentiam quam habet creatura a creatore.

 

15. Dependentia creaturae a Deo modus est ex natura rei distinctus ab ipsa. Dico tertio: haec dependentia quae est in creatura non est res omnino distincta realiter a termino creationis, neque est sola relatio resultans ex termino creationis, sed est modus quidam ex natura rei distinctus ab ipso termino. In his omnibus aequiparamus creationem omnibus aliis dependentiis, in quibus omnia illa fere sunt certa, et ab eis sumitur argumentum satis efficax per inductionem et similitudinem, quia differentia quod actio sit ex subiecto vel non ex subiecto nihil ad haec omnia refert, ut facile ex dictis patet et magis constabit ex solutionibus argumentorum. Et praeterea probo breviter singula. Et in prima quidem parte nulla est controversia, tum quia superfluum est fingere illam entitatem, cum ad omnia quae diximus satis sit modus distinctus, tum etiam quia secundum fundamentum secundae sententiae efficaciter procedit contra huiusmodi entitatem, tum denique quia illa entitas non potest esse substantia per se distincta; quis enim illam intelligat aut fingat? vel quis dicat non posse Deum creare unam solam substantiam? et similia incommoda facile possunt ex illa positione inferri. Neque etiam est propria entitas quae sit forma accidentalis, cum in subiecto non sit neque possit accidens intrinsece terminari ad dandum esse substantiale; superest ergo ut sit modus, quod intendimus.

 

16. Secunda pars de relatione resultante, sive illa sit res, sive modus ex natura rei distinctus a creatura, sive non, eo modo, quo dicitur esse resultans non potest esse dependentia de qua nunc agimus, quia fundatur in ipsa dependentia; nullum enim aliud fundamentum vel rationem fundandi habere potest, ex his quae Aristoteles numeravit, V Metaph., c. 15, text. 20. Et patet, quia ideo creatura refertur ad Deum, quia ab illo pendet. Item, quia relatio est natura posterior quam res creata in eaque subiectatur tamquam in proprio subiecto; dependentia autem est ordine naturae prior non solum quam relatio, sed etiam quam res creata, saltem sub aliqua ratione, scilicet, quia via est prior quam terminus et fieri quam factum esse. Tertio tandem, quia haec relatio dicitur resultare posito fundamento et termino; dependentia autem non resultat ex termino, sed potius est via ad illum seu emanatio eius a Deo. Relinquitur ergo ut solum sit quidam modus modaliter distinctus a creatura quae pendet. Quod tandem optime confirmat signum illud distinctionis ex natura rei quod supra adduximus. Nam, licet creatura et dependentia eius ita comparentur ut possit haec eadem creatura permanere, variata dependentia seu creatione, tamen e converso non potest haec creatio seu dependentia manere quin suum intrinsecum terminum secum ferat, quia essentialiter est fieri vel conservari talis termini; signum ergo est solam distinctionem modalem bic intervenire.

 

17. Dico quarto: haec dependentia non habet veram rationem mutationis; habet tamen veram rationem viae seu fieri creaturae, et sic appellatur creatio passiva; habet etiam veram rationem emanationis a Deo et, quatenus ab ipso est, vere ac proprie dici potest actio ipsius Dei, formaliter transiens, qua producit creaturam. Ut intelligatur tota conclusio, suppono in actione quae fit ex subiecto coniungi haec tria, quae habitudine et denominatione distinguuntur a nobis, non tamen reipsa, etiam distinctione modali, scilicet, fieri termini, actionem agentis et passionem seu mutationem subiecti; idem enim dependentiae modus, respectu formae quam inducit, dicitur fieri seu via ad illam, respectu agentis dicitur actio eius, et respectu passi dicitur mutatio seu passio. Ex his ergo tribus hoc ultimum non habet locum in creatione. Et haec est prima pars assertionis, quam recte docuit D. Thom. negans creationem esse mutationem, et eamdem probat late Gregor. sup., concl. 2, in qua ob hanc causam merito dicit, quamvis omnis passio sit actio vel habeat actionem coniunctam, non tamen e converso omnem actionem inferre passionem, quia non semper actio versatur circa subiectum seu passum; passio autem intelligi non potest sine patiente, nec mutatio sine mobili. Cum ergo creationis dependentia non supponat aliquod subiectum ex quo fiat, non potest veram rationem passionis aut mutationis habere.

 

18. Dices: creatura ipsa mutatur cum creatur, nam aliter se habet quam prius; unde nova relatione refertur ad Deum, non quidem per mutationem Dei, sed ipsius creaturae, iuxta doctrinam August., V de Trinit., c. ult. Respondetur facile mutationem interdum proprie dici, et sic solum dici de subiecto quod duratione (vel, secundum aliquos, ordine naturae) praeexistit et per actionem aliter se habet quam prius se haberet. Et hoc sensu negamus creationem esse mutationem, et clarius diceretur non esse passionem. Interdum vero latius mutatio dicitur de omni actione aut effectione quae aliquam novitatem ponit in effectu, et sic dicetur per generationem mutari non solum materia, sed res genita; et hoc sensu dici potest creatio mutatio, minus tamen proprie, quia res quae creatur non dicitur proprie se habere aliter quam antea, quia antea nihil erat, sed dicenda est habere esse simpliciter quod antea non habebat.

 

19. Ex hac autem ratione et responsione intelligitur habere locum in creatione illam habitudinem viae ad terminum quae fieri passivum appellari solet. Primum enim huiusmodi via seu fieri ex sua ratione formali non dicit habitudinem ad subiectum, sed solum ad terminum; ergo ex praecisa ratione sua non repugnat creationi. Deinde huiusmodi fieri in aliis effectionibus nihil aliud est quam dependentia effectus a causa, quatenus est tendentia quaedam ad effectum. Sed hoc totum reperitur in hac dependentia creationis. Praeterea, quia in omni eo quod mutatum est, intervenit mutari; ergo in omni eo quod factum est, intervenit fieri. Maxime quia hoc ipsum, nempe de novo factum esse, est aliquo modo esse mutatum, saltem late loquendo, ut diximus.

 

20. Dependentiae creaturae a Deo vere convenit ratio activa creationis. Tandem hinc facile ostenditur ultima pars assertionis, nimirum huic dependentiae creaturae, quatenus dicit habitudinem ad divinam potentiam a qua fluit, convenire propriam rationem actionis seu creationis activae. In qua parte videtur praecipue posita dissensio inter auctores circa praesentem quaestionem. Cavendum tamen est ne solum de nomine contendatur. Pendet enim haec quaestio ex illa philosophica, an actio transiens sit formaliter in agente vel in passo, quam infra in proprio praedicamento tractaturi sumus. Nunc solum adverto, inter eos qui ponunt actionem transeuntem in agente, quosdam eam ponere ut modum quemdam absolutum includentem transcendentalem respectum advenientem de novo potentiae activae cum agit et actuantem illam. Et qui ita sentiunt de actione transeunte, satis consequenter loquuntur negando in Deo huiusmodi actionem; nam esset in illo magna imperfectio. Verumtamen modus ille explicandi transeuntem actionem est non solum contra Aristotelem et graviores philosophos, sed etiam plane improbabilis, utpote sine fundamento aut ratione confictus, cum vix possit intelligi. Alii ergo ponentes actionem transeuntem in agente, dicunt nihil in eo esse nisi relationem realem in eo resultantem ex productione effectus. Et hi consequenter etiam negant Deo actionem transeuntem, quia in Deo non resultant relationes reales ex effectibus eius. Hi tamen fortasse dicerent consequenter actionem in Deo esse relationem rationis, quod quam sit improbabile per se satis constat. Et similiter nititur illa sententia fundamento parum probabili; nam relatio illa, si resultat in agente creato, supponit iam effectum productum; quomodo ergo erit actio? Si vero non resultat, sed quasi per se ac primo fieri dicitur ab ipsa potentia agente, ut quidam scotistae imaginantur, est mera fictio et sine fundamento. Alii denique, ponentes etiam actionem transeuntem in agente, dicunt non esse aliquid novum absolutum vel respectivum in re distinctum a potentia eique additum, sed esse ipsammet potentiam agentem ut coniunctam actu suo effectui, seu connotando quod ab illa actu pendeat effectus. Et hi non gravabuntur concedere actionem transeuntem etiam in ipso Deo, immo consequenter loquentur. Verum hi solo nomine ponunt actionem transeuntem in agente, et ideo cum eis nunc non disputamus.

 

21. Obiectioni satis fit. Supponimus ergo cum Arist., IX Metaph., text. 16, actiones quae habent terminum factum extra causam agentem esse in ipso passo seu termino, et non in agente. Et iuxta hanc sententiam dicimus dependentiam creaturae, ut est quidam fluxus a Deo, habere veram rationem actionis transeuntis. Et probatur primo, quia in calefactione ignis et omnibus similibus, dependentia qua fit calor in passo non alia ratione est actio caloris existentis in igne nisi quia est fluxus quidam caloris ab illo manans; sed dependentia qua fit creatura a Deo est fluxus quidam manans ab ipso Deo; ergo habet veram rationem actionis. Dicunt aliqui non sufficere ad rationem actionis quod sit fluxus a potentia activa, sed oportere quod sit actualitas et complementum eius. Sed haec responsio tantum videtur consistere in verbis, quia nulla potentia activa ut sic recipit complementum seu actualitatem ex actione, sed solum exercet suam actualitatem; hoc autem exercere non est se actuare, sed aliud in actum reducere, quod Deo etiam convenit. Nam in qualibet potentia mere activa solum est extrinseca denominatio; potentiae enim activae actione immanenti seipsas actuant, non tamen ut activae tantum sunt, sed quatenus sunt etiam passivae.

 

22. Unde argumentor secundo: nam quid obstat quominus hic fluxus creationis, ut a Deo, habeat veram rationem actionis? Aut enim obstat carentia subiecti, eo quod actio debet ordine naturae antecedere rem factam; et hoc non, quia quoad hoc eadem ratio est de illa dependentia ut est fieri passivum; unde, sicut secundum habitudinem dependentiae seu viae potest in suo genere antecedere, etiamsi non insit subiecto, etiam poterit in ratione actionis; et utrumque magis constabit ex solutionibus argumentorum; vel obstat perfectio divinae potentiae; et hoc non, quia actio transiens non perficit potentiam a qua fluit, sed potius quidquid ipsa perfectiones habet a potentia recipit; non ergo magis derogat perfectiori divinae potentiae quod actio transiens profluat ab ipsa quam quod profluant ipsimet effectus. Quod vero inter effectum et potentiam mediet actio, non magis derogat perfectioni potentiae Dei quam quod mediet dependentia, et utrumque provenit ex limitatione et potentialitate ipsorum effectuum. Denique, etsi gratis demus, respectu alicuius potentiae creatae, actionem transeuntem dici posse extrinsecum complementum aut perfectionem eius, eo quod talis potentia sit natura sua ordinata et instituta propter talem actionem, tamen necesse non est hoc attribuere actioni emananti a potentia Dei, quia haec potentia talis est ut non sit ex se ordinata ad actionem, sed solum ex plenitudine perfectionis suae illam habere possit. Quod per quamdam participationem convenit etiam aliquibus principiis agendi creatis, ut supra tactum est et infra, disputando de potentiis, latius dicetur. Non est ergo de ratione actionis transeuntis ut sic quod sit perfectio potentiae activae, etiam illo extrinseco et improprio modo.

 

23. Tertio argumentor quia potentia activa Dei ad extra, formaliter loquendo, non est intellectus neque voluntas, sed potentia exsecutiva ratione ab eis distincta, ut infra ostendemus disputando de attributis Dei; ergo actio talis potentiae non potest esse formaliter immanens, quia tantum intellectus et voluntas in re immateriali agunt immanenter; potentia autem exsecutiva est immmediate activa ad extra. Actus ergo voluntatis Dei non est ipsa actio qua ad extra agit, cum solum sit applicatio potentiae exsecutivae ad agendum. Quin potius, etiamsi quis teneat voluntatem Dei esse proximam potentiam agendi ad extra, non recte dicet volitionem Dei, secundum id quod realiter est in ipsa, esse actionem qua ad extra producit; nam potius est ipsum principium agendi ad extra, quia est ipsa formalis perfectio voluntatis Dei, quae in ipso potius est per modum actus quam per modum potentiae receptivae sui actus; principium autem agendi ad extra nunquam intrat (ut sit dicam) actionem ipsam, cum a tali principio talis actio fluat. Respectus autem rationis qui intelligitur addi libero actui voluntatis Dei ut volentis rem quam ad extra producit non potest habere rationem actionis realis, cum ille nihil sit, haec autem sit vera ac realis productio seu factio, a qua Deus denominatur factor caeli et terrae. Et eadem ratio applicari potest ad intellectum, etiamsi in eo ponatur exsecutiva potentia. Unde recte Scotus, In IV, dist. 1, q. 1, Ista ergo, generaliter probat actum intellectus vel voluntatis non posse esse productivum termini ut actionem, sed solum ut principium, quia actio productiva et id quod producitur sunt in eodem. In quo favet aperte huic sententiae, licet In II, dist. 1, q. 5, et aliis locis, aliter sentire videatur.

 

Aliarum opinionum f undamenta solvuntur

 

24. Actio an includat motum et relationem. Ad primam rationem primae opinionis respondetur concedendo antecedens, scilicet creationem non esse mutationem, negando tamen consequentiam, scilicet non esse actionem; est enim ab inferiori ad superius negative; actio enim latius patet quam mutatio. Cum vero dicitur actionem includere substantiam motus et relationem, si intelligatur de ratione praecisa actionis (ut argumentum exigere videtur) falsa est assumptio; nam solum includit substantiam fluxus seu dependentiae cum transcendentali habitudine ad principium a quo fluit. Si autem intelligatur illa propositio de actione cum motu, seu praesupposito subiecto, sic quoad utramque partem potest bene vel male intelligi; nam si loquamur realiter seu identice, verum est talem actionem esse ipsam substantiam motus; tamen id non habet ex eo quod est actio, sed ex eo quod est talis actio, scilicet, quia est ex subiecto; secundum praecisionem autem ac formales conceptus non est verum, quia motus ut sic dicit actum mobilis, quod non dicit actio ut actio, et ideo quamvis auferatur ratio motus seu mutationis, potest manere substantia fluxus seu dependentiae, quae sufficiat ad rationem actionis. Similiter, cum dicitur relationem coniunctam substantiae motus esse de ratione actionis, id potest intelligi vel de relatione praedicamentali resultante, vel in causa agente vel in effectu facto, et sic falsa est propositio, quia actio non est aggregatum ex relatione praedicamentali et ex motu; item, quia actio est prior tamquam ratio fundandi huiusmodi relationem. Vel potest intelligi de relatione transcendentali ipsiusmet emanationis seu dependentiae ad suum principium, et sic vera est propositio assumpta, non tamen recte inde infertur, ablata mutatione, non manere nisi relationem praedicamentalem, aut effectus ad causam, aut causae ad effectum; nam adhuc potest manere transcendentalis habitudo ipsiusmet dependentiae a suo principio, quamvis sit dependentia sine subiecto et sine propria mutatione. Quae omnia tam videntur per se clara ut vix sit credibile D. Thom. usum fuisse illa ratione ad concludendum creationem tantum esse relationem praedicamentalem resultantem in creatura facta. Et ideo aliqui conantur exponere de relatione transcendentali, ita ut per eam intellexerit illam dependentiam quam nos diximus esse in creatura a creatore. Non enim est inusitatus hic loquendi modus apud D. Thom.; nam III, q. 2, saepius vocat unionem relationem, et nunquam distinguit inter relationem praedicamentalem et modum unionis, cum tamen negari non possit quin detur ille modus includens transcendentalem habitudinem ad unibilia. Est ergo probabilis haec expositio, non tamen potest ad omnes D. Thom. locutiones accommodari, ut patet ex solutionibus argumentorum, a. 3, q. 44, I.

 

25. Creatio actio est transiens formaliter. Ad secundum negatur antecedens; est enim creatio actio formaliter transiens, non quod ab uno subiecto transeat in aliud, ut Deza supra impugnare videtur, sed quod effective exit ab agente et est in termino, ideoque ad illum transire dicitur. Petitur vero in illo argumento an haec actio creativa sit accidens. In quo Aegidius et alii affirmant; nam est univoce actio, et consequenter est de praedicamento actionis, quod est unum ex praedicamentis accidentium. Nec repugnat accidens esse viam ad substantiam, quia generatio substantialis etiam hoc habet; et hoc ipso quod dicitur via, dicitur quid imperfectum et entis ens. Cum autem quaeritur huius accidentis subiectum, respondent esse ipsummet terminum; nam licet in uno genere, scilicet termini, sit posterior, tamen in genere causae subiectivae potest esse natura prior. Sed hoc ultimum difficile creditu mihi est; primo, quia non existimo creationem habere causam materialem; ergo neque habere potest causam subiectivam, sunt enim idem. Antecedens patet, quia haec est potissima differentia actionis creativae ab omnibus aliis, quod fit ex sola vi agentis sine concursu materiae vel subiecti. Secundo, quia non intelligo quod terminus viae possit esse prior ipsa via sub aliqua ratione includente realem existentiam. Quod addo propter rationem finis, sub qua terminus est prior natura, quia causa finalis ut sic non praerequirit existentiam realem; at vero causa subiectiva intrinsece praerequirit existentiam realem; ergo terminus non potest sub ea ratione praeintelligi ordine naturae suae viae, quia nullum habet esse reale quod non per illam viam ad illum pervenerit.

 

26. Creatio an sit accidens, et cuius subiecti. Quapropter facilius videtur posse responderi actionem ut actionem non requirere subiectum inhaesionis, sed principium a quo fluat, quia actio ut actio non dicit habitudinem ad id in quo, sed ad id a quo; nam inde provenit quod actio ut actio nullam denorninationem formalem conferat passo, sed solum agenti. Verumtamen haec responsio, licet de actione ut actio est satisfacere possit, tamen de creatione passiva seu dependentia ut sic adhuc restat difficultas, quia fieri ut sic non dicit habitudinem ad principium, sed ad rem quae pendet seu fit, et ideo de illa ut sic explicare oportet in quo subiecto sit. Unde iterum urgeri potest difficultas de actione; nam licet actio ut actio non respiciat subiectum inhaesionis, tamen in re ipsa semper habere debet aliquod subiectum inhaesionis.

 

27. In quo praedicamento sita creatio. Multi ergo negant hanc dependentiam quae est creatio esse accidens, asserentes esse modum substantialem rei quae creatur, qui reductive pertinet ad praedicamentum substantiae, quia nihil aliud est quam ipsamet substantia secundum quod est in fieri et quasi in statu imperfecto. Idque confirmari potest, nam motus propter hanc causam non collocatur ab Aristotele in aliquo praedicamento, sed reducitur ad praedicamentum sui termini, quod intelligendum est de motu praecise ut est via ad terminum, quia, ut est actio vel passio, in suis praedicamentis collocatur, quia ut sic comparatur per modum formae ad agens vel patiens; tamen, ut via non proprie comparatur ad terminum ut forma, sed solum ut imperfectum ad perfectum. Sic ergo creatio passiva quatenus est via ad terminum substantialem, reducitur ad praedicamentum substantiae; non habet autem rationem passionis, quia non est in subiecto. Unde quatenus illud fieri concipitur ut prius natura suo termino, concedendum est non esse in subiecto, sed concipi quasi in se, quod non est inconveniens, immo potius haec est singularis excellentia et modus dependentiae creaturae. In eodem vero instanti temporis in quo fit est per intimam coniunctionem et quamdam identitatem in ipso termino non tamquam in subiecto, sed secundum specialem et propriam habitudinem qua via respicit terminum; in qua non requiritur prioritas naturae ex parte termini, quia non requirit veram causalitatem, sed meram terminationem. Sicut calefactio et est in re quae calefit et in calore qui fit, in illa ut in subiecto inhaesionis, quod supponit, in hoc vero ut in termino formali, ad quem tendit, et ideo illum non supponit, sed secum affert eique identificatur. Sic ergo in dependentia creaturae, ablato ordine ad subiectum, quod non habet, relinquitur habitudo ad terminum, in quo non est tamquam in subiecto, sed alia speciali et propria ratione, ut quidam modus eius. Hoc enim commune est multis aliis modis, ut habeant propriam rationem afficiendi, ut constat de modo unionis et de modo subsistentiae, ut infra videbimus.

 

28. Unde consequenter dici potest illam dependentiam creativam, ut habet rationem actionis, non esse actionem accidentalem, cuiusmodi est illa quae indiget subiecto, sed esse actionem substantialem, ideoque non collocari in praedicamento actionis, sed reduci ad praedicamentum substantiae. Vel addi etiam potest in praedicamenti accidentium non tantum collocari ea quae sunt vera ac propria accidentia, habentia veram inhaesionem in subiecto, sed etiam multa quae imitantur modum accidentium in denominatione et quasi informatione extrinseca vel intrinseca, ut habitus, locus continens. et similia, et fortasse actio ut actio in universum ita se habet; sic ergo in proposito dici potest quod, licet dependentia creationis in se sit modus quidam substantialis, tamen per re spectum ad agens induit modum accidentis, idque satis est ut in praedicamento actionis collocetur. Quae responsio est probabilis, sed prior verior videtur, ut dixi in III tomo III partis, disp. L, sect. 5. Ex quibus responsum etiam est ad tertium argumentum eiusdem primae sententiae.

 

29. Actio omnis transiens est Dei. Ad quartum respondetur falsum esse antecedens, scilicet, nullam esse actionem transeuntem respectu Dei; quin potius omnis actio transiens est actio ipsius Dei; nam si sit a creatura, est a Deo per generalem concursum, ita ut una indivisibilis actio eadem sit creaturae et Dei. Quo fit ut non solum omnis actio transiens agentis creati sit etiam transiens respectu increati, quia extra utramque fluit, sed etiam omnis actio immanens agentis creati sit transiens respectu Dei, quia, ut est a Deo, fluit extra ipsum. Nec dici potest has actiones non comparari ad Deum ut actiones, sed ut effecta, tum quia gratis hoc dicitur, cum habitudo ad utrumque agens sit eiusdem modi, tum etiam quia illa actio tendit in ulteriorem terminum, unde ab utroque agente est ut fluxus quidam ad terminum, et hoc est esse actionem. Denique quia ad actionem non est actio. Et eisdem rationibus a fortiori concluditur, cum Deus agit se solo ex praesupposito subiecto, ibi intervenire actionem transeuntem Dei; quis enim credat calefactionem vel illuminationem factam ab igne vel sole esse actionem, non vero factam a solo Deo? aut aliquid minus in re habere hanc quam illam? aut si nihil minus in re habet, non esse aeque veram actionem?

 

30. Deus cum agit, semper media actione agit. Ad primam ergo probationem illius antecedentis respondetur, ex intima Dei praesentia solum concludi Deum agere in omnibus immediatione virtutis et suppositi, non vero sine actione media; haec enim non intercedit propter distantiam agentis, sed quia est formalis causalitas eius, quae semper esse debet in effectu. Ad secundum respondetur concedendo sequelam; nam potentia exsecutiva Dei vere est principium sui effectus et suae actionis; est enim de ratione actionis transeuntis ut realiter fluat a sua potentia; D. Thom. autem, citato loco, vel loquitur iuxta primam sententiam, vel loquitur de potentia Dei respectu actus immanentis, qui etiam est causa effectuum ad extra. Ad tertium iam dictum est, quomodo actio ut sic non sit verum eomplementum potentiae activae, vel si hoc aliquibus largo modo tribuatur, non tamen esse de ratione actionis ut sic.

 

31. Ad fundamenta secundae sententiae, quatenus suadent dependentiam non distingui ex natura rei a termino, dicendum imprimis est hoc universe sumptum de omni actione et termino eius esse falsum, ut supra tactum est explicando causalitatem efficientis causae, et infra etiam dicetur tractando de praedicamento actionis. Deinde negatur quoad hoc esse specialem rationem in creatione, et minus in ea distingui dependentiam a termino quam in aliis actionibus, ut satis in superioribus probatum est, et declaratum quomodo huic distinctioni non obstet quod creatio sit productio ex nihilo. Nec sequitur processus in infinitum, idem enim inferri posset in qualibet actione; nam quaelibet actio suo modo est effectus agentis a quo fluit, non tamen fit aut fluit per aliam actionem, quia non fluit ut effectus, sed ut fluxus et dependentia ipsa. Ita ergo creatio lato modo dici potest creatura, quatenus ipsa etiam ex nihilo fit a Deo; tamen non est creatura simpliciter, ut res facta et terminus effectionis Dei, sed ut ipsa dependentia et effectio, et ideo ad eam non est necessaria alia creatio, quia eius essentialis ratio est quod sit dependentia, et ideo ad illam non est necessaria alia dependentia. Quae responsio sumitur etiam ex D. Thom., I, q. 45, a. 3, ad 2. Et hinc est quod, licet creatura possit mutare dependentiam ab hoc vel illo agente, tamen in ipsa dependentia non possit mutari habitudo ad hoc vel illud agens nisi mutata dependentia, quia per seipsam et non per aliam dependentiam dicit habitudinem intrinsecam ad tale agens.

 

32. Unde ad tertiam partem illorum argumentorum respondetur duobus modis intelligi posse creaturam esse ens essentialiter pendens a Deo; uno modo, quod ipsa actualis dependentia sit de essentia creaturae, et sic non est verum nisi de sola ipsa dependentia actuali, quam constat esse suammet essentiam modalem. Ipsa vero non est de essentia eius creaturae cuius est modus et dependentia, cum ostensum sit esse quid separabile ab ipsa; et in hoc sensu procedit totum illud argumentum, quod proinde nihil concludit. Alio ergo modo intelligendum est creaturam esse ens essentialiter pendens a Deo, quia nimirum est ens talis naturae et essentiae ut sine aliqua dependentia a Deo existere non possit. Et hic sensus est verissimus, probaturque optime ex natura entis participati. Inde vero non fit actualem ipsam dependentiam esse de essentia, sed solum conditionem seu imperfectionem illam ob quam talis natura eget dependentia esse essentialem. Quod patet, quia licet sit de essentia creaturae ut pendeat a Deo, non tamen ut pendeat a solo Deo, aut (quod idem est) ut pendeat per dependentiam dicentem habitudinem ad solum Deum, quamvis etiam possit per talem dependentiam sufficienter pendere; ergo non determinat sibi essentialiter certam dependentiam, sed solum conditionem aut indigentiam dependentiae.

 

33. Secundae sententiae aliqua illata reprobantur. Atque hinc constat, primo, falsum esse primum illatum illius sententiae, nam res quae proprie creatur non determinat sibi aliquam determinatam dependentiam omnino immutabilem ac inseparabilem, ut probavimus. Secundo, constat falsum etiam esse secundum et tertium illatum illius opinionis, quia etiam dependentia a solo Deo non est essentialis aut prorsus immutabilis in omni re creata. Alias res omnes, et formae, et accidentia penderent a Deo nunc et semper per aliquam dependentiam essentialem ac immutabilem respicientem solum Deum, quia ex se aptae sunt sic dependere, et hoc satis esse posset ad earum existentiam, ac denique quia sunt verae creaturae producibiles ex nihilo. Ex quo ulterius sequitur, primo, in omni formarum productione admisceri veram creationem, contra ea quae supra probata sunt, et quae docet D. Thom., I, q. 45, a. 8. Sequitur, secundo, agentia creata vel nihil agere vel actum agere, vel saltem non attingere efficiendo ipsas formas, vel substantiales vel accidentales, sed ad summum modos vel uniones earum, solumque Deum creare omnes formas. Unde ulterius sequitur, tertio, nullam esse naturalem rationem ob quam potius aliae formae desinant esse per separationem a subiecto, quam anima rationalis; quae omnia sunt contra veram philosophiam et sanam doctrinam, ut latius tractavi in III tomo III partis, disp. IX, sect. 1, versus finem.

 

34. Et ex hic et ibi dictis satis constat falsum etiam esse quartum illatum illius sententiae; nam illa ratio quae ex dependentia essentiali et immutabili infert non posse dari instrumentum creationis, nititur falso fundamento; immo aperte petit principium, nam supponit de ratione creationis esse ut sit dependentia a solo Deo, quod probandum erat. Adde quod auctores illius opinionis coguntur ponere in rebus generabilibus simul duas dependentias, unam essentialem a solo Deo et aliam quasi accidentalem (connaturalem tamen) a causis creatis; ergo, licet res ingenerabiles habeant essentialem dependentiam a Deo et non habeant connaturalem ab agente creato, nihilominus posset Deus supernaturaliter facere ut fierent ab agente creato per dependentiam quasi accidentariam et praeternaturalem. Sic enim gratia, licet habeat dictam dependentiam essentialem, iuxta illam sententiam, et non habeat aliam dependentiam connaturalem, nihilominus fit supernaturaliter per sacramenta; ergo ita dici posset de angelo, quantum est ex vi illius rationis; illa autem secunda dependentia esset vera creatio, quia esset actio, nisi dicatur talis angelus fieri ex seipso, quod improbabile est; illa ergo ratio multis modis est inefficax falsumque habet fundamentum.

 

 

SECTIO V

 

UTRUM DE RATIONE CREATIONIS SIT NOVITAS ESSENDI

 

1. De aeternitate mundi duplex est consideratio, una quoad substantiam eius, altera quoad motum. Haec posterior est proprie physica, et ideo praetermittenda est in hac scientia, quamquam non poterimus illam non attingere inferius demonstrando Deum esse et non posse dari processum in infinitum in causis efficientibus, tam per se quam per accidens subordinatis. Prior vero consideratio est proprie metaphysica, nam pertinet ad causalitatem entium quatenus entia sunt, estque necessaria ad declarandam rationem creationis, et ideo in hunc locum optime cadit.

 

Argumenta ad partem affirmativam quaestionis

 

2. Diximus enim creationem esse productionem ex nihilo; ergo necesse est ut res quae creatur prius fuerit nihil; ergo de ratione creationis est ut ante illam praecedat non esse simpliciter et omnino eius rei quae creatur; ergo de ratione creationis est novitas essendi. Patet haec ultima consequentia, quia omne id quod habet esse post non esse habuit aliquando initium essendi, et hoc est habere novitatem essendi. Secundo, quia de ratione creationis est ut a conservatione distinguatur, saltem ratione et denominatione, iuxta ea quae tractanda sunt disputatione sequenti; sed non in alio distinguitur nisi quia creatio dicit novitatem essendi, quam non dicit conservatio; ideo enim angelus, qui nunc conservatur a Deo eadem actione qua creatus fuit, non creatur nunc, quia in praesenti nunc non habet novitatem essendi; ergo. Maior patet quia si in aliquo effectu non distingueretur creatio a conservatione, talis effectus nunquam esset creatus, sed conservatus semper, quod plane videtur involvere repugnantiam. Quomodo enim conservabitur quod factum seu creatum non est? Tertio de ratione creaturae est ut non sit aeterna; ergo de ratione creationis est ut non sit aeterna; ergo de ratione creationis est novitas essendi. Consequentiae sunt clarae; antecedens vero potest primo theologice probari, quia sancti Patres colligunt Verbum esse verum Deum quia ab aeterno productum est. Et inde putant sufficienter probari illam productionem non esse creationem, quia aeterna est; ergo supponunt repugnare creationi aeternitatem. Consequentia est clara; et antecedens probatur ex Athanas., orat. II cont. Arian.; et Nazianz., orat. XXXII, cum scholio Nicet., n. 58; Easil., lib. IV cont. Eunom., Quod Filius non sit creatura; et Cyrill. Alexand., dialog. IV De Trinit.; Damasc., lib. I De Fide, c. 8 et 9; Ambrosio, lib I Hexaem., c. 3, et aliis quos infra referemus. Secundo probatur idem antecedens ratione philosophica, quia quod aeternum est, est immutabile; repugnat autem creaturae immutabilitas. Antecedens patet, quia quod est aeternum necesse est ita infinita duratione permanere, sicut ex aeternitate fuit, alias esset aliquid aeternum finita tantum duratione permanens, quae est manifesta implicatio contradictionis. Quod autem ex necessitate permanet eodem modo et in eadem dispositione per infinitam durationem, immutabile est. Unde confirmatur, nam si creatura esset aeterna, cogeretur Deus infinito tempore vel duratione eam conservare. Et eadem ratione ac necessitate eam semper perpetuo conservaret, quia non est maior ratio de una duratione quam de alia.

 

Contrariae opiniones referuntur

 

3. Propter haec et similia argumenta, aliqui theologi asseruerunt de ratione creationis esse quod per eam communicetur esse post non esse, ita ut reali successione seu duratione esse sequatur post non esse. Ita sentit Albertus Magnus, In II, dist. 1, a. 6 et 10, et VIII Phys., c. Bonav., In II, dist. 1, a. 1, q. 1; Richard., ibid., a. 3, q. 4; Marsil., ibi., q. 1, a. 2; Henric., Quodl. I, q. 7, et Quodl. IX, q. 17. Qui omnes ex hoc fundamento docent impossibile fuisse res etiam substantiales et incorruptibiles creatas esse ab aeterno; idemque senserunt nonnulli philosophi, ut Philoponus in libro quo respondet ad argumenta Procli pro aeternitate mundi, c. 3. Et in huius sententiae favorem plura congerit argumenta Toletus, VIII Phys., c. 2, q. 2, qui eam etiam amplectitur.

 

4. Contraria sententia supponitur ab Arist., VIII Phys., (si verum est ipsum cognovisse creationem). Eam vero praecipue defendit D. Thom., I, q. 46, a. 2, quem sequuntur eius discipuli; Caiet., ibi; Ferrar., VIII Phys., q. 3; Hervaeus, tract. de Aeternit. mundi, q. 2, et In II, dist. 1, ubi etiam Capreol. et Deza, atque etiam Aegidius, Ocham, Gabriel, Argentina, et praecipue Greg., q. 3, et Durand., q. 2, qui hoc limitat ad creationem rerum incorruptibilium. Scotus vero, q. 3, problema esse existimat.

 

Quaestionis resolutio

 

5. Mihi opinio D. Thom. vera esse videtur quoad hanc partem. Ad rem vero declarandam et confirmandam, adverto duobus modis posse rem aliquam vel productionem esse aeternam. Uno modo ex intrinseca necessitate sua, quomodo divini Verbi generatio aeterna est. Alio modo absque necessitate simpliciter, ex libertate causae volentis ex aeternitate eam efficere.

 

6. Creatio non necessario aeterna. Dico ergo primo: repugnat creationi quod sit ab intrinseco aeterna. Unde dici potest novitas essendi esse de ratione creationis, vel actu vel saltem aptitudine. Haec assertio imprimis sequitur ex fide, tum quia de fide est nullam creationem actu fuisse aeternam; ergo multo magis nullam ex necessitate esse aeternam; tum etiam quia de fide est Deum nihil extra se agere ex necessitate naturae. Unde concluditur ratio quia omnis creatura (sub qua etiam ipsa creatio comprehendi potest, ut supra vidimus) non habet ex se esse, et consequenter nec necessitatem essendi; ergo nec creatio ex se potest habere hanc necessitatem; sed neque ab extrinseca causa illam habet; ergo non potest esse aeterna in praedicto sensu. Atque hinc sequitur posterior conclusionis pars, nimirum, de ratione creationis esse novitatem essendi saltem aptitudine. Quia ex ratione sua non repugnat haec novitas; neque etiam repugnat ex parte Dei, quia, ut infra ostendemus, nihil extra se agit Deus ex necessitate naturae; ergo.

 

7. Nulla ratio naturalis probat mundum esse ab aeterno. Atque ex hac conclusione obiter constat non posse ratione naturali demonstrari mundum esse ab aeterno; suppono enim ratione naturali constare mundum habuisse esse per creationem, ut supra probatum est. Unde sic concluditur ratio, nam demonstratio tantum est de necessariis; sed creationem mundi semper esse non est necessarium, neque ex intrinseca necessitate eius neque ex extrinseca necessitate agentis; ergo non est demonstrabile. Non immorabor autem in solvendis rationibus Aristotelis, in quo alii scriptores satis erudite laborarunt; tum ob hoc ipsum, tum etiam quia rationes philosophicae vel nullius momenti sunt vel eo potissimum tendunt ut probent mundum non incepisse per naturalem generationem, quod verissimum est, quidquid sit de rationum efficacia. Ratio autem methaphysica seu theologica, quae potest esse alicuius difficultatis vel momenti, statim attingetur.

 

8. Dubium dissolvitur. Dubitare enim potest aliquis circa probationem huius assertionis, nam videmus fundare rem certam in principio incerto et opinabili, nimirum, quod creatio sit aliquid creatum et extra Deum, quod incertum est, ut patet ex sectione praecedenti. Respondetur ad rationem factam satis esse quod creatio passiva seu fieri creaturae (sive re, sive ratione tantum a creatura distinguatur) sit extra Deum et consequenter extra omnem necessitatem essendi. Dices: ergo si supponamus creationem activam esse in Deo et non in creatura, illa habebit necessitatem essendi eritque ab intrinseco aeterna; ergo ex necessitate inferet creationem passivam aeternam. Respondetur communiter distinguendo antecedens, scilicet, quod erit aeterna illa actio quantum ad rem quam ponit in Deo, non vero quantum ad relationem rationis quam connotat ad creaturam; haec enim non intelligitur esse donec creatura existat. Quod si instes quia illa actio non est actio secundum id quod relatio rationis adiungit, id enim nihil est, sed secundum id quod est entitatis et realitatis in ipsa, respondendum est in actione illa duo posse considerari: unum est esse illius, aliud est actualis efficacia eius, seu quod passionem inferat actualiter; quoad primum aeterna est, quoad secundum vero minime, quia illa actio tantae est nobilitatis et perfectionis ut non inferat seu ponat terminum suum nisi quando vult operans. Et quia actio ut actio non tantum dicit entitatem illius actionis secundum se, sed connotat etiam actualem coniunctionem seu emanationem passivam termini, ideo simpliciter illa actio non est ex necessitate aeterna, sed potest esse temporalis.

 

9. Atque haec quidem doctrina vera est; si quis tamen illam attente consideret, intelliget illud quidquid est per modum actus quod intelligitur aeternum in Deo non esse veram actionem, prout actio significat actualem viam et fluxum manantem ab agente et tendentem in terminum; nam huiusmodi actio non est re separabilis a termino, cum consistat in actuali fluxu eius. Ergo quidquid intelligitur aeternum in Deo, est per modum actus qui sit principium agendi, sive sit principium, tamquam ipsamet potentia vel forma a qua in tempore manat actio, sive sit per modum actus immanentis applicantis potentiam exsequentem ut tali tempore actionem inferat, quomodo est ab aeterno in Deo actus voluntatis quo vult creare, non tamen pro ipsa aeternitate, sed pro tempore vel momento quod ipse definire voluit.

 

10. Ex quo facile solvitur argumentum quod maxime potuit philosophos movere, nam si creatio est in tempore, oportuisset Deum mutari, saltem ratione voluntatis creandi; nam si in tempore creat, in tempore vult creare; ergo mutatur. Distinguendum est enim primum consequens, in tempore vult, ex parte actus vel ex parte obiecti; primum est verum, secundum falsum; id est, si sit sensus in tempore incipit habere actum quo vult creare, vel liberam eius determinationem, sic negatur consequentia, nam per actum aeternum velle potuit ex aeternitate creationem quam facit in tempore; si vero sit sensus in tempore vult creare obiective, id est, quod creare in tempore fuit obiectum divinae voluntatis, sic est verum consequens. Ad quod explicandum dici communiter solet verius ac proprius dici voluisse Deum in tempore creare quam quod in tempore voluerit creare; quia in priori locutione illud in tempore coniungitur cum verbo creare, in posteriori autem videtur coniungi cum ipso velle, ex hoc autem vero sensu non sequitur ulla mutatio, cum voluntas illius temporalis obiecti sit aeterna. Quid autem sit illa voluntas aeterna, quidve addat in ipsa aeternitate libera determinatio ad temporale obiectum, dicendum est infra tractando de attributis Dei, nam ad praesens non refert; eadem enim est difficultas, etiamsi intelligamus illam liberam determinationem Dei esse ad creationem aeternam.

 

11. Non repugnat creationi ab aeterno exerceri. Particula ex nihilo in definitione creationis qualiter intelligenda. Dico secundo: non est de ratione creationis novitas essendi actualis, seu quod non fiat ex aeternitate. Probatur, quia neque in definitione creationis recte intellecta hoc includitur, neque ex aliquo alio capite id est necessarium, aut oppositum repugnat. Prior pars probatur, nam cum creatio dicitur esse productio ex nihilo, illud ex non significat successionem unius post aliud, ut cum dicimus vespertinum tempus fieri ex matutino; nam praeterquam quod illa locutio est valde impropria et inepta ad definitionem, denotat etiam ordinem per accidens, nisi in successivis quatenus successiva sunt; creatio autem non est de se successiva emanatio, sed momentanea seu tota simul. Illud ergo ex nihilo, vel negative sumptum significat carentiam causae materialis, et ex hac parte nulla est necessitas novitatis essendi, quia creatio, etiamsi esset aeterna, potuit esse independens a materiali causa; vel denotat habitudinem ad terminum a quo, qui debet esse simpliciter non ens, et sic denotat tantum ordinem naturae, non durationis, ut etiam Avicena notavit, Vl suae Metaph., c. 2. Hic autem naturae ordo in hoc tantum consistit quod creatura de se nullum omnino esse habet nisi ab alio communicetur per creationem, et ita ex se est nihil negative, id est, non habet ex se esse. Atque hac ratione, etiamsi ab aeterno crearetur, ex nihilo crearetur, quia ex non habente esse ex se fit habens esse ab alio, ita ut ipsummet esse (quod, si non fieret, nihil esset) per creationem fiat. Et tunc, licet in nulla duratione reali verum sit dicere creatura non est, aut nihil est, nihilominus verum est dicere prius natura esse nihil quam aliquid, quia illud prius natura non excludit ita esse in aliqua duratione reali, sed explicandum est negative, scilicet, quod sine causalitate, quae est per creationem, res nihil esset. Quod recte notavit Scot., In II, dist. 1, q. 2, distinguens duplicem prioritatem naturae, positivam, scilicet, et privativam. Sicut in eodem instanti in quo forma ingreditur materiam dicitur expelli privatio, quae dicitur in materia esse prius natura quam introducitur forma, non formaliter seu positive, sed causaliter seu negative, quia nisi introduceretur forma, ibi esset privatio; sic ergo in praesenti intelligendum est.

 

12. Posterior pars. Posterior pars probatur, quia ex nullo alio capite potest ostendi repugnantia, quod facillime constabit solvendo difficultates in principio positas. Nunc autem declaratur breviter, quia id non repugnat ex parte Dei, ut constat, cum sit omnipotens, nec repugnat ex parte ipsius esse creati, ut sic, quia, licet ab aeterno fiat, erit vere creatum et pendens; non est enim de ratione talis esse creati quod a parte ante aliquando non fuerit, sicut non est de ratione eius quod a parte post aliquando futurum non sit; solum ergo est de eius ratione ut non sit a se et quod non habeat absolutam necessitatem essendi; utrumque autem haberet etiamsi ex aeternitate fieret, quia et ab alio effective manaret et ex libera eius determinatione penderet. Neque etiam aeternitas effectus repugnat libertati causae, quia sicut determinatio divinae voluntatis aeterna est, et nihilominus est libera, quia prius ratione quam illa voluntas intelligatur determinata in sua aeternitate intelligitur indifferens ad hoc vel illud obiectum extra se volendum, ita, licet ab aeterno et pro ipsa aeternitate crearet, esset indifferens prius secundum rationem ad creandum vel non creandum. Rursus, neque ex modo quo fit creatio repugnat eam esse aeternam, quia non fit successive sed tota simul et indivisibiliter, et ideo quamvis aeternitas ipsa intelligatur indivisibilis, potest coexistere creatio.

 

13. Obiectioni satisfit. Dicunt aliqui, quamvis creatio ut sic tota simul fiat, tamen conservationem fieri successive; creatio autem aeterna necessario habet adiunctam conservationem et infinitam durationem successivam; cum ergo repugnet successionem esse aeternam, ut supponimus, repugnabit etiam creationem esse aeternam, saltem ob adiunctam conservationem. Quae obiectio haberet quidem locum in opinione Bonaventurae et aliorum, qui putant in esse rerum incorruptibilium, aut earum duratione seu aevo, esse realem successionem; illa tamen sententia falsa est, ut infra ostendemus disputando de durationibus. Quocirca falsum etiam est in conservatione perpetua harum rerum esse nece.sariam aliquam realem successionem, nam in eodem esse permanenti et in eadem duratione indivisibili conservantur, et eadem indivisibili actione, ut disputatione sequenti dicam. Solum nostro concipiendi modo illa conservatio vel duratio apprehenditur per modum successionis; quia non possumus aliter mensurare aut concipere illam durationem nisi quasi per coexistentiam ad infinitam successionem imaginariam.

 

14. Res ab aeterno creata non infinite perfecta. Atque ita facile etiam intelligitur ex aeterna creatione non sequi ullam realem infinitatem in re creata; nam, licet duratio aeterna dicatur infinita quatenus caret principio, illa tamen solum est vel quaedam extrinseca denominatio coexistentiae ad aeternitatem Dei, quatenus principio caret, vel (quod verius videtur) negatio quaedam initii in existendo; in re tamen nulla perfectio infinita adiungitur creaturae, sed eadem semper existens; sicut angelum coexistere vel durare mille annis caelestis motus non est in illo maior perfectio physica quam existere uno momento, sed est eadem secundum se totam sine intermissione durans; ergo ex nullo capite repugnat creationi esse aeternam.

 

15. Res corruptibiles permanentes ab aeterno creari potuerunt. Et hinc ulterius colligo non esse necessariam limitationem quam adiungit Durandus de rebus incorruptibilibus, nam etiam creatio rerum permanentium corruptibilium, si tota simul absque successione fiat, ut ex se postulat rerum permanentium conditio, non requirit ex intrinseca ratione sua novitatem essendi, neque habet unde intrinsece repugnet aeternitas essendi, nam totus discursus factus eodem modo potest ad huiusmodi res applicari. Sed inquit Durandus rei corruptibili repugnare infinitam durationem etiam in sensu declarato, quia non potest res corruptibilis infinito tempore durare; res autem ab aeterno facta necesse est ut infinito tempore duret. Responsio communis est argumentum probare rem corruptibilem non posse ab aeterno creari et naturae suae relinqui; quia hinc sequitur illa contradictio, scilicet, quod duret res et non duret tempore infinito; non tamen probare absolute repugnare huiusmodi res creari ab aeterno, quia potuit Deus non illas relinquere suae naturae, sed infinito tempore eas conservare.

 

16. Aliter vero respondendum censeo, res corruptibiles etiam posse infinito tempore durare suae naturae relictas, si absit contrarium agens, vel ita sit affectum seu dispositum ut in eas agere non possit, quia nulla res seipsam interimit, per se loquendo. Si autem res corruptibiles ab aeterno crearentur, nihil possent ex aeternitate pati a contrariis agentibus, quia nihil possent pati nisi per motum successivum, quem repugnat esse ex aeternitate. Dico autem a contrariis agentibus, quia agimus de actione corruptiva; actio enim perfectiva, ut illuminatio, visio, intellectio, optime potest esse aeterna, quia tota simul sine resistentia fieri potest, et semel facta, potest ex se infinito tempore durare. Quomodo dixit August., VI de Trinit., c. 1, quod splendor ignis aut solis coaeternus esset, si ignis aut sol esset aeternus. At vero actio corruptiva quae fit cum resistentia contraria, motum et successionem requirit, et ideo esse non potest ex aeternitate, ut Durandus ipse docet et nos supponimus. Atque ita fit ut res corruptibiles ab aeterno creatae et suae naturae relictae, id est, nulla adhibita speciali protectione Dei praeter generalem influxum, infinito tempore possint durare ex defectu actionis contrarii agentis, ita ut, licet ignis et stupa ex aeternitate creata essent propinqua, non posset ignis in aeternitate agere in stupam, et per consequens, neque per infinitum tempus imaginarium. Probatur, quia si ignis ageret in stupam, vel simul et indivisibili actione illam corrumperet et in se commutaret, vel successive alteraret. Primum dici non potest, tum quia excedit efficacitatem ignis, tum etiam quia repugnat positioni, nam si ignis aeternus indivisibili actione statim generare alium ignem, tam aeternus esset genitus sicut generans; ut autem generetur ex stupa, necesse est stupam aliquando extitisse; erunt ergo simul in aeternitate stupa et ignis genitus ex stupa, quod plane repugnat. Secundum etiam dici non potest, quia (ut supponitur) successiva alteratio aeterna esse non potest. Idque facile intelligi potest explicando argumentum factum; nam alteratio successiva est ex contrario et per eam removetur contrarium a dispositione praeex.istente in ipso; ergo si successiva alteratio est aeterna, etiam passum existens cum dispositione contraria alterationi est aeternum; ergo in ipsa aeternitate simul habuit illam dispositionem et fuit illa privatum per contrariam alterationem, quae est aperta repugnantia. Et ratio a priori est quia res quae ab aeterno creatur, in aliqua reali dispositione creatur, et ideo necesse est ut in ea duret per infinitum tempus; ergo in toto illo non potest fieri alteratio contraria; necesse est ergo ut in tempore incipiat. Et ob eamdem rationem, si homo aliquis ab aeterno crearetur, etiam in pura natura, non posset per infinitum tempus pati aliquam alterationem ab intrinseco, quia eadem est ratio de alteratione unius partis in aliam, vel caloris naturalis in humores aut nutrimentum, quae est quorumcumque aliorum agentium vel patientium, et ideo talis homo non indigeret cibis per infinitum tempus, et pro eodem non solum non moreretur, sed neque mori posset.

 

17. Dices: haec omnia sunt praeternaturalia rebus corruptibilibus et agentibus ac patientibus contrariis; iam ergo non relinquuntur huiusmodi res suae naturae, ut supponebatur. Respondetur his et similibus argumentis et illationibus declarari saltem a posteriori creationem aeternam non esse consentaneam naturis harum rerum, quia unaquaeque res natura sua postulat existere, atque etiam fieri in ea mensura et in eo statu in quo possit actiones suas exercere modo naturae suae accommodato. Res autem corruptibiles in aeternitate factae pro ipsa aeternitate nihil accommodatum sibi agere possent. Unde neque etiam postea ex se possent inchoare actionem et passionem; nam illud tempus imaginarium infinitum, pro quo necessario durarent in dispositione in qua creatae essent, non haberet certum terminum a parte post, sed ante quodlibet instans signatum posset finiri, et ita etiam ante quodlibet instans posset actio creaturae inchoari; ergo non possent ex se inchoare actionem determinando instans pro quo esset inchoanda, sed hoc ad Deum pertineret, quod etiam praeternaturale est. Nihilominus tamen, supposita creatione aeterna, dicimus haec omnia naturali necessitate sequi, et ex illa suppositione aeternae creationis dicimus quod, licet in reliquis relinquantur huiusmodi res suis naturis, infinito tempore durabunt.

 

18. Incorruptibiles substantiae non omnino connaturaliter existerent ab aeterno creatae. Addo vero ulterius hanc improportionem sive (ut sic dicam) praeternaturalitatem, licet non omnino aequalem, paene eamdem reperiri in creatione aeterna rerum incorruptibilium, quia necessarium est rem quamcumque ab aeterno creatam omnino immutatam manere per infinitum tempus, tam in substantia quam in accidentibus omnibus cum quibus creata est, quia omnia illa sunt aeterna, ideoque ex ea parte infinita in duratione secundum totam realitatem vel modum realem in quo ab aeterno creata sunt; ergo necesse est ut pro infinita duratione immutata maneant. Omnis autem creatura, quantumvis incorruptibilis, mutabilis est secundum locum aut alias operationes, et ideo etiam praeternaturale est in eo statu fieri in quo non possit suos motus aut operationes naturales cxercere vel variare per infinitum tempus. Nihilominus tamen, hoc non est simpliciter impossibile aut repugnans, quod nos intendimus.

 

Argumentorum solutiones

 

19. Primum argumentum in principio factum iam est sufficienter solutum ex dictis; ostendimus enim non esse de ratione creationis ut ipsam nihil antecedat reali duratione, sed solum ordine rationis et causalitatis. Neque obstat quod Anselmus, in Monol., c. 8, etiam approbat illam expositionem, ut quod creatur ex nihilo fieri dicatur eo quod prius erat nihil et per creationem fit aliquid. Nam prius ibi docet veram interpretationem superius traditam, quod scilicet per illam particulam negetur omne subiectum et omnis materia ex qua creatio fiat; postea vero adhibet illam aliam interpretationem, non ut necessariam neque ut convenientem creationi ex eo praecise quod creatio est, sed ut declarantem creationem prout facta est.

 

20. Ad secundum respondetur, primo, nullum esse inconveniens concedere rem creari actione qua conservatur, ut mox dicemus. Deinde dicitur, etiam in creatione aeterna, posse ratione distingui creationem a conservatione. Ut enim illa creatio dicitur esse absolute in ipsa aeternitate, ut simplex participatio esse creati, habet rationem creationis; ut vero in illa concipimus quamdam successionem imaginariam, sic pro quolibet instanti signato talis successionis habet rationem conservationis. Quod fere eodem modo apprehendimus in aeterna Verbi generatione. Ut enim est in sua aeternitate, est vera productio et generatio; ut vero intelligitur coexistens instantibus nostri temporis aut imaginariis, est (ut ita dicam) permanentia quaedam in eadem generatione; nomen enim conservationis, quod imperfectionem denotat, tribuendum non est. Vide D. Thom., q. 3 de Potent., a. 14, ad 10.

 

21. Qualiter Sancti ex aeterna existentia Verbi Dei probent eius divinitatem. Ad tertium negatur antecedens, nempe aeternitatem repugnare rationi creaturae. Ad Patres autem primo dici potest loqui ex suppositione fidei, quae docet nullam creaturam esse ab aeterno creatam; ex quo recte colligunt, si Verbum aeternum est, creaturam non esse. Quia vero interdum significant creaturae repugnare coaeternitatem ad Deum, intelligendum id est iuxta priorem conclusionem. Quomodo dixit August., XII de Civit., c. 15, licet angeli essent ab aeterno creati, nihilominus non fuisse futuros coaeternos creatori suo, ille enim semper fuit aeternitate immutabili, isti autem facti sunt. Ad rationem respondetur quod est ab intrinseco aeternum esse ab intrinseco immutabile; quod vero est ab extrinseco factum in aeternitate non oportere ut ab intrinsece sit immutabile, sed satis esse si pro ipsa aeternitate vel pro duratione infinita quae in illa cogitatur immutatum maneat.

 

22. Unde ad confirmationem concedo, hoc ipso quod Deus creat aliquid ab aeterno, ex necessitate debere illud conservare infinito tempore imaginario, in sensu declarato. Neque hoc est inconveniens, quia haec non est necessitas absoluta, sed ex suppositione, quae proportionaliter habet locum in qualibet actione Dei. Nam si vult producere rem in tempore, saltem pro illo tempore necesse est ut eam conservet; ergo si vult producere in aeternitate, quid mirum quod pro aeternitate illam necessario conservet? Haec vero necessitas tantum est a parte ante, quia ascendendo versus initium, nunquam reperitur terminus in illa duratione; non vero a parte post, quia in quocumque instanti signato in illa aeternitate posset Deus cessare ab illius rei conservatione, et ante quodlibet signatum in quolibet etiam signabili posset cessare pro suo arbitrio. Caetera de hac materia in VIII Phys. remittimus.



[1] possibilem alit. possibile.