Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Abril de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XVII

 

DE CAUSA EFFICIENTI IN COMMUNI

 

Post considerationem materialis et formalis causae, quae intrinsecae sunt, dicendum sequitur de causis extrinsecis, quae sunt finalis et efficiens; inter quas, licet finalis censeatur prior et nobilior, tamen efficientis causalitas est nobis notior, et ideo de illa dicendum prius est. Non est autem necessarium quaerere an haec causa sit, tum quia hoc satis probatum est supra, tractando de numero causarum, tum etiam quia nihil est evidentius et notius experientia; nam transmutationes et generationes quas experimur fieri non possunt nisi ab aliquo efficienti,quod sit causa et transmutationis et effectus; nihil enim potest seipsum de non esse ad esse transferre. Supposito igitur in rerum natura hoc genere causae, videndum est quid sit et in quo consistat causalitas eius, et quid requirat ut causare valeat. Quia vero in hoc genere multae sunt causarum species ac modi, ideo prius in communi declarabimus quid sit haec causa et quot membra sub se contineat, quidque omnibus illis commune sit. Postea vero de singulis causarum efficientium speciebus et variis earum causandi modis sigillatim disseremus, quantum pro huius materiae complemento expedire censebimus.

 

SECTIO PRIMA

 

QUID CAUSA EFFICIENS SIT

 

1. Definitio Aristotelica — Quod in ea genus.– Arristoteles, V Metaph., c. 2, et II Phys., c. 3, causam efficientem in communi definit dicens esse id unde primum principium est mutationis aut quietis. Quae definitio multa interpretatione et additione indiget ut ad verum sensum reducatur, ita ut omnem causam efficientem comprehendat et eius propriam causalitatem declaret. Nam imprimis nihil in ea esse videtur quod loco generis constituatur, nam illa particula unde, quam solam Aristoteles ponit, et improprie ponitur loco generis et valde aequivoca est; nam et tempus et locus dici potest esse id unde incipit motus. Quare subintelligendum videtur loco generis principium per se; ne autem videatur committi nugatio dicendo causam efficientem esse principium per se unde est primum principium motus, dicendum erit causam efficientem esse principium per se a quo primo est aut fit mutatio; atque ita fit ut descriptio Aristotelis virtute contineat hoc genus per quod potest causa efficiens definiri.

 

2. Qualiter ad solum definitum adaptetur.— Sed tunc oritur secunda difficultas; quia definitio sic exposita etiam convenit aliis causis, nam materia in suo genere est principium per se mutationis et quietis. Nec satis est si dicatur excludi per illam particulam primo, quia, licet per illam particulam possit excludi causa formalis (nam revera illa non est primum principium mutationis, sed potius est terminus eius, propter quod dicebamus in superioribus formam non esse proprie causam generationis, sed rei genitae), tamen causa materialis non excluditur per illam particulam, quia in suo genere aeque primo concurrit ad mutationem cum causa efficienti, et ideo etiam illa est principium per se unde primo incipit mutatio. Dicet fortasse aliquis, quamvis respectu alicuius effectionis materia simul causet mutationem cum efficienti, tamen, absolute comparando causam materialem et efficientem, hanc esse priorem, quia opportet ut ipsa materia prius fiat quam causet. Sed hoc nihil ad praesens refert, quia illa antecessio est remota et respectu alterius actionis, cuius Aristoteles non meminit, nec satis constat an illam cognoverit. Unde est quasi per accidens respectu concursus materiae et efficientis ad naturalem mutationcm. Non ergo id satis est ad excludendam causalitatem materiae, alias etiam causa secunda efficiens excluderetur, quia non est prima simpliciter respectu effectionis, cum necesse sit illam prius effici. Duo ergo dici possunt: unum est quod, licet secundum rem naturalis mutatio simul sit a causa efficienti et materiali, tamen secundum rationem prior est influxus causae efficientis quam materialis, unde, secundum praecisas rationes formales loquendo, passio est ab actione et non e converso, ideoque vera est ac propria haec causalis locutio, quia agens agit, materia recipit. E contrario vero non proprie dicetur agens agere quia materia recipit. Sic igitur dicitur efficiens esse primum in ratione causandi comparatione materiae. Deinde dicitur materiam excludi per illam particulam unde. Nam in rigore significat habitudinem ad principium extrinsecum; materia enim est causa mutationis quia illam in se intrinsece recipit et in se sustentat; agens vero est principium actionis seu mutationis solum quia ab illo manat et ad illud dicit essentialem habitudinem, ut ad principium extrinsecum a quo pendet; et haec propria ratio et habitudo declaratur per illam particulam unde, quae aequivalet particulae a quo, quae proprie tribuitur efficienti; nam materiale principium potius est ex quo. Unde, maioris claritatis gratia, dici posset causa efficiens esse principium per se extrinsecum a quo primo est mutatio.

 

3. Quomodo ab illa finis excludatur.— Sed tunc occurrit tertia difficultas, quia definitio sic declarata potius convenit causae finali quam efficienti; est enim finis principium per se et extrinsecum et est prius in causando quam efficiens; nam efficiens non agit nisi motum a fine, et ideo causa finalis solet dici prima inter omnes causas. Sed quia influxus causae finalis valde obscurus est, maxime respectu physicae et realis mutationis, ideo breviter dicitur, etsi ordine intentionis causa finalis prior sit, tamen in exsecutione efficientem causam esse primam; immo illam solam esse quae per se et extrinsece realiter influit seu movet. Et hoc modo intelligenda est praedicta definitio, quod illa particula unde vel a quo satis declarat. Est enim finis principium vel causa propter quam fit vel in quam tendit mutatio, non tamen proprie dicitur principium a quo vel unde primo manat actio, sed hoc propriissime dicitur de causa efficienti.

 

4. Primae causae et secundae an illa definitio conveniat — At vero occurrit statim quarta difficultas, quia illa definitio non complectitur omnem causam efficientem. Hic enim videtur convenire soli causae primae, quia sola illa est unde primo incipit omnis mutatio, vel ad summum convenit causae principali, non vero instrumentali vel facultati, quae est proximum principium agendi, nam instrumentum non agit nisi motum seu in virtute prioris agentis, et ideo non potest dici instrumentum esse id unde primo est motus. Aliunde autem videtur illa definitio non convenire primae causae efficienti secundum primam ac potissimam efficientiam eius, quae est per creationem, quia creatio non est mutatio. Ad priorem partem dicendum est illam particulam unde primo incipit motus non esse intelligendam de primo principio simpliciter, id est omnino independenti et quod nullam habet priorem causam, alioqui, ut argumentum concludit, tantum primo motori seu efficienti definitio conveniret; sed intelligendam esse de primo principio in tali ordine aut genere causandi. Unde causa secunda dicitur primum principium unde est motus, quia in genere causae proximae ab illa primo oritur motus, et ita Aristoteles ponit exemplum in patre respectu filii. Aliqui vero existimant cum Alexandro Aphrodisaeo per illam particulam excludi causas instrumentales, quia non sunt proprie causae. Sed, cum Aristoteles ponat exemplum in causa consiliante, quae videtur magis impropria, et universaliter concludat omni efficienti vel transmutanti convenire definitionem, potius dicendum videtur omnes modos causarum efficientium comprehendisse, ut Scotus notavit, et unamquamque causam in suo ordine habere rationem principii a quo primum est actio, vel ut a principali principio, vel ut ab instrumentali, vel ut a perficiente et exsequente, vel ut a consulente aut adiuvante. Illa ergo particula primo solum addita est vel ad excludendas causas omnino per accidens, quae nullo modo proprie influunt in actionem, vel ad denotandum proprium modum causandi efficientis causae et distinguendam illam a materiali et formali, quae non ita sunt primae sicut efficiens, ut supra declaratum est. Ad posteriorem partem, si Aristotelis mentem inspiciamus, videtur quidem solum definivisse causam efficientem naturalem, quae semper agit per motum vel mutationem; in II enim Phys. tantum de causis naturalibus Aristoteles disputabat, et tamen in V Metaph. nihil omnino addidit aut definitioni aut doctrinae de causa efficienti. Utroque tamen loco insinuavit, servata proportione, posse definitionem extendi ad omnem efficientem causam. Unde, ponens exempla, dixit: Ut is qui consulit, et pater et uno nomine id quod efficit, eius quod fit, et quod immutat, eius quod immutatur. Si ergo loco illius vocis mutationis vel quietis ponamus vocem actionis, comprehendet definitio omnem efficientem causam, etiam primam ut creantem, quia, ut infra videbimus, etiam creatio actio est, quamvis non sit mutatio.

 

5. Qualiter in illa non sit inclusum definitum.— Nascitur vero inde alia difficultas, quia videtur hoc modo definitum poni quodammodo in definitione; erit enim causa efficiens, iuxta expositionem datam, principium per se a quo primo est actio; aeque autem obscurum est quid sit actio; immo fere est idem et eadem expositione indiget, nam actio et effectio idem sunt; unde efficiens vel agens ab actione dicitur; definire ergo efficiens per actionem est idem per idem vel obscurum per obscurius declarare. Adde causam per effectum definiendam esse, cum sint correlativa; actionem autem non esse effectum causae efficientis, sed rationem causandi, ut infra dicam. Dicendum tamen est, cum actio comparetur ad agens per modum formae, non male rationem agentis per ordinem ad actionem declarari; at Aristoteles usus est nomine mutationis, quia nobis est notior, ut per illam intelligamus in unaquaaue re emanationem seu dependentiam ab illo principio a quo esse recipit. Unde, quamvis propria ratio actionis et distinctio eius ab agente et ab effectu obscurior sit, ut postea videbimus, in praesenti tamen satis est per actionem intelligere emanationem ac dependentiam effectus a sua causa extrinseca a qua esse recipit; nam hoc modo, confuse et generatim loquendo, notissimum est dari in effectu dependentiam seu emanationem a suo principio, quidquid illa dependentia vel emanatio sit.

 

6. Quocirca, quamvis actio non sit effectus agentis, tamen, quia est via ad effectum seu dependentia effectus ab agente, satis in ipsa actione comprehenditur vel indicatur effectus. Perinde enim est dicere efficientem causam esse primum principium unde est actio ac dicere unde est effectus, media actione, seu esse principium a quo effectus profluit seu pendet per actionem. In quo recte etiam significatur differentia inter hanc causam et alias, nam materia et forma, per se loquendo, non causant media actione, sed per formalem et intrinsecam unionem; finis vero solum causat per metaphoricam motionem, quatenus finis est; at efficiens causat per propriam actionem ab illo dimanantem. Et in hoc etiam includitur hanc causam non dare effectui suum ac proprium formale esse, sed aliud ab eo manans media actione, in quo differt haec causa a formali et materiali, quod hae causant suum effectum dando suam propriam entitatem, et ideo causae intrinsecae appellantur; causa vero efficiens est extrinseca, id est, non communicans effectui suum proprium et (ut ita dicam) individuum esse, sed aliud realiter profluens et manans a tali causa media actione. Ex his ergo satis constat tum definitio Aristotelis, tum res ipsa, quid, videlicet, causa efficiens sit, et in quo ab aliis generibus causarum distinguatur; quae omnia exactius intelligentur declarando singula quae ad hanc causalitatem concurrunt ac necessaria sunt.

 

SECTIO II

 

QUOTUPLEX SIT CAUSA EFFICIENS

 

1. Quoniam hoc nomen causae efficientis latissime patet et impropriissime ac per imperfectam quamdam analogiam multis rebus tribuitur, aliis vero, licet tribuatur proprie, tamen secundum varios causandi modos, ideo, priusquam ulterius procedamus, necesse est varias huius causae divisiones praemittere, ad quas intelligendas opus est prae oculis habere definitionem datam; nam iuxta diversum modum participandi illam erit differentia in causis.

 

Causa per se efficiens et per accidens.

 

2. Varii modi causarum per accidens.– Prima ergo divisio causae efficientis constitui potest in per se et per accidens, quam tradidit Aristoteles in citatis locis. Causa per se est illa a qua directe pendet effectus secundum illud proprium esse quod habet in quantum effectus est, quo modo (ait Aristoteles) statuarius est causa statuae; et quia haec sola est proprie et simpliciter causa, fere de sola illa futura est tota disputatio sequens. Causa autem per accidens, cum non sit vera causa, sed per quamdam habitudinem vel similitudinem aut coniunctionem cum causa sic appelletur, non potest commode una communi descriptione definiri, sed variis modis dicitur. Aliquando enim dicitur causa per accidens ex parte causae, aliquando vero ex parte effectus. Ex parte causae id dicitur per accidens causare quod per accidens coniunctum est principio per se causandi, quod interdum est ipsum subiectum formae, quae est principium agendi; et hoc modo aqua dicitur calefacere per accidens, quia accidit aquae quod sit calida et consequenter quod calefaciat. Et hoc modo (ait Aristot.) Polycletus est causa statuae. Interdum vero est alia forma per accidens alteri coniuncta in eodem subiecto, per accidens (inquam) quod attinet ad vim efficiendi, quidquid sit an alia ratione necessario coniungantur. Et hoc modo musicus per accidens scribit, et album calefacit, etc. Addit vero Aristoteles hunc posteriorem modum esse magis improprium seu magis remotum quam priorem, quia forma concomitans nihil omnino confert ad effectum alterius, subiectum autem formae, cum saltem ipsam formam in se sustineat, aliquid conferre videtur. Addit praeterea posse has causas per accidens, tam in particulari quam in communi, id est, in specie seu genere, assignari, ut hoc album, aut album calefacit. Item posse simpliciter vel composite explicari, ut musicus aedificat, vel Polycletus musicus aedificat. Sed haec magis pertinent ad modum praedicandi quam causandi, et cum sint per accidens, in infinitum possunt multiplicari iuxta varios modos concipiendi et loquendi.

 

3. Dubio satisfit.— Solum potest quis dubitare, cum actiones per se sint suppositorum, cur dicat Aristoteles actionem per accidens tribui supposito formae. Respondeo primum actionem per se esse a supposito quatenus affectum est tali forma, non vero necessario secundum se, et ita calidum per se calefacit, non vero aqua. Addo vero deinde tunc actionem per accidens tribui supposito quando vis agendi per accidens etiam inest, ut in exemplo dicto, quia tunc in ipso supposito nude sumpto nullo modo continetur vis agendi, et ita omnino per accidens coniungitur actio. At vero si vis agendi per se insit supposito, etiam si suppositum ipsum nude proferatur, non dicetur causa per accidens sed per se actionis, et ita censeo has esse per se: sol illuminat, ignis calefacit, iuxta quartum modum dicendi per se, ex I Poster., c. 4, quia ignis radicaliter et virtute includit propriam rationem calefaciendi. Dices: ergo haec est per se: homo facit statuam, quod est contra Aristotelem. Respondent aliqui illam propositionem non esse per se, quia non est necessaria, sed contingens. At hoc nihil refert ad causalitatem per se seu (quod idem est) ad quartum modum dicendi per se; nam etiam hae propositiones non sunt necessariae: Musicus canit, calidum calefacit, et tamen sunt per se quarto modo. Unde quod ad causalitatem attinet, ego censeo has esse per se: animal se movet, homo ratiocinatur, loquitur, etc.; illa vero: homo facit statuam magis est per accidens, quia etsi ars illa non possit esse nisi in homine (intelligentias omitto), tamen simpliciter accidit homini, unde homo simpliciter dictus non includit artem illam nisi in potentia valde remota.

 

4. Causa per accidens ex parte effectus, quae.— Solet etiam interdum assignari causa per accidens ex parte effectus, id est, respectu eius quod accidit eftectui per se, atque hoc modo ipsamet causa per se alicuius effectus est causa per accidens eius quod coniungitur effectui per se, quomodo motus est causa caloris aut calidum causa nigri. Hoc etiam modo ea quae casu vel fortuito eveniunt dicuntur habere causam per accidens, ut quod fodiens quis inveniat thesaurum. Est autem in hoc genere causarum per accidens advertendum primo, interdum effectum appellari per accidens respectu concursus aliquarum causarum, quamvis, supposito illo concursu, talis effectus per se manet a tali causa; ut, verbi gratia, quod cadente lapide contingat Petrum illac incedere, accidentarium est; tamen, supposito illo concursu, quod lapis sua vi percutiat et tale vulnus efficiat, effectus est per se proveniens a tali vi activa lapidis, et ideo tunc non dicetur lapis causa per accidens illius effectus, nisi respectu illius concursus vel etiam respectu intensionis moventis. Sed de his effectibus hoc modo per accidens dicemus inferius plura, tractando de casu et fortuna. Rursus est advertendum, quando effectus dicitur per accidens, eo quod coniungitur effectui per se, dupliciter dici posse per accidens. Uno modo, respectu solius intentionis agentis; alio modo, etiam respectu ipsius actionis et connexionis unius effectus cum alio. Contingit enim unum effectum non solum esse praeter intentionem agentis, sed etiam nullo modo esse connexum cum actione eius, ut quod fodiens terram inveniat thesaurum. Et tunc est propriissime causa et effectus per accidens. Interdum vero unus effectus ex natura rei est connexus cum alio, quamvis sit praeter intentionem agentis, ut verbi gratia, corruptio unius ex natura rei necessario coniuncta est cum generatione alterius, est tamen praeter intentionem agentis naturalis, et hac ratione solet etiam dici effectus per accidens, non tamen ita proprie et simpliciter sicut prior; nam, quatenus est necessario connexus, est aliquo modo per se. Cuius signum est quod de illo esse potest scientia et demonstratio. Immo, quatenus in genere dispositionis privatio formae contrariae est quasi medium necessarium ad introducendam aliam formam, dici potest ille effectus non esse omnino praeter intentionem agentis; quia, licet non sit propter se intentus, est tamen aliquo modo intentus propter principalem finem, et ideo, quod ad praesens attinet, non computamus huiusmodi effectus inter eos qui sunt a causa per accidens. Unde omnes qui huiusmodi sunt vel consistunt magis in figura praedicationis quam in causalitate, ut cum dicitur: medicus sanat musicum, cuiusmodi fere sunt omnia exempla posita in priori membro, vel certe reducuntur ad casum et fortunam, de quibus infra.

 

5. Conditiones requisitae ad agendum, an sint causae per accidens.– Praeter hos duos modos solent etiam inter causas per accidens numerari conditiones quaedam necessariae ad agendum, quae per se non influunt in effectum vel actionem, ut est propinquitas agentis ad passum, ablatio alicuius impedimenti et quaelibet alia similis, quae vocari solet conditio sine qua non. Verumtamen haec, licet sit per accidens respectu propriae et directae causalitatis, tamen quoad physicam necessitatem et quatenus sub scientiam cadere potest, est quodammodo per se, et ideo de his conditionibus necessario requisitis peculiariter inferius dicendum erit. Solum adverto, quoniam huiusmodi conditio sine qua non cum principio per se actionis in eo convenit quod est ex necessitate requisita, interdum non esse facile ad discernendum utro modo aliqua dispositio seu proprietas rei concurrat ad actionem, an, scilicet, ut principium per se, an solum ut conditio sine qua non. Et ideo aliquando id cognosci potest ex generali ratione, aut modo talis proprietatis, ut facile intelligimus propinquitatem esse tantum conditionem, quia solum est aut relatio aut modus praesentiae, quae ex suo genere non sunt activa, et eodem modo ratiocinamur figuram aut densitatem non esse principia per se actionum, sed ad summum esse conditiones requisitas ad aliquas actiones vel ad velocitatem et modum earum. Aliquando vero id est obscurius et ex speciali aliqua ratione eius rei de qua est quaestio id venandum est, ut accidit in illa vulgari quaestione an cognitio obiecti sit solum conditio necessaria ut appetitus efficiat suum motum, vel sit etiam principium per se coefficiens; vix enim potest ex certa ratione alterutra pars definiri, et ideo peculiaribus coniecturis ex propria materia sumptis utendum est. Duo tamen hic generatim advertenda occurrunt. Unum est, quandocumque experimento constat aliquam proprietatem esse necessariam ad actionem et aliunde non potest sufficiens ratio illius necessitatis reddi, nisi ex propria et per se causalitate, tunc non esse confugiendum ad conditionem sine qua non, sed illud esse sufficiens signum alicuius efficientiae per se; cuius optimum exemplum est in necessitate speciei impressae ad videndum, quae nulla sufficiens intelligi potest nisi posita efficientia per se, et ideo non recte dicetur illa esse conditio sine qua non. At vero, quando sine efficientia per se reddi potest sufficiens ratio necessitatis talis conditionis, facile intelligi poterit illam tantum esse conditionem sine qua non, maxime si aliunde est in causa alia virtus satis proportionata ut intelligatur esse sufficiens ad influendam actionem, et fortasse ita contingit in dicto exemplo de cognitione ad appetitum elicitum requisita, de quo alias; et hactenus de prima divisione.

 

Causa physica et moralis

 

6. Quid hic nomine causae physicae.—Causa moralis quae in proposito.— Duplex modus agendi causae physicae.— Secundo, dividi potest causa efficiens in physicam et moralem. Causa physica hoc loco non sumitur pro causa corporali seu naturali agente per motum corporeum et materialem, sed universalius sumitur pro causa vere ac realiter influente in effectum; nam, sicut dicebamus superius naturam interdum significare quamcumque essentiam, ita influxus physicus aliquando vocatur ille qui fit per veram causalitatem realem, propriam ac per se, et hoc modo et Deus est causa physica dum creat, et angelus dum efficit motum, vel in caelo vel etiam in seipso, et intellectus dum efficit intellectionem, et voluntas volitionem, et sic de caeteris. Causa vero moraliter efficiens dupliciter dici potest. Aliquando enim dicitur causa moralis solum quia libere efficit, et hoc modo causa moralis non omnino condistinguitur a physica generatim sumpta, ut a nobis explicata est, sed distinguetur a physica naturaliter ac necessario agente; sic enim voluntas dum libere amat, vera et physica causa est sui amoris, quem tamen moraliter seu libere efficit. Alio vero modo sumitur causa moralis ut distinguitur omnino a physica, et dicitur de illa causa quae per se non vere efficit, moraliter tamen ita se gerit ut ei imputetur effectus; quomodo causa consulens, aut rogans, aut non impediens cum possit ac debeat, dicitur causa moralis. Atque hoc posteriori modo nunc sumimus moralem causam, ita ut causa physica dicatur quae vere efficit, moralis, quae tantum imputative. Quo fit ut, physice seu metaphysice haec considerando, divisio haec revocetur ad priorem de causa per se et per accidens; nam causa vere efficiens physice solum dicitur de causa per se; causa autem quae moraliter tantum seu imputative causat, physice considerata, tantum est causa per accidens, cum per se ac vere non influat. Unde semper est aut causa non impediens, cum possit ac debeat, aut causa applicans causam per se vel inducens illam, sive per consilium, sive per preces, sive per modum meriti, sive interdum etiam per localem motum, ut cum quis applicat ignem domui; nam, licet sit causa per se physica illius motus combustionis, tamen solum est causa per accidens. Haec vero causalitas, quae physice est per accidens, moraliter et imputative reputatur per se. De causa ergo morali hoc modo sumpta, nihil amplius a nobis dicendum est, quia, quatenus est per accidens physice, non cadit sub scientiam; quatenus vero est per se in genere moris ad scientiam moralem spectat eius consideratio, non ad metaphysicam. Causa autem physica ac vera duplicem potest habere agendi modum, scilicet, vel naturaliter vel libere, seu necessario vel contingenter, et de his duobus modis agendi dicemus inferius, quia maxime pertinent ad explicandas tum perfectiones et naturas diversarum causarum, tum etiam seriem et connexionem effectuum universi et modum influendi seu concurrendi primae causae cum secundis; de moralitate autem quae actibus liberis convenit, quatenus liberi sunt, non spectat consideratio ad praesentem scientiam, sed ad moralem philosophiam vel potius ad divinam theologiam.

 

De causa principali et instrumentali prima expositio

 

7. Tertio dividitur causa efficiens vera ac propria in principalem et instrumentalem, quorum verborum usus solet esse valde ambiguus et aequivocus, quare diligenter explicanda est eorum significatio. Causa principalis dici solet ea cui proprie et simpliciter attribuitur actio. Verum haec descriptionon satis rem declarat; primo quidem, quia forma rei, ut anima, verbi gratia, est aliquo modo causa, et non instrumentalis, ut constat; ergo, si divisio illa est adaequata, continetur sub causa principali, et tamen proprie non tribuitur actio, quia anima, ut Aristoteles dixit, proprie non net; ergo illa descriptio non convenit omni causae principali. Haec enim causa principalis, ut ratio facta declarat, alia est quae operatur, alia quae est principium principale operandi, quae solent dici causa principalis ut quod et ut quo; descriptio autem data convenit ad summum priori causae, non vero posteriori. Immo ulterius obiici potest quod non omni causae ut quod conveniat illa descriptio, sed soli causae proximae et particulari, non vero universali et primae. Ut enim inferius constabit, causa efficiens principalis in primam et secundam seu proximam et universalem dividitur, et utraque est causa principalis; immo principialior est prima quam secunda, et tamen simpliciter et proprie non attribuitur effectus primae, sed secundae; cum enim homo ambulat, videt aut intelligit, non dicitur Deus ambulare, videre aut intelligere, quamvis principalius efficiat motus illos quam homo. Sed haec obiectio non multum urget, nam revera possunt effectus causarum secundarum proprie et vere attribui primae, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat, Deus. Unde, licet terra germinet herbam virentem, Deo tamen tribuitur quod producat faenum iumentis et herbam servituti hominum, et quod formet faetum in utero, ac denique quod omnia opera nostra operetur, ut inferius latius dicemus. Quod ergo illae denominationes videndi, etc., non tribuantur Deo, ideo est quia non sunt desumptae ex pura efficientia, sed magis ex informatione et receptione motus aut actus effecti. Non enim dicitur videre qui utcumque facit visionem, sed qui ita facit ut ea informetur; immo ab hac posteriori habitudine praecipue sumitur illa denominatio, adeo ut si illa manere posset sine efficientia, vel saltem sine efficientia principali, ad illam denominationem sufficeret. Igitur non est dubium quin effectus quoad puram efficientiam omni principali causae operanti ut quod vere ac proprie attribui possit.

 

8. Agentis absoluta denominatio an instrumento tribuatur.— Maiorem difficultatem ingerit quia non videtur hoc proprium causae principalis, nam interdum attribuitur instrumentali, ut patet exemplis theologicis; homo enim dicitur consecrare, absolvere, etc., quamvis solum instrumentaliter hoc faciat; et in physicis semen dicitur proprie disponere materiam et mediante illa dispositione generationem efficere. Et ratio esse videtur quia illa denominatio proprie tribuitur supposito operanti, et ideo, si contingat instrumentum esse suppositum aliquo modo per se operans, etiam potest attribui actio. Etenim, si aqua proprie et simpliciter dicitur calefacere, etiamsi tantum sit causa per accidens, solum quia est suppositum sustentans principium calefaciendi, quid mirum quod homini vel alteri supposito tribuatur actio, etiamsi solam vim instrumentalem operandi habeat? Sed ad hoc dici potest hanc denominationem nunquarn attribui causae nisi ratione alicuius principalitatis (ut sic dicam) quam in tali operatione habet; ut homini attribuitur quod consecret vel absolvat, etc., quia in exercendis actionibus externis per quas effectus fiunt operatur ut causa principalis et quia illa eadem operatur ut dominus suarum actionum. Semen autem non dicitur proprie generare, nec etiam proprie organizare aut disponere materiam nisi in quantum propria virtute potest aliquid praevium efficere, in quo se gerit ut agens principale. Denique aqua non dicitur per se calefacere, sed per accidens, et ideo non est ad rem, quia hic agimus de attributione per se. Et illa eadem denominatio per accidens fundamentum habet in eo quod aqua in ratione subsistentis et sustentatis principium calefaciendi se gerit ut principale operans. Sic igitur, simpliciter loquendo, proprium est principalis causae quod ei tribuantur actio et effectus. Et posset hoc cum proportione accommodari agenti quod et principio agendi quo, illi ut operanti, huic ut principali rationi operandi. Et addi etiam potest causam principalem absolute dici de causa operante ut quod, de principio autem nonnisi reductive et secundum quid; ideoque satis esse ut eodem modo accommodetur descriptio. In hunc ergo modum sustineri potest illa definitio, quamvis in ea non explicetur propria ratio ob quam causae principali simpliciter tribuitur effectus, cum tamen in eo consistere videatur propria ratio causae principalis.

 

Secundus modus

 

9. Aliter ergo dici solet causa principalis illa quae propria virtute influit in effectum; vel aliter, quae sufficienti virtute influit, seu quae cum concursu sibi debito sufficiens est ad producendum effectum. Nullo tamen ex his modis videtur sufficienter declarari propria et adaequata ratio huius causae. Nam propria virtute influere in effectum non solum principali causae convenit, sed etiam instrumentali, praesertim in naturalibus instrumentis, quidquid sit de aliis. Calor enim naturalis, qui est instrumentum ad convertendum alimentum in substantiam aliti, naturalem et innatam vim habet ad illam actionem, et similiter calor ignis, si est naturale instrumentum ad introducendam formam substantialem ignis, propriam et insitam virtutem habet ad illam actionem instrumentariam. Neque enim sine virtute proportionata agere potest, neque illam habet extrinsecam aut adventitiam; ergo innatam et propriam. Quod si dicatur habere quidem virtutem, esse tamen instrumentariam, hoc est quod inquirimus, nempe quid desit ad rationem principalis principii, cum ostensum sit propria virtute operari; neque enim necessarium videtur quod secundo loco adiiciebatur de virtute sufficienti. Primo quidem, quia sicut solus calor non sufficit ad introducendam formam ignis, ita neque sola forma sine calore; ergo eadem ratione forma non erit principium sufficiens. Deinde, quia causa principalis dividenda est ulterius in totalem et partialem, et utraque distinguitur ab instrumentali; causa autem partialis non operatur virtute sufficienti; ergo non recte in hoc separatur ab instrumentali. Praeterea, cum virtus causae principalis dicitur debere esse sufficiens, aut intelligitur de sufficientia in omni genere aut ordine causae efficientia, et hoc est falsum, alias nulla causa segunda esset principalis, quia nulla est absolute sufficiens; immo nec causa prima, quando concurreret cum secunda, ageret ut causa principalis, quia tunc non operatur ut per se sola sufficiens. Si vero intelligatur de sufficientia in suo genere, etiam causa instrumentalis est in suo ordine sufficiens; ergo per hoc non satis declaratur propria ratio causae principalis. Denique, quod additur de concursu debito, nihil amplius rem declarat, tum quia necessitas concursus non convenit omni causae principali, sed tantum secundae, tum etiam quia concursus non tantum debetur causae principali, sed etiam instrumentariae; calori enim debetur concursus et ad calefaciendum et ad producendum ignem, si sit sufficiens calor; nullo ergo ex his modis videtur satis declarari ratio causae principalis et ab instrumentaria distingui.

 

Tertius modus

 

10. Propter haec potest esse alius dicendi modus, causam principalem eam esse quae proxime et per proprium influxum influit in effectum seu in formam constituentem effectum. Quae sententia melius declaratur adiungendo simul rationem instrumentalis causae et utriusque differentiam. Causa enim instrumentalis erit illa quae sua actione non attingit immediate effectum seu formam, sed aliquid praevium ex quo talis forma resultat quam proxime et in se instrumentum non attingit. Unde fit ut omnis causa instrumentalis sit principalis respectu alicuius effectus, illius, nimirum, quem proxime et per se attingit; instrumentalis vero sit respectu alterius, qui inde resultat. Exemplis declaratur primo in artificialibus, nam serra, verbi gratia, est instrumentum ad tale artificium faciendum, quod instrumentum proxime solum efficit incisionem, impellendo et loco movendo partes intermedias, et ad hanc effectum potius comparatur ut causa principalis; inde vero resultat forma artificialis, ad quam comparatur ut instrumentalis causa quia illam non attingit immediate propria actione, sed solum resultat ex priori effectu. Deinde in naturalibus calor ignis est instrumentum ad formam ignis, quia immediate attingit calorem respectu cuius se habet ut causa principalis; inde vero resultat forma substantialis, quam immediate non attingit, iuxta probabilem sententiam Scoti et aliorum. Denique in supernaturalibus, iuxta Paludani, Capreoli et aliorum opinionem, sacramenta dicuntur instrumenta gratiae quia non ipsam, sed aliquid praevium ad ipsam attingunt. Unde non immerito hic modus dicendi tribui potest his auctoribus in secundo et tertio exemplo citatis, quibus non parum favere videtur D. Thomas, I, q. 45, a. 5, dicens quod causa secunda instrumentalis non participat actionem causae superioris nisi in quantum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad effectum principalis agentis. Et ratio reddi potest quia concursus instrumenti semper est imperfectus, et ideo non pertinet ad ipsum ut immediate attingat indnctionem eius formae ad quam est instrumentum, sed solum ut ad ipsam efficiendo praeparet. Unde e converso omnis causa quae immediate attingit formam erit principalis et non instrumentalis.

 

11. Instrumenta attingunt formam intentam ab agente principali.— Haec vero sententia probari non potest, quia imprimis falsum est causam instrumentalem ut instrumentalem nunquam attingere immediate et in se formam intentam a principali agente, quod patet primo contraria inductione. Nam in supernaturalibus sacramenta sunt instrumenta ad efficiendam gratiam, ipsam in se attingendo. Et similiter Christus per actiones suae humanitatis attingebat immediate opera supernaturalia, de quibus dictum est late in I et III tom. III partis. Rursus in naturalibus probabilius est accidentia ut instrumenta substantiarum attingere immediate eductionem formae substantialis. Est etiam probabilis opinio phantasma instrumentaliter attingere productionem speciei intelligibilis, et tamen non attingit aliquid praevium, sed immediate ipsam speciem in se. Denique in instrumentis artis aliquando videtur per formam instrumenti proxime attingi forma effectus, ut cum sigillo imprimitur cerae aut monetae similis figura, quamvis tunc etiam revera non per se fiat figura, sed Ubi, quidquid Scotus infra citandus significet. Igitur generalius dicitur verum quidem esse haec instrumenta per se non attingere figuram seu formam artificialem, tamen id non est quia instrumentaliter concurrunt, sed quia illa forma non est aliter per se producibilis. Unde neque ipsum agens principale illam aliter inducit; nam per se solum facit terminum localem motionis, qui est aliquod Ubi, et quia illam motionem efficit certo modo et ordine, inde resultat talis figura; ergo in ea actione non possunt agens principale et instrumentale distingui in attingendo mediate vel immediate. Immo, si consideremus terminum per se productum, qui est Ubi, immediatius videtur instrumentum illum attingere, quia pictor non movet colorem nisi medio penicillo, et sic de aliis. Ultima vero forma seu figura non alia actione per se attingitur, sed ex priori termino resultat.

 

12. Praeterea declaratur ratione, quia tribus modis intelligi potest instrumentum concurrere ad effectum principalis agentis, scilicet, vel tantum remote, attingendo scilicet aliquid praevium, vel tantum proxime, nempe attingendo immediate formam intentam a principali agente, vel simul utroque modo; sed ratio instrumenti non limitatur ad priorem modum, esto interdum ita possit concurrere; ergo non recte in eo modo attingendi distinguitur instrumentale agens a principali. Minor satis declarata est exemplis adductis. Et ratio reddi potest, quia etsi instrumentalis concursus sit inferioris rationis, tamen, quia instrumentum non attingit per se solum, sed ut adiutum et confortatum a principali agente, ideo nulla est repugnantia quod instrumentum immediate attingat effectum principalis agentis. Unde D. Thomas, III, q. 77, a. 3, ad 3, et q. 79, a. 2, ad 3, dicit: Nihil prohibet causam instrumentalem producere potiorem effectum et ultra suam speciem. Ex qua ratione solutum manet fundamentum contrariae sententiae; neque D. Thomas in alia loco nobis repugnat, sed potius huic sententiae favet; non enim ait instrumentum tantum dispositive concurrere ad effectum principalis agentis, sed non participare actionem principalis agentis, nisi media actione propria. Unde thomistae colligunt omne instrumentum duas habere actiones: unam, qua agit aliquid proprium, in qua non complete exercet officium instrumenti; aliam proprie instrumentalem, qua immediate influit in effectum principalis agentis. Quas actiones semper esse realiter distinctas contendit Ferrarien., II cont. Gent., c. 21. Caietanus vero, I, q. 45, a. 5, rectius dicit hoc non esse necessarium, nam interdum est unica tantum actio, in qua secundum rationem vel accommodationem distinguimus aliquid quod instrumentum ex propriis potest attingere, et aliquid quod attingit ut instrumentum. Ambo autem conveniunt in hoc, quod ad rem praesentem spectat, nempe instrumentum ut tale est et per actionem quam ut instrumentum exercet, attingere immediate et per se effectum principalis agentis, quantum attingibilis est seu per se producibilis. Et revera vix aliter salvatur ratio instrumenti naturalis, nisi improprie et per denominationem extrinsecam, ut inferius declarabo. Et in hanc sententiam inclinat etiam Scot., In IV, dist. 1, q. 1.

 

Quarta expositio causae principalis et instrumentalis

 

13. Quartus modus dicendi esse potest instrumentalem causam eam esse quae solum agit ut mota ab alio; e contrario vero principalem causam esse quae per se et sine motione alterius vim habet operandi. Quae explicatio sumpta videtur ex his quae in instrumentis artis experimur; illa enim nobis notiora sunt et in eis non alius est operandi modus. Unde D. Thomas, II cont. Gent., c. 21, ratione 4, ait instrumentum nunquam adhiberi ad causandum aliquid nisi per viam motus, nam de ratione instrumenti est quod sit movens motum; et ratione quinta ait instrumentum esse medium inter causam principalem et effectum, ita ut efficacia principalis agentis perveniat ad effectum, media motione instrumenti. Ex quo inferunt aliqui extreme dissidentes a tertio modo supra tractato, quando simul concurrunt causa principalis et instrumentalis, immediatius attingi effectum ab instrumentali quam a principali, immediatius (inquam) immediatione (ut aiunt) suppositi; quia principale agens non agit nisi per instrumentum; immediatione autem virtutis dicitur agens principale immediatius agere, quia instrumentum non agit nisi in virtute eius. Atque hinc confirmatur ratione haec sententia, nam instrumentum ut sic non agit nisi in virtute principalis agentis; sed non potest instrumentum niti in operando virtute principalis agentis, nisi quia ab illa movetur; ergo ratio instrumentalis causae recte explicatur per hoc quod est agere ut motam ab alio, et consequenter causa principalis erit quae ad agendum non indiget motione alterius.

 

14. An aliquam motionem vendicet sibi instrumentum a principali causa.— Sed neque haec sententia plene rem declarat aut satisfacit. Cum enim dicitur instrumentum agere ut motum ab alio, duobus modis intelligi potest. Uno modo, de motu vel mutatione reali recepta in ipso instrumento et praevia ad actionem eius, et hoc modo intelligit illam propositionem Ferrar., II cont. Gent., c. 21. Non tamen potest in eo sensu propositio esse universaliter vera, immo vix invenitur vera nisi in instrumentis artis, quae per motum localem applicantur ad operandum; in instrumentis autem naturae, minime; nam si phantasma est instrumentum, quam actionem in se prius recipit ut agat? Numquid recipit in se aliquod spirituale lumen? At id fictitium est et subiecto materiali plane repugnans. Item, calor ignis est instrumentum eius ad generandum ignem, et calor vitalis vel potentia nutritiva ad producendam carnem, in quibus nulla vera motio antecedens excogitari potest. Item, semen dicitur instrumentum generantis, quod, postquam decisum est, nullam novam motionem a principali agente recipit. Omitto supernaturalia instrumenta, de quibus late dixi in III, q. 13, et 62. Addo deinde non omnia quae movent mota agere ut instrumenta, proprie et in rigore, sed ut agentia principalia, saltem partialia. Nam quaedam non alterant nisi alterata, ut piper non calefacit nisi calefactum, et tamen non calefacit solum per virtutem receptam, sed etiam per propriam et innatam, quae est virtus eminens ad calefaciendum; unde in eo se gerit ut principale agens. Item, non movet homo baculum nisi movendo manum. Quamvis autem hac ratione soleat dici manus instrumentum, vel potius instrumentum instrumentorum seu instrumentum ante instrumenta, ut Aristoteles dixit, IV de Partib. anim., c. 10, tamen revera est partiale movens principale, nam in se habet partialem virtutem trahendi, aut impellendi, aut sublevandi. Unde in his saepe motio unius rei solum est conditio necessaria ad trahendum vel impellendum aliam, quod non satis est ad tollendam rationem principalis agentis et inducendam propriam rationem instrumenti. Immo et caelum (ut multi volunt) non movet nisi motum, et tamen non movet ut instrumentum, de quo inferius. Itaque ex ratione vel conditione moventis moti per realem mutationem in se receptam, non recte distinguitur instrumentalis causa a principali, quia neque omnia instrumenta ita moventur ad agendum, et fere eo modo quo contingit aliqua instrumenta moveri contingit etiam moveri aliquas causas principales. Cuius signum est quod instrumenta artis, etiam ad id agendum quod ex propria virtute possunt, indigent aliquo motu, et per artem solum fit ut ille motus ordinate fiat.

 

15. Creaturaene dicendae Dei instrumenta.— Alio ergo sensu potest dici instrumentum agere ut motum ab alio, id est, ut subordinatum alteri vel ut habens vicem illius, vel etiam ut adiutum a principali agente, iuxta varia genera instrumentorum inferius declaranda. Et in hoc sensu est quidem verum omne instrumentum agere ut motum ab alio (si tamen ita loqui licet), tamen hoc non est proprium instrumenti stricte sumpti prout nunc de illo agimus et a principale causa illud distinguimus; quin potius commune est omni inferiori principio agendi omnique causae praeter primam. Nam imprimis omnes causae secundae agunt motae a prima, id est, cum concursu et auxilio primae, ut infra declarabimus, et tamen non sunt proprie instrumenta, sed causae principales in suo genere. Scio nonnullos ex antiquis auctoribus vocare aliquando causas secundas instrumenta primae, ut patet apud. D. Thomam, q. 3 de Potent., a. 7, ubi ita concludit: Sic ergo Deus est causa omnis actionis, prout quodlibet agens est instrumentum divinae virtutis operantis. Idem sumitur ex I, q. 105, a. 5. Et eodem modo loquitur Damascen., in sua Physica, c. 9, ubi ait illud esse dogma Platonis, quem in hoc censet praeferendum esse Aristoteli. Idem Simplicius, 1 Phys., text. 29. Unde Scot., In IV, dist. 1, q. 1, § Ad quaestionem ergo, ait dupliciter dici posse causam principaliter operari. Primo principaliter, id est, independenter, et sic causas secundas non esse principales, sed instrumentales. Secundo principaliter, id est, per formam propriam et intrinsecam, et hoc modo ait causas secundas esse principales. In quo, licet non satis explicet rationem causae principalis, vere tamen dicit causas secundas esse principales, et in doctrina Aristotelis certum est ita esse appellandas, ut ex II Phys., et V Metaph., in locis citatis, sumitur. Et ex ipsa vocis proprietate constat non esse idem principaliter et independenter operari; ut ergo causa sit principalis, non oportet ut sit omnino independens. Et e converso, quod causa sit dependens et indigens auxilio alterius superioris, non satis est ut sit causa instrumentalis. Praeterea, intellectus non censetur communiter instrumentum, sed principale principium suorum actuum naturalium, neque voluntas et aliae similes facultates, quamvis in agendo sint subordinatae suis formis. Verum est has omnes facultates, immo et accidentia omnia, vocari ab aliquibus instrumenta, et recte quidem, si nomine instrumenti intelligant omne principium quo operandi, quod non est propter se, sed ut aliquod suppositum eo utatur, non vero si rigorose loquamur de instrumentali causa et actione; sic enim calor non est proprie instrumentum ad calorem producendum, cum non excedat effectus perfectionem principii seu causae.

 

Vera ratio instrumentalis et principalis causae quae

 

16. Instrumenti acceptiones variae.– Quoniam ergo huius rei difficultas magna ex parte pendere videtur ex usu terminorum, ideo, ne in aequivoco laboremus, oportet significationes horum distinguere. Et incipiendo ab instrumento seu causa instrumentali, uno modo distingui potest a causa principali per antonomasiam seu omnino independenter operante, ut Scotus dixit; et sic facilis est horum membrorum in communi distinctio; sed non ita nunc loquor, quia existimo improprium esse sermonem. Secundo dici potest causa instrumentalis omnis causa vel virtus quae alicui datur ut per eam operetur, quomodo etiam forma potest dici instrumentum suppositi, quamvis id non sit in usu, quia forma constituit essentialiter ipsum suppositum; dicitur tamen de omni alia virtute superaddita supposito; immo interdum etiam de partibus integrantibus, praesertim organicis,ut de manu et brachio; quomodo theologi vocant humanitatem Christi coniunctum Verbi instrumentum, quod proprius dicitur in ordine ad actiones miraculosas et supernaturales quam in ordine ad actiones connaturales humanitati. Atque hoc secundo modo sumptum instrumentum dicitur quaelibet virtus aut principium agendi data supposito operanti ut per eam operetur, etiamsi talis virtus sit sufficiens et aeque perfecta, vel etiam nobilior quam effectus. Causa vero principalis divisa contra instrumentalem hoc modo sumptam, erit ipsummet suppositum operans, quatenus per seipsum vel per suam substantiam aut per suam formam vim habet operandi. Alio item modo dicitur instrumentum id quod loco alterius substituitur ut actionem exsequatur, etiamsi contingat tale instrumentum esse nobilius actione vel effectu ad quem destinatur, quo modo gravitas dici solet instrumentum generantis et impetus instrumentum proiicientis, et sic causa principalis respective opposita huic instrumento erit illa cuius vicem instrumentum gerit. Et in moralibus est frequentius usitatum hoc genus causae instrumentalis seu ministerialis.

 

17. Ultimo ac propriissimo modo dicitur causa instrumentalis illa quae concurrit seu elevatur ad efficiendum nobiliorem se seu ultra mensuram propriae perfectionis et actionis, ut calor, quatenus concurrit ad producendam carnem, et in universum accidens quatenus concurrit ad producendam substantiam. Et de hoc genere instrumentorum multi dubitant, non solum in naturalibus, sed etiam in supernaturalibus, loquendo, ut loquimur, de instrumentis vere efficientibus ac physice attingentibus ipsos superiores effectus; ut videre licet apud Scotum et alios, In IV, dist. 1, et latius attingemus disputatione sequenti, tractando de causa efficienti substantiarum. Nos autem supponimus in omni ordine rerum dari posse huiusmodi instrumenta, ut de naturalibus ostendemus citato loco, et de supernaturalibus diximus in III p., et de artificialibus omnes admittunt, quamvis in illis, ut dixi, forma praecipue intenta ab artifice non attingatur per se et immediate ab instrumento, sed resultet; quocumque tamen modo fiat, excedit aliquo modo vim instrumenti secundum se considerati et fit ab illo prout ab arte dirigitur et movetur. Hoc igitur proprio et rigoroso modo instrumentum sumimus cum illud a causa principali distinguimus.

 

18. Atque ita causa principalis erit illa quae per virtutem principalem, id est, vel nobiliorem vel saltem aeque nobilem cum effectu, influit in actionem per quam talia effectus producitur. Quomodo non solum causa prima, sed etiam secunda, tam univoca quam aequivoca, sub nomine et ratione causae principalis comprehenditur. Nec solum causae totali, sed etiam partiali convenit illa ratio, si virtute simili operetur, quia partialis causa proprie dicta dicit habitudinem ad compartialem eiusdem rationis et ordinis, ita ut neutra alteri subordinetur, sed ex utraque coalescat una causa totalis principalis eiusdem ordinis, quae partialiter est ex talibus causis, et ideo utraque est principalis, licet partialis. Et huiusmodi causa principalis recte dicitur operari propria virtute, non solum quia habet intrinsecam et innatam illam virtutem agendi, sed etiam quia habet illam per se proportionatam effectui et non indigentem aliqua elevatione; et licet interdum indigeat concursu superioris causae ob generalem rationem entis participati, non tamen ob specialem improportionem cum effectu; ideoque solum indiget concursu sibi ratione suae perfectionis debito.

 

19. Instrumentum ut dicatur operari in virtute principalis agentis.— Causa vero instrumentalis condivisa principali sic sumptae, erit illa quae influit in effectum per virtutem inferioris rationis seu perfectionis, ut ratione et exemplis supra declaratum est. Et haec dicitur operari in virtute principalis agentis, non quia non indigeat aliqua virtute intrinseca, id est in ea existente, ad suam actionem instrumentalem, sive illa virtus sit innata sive superaddita rei, et sive sit permanens et durabilis cessante actione, sive sit fluens (ut aiunt) et in motu consistens; in variis enim instrumetis vario modo reperiri potest, aliqua tamen vis instrumentaria necessaria est, alias non posset a tali re ulla actio prodire, ut recte supra Scotus notavit, et late declaravi in I tom. III partis, disp. XXXI, sect. 6. Dicuntur ergo haec instrumenta operari in virtute principalis agentis, quia illa vis quae in eis est improportionata est et insufficiens et solum habet vim operandi iuxta mensuram virtutis et elevationis principalis agentis. Unde neque ei proprie vel propter se talis concursus aut elevatio debetur, sed solum debetur principali agenti aut ratione illius. Et iuxta hanc interpretationem cessant omnes difficultates tactae in aliis modis; immo multa quas in eis dicuntur, excepto tertio modo, ad congruum sensum reducuntur.

 

Causa prima et secunda

 

20. Atque ex his facile intelliguntur aliae divisiones causarum efficientium, quae sunt subdivisiones dictorum membrorum. Quarto enim dividitur causa efficiens in primam et secundam, ubi, si late loquamur, dividi potest causa efficiens in communi, quia omnis causa ab alia pendens, sive sit principalis sive instrumentalis, potest dici secunda; strictius tamen loquendo, subdividitur ibi causa principalis; nam quaedam est omnino independens in operando, et haec dicitur prima; alia vero est dependens, etiamsi per virtutem principalem et proportionatam operetur, et haec vocatur causa secunda. Quod autem utrumque genus causae in rerum natura detur, evidentissimum est. Aut enim datur in rebus aliqua causa principalis dependens ab alia in operando, et ex hoc membro necessario infertur alterum, quia non potest in infinitum procedi in causis dependentibus, et ideo in aliqua independenti sistendum est, quod latius prosequemur infra, demonstrando Deum esse. Admissa autem causa independenti, necessario etiam infertur alterum membrum, quia non possunt omnes causae esse independentes; immo talis causa non potest esse nisi unica, ut latius demonstrabimus infra tractando de actionibus primae causae, et inferius disputando de unitate Dei. Et ideo de hac divisione nihil amplius dicemus, quia circa haec duo membra futura est fere tota nostra disputatio de causa efficienti.

 

Causa univoca et aequivoca

 

21. Instrumentalis non aequivoce causa.— Quinto, dividitur causa in univocam et aequivocam, in qua partitione dividi etiam potest causa in communi, si causam instrumentalem aequivocam appellemus. Quod tamen improprie dicitur et praeter communem usum, ut notavit D. Thornas, In IV, dist. 1, q. 1, a. 4, q. 1, ad 4, ex Alexandro et Comment., XI Metaph., com. 24. Dividitur ergo ibi causa principalis, et quidem dividi potest in communi, quia causa prima etiam est aequivoca. Sed quia causa prima non solum aequivoca, sed etiam omnino alterius ordinis esse supponitur, ideo magis accommodatae illa divisio datur de causa principali proxima. Quaedam enim est quae efficit effectum eiusdem rationis, et haec dicitur univoca, ut ignis dum generat ignem; et universaliter causa quae operando per virtutem suae formae similem reddit effectum est causa univoca et in suo ordine principalis, ut recte notat D. Thomas, III, q. 62, a. 1. Alia vero est causa producens effectum alterius rationis, quam oportet esse nobiliorem effectu, alioqui principalis non esset, sed instrumentalis, et haec appellatur causa aequivoca; quia non convenit formaliter cum effectu in eadem forma, sed eminenter illam continet. Rursus dividi potest causa etiam principalis in eam quae ex necessitate naturae, vel cum libertate [operatur]. Item, in eam quae agit per motum vel mutationem ex praesupposito subiecto et eam quae agit sine motu et mutatione et absque subiecto. Sed hae divisiones in superioribus continentur solumque declarant determinatas actiones aut modos operandi dictarum causarum, de quibus omnibus in particulari est inferius disputandum.

 

Instrumentum coniunctum et separatum

 

22. Sexto, annotanda est divisio causae instrumentalis seu instrumenti in coniunctum et separatum, in quibus terminis solet esse magna aequivocatio et ideo diligenter advertendum est duobus modis intelligi posse instrumentum esse coniunctum principali agenti (respectu enim illius dicitur coniunctum instrumentum aut separatum), scilicet, aut secundum esse, aut secundum causalitatem. Coniunctum secundum esse appello quod est unitum aliquo modo, vel per contactum, vel per aliquam praesentiam, vel per aliquam unionem realem, agenti principali, quomodo calamus est instrumentum coniunctum, etc.; separatum autem, huic oppositum, erit quod nullo modo coniungitur agenti principali, ut est semen iam decisum, et iuxta varios modos coniunctionis et separationis potest esse latitudo et varietas in his terminis. Secundum causalitatem coniunctum appello illud instrumentum quod ad causandum indiget actuali et proprio influxu et causalitate principalis agentis, quomodo etiam calamus est instrumentum coniunctum; unde e contrario separatum instrumentum erit quod in sua actione non requirit specialem influxum et causalitatem principalis agentis. Et hoc modo, si calor vocetur instrumentum ignis ad calefaciendum, licet sit coniunctus secundum esse, potest dici separatum secundum causalitatem, quia non indiget alio influxu ad calefaciendum, praeter propriam virtutem suam. Unde fit aliquando posse instrumentum esse coniunctum uno modo et separatum alio, ut patet in dicto exemplo. Et e converso, sacramenta dicuntur instrumenta separata humanitatis Christi existentis in caelo, nimirum secundum esse, et tamen secundum causalitatem fortasse sunt coniuncta, quia nihil possunt efficere nisi actu influente cum ipsis Christo per humanitatem suam. Aliquando potest esse instrumentum utroque modo coniunctum, ut visus vel species impressa; aliquando utroque modo separatum, ut gravitas geniti respectu generantis. Quae omnia clara sunt, si termini intelligantur. Unum solum manet in re difficile, quomodo possit dari instrumentum separatum secundum causalitatem, proprie et in rigore loquendo de instrumento iuxta ultimum modum supra declaratum; nam si latius sumatur pro virtute per se sufficienti ad effectum, quae vicem supplet illius causae quae illam impressit, sic res est clara, ut in impetu proiectorum, gravitate, etc. Tamen in instrumento proprio, quod elevari debet ad agendum superiorem effectum, ut est semen, verbi gratia, illud est intellectu difficillimum. Sed huius rei expositio multa prius explicanda postulat, quae in sequentibus disputationibus tradentur.