Digitalizado por el Prof. Salvador Castellote, Abril de 2004.
http://www.salvadorcastellote.com
scc@salvadorcastellote.com

 

 

DISPUTATIO XIV

 

DE CAUSA MATERIALI ACCIDENTIUM

 

Explicata causalitate materiali in prima radice et causa illius generis, facile est eam applicare ad omnia subiecta quae huiusmodi genus causalitatis exercent circa accidentia; nam circa substantiam sola materia prima veram ac propriam causalitatem materialem habet; quia, licet partes integrantes vel dispositiones soleant ad hoc genus causae revocari, id solum est per quamdam reductiorem, non per proprietatem. Igitur de materiali causa accidentium, primum videbimus an sit et qualis et respectu quorum accidentium. Deinde quibus rebus conveniat.

 

SECTIO PRIMA

 

UTRUM DETUR VERA CAUSA MATERIALIS ACCIDENTIUM

 

1. Dupliciter de accidentibus loqui possumus: uno modo in abstracto, seu de sola forma accidentali; alio modo in concreto, seu de composito ex tali forma et subiecto. Et iuxta hanc duplicem considerationem dupliciter potest quaeri causa materialis accidentis, scilicet, vel componens ipsum, vel sustentans ipsum aut unionem ipsius.

 

Materialis accidentium causa datur

 

2. Primo ergo, in genere certum est dari causam materialem accidentium. Hoc patet primo ex Aristotele, XII Metaph., text. 13, ubi, resolvens quaestionem quam lib. III, text. 15, proposuerat, dicit omnium generum eadem esse principia secundum proportionem; nam (ut Commentator exponit), licet alia sit potentia ad esse substantiale et alia ad esse accidentale, tamen proportionaliter conveniunt in ratione causae materialis. Unde haec causalitas eadem via et proportione demonstratur qua causalitas materiae primae; immo, tamquam nobis notior, prius cognita est, et per proportionem ad illam ventum est in cognitionem materiae primae, ut supra vidimus. Experimur enim in eodem subiecto mutationem fieri ab una accidente in aliud, ut a calido in frigidum; ex quo intelligimus dari subiectum quod utrique accidenti subest et illud appellamus causam materialem accidentis. Nam revera est causa, quandoquidem ab illo dependet accidens; et quatenus subiectum est non participat aliud causalitatis genus, ut per se constat, et magis patebit ex dicendis. Deinde, quia non in omnibus accidentibus fit haec transmutatio, addenda est ratio universalis, quae ex natura entitatis accidentalis sumenda est; entitas enim accidentalis in se subsistere non potest, sed indiget subiecto in quo sustentetur; et ideo indiget causa materiali tamquam necessaria ex natura rei ut esse possit. Quae ratio probat non solum dari posse causam materialem accidentium, sed etiam omnia accidentia natura sua necessario postulare hanc causam; quia accidentis esse est inesse, ut postea suo loco declarabimus; in ipsa autem ratione inhaerendi includitur subiectum et consequenter materialis causa.

 

3. Notandum inter substantiam et accidens discrimen.— Ex quo colligitur differentia inter substantiam et accidens, quod substantia etiam creata non requirit in universum materialem causam, ut supra ostensum est, accidens vero omne illam requirit. Et ratio est quia ratio substantiae aut formae creatae ex hac praecisa et communi ratione non requirit materiam, cum ex vi illarum rationum non repugnet esse rem subsistentem et simplicem, sed requiritur ex peculiari ratione talis substantiae, nimirum corporeae, vel talis formae, scilicet materialis. At vero accidens ex praecisa et communi ratione accidentis postulat materialem causam, quia dicit entitatem ita diminutam, ut natura sua sit inepta ad subsistendum, ac proinde indigentem aliquo subiecto sustentante. Quo fit ut haec causalitas materialis etiam ad incorporalia se extendat, nam etiam spiritualia accidentia indigent materiali causa, extenso nomine materialis ultra id a quo sumptum est. Materia enim proprie et in rigore appellata est materia corporea et ab ea denominatio materialis sumpta est; inde tamen extenditur ad omnem causam quae rationem causandi eamdem seu proportionalem habet, etiamsi secundum entitatem suam spiritualis sit et incorporea; atque hoc modo accidentia spiritualia, licet in se sint indivisibilia et incapacia extensionis quantitativae, nihilominus causam materialem habent. Quin potius, iuxta principia divinae theologiae, etiam supernaturalia accidentia indigent materiali causa, nam quantumvis sint entia perfectissimi ordinis, tamen, hoc ipso quod accidentia sunt, indigent subiecto quo fulciantur. Advertendum est tamen ultimo, in hac conclusione sermonem esse de propria entitate accidentali, nam modus accidentalis qui ex se non habet propriam entitatem, sed intrinsece identificatur alicui accidentali entitati cuius est modus, non semper habet propriam materialem causam, sed sufficit ipsa entitas, quam proxime modificat, sive coniungatur ut subiecto, sive alio modo, quod in particulari declarari non potest, nisi explicando varia genera horum modorum accidentalium, quod in discursu huius materiae praestabimus. Et ideo omitto speciales difficultates, quae hic occurrebant de relatione ut relatio est, et de actione transeunte ut sic, et de loco vel aliis formis extrinsece denominantibus, nam in propriis locis commodius tractabuntur.

Accidens in concreto componitur ex materia, non in abstracto

 

4. Dico secundo: entitas accidentalis in abstracto sumpta non habet causam materialem ex qua intrinsece componitur, sed hoc modo datur causa materialis accidentis in concreto, seu compositi accidentalis. Hanc conclusionem, praesertim quoad priorem partem, ponunt Soncinas, XII Metaph., q. 26, et Iavell., q. 8, et significant aliquos sensisse oppositum propter Aristotelem ibi, text. 26, dicentem in omni genere dari propriam potentiam et actum. Conclusio tamen est certissima, loquendo de propria et reali materia, quia tota entitas accidentalis est quaedam forma; non ergo indiget compositione intrinseca et reali ex propria materia et forma. Antecedens declaratur quia tota entitas accidentalis est in subiecto tamquam forma; unde qui in accidente fingunt dictam compositionem ex materia, necesse est fateantur illam partem, quam materiam appellant alterius partis formalis, respectu subiecti esse actum et formam saltem partialem. Hinc vero probatur prima consequentia, quia forma ut forma non postulat compositionem ex potentia et actu realiter distinctis, ut in substantialibus constat et in speciali de anima rationali superius probatum est. Neque in accidentali forma excogitari potest propria ratio ob quam illam compositionem requirat; nam, licet talis forma constet genere et differentia, quae per modum materiae et formae metaphysicae comparantur, tamen neque in re distinguuntur, nec per se requirunt principia seu fundamenta realiter distincta, ut in superioribus probatum est. Nec vero hae formae accidentales propter suam imperfectionem postulant illam compositionem ex potentia et actu realiter distinctis, quia res imperfecta, si sit partialis et incompleta aut forma alterius, potest esse realiter simplex, immo et indivisibilis, ut punctus, nam simplicitas non semper importat aut requirit magnam perfectionem, sed tunc solum est signum maioris perfectionis, quando caetera sunt paria: ergo nulla probabilis ratio excogitari potest ad tribuendum accidentibus hanc compositionem.

 

5. Adde praeterea intelligi non posse qualis sit illa materia ex qua intrinsece componatur forma accidentalis; nam vel est talis ut eadem numero successive sit sub diversis formis accidentalibus, vel semper transmutatur seu perit cum ipsa forma. Primum dici non potest, alias non solum ex calido fieret frigidum, sed etiam ex calore frigus, et ex amore odium, et sic de aliis, quod est aperte falsum. Item, quia calor activus est secundum totam entitatem suam; ergo introducit in subiecto calorem secundum totam entitatem eius, quantum ad illum gradum quem introducit; ergo expellit oppositum gradum frigoris similiter quoad totam entitatem eius; non ergo expellit tantum partem formalem a materiali ut in hanc introducat aliam partem formalem oppositam, sed simpliciter expellit totam formam, vel totum gradum contrarium, ut suum introducat. Sicut in mutatione pure privativa, ut, verbi gratia, in desitione luminis, non perit pars formalis luminis et manet potentialis, sed absolute totum lumen. Si autem transmutatio accidentis semper fit in tota entitate formae, ergo illa materia ex qua finguntur accidentia constare nihil deservit ad transmutationes accidentium, neque etiam deservit ut informent substantiam; nam ratio materiae ex se potius impedit informationem, quia materia ut sic non est actus actuans, ut supra diximus. Item non deservit ad actionem; quin potius impedire potest ne forma secundum se totam sit activa, nam materia secundum se non est activa; cum ergo multae formae accidentales sint activae secundum totam suam entitatem, non constant intrinsece materia et forma. Tandem si accidens ita constat materia et forma, etiam forma ipsius accidentis constabit materia et forma. Atque ita procedetur in infinitum; si ergo in aliqua sistendum est, ut revera est, sistamus in prima, quae sit ipsum accidens, quod est tantum forma cuius materia est subiectum quod informat. Prima sequela patet, quia non est maior ratio de una forma quam de alia, quia utraque est entitas imperfecta et incompleta et forma alterius et in utraque concipi potest ratio generica et specifica; est ergo eadem ratio.

 

6. Et ex his facile patet altera pars conclusionis, quia compositum accidentale intrinsece constat ex subiecto et accidente et in ea compositione accidens habet rationem formae; ergo subiectum habet rationem materialis causae. Unde fit causalitatem hanc respectu compositi eadem proportione explicandam esse in his compositis accidentalibus qua in substantialibus illam declaravimus. Ipsum enim compositum est effectus talis causae, cum ex illa constet et ab illa pendeat. Ratio vero seu principium causandi est prima potentia vel entitas per quam subiectum recipit accidens, de qua potentia et entitate in sequentibus sectionibus ex professo dicemus. Causalitas vero in re non est aliud quam unio accidentalis formae ad subiectum, nam ea mediante fit ut ex subiecto et accidente unum compositum coalescat. Loquimur enim de composito et causalitate eius in facto esse; nam de causalitate in fieri statim dicetur. Neque oportet in subiecto accidentis fingere distinctum modum unionis praeter ipsum accidens ut unitum subiecto, quia, cum accidens fit in subiecto, non fiunt in ipso subiecto duae mutationes, una per informationem accidentis, alia per peculiarem modum unionis identificatum ipsi subiecto; et propter alias rationes supra factas, quae hic eamdem vel maiorem vim habent. Atque ita patet tota haec causalitas respectu accidentalis compositi.

 

7. Occurritur obiectioni.— Dices: hoc compositum accidentale est unum per accidens; ergo respectu illius non potest intercedere vera causalitas materialis. Alias omne compositum per accidens consurgeret ex huiusmodi causalitate; quod patet esse falsum in acervo lapidum, vel etiam in domo, quatenus constat fundamento, parietibus et tecto. Respondetur ex supra dictis de unitate, in entibus quae sunt unum per accidens esse latitudinem et quaedam habere maiorem unitatem quam alia. Compositum ergo ex subiecto et accidente est unum per accidens, quia constat ex rebus diversorum praedicamentorum et ex actu et potentia non per se ordinatis, sed accidentaliter. Nihilominus tamen illa unitas quam habet non est tantum metaphorica aut apparens, sed vera et physica, quia est per veram unionem et realem unius ad aliud, et ideo tale compositum vere consurgit per realem causalitatem componentium, tum inter se, tum respectu compositi. Acervus autem lapidum ita est unum per accidens, ut non habeat veram et physicam unitatem, sed solum metaphoricam vel apparentem (ut sic dicam); et ideo, sicut non consurgit ex vera unione partium componentium, ita non oportet ut vera causalitas materialis ibi intercedat, sed tantum secundum proportionem, quatenus in situ et ordine una pars coniungitur alteri. In compositione autem artificiali solet intercedere quaedam maior coniunctio et subordinatio partium, non tamen vera et physica unio; atque ita neque vera causalitas materialis; quod intelligitur comparando partes integrantes artificium inter se, nam si comparetur totum artificium ad propriam formam artificialem, quae est figura, respectu illius est magis propria causalitas materialis, quatenus figura comparatur ad suum subiectum tamquam verum accidens realiter unitum.

Accidens in abstracto educitur et sustentatur a materia

 

8. Discrimen inter accidentia quoad fieri.— Dico tertio: accidens quoad suam entitatem accidentalem praecise et abstracte sumptam, habet materialem causam, non ex qua componatur, sed a qua sustentetur in suo esse; unde illa non tantum est materialis causa accidentis quoad unionem, sed etiam quoad entitatem eius, quam in suo genere causat mediante unione; neque etiam est causa solum in facto esse, sed etiam in fieri. Tota haec assertio sequitur ex praecedentibus a sufficienti divisione, nam ex prima assertione constat accidentia indigere causa materiali ob diminutam entitatem quam habent; et in secunda probatum est entitatem accidentalem non indigere hac causa ut ex ea intrinsece componatur; ergo ut ab ea sustentetur. Immo etiam qui fingunt causam materialem intrinsece componentem accidentia, non excludunt causam materialem sustentantem totum ipsum accidens compositum ex intrinseca materia et forma; quod est novum argumentum falso confingi illam intrinsecam compositionem accidentis ex materia et forma. Rursus ex eadem diminuta et imperfecta entitate accidentis constat pendere a sua causa materiali non solum in unione, sed in entitate sua, quia in se subsistere nullo modo potest naturaliter. Item, quia non minus pendet accidens a sua causa materiali quam forma substantialis materialis a materia; sed haec pendet non tantum in unione, sed etiam in entitate; ergo. Denique hinc etiam concluditur pendere non tantum in facto esse, sed etiam in fieri, tum quia fieri est proportionatum ipsi esse; tum etiam quia actio per quam accidens naturaliter fit est etiam quoddam accidens pendens necessario a subiecto in quo vel ex quo fit. Est tamen hoc cum proportione intelligendum, nam quaedam accidentia fiunt per propriam actionem, alia vero solum per resultantiam vel consecutionem ad effectionem aliarum rerum; unumquodque ergo accidens eo modo quo fit, pendet ab aliquo subiecto in fieri atque ita habet materialem causam suae effectionis eo modo quo naturaliter fieri potest. Quid autem sit haec causalitas non oportet iterum declarare; nam eadem omnino est quae in substantiali causalitate, servata proportione.

 

9. Qualiter materialis causa de substantiali et accidentali dicatur.— Quaerere vero aliquis potest an materialis causa univoce dicatur de illa quae est substantiae et de causa materiali accidentis. Et ratio dubii esse potest, quia causa materialis accidentis in se vel est perfectior, vel est aeque perfecta causa materiali substantiae, nam vel est integra substantia, vel forma, vel ad minimum ipsa materia; ergo etiam in ratione causae materialis est vel perfectior, vel saltem aeque perfecta, quia in hac causalitate causa praebet seipsam et suum esse; ergo si in se est aeque perfecta, etiam erit in ratione causae. In contrarium vero est, quia esse quod resultat ex hac causalitate non est esse simpliciter, sed secundum quid, nimirum esse accidentale. Item productio vel generatio accidentis solum est productio et generatio secundum quid. Unio item formae accidentalis cum subiecto est tantum secundum quid, utpote accidentalis; sed actualis causalitas materialis consistit in ipsa actuali unione, vel unitione, quatenus a subiecto pendet; ergo causalitas haec respectu accidentis est tantum secundum quid. Atque ita dicendum est causam materialem formaliter in ratione causae analogice de his causis dici et principalius de causa substantiae; materialiter vero rem quae causat accidentia posse esse vel aeque vel magis perfectam. Id vero non satis est ut in ratione causae sit perfectior, etiamsi per seipsam intret compositionem totius compositi accidentalis, quia non est inde ratio causae sumenda, sed ex actuali causalitate quam exhibet et ex formali esse quod inde consurgit.

SECTIO II

AN SUBSTANTIA UT SIC ESSE POSSIT IMMEDIATA CAUSA MATERIALIS ACCIDENTIUM

 

1. De hac causalitate formaliter sumpta nihil aliud nobis dicendum superest; de fundamento vero talis causalitatis et de potentia per quam causat, nonnulla dicere necesse est. Cum enim materialis causalitas consistat in receptione, duo ex parte causae requiruntur; scilicet res quae recipit et potentia per quam recipit, quae possunt vel re vel ratione distingui. Supponimus autem, ut per se notum ex dictis, substantiam esse quasi primum fundamentum vel primam rem quae causat materialiter accidentia, quia totus ordo accidentium imperfectus est et insufficiens ut in se subsistat; et ideo primum fundamentum in quo accidentia nitantur non potest esse aliquod accidens, sed debet esse substantia. Inquirimus ergo per quam potentiam substantia causet materialiter accidentia, an per potentiam accidentalem realiter aut ex natura rei distinctam ab ipsa, an vero per seipsam seu per potentiam ratione tantum distinctam.

Tractatur prior opinio

 

2. Quidam enim auctores sentiunt nullum accidens recipi in substantia, nisi media potentia accidentali pertinente ad idem praedicamentum. Ita sentiunt Soncinas, XII Metaph., q., 26, et Iavel., q. 8, qui dicunt esse in substantia potentiam receptivam quantitatis, quae reducitur ad praedicamentum quantitatis, et aliam receptivam qualitatis, ad praedicamentum qualitatis pertinentem, vel potius in superficie ipsa ait Soncinas esse aliquid potentiale de genere coloris ad recipiendum colorem, quidquid illud sit (inquit), puta diaphaneitas vel aliquid huiusmodi. Fundamentum eorum est dictum quoddam Aristotelis, XII Metaph., text. 26, eadem esse principia omnium generum. Quod Commentator exponit de identitate secundum analogiam, nam quaelibet res alicuius praedicamenti habet illa tria principia, materiam, formam et privationem; non tamen in omnibus praedicamentis sunt eadem, sed proportionalia. Hinc ergo colligunt quod sicut in unoquoque praedicamento est propria forma et propria privatio, sic etiam sit propria potentia, constituens proximum materiale principium illius generis. Unde recte concluditur substantiam ut sic non posse esse principium proximum materiale alicuius accidentis.

 

3. Atque hinc sumptum est illud axioma: Potentia et actus sunt in eodem genere, quod a multis ut primum in metaphysica principium recipitur ob dictum testimonium Aristotelis, cui addunt aliud Commentatoris, V Phys., com. 9, potentiam ad unumquodque praedicamentum esse in illo genere praedicamenti in quo est actus; et I de Anim., com. 6, potentiam et actum esse differentias quae contingunt omnibus praedicamentis, et loquitur de potentia receptiva, nam tractat de anima quatenus est actus et de potentia quae respondet. Eodem principio utitur D. Thomas saepe, signatim I, q. 77, a. 1, ubi inquit: Cum potentia et actus dividant ens et quodlibet genus entis, oportet quod ad idem genus referantur potentia et actus; et ideo si actus non est in genere substantiae, potentia, quae dicitur ad illum actum, non potest esse in genere substantiae. In quibus verbis et principium illud et conclusio intenta et ratio conclusionis contineri videntur. Est autem ratio, quia potentiae specificantur per actus; ergo potentia ad recipiendam formam accidentalem sumit speciem suam ab actu ad quem ordinatur; ergo illa potentia non potest esse substantia. Simili enim ratione probavimus supra potentiam materiae non esse accidens, sed substantiam; et proportionali discursu concludi potest potentiam ad recipiendam qualitatem esse in genere qualitatis. Ex qua ratione aliqui extendunt illud principium ad potentiam activam et receptivam; unde generatim inferunt potentiam ad actum accidentalem esse accidens et referri ad idem genus.

Substantia seipsa immediata causa materialis accidentium

4. Haec vero sententia, quantum ad rem praesentem attinet, defendi non potest, nisi fortasse in sensu verborum aequivocatio sit. Dico ergo substantiam per seipsam absque additione alicuius rei realiter distinctae vel alicuius modi ex natura rei diversi posse esse causam materialem immediate in se recipientem aliquod accidens. Probatur prior pars, quia si substantia recipit quantitatem, verbi gratia, mediante aliqua re distincta, quae sit potentia ad recipiendam quantitatem, interrogo an illa res sit substantia vel accidens. Substantia esse non potest, tum quia alias non esset res ultra totam substantiam rei; tum etiam quia iam poneretur substantia per seipsam receptiva accidentis. Si est accidens, ergo est in aliquo subiecto proximo; quaero ergo an illud sit potentia accidentalis realiter distincta, vel ipsamet substantia; si hoc posterius dicatur, habemus intentum. Si vero dicatur prius, de illo accidente iterum redibit quaestio, et ita in infinitum procedemus, nisi in ipsa substantia tandem sistamus. Et ita est revera necessarium, nam, licet substantia possit uniri alicui accidenti medio alio, ut postea dicemus, tamen comparando substantiam ad totam collectionem accidentium, non potest illi uniri media aliqua re quae non sit aut substantia aut accidens; ergo necesse est ut aliqua substantia et aliquod accidens immediate uniantur, id est, nulla mediante re distincta ab extremis.[1] Ratio denique a priori ex eo sumi potest, quod accidens adiicitur substantiae creatae ad perficiendam illam et supplendum id quod talis substantia per seipsam habere non potest; ergo necesse est ut in entitate talis substantiae intime includatur capacitas ad recipienda accidentia; ergo haec capacitas substantiae quae est receptiva accidentium, ut sic, non potest esse res distincta ab ipsa substantia; unde quoad hanc partem conclusio posita evidens videtur.

 

5. In altera vero parte, de modo ex natura rei distincto, imprimis non agimus de modo unionis actuali, de quo supra dictum est, sed de modo (ut ita dicam) potentiali., seu de potentia aliqua ex natura rei distincta a substantia tamquam modo et non tamquam re omnino diversa. Et sic applicari fere potest discursus factus; nam etiam illa potentia modaliter distincta erit verum accidens, nam si esset substantia, falso diceretur distincta ex natura rei a tota rei substantia; ergo per seipsam inest suo modo substantiae et ab ea pendet in genere causae materialis; ergo ab illa recipitur immediate per propriam entitatem substantialem. Deinde ficta est in praesenti haec distinctio ex natura rei, seclusa distinctione reali, nam haec capacitas recipiendi primum accidens (ut sic dicam) ita est intima substantiae creatae, ut inseparabilis ab illa sit, etiam per potentiam absolutam Dei; nam, hoc ipso quod substantia angeli, verbi gratia, talis est essentialiter, per seipsam capax est intellectivae potentiae; et quamvis demus posse Deum separare intellectum angeli a substantia eius, necessario intelligimus semper manere illam substantiam capacem intellectus, et quantumvis nudam Deus conservet illam substantiam, impossibile est quin maneat capax suae naturalis facultatis intellectivae; et eodem modo intelligimus comparari substantiam compositam ex materia et forma ad quantitatem, nam per seipsam est capax eius nec potest hac capacitate privari, etiamsi a tali substantia separetur omnis res aut modus qui ab illa separabilis est; ergo falso confingitur distinctio ex natura rei inter talem capacitatem et substantiam.

 

6. Caietanus restringit nostrae oppositam sententiam.— Improbatur Caietani limitatio.— Unde Caietanus, I, q. 54, a. 3, cum ex parte adhaereat priori sententiae citatae, eam limitat ad ea accidentia quae media aliqua actione et passione acquiruntur; nam ea quae sunt congenita substantiae non indigent potentia media, sed substantia ipsa per seipsam est capax illorum; atque hoc modo evitat processum in infinitum. Ratio autem huius distinctionis et limitationis, quae ex eo colligitur in eadem I, q. 77, a. 1, est quia potentia congenita substantiae est essentialiter potentia ad hoc principaliter ordinata ut actum recipiat; quod vero sit actus substantiae, solum habet ex communi ratione accidentis; et ideo non requirit aliam potentiam qua mediante inhaereat substantiae; alia vero accidentia primo ac per se sunt actus et ideo proprias requirunt potentias, quibus mediantibus inhaereant substantiae. Verumtamen ex hac doctrina imprimis colligo ex vi causalitatis materialis accidentis ut sic per se non requiri potentiam mediam, sed substantiam per seipsam esse sufficientem ad hanc causalitatem. Hoc patet, quia ad recipienda illa accidentia quae sunt essentialiter potentiae receptivae non requiritur alia potentia; quia hae potentiae non actuant substantiam secundum aliquam specialem rationem actus sed ob communem rationem accidentis; ergo ex vi causalitatis accidentis ut sic non requiritur talis potentia, sed si in aliquibus requiritur, erit propter aliquas speciales rationes. Deinde falso hoc limitatur ad ea accidentia quae per se primo instituta sunt ut sint potentiae receptivae; nam quantitas non requirit in substantia potentiam mediam per quam recipiatur, ut probatum est, quia substantia per seipsam est capax quantitatis, et superfluum est ac plane absurdum aliam fingere potentiam mediam ex natura rei distinctam, et tamen quantitas non est per se primo instituta ut sit potentia receptiva, ut ipsi etiam fatentur, alias quantitas essentialiter esset qualitas. Unde quantitas per se primo instituta est ad extendendas partes substantiae, ita ut naturaliter non possint sese loco penetrare. Inde vero consequenter habet ut sit medium ad recipienda quaedam alia accidentia; ergo non solum illa accidentia quae sunt per se primo instituta ut sint potentiae receptivae, sed etiam alia quae ob quamcumque rationem habent immediatam habitudinem ad substantiam, non requirunt potentiam mediam ut ab ea recipiantur seu materialiter causentur.

 

7. Immo vero addo nullam fortasse reperiri potentiam accidentalem pure receptivam reipsa distinctam a substantia, ut potest breviter inductione ostendi. Nam in substantiis corporeis inanimatis nulla est potentia receptiva accidentium praeter quantitatem, ut partim ostensum est, partim ex sequentibus magis constabit; quantitas autem, ut dixi, non est per se primo potentia receptiva, sed est forma dans substantiae materiali hanc corpoream molem et extensionem, ratione cuius apta est locum occupare. In rebus autem viventibus ut sic non agnoscimus potentias aliquas pure passivas, nam omnes quae conveniunt viventibus ut viventia sunt, sunt aliquo modo activae; quod etiam in substantiis angelicis considerare licet; ergo praecise ob recipienda accidentia, non oportet fingere in substantia potentias distinctas, nisi aliunde necessitas oriatur.

 

8. Ex quo ulterius concluditur illam limitationem seu distinctionem de accidentibus congenitis seu transmutabilibus non esse formalem neque in universum veram. Primum patet, quia si substantia per seipsam potest esse capax accidentis ut sic, etiam poterit esse capax mutationis ad tale accidens, si fortasse illud separabile sit. Quod si sit inseparabile, illud est per accidens et materiale quid respectu causalitatis substantiae. Secundum patet, quia quantitas, iuxta communem sententiam, est accidens quod transmutatur et per proprium motum acquiritur; et nihilominus non requirit in substantia potentiam ab illa distinctam. Item, praesentia localis seu Ubi est modus accidentalis qui interdum afficit immediate ipsam substantiam, ut clarius patet in substantia spirituali, et est suo modo verum in materiali, ut infra suo loco dicemus; et tamen illud accidens potest per propriam mutationem acquiri et perdi. Item, si verum est relationem similitudinis vel identitatis specificae esse aliquid ex natura rei distinctum a subiecto et fundamento, tale accidens non requirit in substantia specialem potentiam, et tamen non est congenitum, sed amitti potest vel de novo resultare. Restat ergo ut absolute dicamus ad causalitatem materialem substantiae circa accidens, sive in ea sit per modum potentiae passivae aut activae, sive per modum simplicis formae vel dispositionis seu quantitatis aut alterius modi accidentis, sive congeniti sive adventitii, per se et ex vi harum generalium rationum praecise sumptarum non esse necessariam ex parte substantiae specialem potentiam ex natura rei ab illa distinctam.

Improbatur prior sententia

 

9. Inductio probans non correspondere cuivis actui potentiam eiusdem categoriae.— Atque hinc infero accidens non semper requirere in substantia potentiam receptivam proprie pertinentem ad suum praedicamentum, immo raro id accidere, nisi in aliquibus accidentibus propter peculiares rationes. Hoc plane infertur ex praecedenti assertione. Et declaratur amplius inductione, nam in substantia spirituali tantum sunt accidentia pertinentia ad intellectum et voluntatem et quae locum respiciunt. Loquor naturaliter, ut omittam ea quae per divinam gratiam seu virtutem fieri possunt. Quamquam, si aliquod donum gratiae potest poni in substantia spirituali quod non sit in intellectu nec in voluntate, ut revera potest, illud non supponit in substantia potentiam eiusdem generis, nam illud donum est qualitas, capacitas autem obedientialis non est qualitas, sed ipsamet substantia animae, ut ex theologia constat. Accidentia ergo quae pertinent ad motum vel praesentiam localem non supponunt in substantia potentiam pertinentem ad praedicamentum Ubi vel actionis aut passionis; qualiter enim concipi aut qua fundamento fingi potest talis potentia? cum ratio potentiae, si propria sit, pertineat ad qualitatem; si vero sumatur late, sit quasi transcendens et ratio quaedam intime inclusa in variis rebus diversorum praedicamentorum, et ita fit in proposito, nam substantia spiritualis per seipsam est capax talis praesentiae. Intellectus autem et voluntas absque ulla dubitatione non supponunt in substantia potentiam aliam de genere qualitatis, ut probatum est. Actus vero harum potentiarum insunt substantiae mediis ipsis potentiis, quamvis de modo sit controversia infra tractanda, sect. 4; tamen id provenit ex propria ratione inventa in talibus actibus, ut ibidem dicemus. Et adhuc est sub iudice lis, an tales actus sint eiusdem praedicamentis cum ipsis potentiis; aliqui enim eos collocant tantum in genere actionis. Et licet verum sit esse qualitates et supponere potentiam quae sit qualitas, tamen id non provenit ex illa generali ratione, sed ex peculiari causa et natura.

 

10. De accidentibus vero substantiae corporeae omnes fatentur inter accidentia habentia propriam entitatem reipsa distinctam a substantia, primum accidens talis substantiae esse quantitatem, quae non supponit in substantia aliquam potentiam quae ad predicamentum quantitatis pertineat, ut a fortiori probant omnia quae hactenus diximus. Ipsa vero quantitas est medium seu potentia per quam haec potentia recipit qualitates corporeas et similia accidentia; at quantitas non est potentia pertinens ad praedicamentum qualitatis, ut per se notum est. Nec vero inter superficiem, verbi gratia, et albedinem fingi potest mediare aut intercedere potentiam aliquam de genere qualitatis, per quam superficies recipiat albedinem; quod etiam probant argumenta hactenus facta, quia talis potentia, si in re non est distincta a superficie, non potest esse vera qualitas; fingere autem illam esse distinctam, vel ut rem vel ut modum ex natura rei diversum, et superfluum est ac sine fundamento; et vel procedendum erit in infinitum, vel si sistendum est in intrinseca capacitate superficiei, qua per seipsam est receptiva illius potentiae, verius dicetur sistendum esse in eadem intrinseca capacitate superficiei, qua per seipsam est immediate receptiva albedinis, et tolletur de medio illa inintelligibilis et minime necessaria potentia. Sic igitur constat potentiam per quam substantia recipit accidens non semper pertinere ad idem praedicamentum cum accidente recepto. Et ratio a priori est, quia ex accidente et subiecto non oportet fieri unum per se, sed per accidens, et ideo non requiritur quod talis potentia et actus pertineant ad idem genus; unde nec necesse est ut talis potentia sit per se instituta et ordinata ad talem actum.

 

11. Qualiter aliqui effugiant vim praecedentium rationum.— Dices his argumentis recte probari potentiam receptivam accidentis non esse semper proprie ac directe in eo praedicamento in quo est accidens receptum, non vero probari non collocari in illo saltem reductive, quod solum asserunt auctores prioris sententiae; nam, cum accidens dicat intrinsecum ordinem ad subiectum quatenus est capax ipsius accidentis, necesse est ut subiectum secundum eam capacitatem reducatur ad praedicamentum accidentis. Propter hanc evasionem insinuavi superius posse in hac quaestione esse aequivocationem in verbis, nam si solum sit sensus substantiam vel quantitatem conceptam a nobis sub formalitate capacitatis talis accidentis reduci quodammodo ad praedicamentum illius accidentis tamquam quoddam additum per quod definitur tale accidens, sic controversia est de modo loquendi aut concipiendi nostro; nam secundum rem nulla vera potentia additur media inter substantiam et quantitatem, vel inter quantitatem et qualitatem, sed solum quaedam denominatio vel conceptio respectiva. Nos autem loquimur de reali et vera potentia, de qua loquitur D. Thomas cum ait potentiam et actum revocari ad idem genus; alias non bene inde concluderet potentias animae esse res distinctas ab anima, quod illis locis intendit; et eodem sensu loquitur Caietanus, qui propterea adhibuit limitationes et distinctiones supra citatas. Commentator item in eodem sensu loqui videtur cum dicit potentiam et actum esse differentias oppositas dividentes singula praedicamenta.

Declaratur axioma: «Actus et potentia sunt in eodem genere»

 

12. Quomodo ergo intelligendum est illud axioma: Actus et potentia sunt in eodem genere? Reiiciendumne omnino est, ne sententiae a nobis positae et resolutioni datae obstare videatur? Respondetur imprimis axioma illud non recte fundari in Aristotele, XII Metaph.; nam ibi solum asserit res omnium praedicamentorum habere eadem principia secundum proportionem seu analogiam, nunquam vero ait omnia illa principia in eodem praedicamento collocari; immo, ponens exempla, ait in coloribus album esse principium ut formam, nigrum ut privationem, superficiem ut materiam, et in illuminatione lumen esse formam, tenebras privationem, aerem subiectum, et in sanatione sanitatem esse formam, morbum privationem, corpus materiam, in quibus exemplis nunquam assignat potentiam quae debeat esse eiusdem praedicamenti cum forma; non ergo dixit Aristoteles materiam et formam pertinere semper ad idem genus, quamvis dixerit res omnium generum posse habere aliquo modo principium formale et materiale. Unde ibidem ait res omnium generum habere causam efficientem seu moventem, non tamen dicit aut sentit illam causam pertinere ad idem genus cum re effecta. Neque obstat Soncinatis replica, quod causa efficiens est extrinseca et ideo non oportet esse eiusdem generis; materiale autem principium est intrinsecum, quod debet esse eiusdem generis. Respondeo enim materiale principium accidentis, si ad totum compositum comparetur, esse intrinsecum illi, non tamen esse illud compositum ut sic proprie in uno genere, cum sit unum per accidens et constet ex rebus diversorum generum; si vero comparetur ad formam accidentalem, non esse principium intrinsecum eius, id est, illam intrinsece componens, sed solum per modum additi seu subiecti cui forma accidentalis unitur. Hoc autem principium non est necessario eiusdem generis cum forma in accidentali compositione.

13. Qualiter Scotus explicet dictum pronuntiatum.— Quid obiectiva potentia apud Scotum.— Hinc Scotus, In II, dist. 16, q. 1, respondet axioma illud, intellectum de potentia receptiva et actu eius, esse falsum, et affert contra illud instantias a nobis insinuatas de substantia et accidente, de superficie et colore, etc. Et similiter docet esse falsum intellectum de potentia activa et actu eius, nam etiam habet claras instantias, praesertim in potentiis quae agunt actione transeunte, sive comparentur ad actionem ut actio est, quia manifeste pertinent ad diversa praedicamenta; sive ad rem seu formam factam, nam potentia secundum locum motiva est qualitas, efficit autem Ubi seu praesentiam localem, et potentia augmentativa est qualitas, agit autem quantitatem aut substantiam. Dicit ergo axioma illud esse intelligendum de potentia obiectiva. Quam interpretationem multi reiiciunt, impugnando acriter hanc potentiam obiectivam. Sed quoad hoc existimo de nomine et aequivoce hos cum Scoto disputare; nam ille non intelligit per potentiam obiectivam aliquam veram rem quae sit actu in rerum natura, quo sensu sola potentia activa vel passiva est potentia realis, ut infra dicam latius tractando de essentia creaturae et declarando speciem qualitatis quae est potentia; sed per potentiam obiectivam intelligit Scotus rem in statu possibili antequam actu sit, quomodo dicimus rem esse in potentia antequam sit; et quia res, ut est possibilis, est obiectum potentiae activae, ideo dicitur ab Scoto esse in potentia obiectiva. Atque ita dicit hanc potentiam et actum esse eiusdem generis, quia res possibilis et res in actu eiusdem generis sunt; immo dicere etiam posset esse eamdem rem negative (ut aiunt), quia non sunt duae res, sed eadem in diversis statibus concepta. Quocirca res quam Scotus in ea interpretatione intendit vera est, non tamen recte accommodatur illa interpretatione auctoribus qui ante Scotum illud axioma docuerunt; Aristoteles enim, ut ex dictis patet, nunquam in eo sensu locutus est, nec Averroes, qui loco citato ait potentiam et actum esse differentias oppositas; et cum IX Metaphysicae, in principio, varias numeret potentiae acceptiones, nunquam fecit mentionem illius potentiae obiectivae.

 

14. Dicendum ergo est axioma illud communiter intelligi de propria potentia receptiva vel activa. Ut autem verum sit, intelligendum imprimis est de potentia per se primo instituta et ordinata ad talem actum, non vero de potentia vel capacitate intrinsece inclusa et quasi concomitante aliquam entitatem absolutam. Declaratur hoc, nam duobus modis intelligi potest quod aliqua virtus, tam activa quam receptiva, comparetur ad actum. Uno modo, quia ex primaria ratione et essentia sua ordinata est ad talem actum; sic materia est potentia ad formam, ut supra declaratum est; sic gravitas est virtus activa ad efficiendum motum deorsum vel permanentiam in ipsomet loco deorsum; sic denique intellectus est virtus activa et receptiva intellectionis. Huiusmodi ergo potentia dicitur per se primo instituta propter actum, et ideo ab illo sumit speciem; et de illa ad summum potest axioma illud verificari modo statim declarando. Alio vero modo potest aliqua entitas habere vim vel capacitatem ad aliquam actionem vel actum, non quia propter illum primario sit instituta, sed quia vel ob eminentiam naturae suae, vel ob naturalem conditionem aut modum essendi quem habet quasi concomitanter, vel potius connaturaliter, habet per seipsam talem vim vel aptitudinem. Sic Deus habet omnipotentiam agendi; sic etiam creatura intellectualis habet et capacitatem et vim activam obedientialem supernaturalium actuum vel donorum; sic denique substantia materialis est capax quantitatis et quantitas ipsa est capax qualitatum. Et in hoc posteriori genere potentiae vel capacitatis non est necesse potentiam seu capacitatem et actum esse in eodem genere; quia, cum talis potentia non sit ordinata per se primo ad actum, nec sumat ab illo speciem suam, nec componat cum ipso actu unum per se, non est cur talis potentia et actus in eodem genere collocanda sint. Nec D. Thomas unquam de hoc posteriori genere potentiae, sed de priori locutus est; et de eodem exponendus est Averroes, si eius dicta defendere necesse sit. Nec ratio in contrarium facta plus probat; unde per haec sufficienter responsum est fundamentis contrariae sententiae.

 

15. D. Thomas et Commentator qualiter intelligant axioma.— Ut vero principium illud exacte maneat declaratum, addere oportet duobus modis intelligi posse potentiam prioris ordinis et actum esse eiusdem generis. Primo, ut genus late sumatur pro generalibus rationibus substantiae et accidentis, ita ut potentia per se ordinata ad actum substantialem sit substantialis, ad accidentalem accidentalis; non vero quod in rigore necesse sit potentiam et actum esse eiusdem praedicamenti accidentis, quamvis in substantia id verum sit, eo quod substantiae tantum est unicum praedicamentum. Et haec expositio multis placet, quia evitat difficultates. Alii vero etiam in accidentibus volunt potentiam huiusmodi et actum eius ad idem praedicamentum in rigore pertinere, quia alias non est in rigore verum potentiam et actum esse eiusdem generis. Sed hoc in universum defendere difficile est, praesertim in potentiis activis. Quapropter probabiliter dici potest potentiam passivam accidentalem (nam de substantiali iam satis dictum est), quando ex primaria institutione vi suae essentiae ordinata est ad actum, sub eodem genere et praedicamento cum suo actu contineri. Et de hac potentia videtur loqui D. Thomas et Commentator citatis locis. Sub potentiis autem passivis potentias animae comprehendimus, quae licet activae etiam sint, simul tamen sunt passivae et in passione ac receptione seu informatione habent consummatam perfectionem suam. Hoc autem modo explicata haec assertio probari potest inductione in omnibus his potentiis; nam habitus et actus earum in eodem genere in rigore collocantur; licet enim actio ut actio pertineat ad praedicamentum actionis, tamen ut actus vitalis habens esse consummatum et perfectum in suo genere, collocatur in praedicamento qualitatis; quando autem potentia comparatur ad actum et ad idem genus pertinere dicitur, non est com paranda ad actum in fieri, sed ad actum perfectum et consummatum; ad illum enim per se primo ordinatur et ab illo speciem recipit. Et ita nullum invenio exemplum in quo haec regula deficiat. Ratio autem reddi potest, quia, quando potentia receptiva per se est ordinata ad actum, et comparatur ad illum ut imperfectum ad perfectum in suo genere, et quodammodo per se unum videtur in illo ordine constituere cum suo actu; ut potentia intellectiva cum actu intelligendi per se coniungitur, et sic de aliis; et ideo oportet ut talis potentia et actus sub eodem genere collocentur, ut ita etiam inter se maiorem proportionem servent.

 

16. At vero in potentiis activis, etiamsi sint per se primo ordinatae ad agendum, non videtur necessarium quod potentia et actus sub eodem genere in rigore contineantur. Nam, si per actum huius potentiae intelligamus actionem ut actio est, constat potentiam et actionem ad diversa praedicamenta pertinere. Neque ullius momenti est quod quidam aiunt, potentiam et actionem, directe quidem et per se, ad diversa praedicamenta pertinere; tamen per reductionem, et potentiam collocari in genere actionis, et actionem in genere potentiae; quia habent inter se mutuam habitudinem transcendentalem; terminus autem habitudinis reducitur ad praedicamentum relati. Hoc (inquam) nil refert, quia haec reductio solum est secundum extrinsecam denominationem quam includit terminus ut terminus est; nos autem loquimur de collocatione sub uno genere secundum propriam naturam et essentiam eius. Hoc enim sensu necesse est loquantur auctores cum dicunt potentiam et actum esse sub eodem genere; alias non recte inde concluderent materiam, verbi gratia, esse intrinsece substantiam, quia est potentia ad substantiam, et intellectum esse qualitatem quia est potentia ad actum accidentalem et vitalem, etc. Potentia ergo activa comparata ad actionem suam, ut actio est, non constituitur sub eodem genere; si autem per actum huius potentiae intelligamus terminum formalem actionis eius, non est necesse collocari in eodem praedicamento, ut probat exemplum supra adductum de gravitate, quod in universum adduci potest de potentia sectmdum locum motiva, sive sit progressiva, sive attractiva, sive expulsiva, aut impulsiva vel impulsus ipse, quem multi existimant esse qualitatem et tamen non ordinatur ad faciendam qualitatem, sed motum vel Ubi. Et ratio reddi potest, quia potentia activa ut sic non ordinatur ad actum ut imperfectum ad perfectum, neque ut cum illo componat aliquid per se unum, sed ut causa extrinseca ad effectum; fieri autem potest ut causa activa non sit eiusdem rationis aut generis cum effectu, sed eminentioris, et ideo non est necesse ut in eodem praedicamento cum suo actu collocetur. Quamquam necessarium videatur, si actus maxime pr oprius talis potentiae sit accidentalis, etiam potentiam ipsam esse accidentalem, quia substantia ut sic non ordinatur per se primo ad accidentalem actum; erit ergo talis potentia accidens, quamvis sub nobiliori genere accidentis collocetur.

 

17. Obiectio dissolvitur.— Notabile.— Dices interdum potentiam accidentalem ordinari per se primo ad producendam substantiam, ut potentia nutritiva et generativa. Respondeo primo nondum esse exploratum neque a nobis tractatum quomodo accidentia attingant productionem substantiae; nam si solum attingunt disponendo materiam, cessat difficultas; si vero immediate etiam efficiunt et introducunt formam substantialem, dicendum est non attingere substantiam nisi instrumentaliter. Non attingunt autem instrumentalem actionem nisi praevia alia actione connaturali et maxime propria, quae semper est accidentalis; et respectu illius verificandum est talem potentiam et actum esse eiusdem generis, nam altera actio instrumentalis, licet fortasse sit a natura principalius intenta, respectu tamen talis potentiae non est ita propria et accommodata ut ei commensuretur natura talis potentiae seu qualitatis. Immo hinc obiter colligere licet, extra potentias locomotivas, omnem aliam potentiam per se primo ordinatam ad agendum collocari in eodem praedicamento cum suo actu proprio seu termino actionis suae; nam talis potentia semper est qualitas nihilque efficit nisi praevia aliqua propria actione tendente ad qualitatem, nam, ut dixi, licet efficiat instrumentaliter substantiam vel etiam quantitatem, semper id efficit praevia aliqua actione propria tendente ad qualitatem; ad alia autem praedicamenta praeter Ubi non est per se actio, sed semper resultant ex termino alterius actionis. Atque ita fit ut omnis potentia activa accidentalis praeter motivam ordinetur ad qualitatem aliquam efficiendam per actionem maxime propriam, licet fortasse mediante illa possit ad res aliorum praedicamentorum ordinari saltem ut instrumentum. Atque haec dicta sint in explicationem illius axiomatis: Potentia et actus sunt sub eodem genere.

 

SECTIO III

 

QUAENAM SUBSTANTIA POSSIT ESSE CAUSA MATERIALIS ACCIDENTIUM

 

1. Cum dictum sit primariam causam materialem accidentis esse substantiam, ad perfectam huius causae expositionem necessarium est declarare quaenam substantia possit hanc causalitatem exercere. Suppono autem hic non esse quaestionem de substantia increata, quam constat non esse capacem accidentis, et discurrendum breviter erit per omnes creatas. Inter quas quaedam sunt simplices, aliae compositae; de quibus et de partibus componentibus ipsas esse potest controversia. Ut ergo quae dubitationem habent tractemus, ea quae certa sunt breviter praemittamus.

 

 2. Substantiae simplices subsistentes seipsis materiales causae.— Primo ergo certum est substantias simplices per se subsistentes esse sufficientes ad recipienda seu materialiter causanda accidentia sibi proportionata. Hoc constat in omnibus substantiis spiritualibus creatis, de his enim est sermo. Omnis enim substantia creata, quia potentialis est et imperfecta, capax est accidentium, et ad ea sustentanda sufficit ei habere per se subsistentiam, si alioqui sit capacitas. Cum autem dicimus has substantias esse per se sufficientes ad hoc, non excludimus quin possint causare materialiter unum accidens mediante alio, ut sequenti sectione dicemus; sed respectu collectionis omnium suorum accidentium dicimus per se sufficere et non indigere alio adminiculo praeter suam substantiam et subsistentiam propriam.

 

3. Substantialis forma subsistens sufficiens materia accidentium.— Hinc secundo est etiam certum formam subsistentem, etiamsi sit incompleta substantia et actus corporis, esse sufficientem causam materialem aliquorum accidentium quae proportionata sunt. Hoc constat in anima rationali, non solum a corpore separata, sed etiam coniuncta; et ratio est eadem fere quae de substantiis angelicis. Nam quod substantia animae incompleta sit non impedit quominus sustentare possit aliqua accidentia, cum per se esse possit et a subiecto ipso non pendeat. Ex quo a contrario sumpto argumento constat, et est etiam certum, formas substantiales, quae naturaliter subsistere non possunt, ineptas esse ad causanda materialiter accidentia per se solas, quia quod in se non aubsistit non potest aliud sustentare; formae autem hae non sunt capaces propriae subsistentiae, etiam partialis, ut postea dicemus. An vero simul cum materia substent accidentibus, paulo post videbimus. Solum posset quis dubitare de nonnullis relationibus, verbi gratia, unionis aut similitudinis, etc., quae videntur subiectari in his formis. Verumtamen probabilius est has relationes non addere rem distinctam a substantia vel modis substantialibus formae. Item probabile est entitatem talis formae, ut sustentatam suo modo in materia, esse capacem alicuius formae aut modi accidentalis, eo modo quo de ipsis accidentibus in sequenti sectione explicabimus.

 

4. Partes integrales, accidentium sufficientia receptiva.— Hinc etiam obiter constat quid dicendum sit de partibus integralibus substantiae; non est enim dubium quin eo modo quo sunt et subsistunt, possint materialiter concurrere ad esse accidentium; nam possunt illa in se recipere et sustentare, ut inductione constat. Et quidem si partes istae sint actu divisae a toto, et solum dicantur partes propter habitudinem ad illud, constat in re esse veras substantias subsistentes, ideoque posse accidentia sustentare, ut de sanguine fere omnes censent. Si vero sint proprie continuatae aliis partibus, proprie non dicuntur subsistere in se, sed in toto; et hac ratione ab accidentibus quae in eis insunt solet interdum denominari totum, ut homo dicitur crispus; nihilominus tamen tota causalitas materialis quae ibi intervenit exercetur per eam partem in qua accidens inhaeret; et eadem durabit, si talis pars secundum totam suam substantiam separata conservetur.

 

Quantitas an insit materiae

 

5. Solum ergo superest quaestio de materia prima et de integra substantia composita ex materia et forma; nam de materia quaestio est an per seipsam possit materialiter et immediate causare aliquam formam accidentalem; quae fere coincidit cum communi quaestione, an et quomodo possit materia esse subiectum accidentium. Quae, ut brevius et distinctius tractetur, tota est revocanda ad quantitatem; nam nunc non agimus de relationibus vel modis accidentalibus, de quibus postea obiter dicemus, quia nihil fere habent dubitationis, sed agimus de propriis formis accidentalibus realiter distinctis a substantia, inter quas primum locum obtinet quantitas, et aliae insunt mediante illa, ut dicemus sectione sequenti. Unde in quo subiecto fuerit quantitas, erunt reliquae corporeae qualitates.

 

Sententia negans quantitatem inesse materiae

 

6. Testimonia Aristotelis pro relata sententia.— Sunt ergo in hac re duae oppositae sententiae valde communes. Prima est dicentium materiam per se non habere entitatem sufficientem ad causandum materialiter aliquod accidens, sed indigere prius coniunctione ad formam substantialem, ut ex utraque resultet compositum quod possit accidentia recipere. Haec est opinio D. Thom., I, q. 76, a. 6, et q. unic. de Spiritualib. creatur., a. 3, ad. 18; et Alberti, in Summa de homine, II p., q. An nutritio fiat ex simili, a. 1; Durand., In I, dist. 8, II p., q. 4; Capreol., In II, dist. 13, q. 1, conclus. 2 et 3, et dist. 18, q. 1, conclus. 6; Caiet., de Ente et essent., c. 7, q. 16; Soncin., VIII Metaph., q. 7, et 15, 17 et 18; Ferr., IV cont. Gent., c. 81, q. 2 et 3; Soto, I Phys., q. 7; Astudill., I de Generat 1. Tribuiturque Aristoteli, quia I de Generat., text. 23, dixit generationem fieri ex materia, nullo sensibili manente; ex quo loco et ex his quae Aristoteles subdit, text. 24, sumunt omnes huius sententiae auctores in transmutatione substantiali nullum accidens manere in materia prima. Quod si ita fit, ob id utique evenit, quod materia non sufficiat sustentare accidentia, sed solum compositum; et ideo pereunt corrupto composito, quod nulla ratione fieri posset, si materiae primae inhaererent. Secundo hoc confirmat, quod Aristoteles, I Phys., text. 81 et 82, ait materiam primam respicere per se primo substantialem formam. Tertio, lib. V, text. 8, et lib. I de Gen., text. 24, differentiam constituit inter generationem et alterationem vel augmentationem, quod subiectum generationis est sola materia, quam dicit esse materiam simpliciter, alterationis vero et augmentationis subiectum dicit esse substantiam integram, quam vocat materiam secundum quid. Quarto, VII Metaph., text. 8, ait materiam non esse quid, neque quantum, neque quale, neque aliquid huiusmodi. Quinto, VII Metaph., text. 4, et XII Metaph., text. 43, ait substantiam esse priorem natura accidente. Sexto, in Praedicam., c. de Substantia, dicit destructis primis substantiis, impossibile ese aliquid remanere; primae autem substantiae sunt substantiae integrae simplices aut compositae.

 

7. Rationes pro hac sententia adducuntur plures. Prima, quia materia est pura potentia, ita ut neque esse habeat nisi illud mendicet a forma; ergo ex se est impotens ad sustentanda accidentia, nisi prius saltem natura coniungatur formae et ab illa esse recipiat. Probatur consequentia, tum quia esse secundum quid, quod dat accidens, supponit esse simpliciter, tum etiam quia nihil potest aliud sustentare nisi prius in se subsistat; nihil autem subsistit in se, nisi quod habet esse actuale et simpliciter. Secunda ratio, qua D. Thomas utitur, quia materia est potentia ad omnes actus ordine quodam; ergo respicit substantialem formam ut primum actum suum, ad quem per se primo ordinatur; accidentia vero ut actus secundarios consequentes primum. Probatur antecedens, quia non potest materia aeque primo respicere actus adeo diversos; alias diversas etiam species ab eis sumeret essetque simul potentia substantialis et accidentalis. Consequentia autem probatur, tum quia potentia substantialis primario debet respicere substantialem actum, cum ad illum per se primo ordinetur et ab illo speciem sumat; ergo illum etiam debet prius recipere; tum etiam quia forma accidentalis comparatur ad substantialem ut actus secundus ad primum; actus autem secundus semper suponit primum.

 

8. Tertia ratio est, nam si quod accidens esset in materia prima, maxime quantitas; sed haec non; ergo. Maior recepta est ab omnibus et constat ex dictis in principio. Minor probatur, quia quantitas est proprietas substantiae corporeae necessario concomitans illam; non potest autem esse proprietas consequens materiam ut sic, sed formam; ergo non potest recipi in materia secundum se, sed ut informata forma, seu in composito. Probatur minor, quia proprietas manat active ab essentia cuius est proprietas; non potest autem quantitas manare ab essentia materiae ut sic, quia haec dimanatio est aliqua efficientia; materia autem secundum se nullam efficientiam habet, ut constat ex Aristotele, I de Gener., text. 55, et lib. II, text. 53; non ergo manat quantitas a materia, sed a substantia corporea ratione formae substantialis ut est forma corporeitatis. Quod habet etiam optimam proportionem, tum quia forma accidentalis, cum sit actus informans, esse debet participatio formae substantialis potius quam materiae; tum etiam quia forma substantialis, ut est forma corporeitatis, nullam aliam proprietatem habet quae ad illam consequatur, praeter quantitatem. Et confirmatur, quia si quantitas prius materiae inesset quam substantialis forma, reciperetur forma substantialis in materia media quantitate; propterea enim qualitates corporeae insunt substantiae media quantitate, quia supponunt illam in substantia. Consequens autem est falsum, tum quia alias intimior magisque proprius actus materiae esset quantitas quam forma substantialis. Tum etiam quia non posset fieri unum per se ex materia et forma substantiali; unirentur enim medio accidente; unde potius ex materia et quantitate deberet fieri per se unum; nam potentia potius facit unum per se cum suo primo et immediato actu quam cum secundario quem mediate recipit; nec potest intelligi quod compositio entis per se fundetur in ente per accidens. Tum denique quia alias non solum materia, sed etiam quantitas esset principium materiale generationis substantialis. Secundo confirmatur eadem ratio, quia si quantitas esset in sola materia, esset ingenerabilis et incorruptibilis, sicut ipsa est, quod repugnat Aristoteli ponenti motum per se ad quantitatem. Sequela vero patet, quia non posset quantitas corrumpi ad corruptionem subiecti, quia materia est incorruptibilis; neque etiam posset corrumpi a contrario, quia illud vere non habet, ut constat ex Aristotele in Praedicamentis; neque etiam pendet ab alia causa, per cuius absentiam possit naturaliter desinere esse; ergo nullo modo posset quantitas corrumpi, et consequenter neque generari.

 

9. Quarta ratio sit, quia non repugnat quantitatem et accidentia omnia corporalia recipi in toto composito mediante forma; et hoc est magis consentaneum naturis rerum; ergo. Maior declaratur, quia non repugnat unum accidens recipi in substantia mediante alio, ut constat de qualitate corporea et de quantitate, et inter qualitates ipsas reperitur interdum hic ordo, ut patebit sectione sequenti; ergo multo magis reperiri potest inter substantialem actum et accidentalem. Minor vero probatur, quia potentia ad recipiendum accidens est tantum secundum quid; potentia autem materiae ad recipiendam formam substantialem est potentia simpliciter; ergo est maxime consentaneum naturis rerum, ut haec potentia materiae prius reducatur in actum simpliciter, qui solum relinquat potentiam secundum quid, et illo mediante recipiat accidentia quibus compositum actuetur quoad potentiam secundum quid quae in illo manet. Sic ergo videtur sufficienter probari solam materiam non posse esse causam materialem alicuius entitatis accidentalis.

 

 

Sententia affirmans quantitatem inesse materiae

 

10. Secunda sententia est materiam primam ex vi suae entitatis esse sufficientem causam materialem formarum accidentalium sibi proportionatarum; primo quidem et immediate quantitatis et, ea mediante, caeterarum; hanc sententiam docuit Averroes, in libro de Substantia orbis, et I Phys., comment. 63, et in epitome Metaph., tract. II, c. ult., qui dicit esse in materia dimensiones interminatas coaevas, et in re ipsa ingenerabiles et incorruptibiles solumque accidentaliter mutabiles. Per dimensiones autem interminatas nil aliud intelligit quam ipsam quantitatem, quae quantum est ex parte materiae, nec certam aliquam densitatem, nec raritatem, nec definitum terminum magnitudinis vel parvitatis, nec peculiarem aliquam figuram postulat; et ideo, sicut materia de se informis dicitur, ita quantitas, ut coaeva, dicitur interminata, quamquam reipsa semper habeat aliquem terminum, iuxta exigentiam formae vel actionem agentis; et iuxta hanc varietatem terminorum, figurarum, vel dispositionum accidentaliter mutatur, quamvis in entitate sua eadem semper perseveret. Hanc etiam sententiam, quantum ad inhaerentiam quantitatis in materia, tenuit Simplicius, in I Phys., text. 69, tribuitque Aristoteli et Platoni; tenet etiam Philoponus, I lib. de Generat., text. 33 et 40, ubi ait materiam dimensionibus affectam esse generationis subiectum. Et Ammonius, in Praedicam., c. de Quantitate, dicit materiam prius accipere molem per quantitatem; D. Thomas, In IV, dist. 12, q. 1, a. 2, quaestiunc. 4, refert et sequitur opinionem Commentatoris, prout a nobis relata est; in Opusculo autem 32, quod est de Natura materiae et dimensionibus interminatis, c. 4, licet eodem modo referat opinionem Commentatoris, reprehendit tamen illam. Omnes denique auctores qui tenent eadem numero accidentia corporalia manere in genito et corrupto, tenent etiam quantitatem et dispositiones materiales subiectari in materia prima, ut Gregor., In II, dist. 12, q. 2, a. 2; et Aureol., apud Capreol., In II, dist. 13, q. 1, argum. contra 3 concl.; Marsil., I de Generat., q. 7; Paul. Venet., Summ. de gener., c. 54; Aegid., VII Metaph., q. 4; Niphus, VIII Metaph., disp. IV; Zimara, Theorem. 46.

 

11. Loci Aristotelis pro proxime praecedenti opinione.— Et huic sententiae favet Aristoteles multis in locis, nam VII Metaph., text. 8, significat quantitatem primo inesse materiae; et in III Phys. sentit quantitatem esse proprietatem ipsius materiae; et lib. II de Generat., text. 6, sentit dispositiones ad formas substantiales, et alterationem quae ad eas fit proxime versari circa materiam; et lib. I de Generat., et lib. II, text. 27, ait accidentia in quibus res genita convenit cum corrupta manere eadem. Potest etiam in hanc sententiam Plato adduci, qui in Timaeo materiam magnum et parvum appellavit, quod ex se quantitatem habeat, indifferentem tamen ad magnitudinem vel parvitatem. Rationes pro hac sententia partim metaphysicae sunt, partim physicae: ex utrisque tamen integer discursus conflari debet; nam rationes metaphysicae probare videntur non repugnare ex parte materiae, seu esse in ea sufficiens fundamentum entitatis ut sustentet materialiter accidentia; physicae autem rationes ostendunt id esse magis consentaneum tam fini seu muneri ad quod materia instituta est quam sensibilibus effectibus quos experimur.

 

12. Primo igitur probatur hanc causalitatem posse convenire materiae, quia materia habet propriam entitatem actualem cum sua propria existentia, ut supra dictum est, et propriam etiam subsistentiam partialem, ut infra ostendetur; ergo ex hac parte habet sufficientem entitatem ut sustentet aliquod accidens. Patet consequentia, quia quod in se subsistit, licet alioqui partialis entitas sit, potest sustentare accidentia sibi proportionata, ut paulo antea de anima rationali dicebamus. Dicetur fortasse materiam dependere in suo esse a forma, et ex hac parte esse inferioris conditionis quam sit anima rationalis comparata ad materiam. Sed hoc non obstat, etiamsi illam dependentiam admittamus, quam nonnulli negant; quia illa dependentia materiae a forma non est ut a vera et propria causa ipsius materiae, sed ut a conditione quadam naturaliter necessaria ut materia conservetur in esse; huiusmodi autem genus dependentiae, quod est extrinsecam entitati materiae, id est, superveniens et non intrinsece componens illam, nihil obstare potest quominus entitas materiae secundum se sit sufficiens ad sustentanda accidentia in genere causae materialis, dependentia enim unius causae ab alia extrinseca in suo esse nihil impedit quominus ipsa in suo genere sit sufficiens ad causandum effectum proportionatum. Estque ad hominem optimum et valde accommodatum exemplum; nam substantiale compositum pendet a suis naturalibus dispositionibus, nam, illis ablatis, dissolvitur; et tamen hoc non obstat quin ipsum compositum secundum se sit materialis causa aliorum accidentium. Immo, quod magis est, etiam ipsarum dispositionum est materialis causa ipsum compositum, licet alias ab eis pendeat; quid ergo mirum quod materia, quamvis pendeat a forma, possit esse materialis causa accidentium? Accedit quod, licet materia pendeat a forma, potest esse causa materialis eiusdem formae; ergo, quamvis pendeat a forma, poterit esse causa materialis quantitatis. Patet consequentia, quia maior videtur esse repugnantia inter illas duas habitudines dependentiae et causalitatis respectu eiusdem quam respectu diversorum.

 

13. Ex quo tandem roboratur ratio facta; nam materia prima habet in se sufficientem entitatem existentem et subsistentem, qua in se sustineat formas substantiales materiales; ergo etiam ut sustentet seu materialiter causet quantitatem. Probatur consequentia, tum quia non minus, immo plus esse videtur sustentare formam substantialem; neque ad id est minus necessaria subsistentia et existentia vel actualis entitas; tum etiam quia sicut materia dicitur pendere a forma, ita potest dici pendere a quantitate; ergo, sicut hoc non obstat quominus materia sustentet formam, ita etiam non obstabit quominus sustentet quantitatem. Consequentia tenet a paritate rationis; et antecedens probatur quia, sicut non potest materia conservari sine forma, ita nec sine quantitate, adeo ut etiam in ordine ad potentiam Dei absolutam facilius intelligi valeat materia sine forma quam sine quantitate, ut inferius ostendam.

 

14. Diluitur obiectio.— Dices materiam non posse simul esse materialem causam formae substantialis et quantitatis; immo, hoc ipso quod est substantialis potentia ad formam, esse improportionatam ut simul sit potentia seu materialis causa quantitatis. Sed hoc nullam ingerit difficultatem, quia saepe accidit ut una causa plures habeat effectus, quorum unus sit nobilior alio; ut eadem forma est principium dispositionum vel proprietatum quae ab ea manant et simul est principium generandi sibi simile, et in genere causae formalis simul est causa sui compositi. Sic igitur non repugnabit materiam simul esse.causam quantitatis ut proprietatis sibi connaturalis et formae ut principalis actus ad quem natura sua ordinatur. Atque hoc facilius contingit quando huiusmodi effectus sunt inter se ordinati, ut in praesenti sunt quantitas et forma; est enim quantitas veluti dispositio quaedam materiae, per quam fit aptum subiectum alterationis et dispositionum quibus accommodatur ad recipiendam formam substantialem. Unde omnes auctores, etiam qui priorem sententiam defendunt, fatentur materiam esse causam materialem formae et quantitatis, quamvis quidam dicant respectu formae esse causam totalem in suo genere, respectu vero quantitatis solum partialem, quia totum compositum est causa totalis. Alii vero etiam iuxta priorem sententiam concedunt materiam esse causam totalem in suo genere, tam quantitatis quam formae, hoc tamen ordine, ut prius natura sit causa formae quam quantitatis; non ergo est inconveniens ut eadem materia sit causa materialis utriusque. Et, quod ad ordinem attinet, magis consentaneum videtur ut licet secundum ordinem perfectionis et finis materia prius recipiat formam quam quantitatem, tamen ordine exsecutionis et generationis, prius recipiat quantitatem quam formam. Solet enim ordo exsecutionis esse oppositus ordini intentionis. Quod etiam in praesenti necessarium est, cum materia per quantitatem praeparetur et coaptetur ad formam. Et ideo etiam non impedit quod materia sit potentia substantialis; nam, sicut substantia potest esse capax accidentis, non per potentiam accidentalem, sed per seipsam, quia concomitanter habet illam capacitatem ex vi suae entitatis, ita potentia substantialis, quae talis est quia per se primo est instituta ad recipiendum actum substantialem, potest concomitanter per seipsam habere capacitatem ad recipiendam proprietatem vel dispositionem accidentalem naturae suae consentaneam et fini ad quem instituta est accommodatam.

 

15. Ex his ergo satis demonstratum esse videtur ex parte materiae non esse repugnantiam neque improportionem ullam, quin possit esse sufficiens causa materialis quantitatis. Quod vero ita sit, imprimis videtur convincere exemplum de humano corpore, in quo suppono non esse aliam substantialem formam praeter rationalem animam, quod in sequenti disputatione generaliter ostendam, et in praecedenti ex parte probatum est. Suppono deinde animam hominis esse spiritualem et omnino indivisibilem. Hinc ergo concluditur ratio, nam quantitas humani corporis non potest esse in eo ratione totius compositi ex materia et forma; ergo est in sola materia, nam constat non esse in sola forma. Antecedens probatur, quia accidens quod est in toto composito attingit simul sua unione formam et materiam per modum unius; at vero quantitas non potest ullo modo attingere rationalem animam, cum haec spiritualis sit; ergo non potest esse in toto composito humano, sed in sola materia.

 

16. Quantitas in nullo spiritu recipi potest.— Dicetur fortasse non repugnare ut accidens materiale attingat sua unione immaterialem formam ut informantem materiam; nam forma immaterialis attingit sua unione ipsam materiam; cur ergo non poterit materiale accidens attingere huiusmodi formam? Item in unione Verbi incarnati videmus corpus crassum et materiale habere unionem terminatam ad supremum spirituale suppositum, quale est Verbum Dei; quid ergo mirum quod quantitas terminet unionem suam ad infimum spiritum, ut corpori unitum? Sed nihilominus hoc dici non potest, quia quantitas unitur subiecto suo ut forma et actus eius, et ideo tantum rei uniri potest quae est capax effectus formalis eius; anima autem rationalis nullo modo est capax effectus formalis quantitatis, quia non est capax extensionis quantitativae, etiam dum informat corpus; non ergo potest ullo modo in se suscipere nec totaliter neque partialiter quantitatem; neque etiam potest unio quantitatis ad illam terminari, quia illa unio non est nisi informatio; informatio autem terminari non potest nisi ad rem capacem effectus formalis. Unde nulla est proportio in exemplis adductis, ut ex dictis constat.

 

17. Aliter responderi potest hoc quidem argumento convinci quantitatem hominis recipi inhaesive in sola materia, non tamen probari quod in tali materia non supponatur informatio humanae formae dantis esse materiae et constituentis compositum quod dicatur recipere et causare quantitatem, quamvis non per se primo et secundum se totum illam recipiat, sed ratione alterius partis. Sed imprimis ex hac responsione sumo solam materiam esse subiectum cui quantitas hominis inhaeret, et consequenter illam solam esse causam materialem quantitatis; illa enim est causa materialis ad quam terminatur unio seu inhaesio formae quae materialiter causatur, sed unio et inhaesio quantitatis corporis humani ad solam materiam terminatur, ut argumentum factum probat et in responsione conceditur; ergo materia per suam entitatem est sufficiens ad causandam materialiter quantitatem; unde consequenter fit in qualibet re habere eamdem sufficientiam et vim, quantum est ex se. Et confirmari hoc ac declarari potest amplius, nam, cum in homine sint materia et anima, inter materiam et animam est immediata unio substantialis, et inter quantitatem et materiam est etiam immediata unio, licet accidentalis; inter quantitatem vero et animam nulla est immediata unio qua inter se uniantur, sed solum per accidens uniuntur in uno tertio, scilicet materia; ergo sola materia est quae exercet munus causae materialis respectu quantitatis, quia haec exercetur per immediatam unionem ipsarum, ut supra declaratum est.

 

18. Quamvis autem hoc satis esse videatur ad id quod nunc intendimus, hinc tamen ulterius concludi potest sine causa vel fundamento dici unionem materiae ad animam esse priorem natura unione eiusdem materiae ad quantitatem, priorem (inquam) ordine generationis; nam de ordine perfectionis et finis verissimum id est, nil tamen ad rem praesentem refert. Quod autem altera prioritas nulla sit, probatur, quia imprimis anima non dat materiae intrinsecum et proprium esse illius, sed supponit illud ut materiae uniri possit, ut saepe dictum est; ergo ex hac parte non supponitur necessario ordine naturae unio materiae ad animam. Rursus neque sub aliqua alia ratione unio ad animam est causa unionis ad quantitatem; ergo nullo modo est prior natura. Antecedens patet, quia non est causa in genere causae materialis; ostensum est enim materiam per solam entitatem suam causare materialiter seu recipere quantitatem. Neque etiam est causa in genere causae efficientis, quia neque altera unio fit ab altera, ut per se notum videtur, neque etiam ipsa anima quae unitur est principium efficiens quantitatem sui corporis, quia nullum est indicium nec sufficiens ratio huius eficientiae, ut infra generalius ostendam; et specialiter forma incorporea videtur valde improportionata ut per se sit principium effectivum corporeae molis et quantitatis. Nullo ergo modo antecedit unio materiae ad animam unionem materiae ad quantitatem. Immo haec videtur ordine naturae supponi in genere causae materialis, saltem tamquam conditio ex parte materiae necessaria ut possit materia esse subiectum aptum, tum ad actionem qua anima unitur materiae, tum etiam ut ipsa anima possit informare et subire vicem formae corporeitatis, extenso quodam modo informans materiam, cum ipsa in se maneat inextensa.

 

19. Atque hinc ulterius fit unionem materiae ad quantitatem etiam esse priorem natura, prout dicitur, in subsistendi consequentia; nam imprimis extra controversiam est unionem materiae ad animam non posse naturaliter esse aut conservari sine unione ad quantitatem, non solum quia non potest naturaliter esse anima in materia carente omni quantitate, quod est evidentissimum; sed etiam quia, perseverante hac unione huius materiae ad hanc animam, non potest variari haec quantitas in hac materia; nam quantitas non potest expelli directe ab alia quantitate, quia omnes sunt similes, neque una quantitas habet aliam contrariam vel ita repugnantem, ut expellat eam ab eodem subiecto; ergo, manente eadem materia et eodem composito totali vel partiali per unionem ad eamdem animam, non potest quantitas variari. E converso autem, etiamsi anima recedat et alia forma adveniat, potest eadem quantitas in materia perseverare; ergo unio ad quantitatem est simpliciter prior in subsistendi consequentia, atque ita sola materia erit propria causa materialis quantitatis. Consequentia est clara ex dictis, nec de illa est ulla controversia. Antecedens vero a priori probari potest ex dictis, quia unio ad quantitatem in nullo genere causae pendet ab anima vel ab informatione eius et aliunde potest anima directe expelli a materia per introductionem alterius formae repugnantis et per mutationem aliarum dispositionum quas necessario postulat talis forma in materia quam informat; ergo nulla ratio reddi potest cur, recedente anima a materia, recedat quantitas aut dissolvatur unio eius cum materia; solum enim corrumpitur una res ad desitionem alterius, quando ab illa pendet. Et quamvis dici possit quantitas mediate pendere ab anima quatetenus materia pendet ab illa, haec tamen dependentia sufficienter suppletur per subsequentem formam, quae informando et sua proprio esse actuando eamdem numero materiam, sufficienter terminat dependentiam eius a forma; ergo nulla causa est ob quam, recedente anima, recedat quantitas humani corporis. Quae ratio eodem modo probat de omnibus accidentibus quae insunt corpori media quantitate et ab anima effective non pendent.

 

20. A posteriori vero idem probari potest; nam experimur in cadavere hominis statim post mortem eius manere eadem accidentia corporalia quae erant in homine vivo, exceptis illis facultatibus quae sunt propriae viventium ac propterea effective ab anima pendent. Ad quam experientiam communiter responderi solet illa accidentia videri eadem, non tamen esse, sed similia in specie, gradu et modo, numero tamen diversa. Quae responsio admitti quidem posset, si et intercederet ratio quae nos efficaciter cogeret ad sensum corrigendum, et reddi etiam posset sufficiens causa talium accidentium; neutrum autem hic intervenit. Primum ostensum satis est ratione metaphysica qua tacite evertimus fundamenta conuariae sententiae, quibus distinctius inferius satisfaciemus. Secundum autem probatur, quia si accidentia quae insunt cadaveri in instanti mortis sunt numero distincta ab iis quae erant in homine, necessaria erit aliqua causa efficiens quae illa de novo producat in illo instanti; haec autem saepe nulla intervenit; ergo. Minor imprimis probatur ab aliquibus de quantitate ipsa, quia non potest fieri ab alia quantitate, cum quantitas non sit activa; neque etiam a qualitate, quia quantitas est prior qualitate corporea; unde non potest ab illa fieri; neque etiam a forma substantiali, tum quia haec non est immediate activa, tum etiam quia nulla est forma substantialis communis omnibus rebus corporeis, cum tamen quantitas omnibus sit communis. Accedit quod si quantitas de novo fieret in materia cadaveris, fieret in illa ut prius natura est non quanta et indivisibilis, quod involvit repugnantiam. Verum hae rationes non sunt efficaces; nam responderi potest quantitatem produci vel comproduci potius ab agente extrinseco inducente formam, proxime vero esse ab ipsa forma introductam per naturalem resultantiam; hoc enim modo non est inconveniens formam immediate efficere aliquod accidens, ut a forma aquae emanat intensio frigoris cum se reducit ad pristinam frigiditatem. Neque ad hoc esset necessarium ut omnia corpora haberent aliquam formam substantialem communem, sed sufficere posset convenientia omnium formarum in ratione communi formae substantialis. Neque etiam est inconveniens quod quantitas comproducatur in materia et ex materia prius natura non quanta; nam in omni opinione necesse est fateri quantitatem aliquando fuisse productam vel comproductam; et quacumque ratione facta sit modo consentaneo suae naturae, necesse est factam esse in materia et ex materia; ergo facta est ex materia ut prius natura de se non quanta actu, quanta autem in potentia, et de se actu indivisibili quantitative, divisibili autem in potentia. Hoc ergo non includit repugnantiam, quia illa indivisibilitas quantitativa non intelligitur actu et quasi positive praecedere in materia, sed solum quasi negative, scilicet, quia materia de se non habet actu illam divisibilitatem, nisi per quantitatem conferatur; habet autem aptitudinem, quia habet entitatem aptam ad talem formam recipiendam, ad quod necesse est ut ipsa materia ex se habeat quamdam divisibilitatem entitativam, quam infra explicabo tractando de quantitate. Ad eumdem ergo modum posset quantitas resultare ex forma cadaveris et fieri ex materia sine repugnantia. De quantitate igitur non potest, ut existimo, efficaciter probari assumpta propositio, nisi aliunde suponatur agentia naturalia nihil posse agere nisi in subiecto quantitative extenso et divisibili; de qua ratione dicemus paulo inferius.

 

21. Igitur minor propositio superius assumpta praecipue probatur de qualitatibus, quae saepe non habent causam efficientem a qua fiant, si eaedem numero non manent; non enim fiunt per naturalem resultantiam a forma cadaveris, quia non sunt connaturales illi, immo sunt peregrinae et extraneae; unde fit ut brevi tempore paulatim amittantur, ut patet de calore et similibus. Neque etiam fiunt ab extrinseco agente, quia interdum nullum est circumstans aut proximum agens quod possit inducere tantum calorem aut tale temperamentum quale manet aliquo tempore in cadavere hominis, maxime quando mors est violenta per suffocationem, iugulationem, etc.; in quo genere mortis vix invenitur causa particularis quae possit formam cadaveris inducere; et ad universales interdum confugimus quae illam efficiant ob rationem universalem, scilicet, ne materia maneat sine forma; de qualitatibus autem similibus, cum per se necessariae non sint ad introductionem talis formae, cui non sunt connaturales, non est cur a causis universalibus per se et propria actione fiant; propriae autem et particulares causae saepe nullae sunt, ut inductione et experientia constat. Nec denique dici potest huiusmodi calorem et alias qualitates fieri in eo instanti ab spiritibus vitalibus qui aliquo tempore manent, aut ab humoribus, praesertim sanguine; quia imprimis etiam de sanguine et spiritibus dubium est an eadem anima informentur, vel saltem an eorum formae, quae sunt quasi partiales, pendeant ex coniunctione ad animam, ita ut statim pereant, illa recedente; unde multi existimant sanguinem, statim ac effluit a venis et separatur a reliquo sanguine qui manet in corpore, mutare formam substantialem, etiamsi retineat aliquo tempore calorem et similia accidentia. Deinde tempus quo durare possunt huiusmodi spiritus aut humores est brevissimum; accidentia vero similia diutius permanent. Ac denique non solum in homine aut aliis animalibus, sed etiam in aliis rebus manent similia accidentia, ut supra ex Aristotele referebamus, etiamsi non sint intrinseca et connaturalia rei genitae, ut possint a forma eius dimanare; ut, verbi gratia, si ex vapore humido et non summe frigido sed habente aliqualem calorem, per condensationem fiat aqua, non semper fit summe frigida et pura, sed retinet eumdem calorem; non tamen est nova causa extrinseca a qua fiat, sed permanet idem calor, quia non potest tam cito expelli a forma aquae.

 

22. Et hinc sumitur etiam optimum ac generale argumentum, quia hae qualitates intensibiles et remissibiles et habentes contrarium, si non manant ab intrinseca forma, sed per extrinsecam alterationem fiunt, non fiunt subito in gradu intenso, sed paulatim, quia et intrinseca forma et alia corpora circumstantia resistunt; sed videmus has qualitates manere in instanti mortis in magna intensione; ergo non est verisimile tunc subito per se fieri per actionem extrinseci agentis; cum ergo non fiant per intrinsecam dimanationem a forma cadaveris, signum est non tunc fieri, sed easdem numero manere. Dicunt aliqui non esse necessariam aliquam causam efficientem harum qualitatum, quia naturali sequela succedunt pereuntibus similibus qualitatibus. Sed in his verbis involvitur repugnantia; quid enim significatur nomine naturalis sequelae? Aut enim successio necessaria unius post aliud aut naturalis dimanatio unius ab alio. Si hoc posterius significetur, illamet dimanatio est quaedam efficientia; et ideo repugnantia involvitur; et praeterea ostensum est nullum esse principium vel formam a qua sit talis dimanatio. Si vero dicatur prius, oportet imprimis reddere rationem illius necessariae successionis; nam quod praecesserit similis qualitas non est ratio sufficiens ut necessario similis succedat, si subiectum omnino mutatur et quod succedit priori subiecto non petit similem qualitatem. Et praeterea omnis necessaria successio requirit causam efficientem; nam quod succedit alteri, fit de novo; ergo ab aliquo fit; ergo vel per intrinsecam resultantiam vel extrinsecam efficientiam, nec potest aliter intelligi naturalis sequela. Cum ergo interdum ac saepe non intercedat talis causa intrinseca vel extrinseca, signum est non esse ibi naturalem sequelam, sed durationem eiusdem numero dispositionis seu qualitatis. Quod si eadem qualitas manet, ergo et quantitas; nam cum talis qualitas insit media quantitate, non posset eadem qualitas manere, si quantitas mutaretur.

 

23. Praeter haec argumenta physica, quae ex corpore humano peculiariter sumpta sunt, quamvis nonnulla possint ad alias res extendi, sunt alia communia omnibus rebus generabilibus, quae ex modo et ordine generationis naturalis desumuntur. Primum enim materia de se est sufficiens subiectum generationis naturalis, quatenus esse potest per actionem agentis corporei et naturalis; et aliunde est de se indifferens ad quamcumque formam quae per generationem induci possit; ex utraque autem conditione intelligi potest materiam habere ex se quantitatem coaevam, et non mutare vel aliquo modo acquirere illam per generationem. Ex priori quidem, quia ut materia sit aptum subiectum respectu agentis corporei et extensi, necesse est ut ipsa praeintelligatur corporata et extensa, quia agens corporeum praerequirit passum extensum et corporeum et localem ac quantitativam applicationem eius; immo et contactum, ut philosophi communiter dicunt. Nec satis est quod in toto tempore alterationis praeviae ad generationem alteratio fiat circa subiectum quantum, sed necesse etiam est ut idem contingat in instanti intrinseco generationis in quo est nova actio procedens etiam ab agente corporeo et quanto; ergo subiectum quod supponitur actioni, etiam supponitur corporeum et quantum; non ergo fit quantum per illam actionem, nec immediate nec mediate; nam conditio necessaria ex parte subiecti ut possit officium subiecti exercere non potest fieri ab agente supponente necessario subiectum iam aptum ut agere possit.

 

24. Responderi potest ad actionem corporei agentis satis esse quod toto tempore alterationis praecedentis supponat subiectum quantum, et in instanti generationis ipsummet agens inducat formam talem ad quam consequatur subiecti quantitas. Iuxta quam responsionem negandum est extensionem aut contactum quantitativum esse in rigore conditionem praeviam aut necessario praerequisitam ad omnem actionem agentis naturalis, sed vel praerequisitam vel concomitantem; ad actionem enim accidentalem et alterationem est praerequisita, quia per alterationem non fit talis forma ad quam consequatur quantitas, sed quae potius quantitatem supponat; ad actionem autem substantialem negabitur esse conditionem praerequisitam in illomet instanti, sed consequentem ordine naturae, quia per illam actionem talis inducitur forma quae possit secum adducere quantitatem et corporationem materiae. Atque hoc modo solvi potest argumentum Commentatoris, nimirum, materiam habere ex se quantitatem qua in diversas partes dividatur, quia ordinata est ut sit subiectum diversarum formarum, quas non potest nisi in diversis partibus recipere, quam partium diversitatem non habet nisi media quantitate. Ut enim omittam responderi posse ad hoc satis esse entitativam partium distinctionem quam materia ex se habet, et non formaliter per quantitatem, etiam dici potest materiam a principio divisam esse in varias partes, quia sub diversis formis, et consequenter sub diversis partibus quantitatis condita est. Postea vero in singulis generationibus et corruptionibus hanc materiam conservari distinctam ab aliis toto tempore praecedentis alterationis, per quantitatem quam habet sub forma rei quae corrumpitur; in instanti vero generationis, per quantitatem quam in eodem instanti obtinet mediante forma geniti.

 

25. Sed licet haec responsio apparens sit, tamen magis philosophicum magisque consentaneum corporalibus agentibus videtur quod in omni actione sua supponant subiectum quantum et divisibile et distinctum ab aliis non solum entitative, sed etiam quantitative, sibique propinquum seu applicatum propria et locali applicatione, quae non fit nisi media quantitate. Et hoc maxime confirmatur ex altera conditione materiae, quae est indifferentia ad plures formas; cum enim ex se talis sit ut determinatam formam recipiat, oportet ut ab agente prius accommodetur et proxime disponatur ad talem formam; haec autem accommodatio et dispositio non fit nisi praeviis dispositioni bus accidentalibus, quas necesse est in materia recipi, tum quia antecedunt formam ad quam disponunt, tum etiam quia physica et naturalis dispositio proxime et immediate esse debet in eo subiecto quod disponit ac praeparat; hae autem dispositiones insunt subiecto media quantitate; ergo et quantitas inest eidem materiae.

 

Forma substantialis et dispositiones ad illam, quem ordinem in materia servent

 

26. Prima responsio reiicitur.— Ad hanc rationem variae dantur responsiones, quas necesse est proponere et examinare ut simul haec sententia confirmetur, et si quae est probabilis via defendendi priorem sententiam, innotescat. Prima ergo responsio est materiam sufficienter aptari et accommodari ad formam per dispositiones quae tempore vel momento praecedunt introductionem substantialis formae; nam, licet in eo instanti in quo forma introducitur, omnes praecedentes dispositiones desinant esse, ita ut in eo momento iam non sint, nihilominus relinquunt materiam accommodatam et sigillatam (ut aiunt) ut sit proxime capax talis formae in specie et individuo potius quam alterius. Haec tamen responsio supra, tractando de principio individuationis, reiecta est, eo quod illa sigillatio materiae nihil esse possit in materia, si materia prorsus manet denudata priori quantitate et qualitatibus omnibus. Quod autem immediate antea tales qualitates in materia praecesserint, est sola denominatio extrinseca, quia in materia nullam rem nec realem modum relinquunt, iuxta hanc sententiam; non potest autem intelligi quod materia, quae erat ex se indifferens, maneat disposita per solam. extrinsecam denominationem.

 

27. Secunda responsio improbatur.— Secunda responsio est in eodem instanti generationis disponi materiam per ultimas dispositiones et per eas praeparari et accommodari ad formam, et nihilominus non esse subiective in materia, neque introduci in illam nisi ut iam informatam substantiali forma, immo et consequi ex forma ipsa per naturalem dimanationem. Modus autem quo hoc intelligi aut fieri potest, declaratur ex illo principio Aristotelis: Causae sunt sibi invicem causae in diverso genere. Unde fit ut forma et ultima dispositio possint sibi invicem esse causae; nam calor ut octo, verbi gratia, est causa formae ignis in genere dispositionis, quae ad materialem causam reducitur, forma vero ignis est causa caloris ut octo in genere principii activi vel formalis. Quo fit ut calor in suo genere sit prior natura quam forma, et ut sic intelligatur praecedere disponendo et coaptando materiam ad formam, quamvis in alio genere sit natura posterior, et ut sic intelligatur subsequi formam et subiectari in toto composito.

 

28. Contra hanc vero responsionem multa occurrunt, quibus (ut existimo) satisfacere difficile est. Primum non intelligo quomodo aliqua qualitas sit vere praeparans et adaptans subiectum ad formam, et quod effective consequatur ipsam formam. Dico autem vere praeparans et adaptans; nam si esset tantum dispositio ornans et perficiens, facile intelligi posset consequens formam et necessaria etiam ad naturalem conservationem formae; hic tamen agimus de dispositione praeparante, quae determinat et quasi proxime limitat capacitatem subiecti; et consequenter etiam determinat agens ad talem formam introducendam; ergo fieri non potest ut talis forma effective sequatur ex forma introducta. Probatur consequentia, quia si dispositio fluit a forma immediate, et forma ab agente, ergo agens simpliciter inchoat actionem suam ab introductione formae, et non attingit active dispositionem nisi per formam; ergo talis dispositio nullo modo determinat agens ad talem introductionem formae, sed potius mediante forma determinatur agens ad talem ultimam dispositionem efficiendam. Item, dispositio illa nullam causalitatem realem habere potest nisi quatenus facta est; fit autem mediante forma; ergo non potest intelligi ut habens causalitatem realem circa ipsammet actionem qua fit forma. Praeterea, causa dispositiva non disponit nisi informando, ut supra declaravi; unde, licet respectu termini ad quem disponit, dicatur reduci ad causam materialem, tamen respectu subiecti quod disponit, revera est causa formalis; si ergo haec accidentia non informant materiam, quomodo disponunt illam? Item, si in genere causae materialis dispositio illa est prior, ergo in eodem genere inest prius, tum quia eius esse est inesse, tum etiam quia non disponit nisi inhaerendo et informando; si autem prius natura inest, cui, quaeso, inest? Non materiae, quia si in reali duratione non inest materiae, nullum genus causalitatis exercere potest mediante tali inhaerentia; ergo secundum nullam prioritatem naturae vel causalitatis potest vere concipi ut sic inhaerens. Neque etiam potest inhaerere composito prout exercet talem causalitatem, quia praeparat ad compositum et quia non disponit compositum, sed materiam, quia illud disponit cui inhaeret.

 

29. Praeterea, si dispositio inhaeret composito, necesse est formam substantialem antecedere in genere causae materialis et in genere praeparationis et dispositionis ad ipsam formam accidentalem; ergo impossibile est ut in eodem genere forma accidentalis antecedat. Consequentia patet, quia non potest circulus committi inter causas in eodem genere causalitatis. Et antecedens probatur, quia vel accidens inhaeret toti composito per se primo, et sic partialiter inhaeret formae substantiali; ergo antecedit forma substantialis in genere causae materialis; vel accidens inhaeret materiae ut prius informatae forma substantiali, et sic forma substantialis saltem est rnedium quo materia recipit quantitatem et subsequentes dispositiones; ergo multo magis dici potest forma substantialis dispositio materiae ad recipiendam quantitatem et caeteras dispositiones quam e contrario.

 

30. Ad hoc responderi solet in forma substantiali esse gradus, et prout forma confert superiorem et genericum gradum, complere subiectum dispositionum subsequentis gradus; et ita non committi circulum in eodem genere causae inter eadem secundum eamdem rationem; ut, verbi gratia, anima, ut dat esse corporeum, complet subiectum receptivum quantitatis, in quo subinde recipi possunt dispositiones ad gradum viventis, et sic de subsequentibus. Sed haec responsio mihi nunquam placere aut satisfacere potuit, tum quia illa distinctio formae secundum diversos gradus est distinctio rationis per nostros conceptus praecisos aut confusos; ergo nihil referre potest ad realem causalitatem et inhaesionem accidentium in materia vel composito; tum etiam quia, etiamsi loquamur de forma secundum primum gradum formae substantialis dantis esse corporeum, introducitur in materiam determinata forma et distincta a reliquis; non enim introducitur forma in communi; ergo antecedit dispositio praeparans materiam; tum praeterea quia forma quae corrumpitur non prius expellitur sub gradu generico quam specifico; nam est impossibile intelligere gradum specificum sine generico, quia hoc est quasi fundamentum illius; unde si aliquis ordo deberet intercedere, inchoandum esset ab inferioribus gradibus; ergo nec forma opposita introducitur prius secundum gradum genericum, etc. Denique falsum est agens prius disponere materiam ad gradum genericum; nam ignis, verbi gratia, non disponit ad formam elementi nisi disponendo ad formam ignis; et sic de aliis.

 

31. Corrupta dispositio non potest instrumentaliter physice inducere formam.— Ultimo solet fieri argumentum de ratione causae efficientis: nam dispositio ultima effective attingit eductionem seu introductionem formae; nam accidens in virtute substantiae attingit effectionem eius; ergo non potest eadem dispositio effective manare a forma quam efficit. Respondent aliqui non dispositionem ultimam, quae manet cum forma in instanti generationis, sed quae immediate ante praecessit, attingere effective introductionem formae ut instrumentum eius. Sed hoc improbabile est, quia quod non est non potest esse instrumentum agendi; illa autem dispositio in illo instanti iam non est, iuxta hanc sententiam. Quod vero proxime praecesserit non satis est, quia solum est extrinseca denominatio; et licet sit naturalis sequela inter illam dispositionem et formam, necesse est ut illamet sequela sit ex vi alterius causae efficientis; nam illa sequela non est dimanatio formae a dispositione, cum res non dimanet ab eo quod iam non est, sed est solum necessaria et immediata successio post talem dispositionem, quae successio fundari necessario debet in efficientia alicuius causae, quae unum efficit immediate post aliud. Melior responsio est nullam dispositionem receptam in passo attingere effective introductionem formae; quando autem dicitur accidens in virtute substantiae attingere effective substantiam, non esse intelligendum de accidente quod recipitur in passo vel effectu, sed de facultate accidentali quae est in ipso agente, ut verbi gratia, de calore qui est in igne, vel de virtute seminali quae est in semine. Sed, licet hoc admittamus, inde sumitur non leve argumentum; nam instrumentum naturale non attingit superiorem actionem principalis agentis nisi praevia propria et connaturali actione, iuxta doctrinam D. Thomae, I, q. 45, a. 5, infra tractandam; ergo si ignis per calorem quem in se habet attingit formam substantialem in instanti generationis, calor eiusdem ignis in eodem instanti agit praevia calefactione; ergo calor qui recipitur in passo tamquam ultima dispositio ad formam ignis non manat effective ab ipsa forma geniti, sed per propriam actionem fit a calore qui est in igne generante; alias potius actio qua educitur substantialis forma esset praevia ad emanationem caloris, qui est ultima dispositio, quam e converso. Nec vero dici potest quod illa ultima dispositio simul fiat duobus modis, scilicet directe et immediate a calore ignis per actionem praeviam in genere causae materialis, et rursus a forma ignis geniti per dimanationem naturalem, quia non potest naturaliter idem effectus simul fieri a pluribus causis et actionibus totalibus ac per se sufficientibus; et quia secundum alteram actionem praeviam deberet dispositio illa fieri in materia, licet per aliam dimanationem dicatur fieri in composito.

 

32. De tertia responsione fertur iudicium.— Tertia responsio ad principalem rationem et probabilior est in materia nullam per se requiri dispositionem praeviam, sed solum per accidens ad expellendam formam et dispositiones contrarias. Unde tota alteratio quae antecedit instans generationis solum ad hoc ordinatur ut in instanti generationis materia maneat sine ulla repugnantia ad recipiendam actionem agentis perfectam; in materia autem sic relicta agens statim introducit suam formam substantialem absque dispositione praevia cum omnibus dispositionibus concomitantibus ipsam. Nec enim quia materia ex se est indifferens, necessaria est ultima dispositio praevia qua determinetur ad talem formam, quia est indifferens per universalitatem seu integram capacitatem cuiuscumque formae; agens vero ex sua forma determinatur ad introducendam hanc formam in specie potius quam aliam; et ex circumstantiis vel concursu primae causae determinatur ad introducendam hanc numero formam. Quod a simili declaratur ex accidentali actione, nam lignum de se indifferens est ad calorem et frigus; si vero applicetur ignis, recipit calorem potius quam frigus, non propter praeviam dispositionem, sed propter determinationem et naturam agentis.

 

33. Haec responsio est quidem apparens; sed videtur parum consentanea communi doctrinae philosophorum, apud quos receptissima est distinctio materiae in primam et proximam, id est, praeparatam et ultimo dispositam ad determinatam formam; et e contrario dicere solent iidem formam unamquamque secundum propriam speciem non respicere tantum materiam nudam, sed praeparatam et sibi accommodatam per connaturales dispositiones. Unde et anima definitur quod sit actus corporis physici, organici, etc. Deinde non possunt omnes physici effectus illo modo commode salvari. Primo, quia iuxta illam sententiam agens perfectum semper efficeret ex quacumque materia effectum sibi perfecte similem in omnibus qualitatibus sibi connaturalibus; quia si prius omnino denudat materiam et relinquit illam sine ulla repugnantia et in illa primo introducit suam formam perfecte sibi similem in natura specifica, necesse est ut ad illam formam necessario consequantur omnes qualitates et dispositiones ei connaturales, quia nihil est quod resistat formaliter in ipsa materia; videmus autem non ita accidere in naturalibus generationibus, sed multa substantialiter generari cum admixtione peregrinarum qualitatum ob dispositionem vel impuritatem materiae ex qua generantur. Secundo, in agentibus aequivocis non potest reddi sufficiens ratio ob quam determinentur ad introducendam unam formam substantialem potius quam aliam; ut, verbi gratia, quando sol generat aurum, si in instanti quo introducit formam auri reperit materiam nudam et de se prorsus indifferentem, non potest ab illa determinari; nec vero ex se est determinatus, alias semper induceret talem formam in materiam indifferentem. Et in generatione hominis optime etiam declaratur haec difficultas; nam si in instanti in quo anima rationalis inducitur in corpus tota materia corporis praeintelligitur nuda omnibus dispositionibus, aeque indifferens est secundum omnes partes suas ut anima eas informet hoc vel illa modo et ut ex illa sequantur hae vel illae dispositiones in hac vel illa parte materiae; unde ergo determinatur ut in hac parte potius uniatur hoc modo quam alio?

 

34. Solum video posse responderi esse hanc naturalem successionem rerum, ut post talem alterationem praecedentem sequatur talis forma vel unio formae, etiamsi materia de se sit indifferens et virtus agentis eminentior. Ratio autem huius successionis necessariae solum reddi potest, vel quia agens natura sua est determinatum ad agendum tali modo, vel quia res ipsae sunt ita ex se coordinatae. Verumtamen haec responsio solum est apta ad fugiendam difficultatem, non vero ad rem declarandam et rationem eius reddendam. Maxime quia tota alteratio quae praecedit iuxta hanc sententiam per accidens est, ad tollenda solum impedimenta quae sunt ex parte passi; ergo ordo et suceessio inter illam alterationem et sequentem actionem non potest esse per se; neque inde sumi potest sufficiens ratio determinationis. Tertio, urget ratio superius facta, saltem ad hominem, quia ignis vel sol introducit formam medio calore aut lumine ut instrumento; ergo agit praevia calefactione, etc. Responderi vero similiter potest agere praevia calefactione non in eodem instanti, sed praevia calefactione quae praecedit toto tempore ante instans generationis. Quae responsio eadem ratione non satisfacit, quia illa calefactio duratione anterior solum per accidens est praevia iuxta hanc sententiam, propter expellendam formam repugnantem. Unde si fingeremus non esse necessariam calefactionem ad corrumpendum prius subiectum, sed alia via posse corrumpi, nihilominus in instanti generationis ignis generaret ignem medio calore suo; ordo autem instrumenti in agendo praevia actione propria est per se et non per accidens; ergo non debet esse solum in actione quae antecedit duratione, sed etiam in ipsomet instanti generationis.

 

In quatuor membra praesens quaestio dividitur

 

35. Fundamenta posterioris sententiae videntur sane valde urgentia, et aliquid convincere quod ad praesentem quaestionem maxime pertinet, aliquid vero satis probabiliter persuadere, quae ut declarem et sententiam meam aperiam, distinguo varias quaestiones quae hic involvuntur. Prima et in praesenti praecipue intenta est an ratione proprii subiecti et causae materialis sola materia possit terminare dependentiam formae accidentalis, ita ut proxime et adaequate accidens inhaereat soli materiae, etiamsi alias debeat esse informata forma substantiali tamquam necessaria ad esse materiae, non tamen ut concurrente simul in ratione subiecti vel causae materialis ad esse formae accidentalis. Secunda quaestio est si quantitas et alia accidentia quae insunt inhaerent materiae praedicto modo, an inde sequatur quantitatem esse coaevam materiae et manere eamdem numero cum aliis accidentibus in genito et corrupto. Tertia quaestio est an in aliquo genere causae dici possit formam prius uniri materiae quam accidentia, et quomodo in variis opinionibus loquendum sit. Quarta quaestio esse potest, esto inhaerere possit quantitas soli materiae, an quando substantialis forma materialis est et extensa sicut materia, tunc quantitas immediate etiam inhaereat toti composito per se primo, ita ut utramque eius partem essentialem proxime attingat.

 

Quantitas interdum soli materiae inhaeret

 

36. Dico ergo primo rationibus posteriori loco factis sufficienter convinci materiam esse posse et de facto aliquando esse proprium subiectum cui soli quantitas inhaeret, quamvis non extra compositum substantiale, quod ab aliis dici solet materiam esse subiectum inhaesionis, quamvis totum compositum sit subiectum denominationis, vel aliter, compositum esse quod recipit quantitatem, rationem vero recipiendi esse solam materiam; sicut totus homo denominatur intellectualis et habere seu recipere intellectum, quamvis ratio recipiendi seu subiectum inhaesionis sit sola anima. Et haec conclusio est auctorum secundae sententiae et non est contraria auctoribus primae. Unum excipio Durandum, qui diserte declarat contrarium sensum, solum propter illam rationem quod materia est potentia pura et ideo non potest recipere actum accidentalem sine substantiali. Quae ratio solum probat actum substantialem exigi vel ad summum praeexigi ante actum accidentalem, non vero quod ipsemet actus substantialis necessario debeat concurrere materialiter ad recipiendum accidens. Nec video quomodo Durandus se expediat ab argumento facto de quantitate corporis humani; concedit enim etiam animam rationalem concurrere proxime et immediate cum materia ad recipiendam quantitatem; negat tamen inde sequi animam participare effectum formalem quantitatis, quia potest (inquit) forma recipi per se primo in composito ratione utriusque partis immediate recipientis partialiter formam accidentalem, et nihilominus non conferre suum effectum formalem nisi alteri parti compositi. Quae sane est clara repugnantia et implicatio in adiecto, ut variis modis superius declaratum et probatum est; nam recipere materialiter accidens idem est quod informari accidente; ergo, si partialiter recipit, partialiter informatur; implicat autem informari et non recipere informationem iuxta modum informationis, scilicet, vel totalis vel partialis. Et confirmatur ac declaratur: nam reliquae formae substantiales, hoc ipso quod informantur partialiter quantitate, recipiunt formalem effectum eius; ergo si rationalis anima etiam informatur partialiter, participabit eumdem effectum. Quod si dicatur alias formas participare illum effectum quia sunt capaces eius, nostram vero animam esse incapacem, haec ipsa responsio convincit humanam animam non esse capacem proxime et immediate receptionis partialis quantitatis, sicut sunt aliae formae substantiales. Haec ergo ratio videtur convincere assertionem positam.

 

37. Cui proximo subiecto actus inhaereant immanentes.— Solum potest obiici de actibus immanentibus sentiendi et amandi sensibiliter, qui sunt extensi et consequenter immediate in quantitate recepti; et tamen necesse est ut immediate informent, saltem partialiter, ipsam animam; alias quomodo constituerent animam viventem? Nam homo certe non videt per corpus, sed per animam. Sed haec obiectio longiorem postulat disputationem, pertinentem ad libros de Anima; nam multi propter eam causam putant potentias etiam sensitivas non distingui realiter ab anima, et actus ipsos sentiendi esse spirituales et recipi immediate in sola anima, quibus difficile est vel colligere immortalitatem animae ex operatione vel evitare quominus idem sequatur in animabus brutorum. Alii dicunt cognoscere et amare praecipue consistere in efficiendo actus illos; et ideo satis esse quod anima actualiter immediate in illos influat, quamvis eis proxime non informctur. denique aiunt necessarium quidem esse efficientiam et receptionem, satis vero esse quod actus recipiantur in potentia et corpore, cui anima intime ac formaliter coniuncta sit. Et ideo non tam proprie dicitur anima videre sicut intelligere, sed homo totus est qui per se primo videt, principaliter quidem per animam, instrumentaliter autem per corpus. Quid autem horum verius sit, in proprio loco tractandum est.

Quae accidentia corrupti eadem numero maneant in genito

 

38. Quot modis possit accidens perire.— Dico secundo: quamvis probabile sit naturaliter non manere eadem accidentia numero in re genita quae erant in corrupta, probabilius tamen videtur oppositum quoad quantitatem et dispositiones quae vel ordinantur ad formam geniti vel non repugnant, praesertim quando in sola materia prius inhaerebant. Cur addam hanc limitationem constabit ex resolutione quartae quaestionis propositae. Hanc conclusionem (ut existimo) satis probant multa ex argumentis factis in secunda opinione. Et declaratur breviter supponendo quod Caietanus notavit, de Ente et essent., c. 7, q. 17, quatuor tantum modis posse desinere accidens, scilicet, vel ad corruptionem subiecti, vel per introductionem contrarii, vel per desitionem termini, vel per absentiam alterius causae conservantis. In praesenti ergo talia accidentia non possunt desinere ex defectu proprii subiecti cui inhaerent; nam supponimus esse inhaesive in sola materia, quae non perit. Item, secundus modus corruptionis hic non habet locum, quia quantitas non habet contrarium; et licet qualitas illud habeat, supponimus tamen in casu de quo loquimur, non introduci. De tertio etiam modo constat non esse ad rem, quia est proprius relativorum. Superest ergo dicendum de quarto, nam si per absentiam formae substantialis pereunt omnia accidentia compositi, et non ex defectu causae materialis, quia supponimus formam per se non immediate concurrere, etiam partialiter, ad recipiendam quantitatem, necesse est ut forma habeat respectu accidentium aliquod aliud genus causalitatis, ratione cuius ex absentia talis causae sequatur corruptio talium accidentium. Nam si accidentia non pendent a forma in aliquo genere causae, non est cur pereant recedente forma. Duobus autem modis intelligi possunt pendere, scilicet in genere causae formalis vel efficientis.

 

39. Accidentia in genere causae formalis quomodo a formae substantiali pendeant.— Prior dependentia non potest esse immediata, sed mediata; forma enim substantialis non informat quantitatem vel alia accidentia, neque intelligi potest quo alio modo immediate circa illa exerceat munus causae formalis; ergo non possunt accidentia pendere a forma immediate in eo genere causae. Mediata vero dependentia vera est et facile intelligitur; nam, quia accidentia proxime pendent a materia ut a subiecto, er materia pendet a forma in genere causae formalis, fit ut saltem mediate quantitas pendeat a forma in genere causae formalis. Haec autem dependentia non satis est ut recedente forma pereat quantitas, quia formae quae recedit succedit alia quae idem numero subiectum conservat. Etenim sub hac ratione quantitas non alia de causa pendet a forma nisi quia materia pendet; ergo, si circa materiam illa dependentia satis suppletur per subsequentem formam, multo magis circa quantitatem. Et declaratur a simili; nam si materia effective conservaretur ab uno agente, et postea desineret conservari ab illo et conservaretur ab alio, nihilominus haberet eamdem formam substantialem et eadem accidentia in ea manerent, quia formae et accidentibus impertinens est quod materia conservetur ab hoc vel illo agente, aut hac vel illa actione, sed per se solum est necessarium ut eadem numero conservetur; idem ergo est in praesenti. Immo, si Deus per absolutam potentiam conservaret materiam sine forma, supplendo effective formalem concursum formae (quod infra ostendemus fieri posse), quantum est ex vi huius dependentiae, manerent in materia omnia accidentia quae in illa inhaerent, quia ad illa solum requiritur quod materia conservetur; quod vero hac via, id est, mediante forma, vel per solam efficientiam superioris causae, parum interest. Sicut in mysterio Eucharistiae dicunt theologi, conservata quantitate absque substantia, sine novo miraculo in ea conservari accidentia quae inhaerent, quia, supponendo quod inhaereant, solum pendent a substantia mediate ut a sustentante quantitatem; unde, hoc ipso quod Deus supplet effective sustentationem illam materialem, possunt eadem accidentia in quantitate inhaerere et conservari. Propter hanc ergo solam mediatam dependentiam non destruentur accidentia recedente forma.

 

40. Accidentia in genere efficientis an a substantiali forma pendeant.— Alius modus dependentiae esse potest in genere causae efficientis, qui est probabilis, omnino tamen incertus nec ulla sufficienti ratione hactenus probatus, ut supra ostendi, et ex solutionibus argumentorum amplius patebit. Nunc vero addo, etiam admissa illa dependentia effectiva immediata, non sequi recedente forma substantiali perire quantitatem, propter causam paulo antea insinuatam, videlicet, quia causae quae recedit alia similis succedit, sufficiens ad conservandum eumdem numero effectum absque interruptione; quando autem causae efficientes ita sibi succedunt non mutatur effectus, sed idem numero conservatur. Haec posterior propositio supponitur ex dicendis infra de causa efficienti. Prior autem propositio probatur quia, licet forma substantialis quae succedit alteri sit specie diversa, tamen in ratione causandi effective quantitatem, in qualibet est sufficiens vis. Unde etiam qui dicunt mutari quantitatem, fatentur ex forma succedente, quantumvis imperfecta, manare quantitatem omnino similem priori et aeque perfectam; ergo multo maiori ratione habebit illa forma vim ad influendum in praeexistentem quantitatem et conservandam illam, nec potest reddi sufficiens ratio cur in hoc effectu hoc magis repugnet quam in aliis. Nam, licet posset aliquis dicere eam efficientiam quae est per naturalem resultantiam esse adeo intrinsecam ut non possit per successionem similis aut aequalis causae continuari (ut ita dicam) circa eamdem proprietatem vel effectum, id tamen dicetur mere gratis ad effugiendam vim rationis, tum quia illa dimanatio, quantumvis intrinseca dicatur, non transcendit causalitatem effectivam, tum etiam quia, qualiscumque sit illa efficientia, alia similis succedit, et ibi non adiungitur alia connexio formalis aut materialis neque individuatio quantitatis est per hanc formam; nihil ergo obstare potest quominus per influxum similis formae eadem quantitas conserveteur; ergo, sive quantitas effective dependeat a forma substantiali, ut est forma corporeitatis sive non, hinc inferri non potest mutari accidentia in alia similia numero distincta, mutata forma. Quod si nulla causa sufficiens corruptionis assignatur, superflue multiplicantur res et introducitur tanta mutatio ubi etiam sensus ipsi repugnare videntur. Omitto hunc dicendi modum favorabiliorem (ut sic loquar) esse ad res aliquas theologicas explicandas, ut est mysterium Eucharistiae et effectus qui ex illo consequuntur, et veneratio reliquiarum; nam, cum contingamus quantitatem et extrinseca accidentia, maior devotio conciliatur circa corpora Sanctorum, si intelligamus hanc eamdem quantitatem quam nos contingimus fuisse in corpore vivo eiusdem Sancti.

 

Explicatur mutua dependentia et prioritas inter quantitatem et formam substantialem

 

41. Dico tertio: in aliquo genere causae verum est compositum substantiale ac unionem formae cum materia esse prius natura quantitate et aliis accidentibus, licet in alio genere sint posterius. Haec assertio imprimis potest probari hac generali ratione quod forma substantialis quantitatem requirit in materia; et e contrario, accidentia habent aliquam dependentiam a composito et a forma; sed omnis dependentia secum affert aliquam prioritatem naturae; ergo. Maior patet ex dictis; nam saltem oportet esse dependentiam mediatam quatenus materia pendet a composito et a forma. Modus autem in particulari declarandi et defendendi hoc genus causalitatis varius esse potest, iuxta varios modos attribuendi formae causalitatem in quantitatem. Ex quibus ille facilior est et clarior, et in rigore sufficiens, iuxta quem forma dicitur supponere quantitatem ut praeparationem materiae eiusque prioritatem reduci ad genus causae materialis; quantitatem vero pendere a forma solum mediate in genere causae formalis. Unde, sicut materia et forma ad invicem pendent et sunt prius et posterius in suis generibus sine repugnantia, ita similiter se habere possunt quantitas et forma substantialis; et eadem ratione, sicut materia, licet pendeat a forma et sub ea ratione dicatur posterior illa, nihilominus potest manere sub forma distincta, ita idem proportionaliter est in quantitate.

 

42. Res aliqua prior natura esse potest quam ea quae est posterior duratione.— Ex quo etiam obiter intelligitur non repugnare eamdem rem esse priorem duratione quam aliam et posteriorem natura in aliquo genere causae; loquor de eadem re materialiter (ut ita dicam) et non formaliter, quatenus effectus est alterius; sic enim materia huius ligni, verbi gratia, absolute prior duratione est quam forma ligni, fuit enim creata a principio mundi et ex tunc habet esse; nunc autem, quatenus pendet ab hac forma, est natura posterior illa. Similiter, si unum lumen prius productum a praecedenti luminoso conservetur ab alio postea creato, tale lumen est prius tempore sua causa conservante; quamdiu vero ab ea conservatur, sub hac ratione est natura posterius; et, ut tempore antecessit, non fuit effectus talis causae; et ideo illa temporalis antecessio per accidens se habet ad causalitatem vel ordinem naturae postea subsecutum; et propterea non repugnat eamdem rem, quae nunc est natura posterior, tempore antecessisse; nam per se solum necessarium est ut effectus natura posterior, ex quo coepit esse effectus seu quatenus effectus est, non sit tempore prior sua causa, a qua pendet per influxum realem, quod addo ut finalem causam excludam. Ad hunc ergo modum philosophandum est de quantitate et forma substantiali; potest enim quantitas dici posterior natura substantiali forma, quatenus ab ea pendet modo supra dicto, et nihilominus esse tempore anterior hac vel illa forma. Quapropter nullam vim habet illa ratiocinatio: compositum substantiale est prius natura quam accidentale, et forma substantialis quam quantitas; ergo quantitas non inhaeret materiae; ergo recedente hac forma, perit haec quantitas. Negatur enim utraque illatio, quia cum posterioritate naturae potest esse prioritas temporis, et quia quod una ratione est prius, potest alia esse posterius.

 

43. Atque hic modus est facilis, ut dixi, et in rigore sufficiens; potest autem alius excogitari ad explicandum hunc mutuum ordinem inter quantitatem et formam, ut, nimirum, altera respectu alterius sit conditio necessaria ut materia illas possit recipere; nam materia non potest recipere naturaliter formam nisi sit extensa, neque quantitatem nisi sit terminata per formam; atque hac de causa possunt ad invicem dependere quantitas et forma sub diversis rationibus materialibus. Nam, licet forma respectu materiae sit causa formalis, respectu tamen quantitatis reducitur ad materialem, iuxta hunc dicendi modum, quia est veluti dispositio materiae ut possit quantitatem sustentare. Nec est inconveniens quod dispositiones diversarum rationum habeant inter se hanc mutuam dependentiam, tum quia ordinantur ad diversos effectus formales qui ex diversis capitibus sunt necessarii subiecto, tum praecipue quia non habent illum mutuum ordinem inter se immediate, sed respectu subiecti ad cuius esse sunt necessariae. Exemplum esse potest in calore et siccitate ignis; utraque enim qualitas est necessaria dispositio ad conservationem ignis; unde et calor dici potest necessaria dispositio ad siccitatem et siccitas ad calorem ignis, quia illa necessitas non oritur ex ipsis qualitatibus secundum se, sed quatenus utraque necessaria est ad conservationem talis subiecti. Haec tamen mutua dependentia quantitatis et formae non impedit quominus quantitas et possit inhaerere materiae, et possit manere mutata forma, quia per se non requirit hanc vel illam formam, sed absolute substantialem formam. Addo etiam, in huiusmodi mutua dependentia prioritatem ipsam naturae esse diversae rationis in utroque extremo; nam in quantitate est via originis et exsecutionis ac praeparationis materiae; in forma vero est via perfectionis, intentionis et ultimae terminationis materiae. Et hac etiam ratione facilius intelligitur posse mutari formam manente eadem quantitate in materia. Atque ita posset etiam haec mutua prioritas explicari per habitudinem causae finalis et materialis, ut ex dictis facile constat. Denique a multis explicatur per habitudinem causae materialis et efficientis, quia quantitas materialiter comparatur ad formam per modum dispositionis; forma vero ad quantitatem efficienter. Hic vero modus in se est difficilior propter ea quae dixi inter arguendum pro secunda sententia; erit tamen intelligibilior, si quantitas non ponatur ut dispositio praeparans, sed tantum ut conservans et fovens. Et, hoc etiam posito, non obstat quominus quantitas inhaereat materiae et in ea manere possit, mutata forma, quia potest quantitas manare a forma in materiam et per varias formas eadem conservari, ut supra explicatum est. Mihi tamen priores modi probabiliores videntur, et omnibus difficultatibus sufficienter satisfacere.

 

Probabilius est quantitatem semper inhaerere soli materiae

 

44. Dico quarto: in compositis substantialibus ex materia et forma extensa probabile est habere quantitatem peculiarem unionem cum forma, seu in illa immediate recipi partialiter simul cum materia; probabilius tamen est oppositum, id est, eodem modo philosophandum esse de omnibus substantiis materialibus. Est in his formis specialis ratio dubitandi, quia hae formae extensae participant effectum formalem quantitatis; nam coextenduntur et partes earum non possunt naturaliter sese loco penetrare propter quantitatem; ergo necessarium videtur ut quantitas longe aliter eis uniatur quam animae rationali; ergo unitur eis proxime et immediate; unitur autem per modum accidentalis formae et dando suum effectum formalem iuxta capacitatem passi; ergo inhaeret illis et recipitur in illis partialiter. Et confirmatur, nam ex negatione formalis effectus quantitatis in anima rationali inferebamus negationem proximae unionis et partialis inhaerentiae; ergo ex opposita affirmatione contraria etiam affirmatio recte colligitur; ideo enim ad negationem sequitur negatio, quia ad affirmationem requiritur affirmatio. Tandem confirmatur, quia duobus tantum modis potest aliqua res participare effectum quantitatis, scilicet, vel quia recipit quantitatem vel quia recipitur in quantitate, ut calor vel color; sed forma substantialis non participat effectum quantitatis hoc posteriori modo, quia non potest ipsa recipi in quantitate; ergo oportet ut fiat priori modo. Maior patet, quia nisi altero ex illis duobus modis coniungantur quantitas et res quae quantificatur (ut sic dicam), non unientur per se immediate, sed tantum per accidens, quatenus uniuntur eidem subiecto; hoc autem non satis est ut una participet effectum alterius, ut patet in anima rationali et in accidentibus; nam, licet albedo et dulcedo in eodem subiecto uniantur, albedo non fit dulcis, nec dulcedo alba. Propter has ergo rationes videtur probabile esse singulare in homine quod quantitas in sola materia inhaereat, quod licet verum esset, non repugnaret his quae hactenus diximus de causalitate materiae respectu accidentium; solum enim dictum est materiam ex se posse per suam entitatem solam exercere hanc causalitatem sine adminiculo formae (ut sic dicam) conrecipientis accidens; nunc vero probabiliter addimus compositum posse per se primo et adaequate exercere hanc causalitatem immediate circa quantitatem et mediate circa accidentia quae insunt quantitati; unde concluditur materiam interdum per se solam, interdum simul cum forma exercere hanc causalitatem.

 

45. Ad persuadendam autem alteram assertionis partem, qua dicimus oppositum esse probabilius, interrogandum occurrit, iuxta dictam sententiam, si quantitas inest immediate alicui composito materiali, ita ut proxime uniatur formae et materiae partialiter, an in quantitate sit una indivisibilis unio ad materiam et formam, an vero sit una composita ex duabus partialibus. Nam, quod sit indivisibilis, videtur ex eo probari quod res quae unitur indivisibilis est; non enim nunc consideramus in quantitate divisibilitatem partium integrantium, sed indivisibilitatem quam habet in ratione formae; nam comparando totam quantitatem et singulas partes eius ad subiectum, eadem entitas quantitatis quae unitur materiae unitur formae, et e contrario; et hoc sensu dicimus ilIam esse indivisibilem in ratione formae; ergo unio est indivisibilis, licet res ad quam terminatur unio composita sit. Patet consequentia, tum quia unio, cum sit modus formae quae unitur, debet esse proportionata et aecommodata; tum etiam quia per eam unionem indivisibiliter unitur quantitas composito et utrique parti eius. Et confirmatur, nam in causalitate effectiva, quando effectus procedit a duabus causis per se, vel partialibus in uno ordine vel totalibus in diversis, unica indivisibili actione manat effectus ab utraque causa; ergo in genere causae materialis, quantitas, quae est adaequate in toto composito et partialiter in materia et forma, eadem indivisibili unione ab utraque pendet.

 

46. In contrarium vero est, quia illa unio quantitatis ad materiam potest conservari, etiamsi dissolvatur unio ad hanc formam; ergo non est una et indivisibilis unio; nam quod indivisibile est non potest ex parte manere et ex parte corrumpi; pugnat enim hoc cum indivisibilitate. Unde, quando effectus per eamdem actionem indivisibilem pendet a duabus causis, non potest illa actio conservari respectu unius causae et cessare respectu alterius, quomodo enim dividetur quod indivisibile est? Primum vero antecedens probatur, quia materia de se sufficiens est ad sustinendam quantitatem, ut supra est ostensum; ergo de se est sufficiens terminus unionis quantitatis ad ipsam; ergo quamvis dissolvatur unio ad formam, si materia in rerum natura manet, conservabitur unio ad ipsam, ut, verbi gratia, si Deus, ablata forma, conservaret materiam supplendo effective concursum formae, sine novo miraculo conservaretur unio quantitatis ad materiam, propter dictam rationem; et tamen, ablata forma, necesse est auferri unionem ad ipsam; ergo necesse est illas uniones esse saltem partialiter distinctas. Item, de facto in homine conservatur unio quantitatis ad materiam sine immediata unione eiusdem quantitatis ad formam; ergo pari ratione in quolibet alio corpore potest manere eadem unio quantitatis ad materiam, dissoluta vel mutata unione ad formam. Neque enim verisimile est unionem quantitatis ad materiam esse maiorem vel alterius rationis in homine quam in aliis substantiis; quia non habet maiorem vel diversum effectum formalem in corpore hominis quam in aliis corporibus; ergo non magis inhaeret illi aut diverso modo. Denique alias necesse esset, mutata forma, mutari totam unionem quantitatis ad subiectum suum, quia si est indivisibilis, non potest minui aut augeri, aut in una parte mutari et in alia manere, sed aut tota manere debet, aut tota mutari; non potest autem tota manere, si est indivisibilis et peculiari modo ac immediate ad formam materialem terminatur; quia si forma quae recedit est materialis, iam tollitur unio ad ipsam; si vero forma quae recedit est immaterialis, necesse est ut succedat materialis forma cui quantitas peculiariter uniatur, quod non posset fieri per augmentum unionis, si unio est indivisibilis; ergo erit per mutationem totius unionis; ergo quoties forma mutatur, necessario mutanda est tota unio quantitatis; ergo et quantitas ipsa, quia non potest quantitas mutari de subiecto in subiectum, nec conservari eadem, mutata inhaesione: ostendimus autem probabilius esse non necessario mutari quantitatem, mutata forma; ergo.

 

47. Quantitas materiae et formae non simplici unione nectitur.— Propter haec ergo probabilius videtur non uniri quantitatem materiae et formae una et indivisibili unione. Neque enim verisimile est unionem quantitatis ad materiam esse diversae rationis in homine ac in aliis rebus; quia de unione non possumus iudicare nisi ex termino et effectu ipsius; hic autem est eiusdem rationis in materia hominis et aliarum rerum; si ergo illa unio in homine non dicit habitudinem essentialiter et indivisibiliter ad duas res, neque etiam in aliis rebus illam includet. Quapropter, si in aliis rebus quantitas peculiari modo unitur formis, id fit per augmentum unionis, addendo scilicet peculiarem seu partialem unionem ad formam.

 

48. Forma substantialis cum quantitate non immediate unitur.— Ex hoc vero ulterius infero probationem posterioris partis conclusionis; scilicet, probabilius esse etiam in rebus omnino materialibus non intercedere specialem unionem partialem inter formam et quantitatem. Probatur primo, quia in omnibus rebus quantitas unitur materiae ut causae totali et sufficienti in genere causae. Antecedens probatur, quia in homine unitur quantitas materiae ut causae totali in illo genere, sed illa unio est eiusdem rationis et perfectionis in aliis rebus; ergo. Item, quia materia de se est sufficiens ut sit totalis causa, et in suo genere necessario et naturaliter causat quantum potest; ergo in qualibet re ita causat et unitur quantitati per modum sufficientis et totalis causae. Tandem, quia quando materia transmutatur a forma hominis ad formam cadaveris, non est verisimile diminui in illa causalitatem circa quantitatem, et, ut dicebam, non posset satis intelligi illa diminutio sine transmutatione ipsiusmet quantitatis. Prima vero consequentia probatur, quia unius effectus tantum potest dari una causa totalis in quolibet genere et ordine; si ergo materia est sufficiens et totalis causa per modum subiecti inhaesionis quantitatis, superfluum est fingere quod aliquid aliud concurrat proxime in eodem genere causae. Item, quia unio quantitatis ad materiam est in sua specie integra et totalis, ut patet in homine; ergo non potest coniungi cum alia unione partiali ad componendam unam integram unionem. Tandem, quia quantitas est proprietas intrinseca substantiae corporeae; ergo natura sua dicit definitam habitudinem ad aliquod subiectum inhaesionis sibi connaturale et proportionatum; ergo vel illud semper est materia, vel semper compositum; neque enim intelligi potest quod indifferenter et quasi sub distinctione respiciat utrumque, cum habitudo eius sit simplex et unius rationis et determinet subiectum seu terminum sibi proportionatum. Si ergo hoc subiectum sit totum compositum, erit quantitas in homine praeternaturali modo et quasi inadaequato; si vero habitudo transcendentalis quantitatis est ad materiam ut ad proprium et adaequatum subiectum inhaesionis, semper et ubique quantitas est in sola materia ut in tali subiecto.

 

49. Formae inhaerentes subiecto quanto, qualiter extendantur.— Et confirmatur solvendo rationem in oppositum; quia, ut forma materialis sit suo modo extensa et quanta, non est necesse ut quantitati subiiciatur, sed satis est quod rei cuantae inhaereat, non inhaerendo ipsi quantitati, sed rei per se primo quantificatae per quantitatem, se coaptando et coextendendo, quod est manifestum in aliquibus formis aut modis accidentalibus, ut sectione sequenti tractabimus. Et a priori declaratur breviter, supponendo quod distinctio partium quoad entitatem, neque in materia neque in forma provenit formaliter a quantitate, sed supponitur potius in unaquaque entitate ex sua intrinseca natura et gradu perfectionis, et in materia est veluti primum fundamentum et aptitudo ad quantitatem. Formae igitur materiales natura sua habent constare ex partibus entitativis (in quo differunt ab anima rationali), quod non habent a quantitate, sed ex sua specifica et essentiali ratione, quia non transcendunt talem gradum perfectionis et quia sunt educibiles de potentia materiae, a qua in esse et fieri pendent. Ex hac vero natura in eis consequitur ut quando uniuntur materiae coextendantur extensione entitativa (ut ita dicam), id est, quod uniantur uni parti materiae per unam partem suam et alteri per aliam, etc.; quam extensionem non habent formaliter per quantitatem, sed per entitatem suam. Unde, si Deus conservaret substantiam materialem sine quantitate, manerent forma et materia unitae cum praedicta extensione seu entitativa partium distinctione. Ex hoc autem ulterius provenit quod, cum materia est affecta quantitate et, ratione illius, partes eius sunt impenetrabiles in ordine ad locum, materialis forma quae tali materiae coextenditur, hoc ipso participet illam conditionem quantitatis, non ratione sui, sed ratione subiecti; nam, quia partes formae inseparabiliter adhaerent partibus materiae quantae, necesse est ut sint impenetrabiles inter se vel cum alia simili forma, sicut sunt partes ipsius materiae; ergo propter hanc modum essendi talium formarum non est necesse quantitatem immediate inhaerere tali formae, ut partiali subiecto. Unde ad argumentum in forma respondetur esse quantum per accidens non esse effectum formalem quantitatis, sed solum esse quantum per se primo, nam etiam motus et tempus sunt quanta per accidens, ratione subiecti vel spatii, idque magis patebit ex solutione secundae confirmationis.

 

50. Ad primam ergo respondetur, si sit sermo de proprio et rigoroso effectu formali quantitatis, neque in formis materialibus neque in accidentalibus habere quantitatem hunc effectum; si vero latius dicatur effectus quantitatis quaelibet extensio corporalis, sic negatur consequentia. Nam, licet ex eo quod anima rationalis non habet extensionem per se vel per accidens recte inferatur non uniri immediate quantitati per modum subiecti, tamen illa negatio non est adaequata ratio, et ideo ex opposita affirmatione, quantum ad extensionem per accidens, non recte infertur formas materiales habere praedictam unionem ad quantitatem.

 

51. Ut ad secundam confirmationem respondeam, imprimis ex ea sumo quantificationem (ut ita loquar) formarum vel qualitatum corporalium non pertinere ad effectum formalem quantitatis, nam interdum resultat hic effectus seu conditio ex quantitate, non ut ex forma, sed ut ex subiecto; quantitas autem non dat suum effectum formalem ut exercet munus subiecti, sed ut est forma inhaerens; nam priori ratione potius ipsa recipit formalem effectum, dum fit alba, etc. Igitur, quod albedo quantitati inhaerens, suo modo quantificetur non est per informationem seu causalitatem formalem quantitatis, sed est conditio et denominatio quam participat a subiecto suo, in quo inhaerendo, ei coextenditur, nam inde fit ut partes formae ita inter se distent vel impenetrabiles sint, sicut partes subiecti. Hinc ergo ulterius dicitur, illis duobus membris in argumento positis addendum esse tertium, vel potius secundum subdividendum esse, nam potest forma extendi ad extensionem subiecti, vel quia recipitur in quantitate vel quia recipitur in re extensa per quantitatem, ut declaratum est et magis constabit ex dicendis sectione sequenti.

 

Solvuntur argumenta prioris sententiae

 

52. Quid Aristoteles de hoc senserit.— Superest respondeamus argumentis prioris sententiae: et primum ad Aristotelem respondetur generaliter, quamvis saepe dixerit substantiam seu ens actu esse subiectum accidentium, nunquam tamen explicuisse quod per se primo sit subiectum ratione totius compositi. Potest autem simpliciter tribui composito quod recipiat accidentia, quamvis non per seipsum, sed per partem illa recipiat. Neque etiam unquam dixit aperte perire omnia accidentia corrupta substantia; quin potius saepe significat aliquando manere eamdem affectionem in re genita quae fuit in corrupta; quamvis (ut verum fatear) etiam non dixit expresse esse eamdem numero, et potest exponi de eadem in specie; ipse vero absolute de identitate loquitur, ut patet I de Generat., text. 24, et certe in qualitatibus non dicitur eadem quae est numero diversa, sed similis. Deinde respondetur ad singula testimonia.

 

53. Aristotelis testimonia in oppositum inducta explicantur.— Primum erat ex I de Generat., ubi, constituens differentiam inter generationem et alterationem, ait in generatione non manere subiectum sensibile, et inferius ait tunc esse generationem substantialem quando nullum sensibile manet ut subiectum. Respondetur tamen per subiectum sensibile intelligere Aristotelem substantiale compositum, quod solet communiter appellari substantia sensibilis. Unde idem est dicere subiectum quod suppositum sensibile; illud enim est in quo principaliter sunt accidentia et de quo praedicantur; quando ergo in transmutatione manet huiusmodi subiectum secundum idem nomen et eamdem rationem, solum facta est alteratio; quando vero tale subiectum non manet, fit substantialis corruptio et generatio. Male ergo quidam exponunt nullo sensibili manente, id est, nulla qualitate vel accidente sensibili manente, cum idem Aristoteles expresse addiderit: Nullo sensibili manente ut subiecto, scilicet integro et completo. In text. autem 24 non dicit Aristoteles in substantiali corruptione mutari omnia accidentia, sed potius ait, quando in genito et corrupto manet integra eadem affectio, ut eadem frigiditas vel perspicuitas in aqua et aere ex illa generato, non esse existimandum frigidum aut perspicuum esse aliquod commune subiectum, cuius affectiones sint esse aquam aut esse aerem, alioqui (inquit) solum facta esset alteratio; fit enim alteratio quotiescumque quod transmutatur est passio eius quod permanet. Atque ita exponit illum locum D. Thomas. Ex qua expositione potius habetur posse fieri transmutationem substantialem in subiecto quamvis maneat eadem affectio.

 

54. Secundum testimonium, ex I Phys., nil obstat; fatemur enim materiam respicere per se primo substantialem formam, quia hoc non impedit quominus quantitatem et accidentia recipiat quatenus ad illam disponunt. Ad tertium ex V Phys. respondetur differentiam inter substantialem generationem et alios motus accidentales esse quod materia, ut est subiectum generationis, non supponitur informata aliqua forma substantiali; unde tam adaequatum quam proprium et principale subiectum generationis est ipsa materia ut est in potentia ad esse simpliciter; at vero ad mutationem accidentalem semper supponitur constitutum ens simpliciter seu substantiale suppositum, quod absolute denominatur subiectum quod seu principale talis mutationis; et eodem sensu dicitur subiectum mutationis accidentalis esse ens actu et simpliciter; non est tamen necesse ut secundum se totum ac per se primo recipiat talem mutationem, sed potest ipsam recipere per partem. Dices: in instanti quo fit generatio substantialis alteratio praecedit in sola materia. Respondetur, si sit sermo de motu alterationis, non praecedere in sola materia secundum sensum praedictum, sed praecedere in ligno, verbi gratia, aut aqua (si ex ea fit generatio), tamquam in supposito seu subiecto principali, quod solum est de ratione motus proprie dicti, quamvis sit in materia ut in proprio subiecto inhaesionis, quod non repugnat rationi motus. Si vero sit sermo de alteratione quoad ultimum et momentaneum terminum eius, sic verum est ordine naturae fieri in materia priusquam intelligatur substantialiter informata, sed tamen illa terminatio non est motus proprie dictus, sed mutatio quaedam instantanea, vel potius quoddam mutatum esse extrinsece terminans motum. Addo etiam, ex accidente contingere ut illa mutatio fiat in materia prima, quia coniungitur generationi substantiali et corruptioni prioris subiecti, quod toto tempore praecedenti illo motu movebatur.

 

55. Quartum testimonium, ex VII Metaph., non habet difficultatem; ita enim dicitur materia ex se neque qualis, neque quanta, sicut dicitur informis; dicitur autem informis, non quia non formetur, sed quia ex se et in entitate sua nullam includit formam; sic igitur dicitur non esse qualis, non quia nulla qualitate afficiatur, sed quia ex se nullam habet qualitatem nec in entitate sua illam includit. Dices: saltem dicetur quanta quia ex natura sua habet quantitatem. Respondeo primum dici posse ex se non quantam, quia in entitate sua non includit quantitatem, quamvis illam postulet; sed hoc modo etiam substantia corporea integra posset dici non quanta. Aliter ergo potest dici materia non quanta de se, quia nullum certum terminum quantitatis postulat; et ideo de se neque est magna, nec parva, etc. Item, quia licet sit subiectum cui inhaeret quantitas, quia tamen solum suppositum est id quod simpliciter est, ideo illi soli huiusmodi denominationes simpliciter tribuuntur. Si tamen rem ipsam solum spectemus, non est dubium quin, sicut materia dicitur corporea, ita etiam possit dici quanta.

 

56. Ad quintum testimonium, ex VII et XII Metaph., respondetur substantiam esse priorem natura accidente absolute et simpliciter, si ea etiam absolute et simpliciter comparentur; si vero unaquaeque substantia ad sua accidentia comparetur, est etiam prior simpliciter et in omni genere, aut secundum totum aut secundum partem; comparando vero substantiam compositam ad eius quantitatem, est quidem prior perfectione, et prior natura in ratione finis, et suo modo etiam in genere causae formalis: tamen in aliquo genere causae, scilicet materialis, non repugnat aliquod accidens esse prius natura aliqua substantia, quod in omni sententia fere omnes auctores concedunt; et ita nos dicimus, via generationis, prius natura quantitatem inesse materiae quam formam. Ad sextum testimonium ex cap. de Substantia, respondetur non dicere Aristotelem, destructa hac vel illa substantia, destrui omnia accidentia quae sunt in ipsa, sed destructis primis substantiis, quod est verissimum, quia nisi substantiae corruptae succederet alia, non manerent accidentia. Deinde, etiamsi de particulari substantia loquamur, intelligendum est destructa substantia omnino, id est, secundum totum et secundum partem, non posse quod in ipsa est manere; nam si tota substantia destruatur et pars maneat, non repugnabit aliquid in illa manere; sic enim destructo homine manet intellectus in anima, quae manet; cum ergo materia permaneat, poterit in illa quantitas conservari.

 

57. Rationes primae sententiae solvuntur.— Prima.— Secunda.— Rationes illius sententiae expeditae fere sunt ex probationibus secundae. Ad primam enim iam saepe dictum est materiam habere suum esse propriam, quod, licet in genere substantiae sit incompletum, tamen comparatione accidentis est esse simpliciter ac per se subsistens partialiter; et licet pendeat a forma in aliquo genere, et ideo in illo dici possit materia prius natura coniungi formae substantiali quam accidentali, hoc tamen non obstat quominus materia, et per suam entitatem sit capax sustentandi accidentia et sub alia ratione et in alio genere causae prius natura coniungatur illis. Ad secundam concedimus materiam primario respicere substantialem formam, et ideo ordine intentionis seu finis prius coniungi, non tamen ordine exsecutionis; nam potius sub hac ratione prius natura coniungitur accidentali formae ut medio seu dispositioni ad formam substantialem. Saepe enim potentia quae primario ordinatur ad aliquem actum, in exsecutione prius recipit alium quo ad alterum disponitur, ut visus primario ordinatur ad visionem, prius tamen respicit lumen, speciem, etc., et in universum est hic ordo naturae consentaneus, ut priora intentione sint posteriora exsecutione, et e converso, ut quae imperfectiora sunt, via originis antecedant. Quod autem ibi dicitur, formam accidentalem comparari ad substantialem ut actum secundum ad primum, non est in universum necessarium; nam quantitas non videtur hoc modo comparari, sed tantum ut connaturalis dispositio substantiae ratione materiae. Et similiter accidentia extrinseca, quae non manant a forma neque in illa recipiuntur, non comparantur ad illam ut actus secundi ad primum. Addo vero deinde, etiamsi gratis demus totum quod in illo argumento sumitur, nihil inferri contra nostram sententiam; ostendimus enim quod, licet admittamus formam esse primum actum materiae ordine perfectionis, intentionis et primae originis, atque etiam ordine causalitatis effectivae, nihilominus optime consistit et est verissimum quantitatem in sola materia recipi ut in proprio subiecto inhaesionis et materiali causa, quod a nobis hoc loco praecipue intenditur. Quod vero, non obstante ea prioritate formae, possit quantitas manere in materia et esse prior tempore in illa quam quaelibet determinata forma praeter primam quae cum materia concreta est, satis probabiliter (ut existimo) est a nobis declaratum in secunda assertione.

 

58. Tertia.– Quot titulis inter quantitatem et materiam connexio interveniat.— Hinc facile respondetur ad tertiam rationem, primo, gratis concedendo quantitatem consequi active formam substantialem ut est forma corporeitatis, et negando consequentiam, quia (ut saepe dixi) potest rnanare a forma in materiam, et per successionem formarum in ea conservari. Secundo verisimillimum est quantitatem esse proprietatem consequentem materiam, seu (quod idem est) debitam composito ratione materiae. Primum enim commune fere axioma est quantitatem sequi materiam et qualitatem formam; hac enim ratione distribuunt Doctores praedicamenta absoluta et eorum sufficientiam assignant. Deinde per se consentaneum est rationi ut, cum materia habeat veram ac realem essentiam propriam, licet partialem, ratione illius habeat aliquam proprietatem; nec necesse est ut forma ex communi ratione formae substantialis habeat certam aliquam proprietatem specificam; sed satis est quod respondeat aliqua communis seu generica ratio qualitatis. Sicut ex communi ratione substantiae immaterialis non sequitur aliqua forma accidentalis specifica, sed sequuntur intellectus et voluntas ut sic. Praeterea, cum homo constet ex materia et forma omnino spirituali, et nihilominus sibi vendicet eamdem quantitatem quam aliae res materiales, signum est postulare illam ratione materiae, non ratione formae. Denique ipsa proportio inter quantitatem et materiam satis indicat quantitatem consequi materiam; nam quantitas per se non est activa, sicut nec materia. Item, est apta ad recipiendum, vel ut potentia proxima vel ut ratio et conditio bene disponens ad patiendum et recipiendum; est ergo satis verisimile quantitatem esse debitam materiae seu ratione materiae. Quod etiam confirmari potest ex eo quod supra probavimus, nempe, omnem rem habentem materiam, habere etiam quantitatem, et e converso. Duobus autem modis potest intelligi haec naturalis coniunctio inter materiam et quantitatem. Primo solum ratione potentiae passivae intrinsece natura sua postulantis talem affectionem. Neque enim necesse est ut omnis innata proprietas sit debita ratione principii activi, sed interdum sufficit passivum; quo modo multi existimant motum esse naturalem caelo, et esse in centro esse naturale terrae, et intellectui angelico esse naturales species intelligibiles secundum potentiam receptivam, non activam. Secundo modo potest intelligi per intrinsecam dimanationem activam. Et licet prior modus sufficiat, hic posterior nullum habet inconveniens, quia licet materia sit potentia ad formam substantialem, in se tamen habet veram essentiam actualem et entitativam; quid ergo mirum quod ab illa manet aliqua proprietas ipsi proportionata? Quod enim materia non sit activa per propriam actionem, ideo est quia, cum sit pura potentia, nec potest agere rem sibi similem, quia deberet creare illam, nec potest agere in similem potentiam, quia non habet ex se actum proportionatum, nisi in potentia tantum receptiva. Saepe autem. contingit ut res quae non potest agere propria actione in aliud habeat intrinsecam dimanationem in se; ut substantia angeli non habet vim activam similis substantiae; habet tamen vim a qua in ipsa dimanent potentiae sibi proportionatae; et forma substantialis iuxta receptam doctrinam non est immediate activa formae accidentalis, et tamen per intrinsecam dimanationem manat inteI lectus ab anima, et intensio frigoris a forma aquae cum se reducit ad pristinam frigiditatem. Denique probabile valde est alios modos ex natura rei distinctos manare active ab essentia materiae, ut subsistentiam partialem et intrinsecam, praesentiam localem et relationes, si sunt aliquid ex natura rei distinctum a fundamento.

 

59. An dicenda materia recipere formam substantialem media quantitate.— Ad primam confirmationem negatur sequela, absolute loquendo, quamvis possit distingui dupliciter intelligi posse materiam recipere formam substantialem media quantitate. Primo solum ut dispositione seu conditione necessaria, et sic conceditur, neque contra hunc sensum procedunt rationes et incommoda quae ibi proponurtur. Secundo, tamquam potentia proxime receptiva formae substantialis, et hoc sensu recte improbatur hoc consequens in illa confirmatione; negamus tamen id sequi, quia nullam habet necessariam connexionem cum doctrina tradita. Quid vero de qualitatibus corporeis dicendum sit, videbimus sectione sequenti. Ad secundam confirmationem concedo sequelam, nimirum, quantitatem esse incorruptibilem quoad suam entitatem, Iicet quoad varios terminos possit incipere et desinere esse, per divisionem et coniunctionem quantitatis. Quomodo autem ad quantitatem sit per se motus, non potest hic pro rei difficultate examinari; breviter tamen dico, ad productionem quantitatis non esse per se motum, sed ad accretionem; eamque non fieri eo quod nova quantitas aut nova pars quantitatis simpliciter incipiat esse in rerum natura, sed quia una quantitas adiungitur alteri, et quae erat aliena fit propria per specialem quamdam actionem ad hoc per se tendentem.

 

60. Ad quartum primo dicitur (applicando distinctionem datam) si materiam recipere quantitatem mediante forma intelligatur solum ut conditione necessaria et principali termino suae existentiae, sic concedi posse totam rationem et nihil inferri contra doctrinam datam, ut facile intuenti patebit; si vero intelligatur mediante forma ut partiali subiecto et propria causa materiali, sic dicendum est interdum manifeste hoc repugnare, ut in homine; indeque satis probabiliter colligi non esse id consentaneum na turis rerum et causalitati materiae ac formae in omnibus rebus naturalibus.

 

61. Rationes posterioris sententiae, quatenus probant materiam esse proprium subiectum inhaerentiae et sufficientem causam materialem quantitatis et accidentium quae per illam inhaerent, non habent, ut existimo, probabilem solutionem. Unde etiam thomistae, et specialiter Astudillo, I de Generat., q. 2, hoc concedunt etiam in doctrina D. Thom., dummodo non negetur et formam substantialem simpliciter prius natura praecedere in materia et quantitatem et accidentia omnino ab illa pendere. Quatenus autem rationes illae procedunt contra hanc posteriorem partem et probant eadem accidentia manere in genito quae erant in corrupto, possent fortasse probabiliter solvi; sed quia nobis videntur probabilius saltem id persuadere, in eis dissolvendis immorari non libet.

 

SECTIO IV

 

UTRUM UNUM ACCIDENS POSSIT ESSE PROXIMA CAUSA MATERIALIS ALTERIUS

 

1. Supernaturaliter unum accidens alii inhaeret ut subiecto quod.— Secus naturaliter— Loquimur iuxta naturas rerum; nam, supposito aliquo miraculo, non est dubium quin possit aliquod accidens concurrere per modum subiecti et materialis causae ad esse alicuius accidentis et ad effectionem eius, ut de quantitate in Eucharistia consecrata docent probatiores theologi. Secundum naturas autem rerum duo sunt certa: primum est nullum accidens esse posse primum et (ut ita dicam) fundamentale subiectum alterius accidentis, quod ab aliquibus vocatur subiectum quod. Hoc patet, quia nullum accidens potest sustentare aliud quin utrumque in altero sustentetur, et in hoc progressu non potest procedi in infinitum; alias nihil esset in quo tota illa causalitas materialiter fundaretur. Et eadem ratione non potest sisti in aliquo accidente, alias tota collectio accidentium non esset in alio, sed in se, quod repugnat naturae accidentis; necessario ergo sistendum est in subiecto seu materia substantiali. Et ad hunc sensum dici solet accidens non posse esse primam causam materialem accidentis, sed ad summum proximam. Hocque ex professo docet Arist., lib. IV Metaph., in loco statim tractando.

 

2. Unum accidens ratione alterius in substantia recipitur.— Secundo est certum quaedam accidentia inesse substantiae mediis aliis accidentibus; hoc patet inductione, nam actus intellectus insunt substantiae spirituali medio intellectu, et actus voluntatis media voluntate, et sic proportionaliter de reliquis actibus vel habitibus potentiarum sensitivarum; et qualitates corporeae, ex omnium sententia, insunt media quantitate. Et ratio generalior reddi potest quia, licet omnia accidentia ordinentur ad substantiam, non tamen sine ordine inter se, et ideo potest unum respicere substantiam mediante alio.

 

Punctus quaestionis

 

3. Difficultas ergo est quomodo unum accidens insit substantiae mediante alio, an solum ut quo vel etiam ut quod, his enim terminis utuntur philosophi. In quibus est cavenda aequivocatio ut punctus controversiae attingatur; nam uno sensu potest negari accidens esse subiectum quod, solum quia non est primum fundamentum et veluti basis totius causalitatis qua sustentatur aliud accidens; dicetur autem iuxta hunc sensum aliquod accidens esse subiectum quo, quia est id quo mediante substantia recipit aliud accidens, sive priori accidenti posterius vere ac proprie inhaereat sive non. Et hic sensus non potest in dubitationem cadere, nec de illo est controversia. Alio sensu dici potest accidens esse tantum subiectum quo et non quod alterius accidentis, quia non potest unum accidens esse subiectum etiam proximum in quo aliud accidens vere inhaereat, quamvis possit esse ratio inhaerendi, id est, necessaria conditio vel dispositio praerequisita in substantia ut aliud accidens ei inhaerere possit, quo modo multi putant diaphaneitatem comparari ad lumen. Et iuxta hunc sensum vere ac proprie unum accidens non est causa materialis alterius, nisi eo fortasse sensu quo causa dispositiva ad materialem revocatur; quomodo etiam potest accidens esse causa materialis substantiae; nos autem agimus de propria causa materiali, in qua proxime insit et recipiatur accidentalis forma. Unde e contrario dicetur accidens subiectum quod alterius accidentis, si vere illud in se recipiat et in se proxime terminet unionem et inhaesionem illius, etiamsi non sit primum (ut ita dicam) sustentaculum utriusque, et in hoc sensu tractatur quaestio praesens.

 

Variae sententiae

 

4. Prima sententia est nullum accidens esse verum subiectum et materialem causam alterius accidentis. Ita tenet Gregorius, In II, dist. 12, q. 2, a. 2; tribuitque Aristoteli, IV Metaph., text. 13 et 14, ubi probat accidens non accidere accidenti, nisi quia ambo eidem accidunt, et subdit causam, quia non est maior ratio cur unum accidens alteri accidat quam e converso. Idem supponere videntur nominales, qui negant qualitates panis inhaerere quantitati, etiam post consecrationem panis, quos citavi III como III part., disp. LVI, sect. 3. In eamdem sententiam referri potest Capreolus, In I, dist. 3, q. 3, a. 2, ad 2 Scoti cont. 1 conclusionem, ubi non satis explicat quo sensu loquatur de subiecto quo et quod; nec ex locis D. Thomae quae affert satis id constare potest, ut videbimus; Gregorius vero clarius locutus est, qui non profert rationes magni ponderis; summa enim omnium est quoniam forma non potest esse principium patiendi aut recipiendi, alias confunditur munus formae cum officio materiae; sed omne accidens est veta forma accidentalis; ergo non potest esse principium receptivum accidentis.

 

5. Secunda sententia est unum accidens esse posse proximum subiectum in quo aliud recipiatur, et consequenter posse exercere propriam causalitatem materialem circa illud. Hanc tenet et bene declarat Durandus, In I, dist. 8, 2 part., q. 4, n. 15, eamque supponunt D. Thomas et alii auctores, qui (ut praedicto loco allegavi) dicunt in Eucharistia post consecrationem panis qualitates inhaerere quantitati separatae, non per inhaerentiam novam quae per consecrationem illis conferatur, sed per antiquam quam habebant in quantitate, quae antea inhaerebat in materia ut in subiecto, quo sublato, remanent alia accidentia fundata super ipsam quantitatem, ut expresse docet D. Thomas, III, q. 77, a. 2, ratione 2. Et in solutione ad 2, declarat unum accidens per se non posse esse subiectum alterius, quia per se non est; quatenus vero est in alio, posse esse subiectum, quia potest unum accidens, mediante alio, recipi in subiecto; et sic ait superficiem esse subiectum coloris; quod non esset absolute verum, si accidens tantum esset medium quo in priori sensu supra declarato. Et I-II, q. 7, a. 1, ad 3, et q. 56, a. 1, ad 3, ubi eamdem doctrinam repetit, ait unum accidens inhaerere alteri, quod non potest vere dici de pura dispositione. Similia fere habet In III, dist. 33, q. 2, a. 4, quaestiuncula 1, et optime in quaest. De Spiritual. creat., a. 11, ad 13, et saepe alias. Atque hanc sententiam censeo esse veram.

 

Quaestionis resolutio

 

6. Ut vero illam probemus et declaremus amplius, dico primo: quamvis non possit omne accidens in alio accidente proxime inhaerere, aliquibus tamen accidentibus id potest convenire. Prior pars nota est, quia cum tota collectio accidentium debeat necessario inhaerere substantiae, necesse est ut aliquod accidens immediate substantiae inhaereat; non enim potest inter substantiam et accidens medium inveniri, quamvis inter substantiam et aliquod accidens possit aliud accidens intercedere, quia sicut generalis divisio entis in substantiam et accidens adaequata est, ita ut inter membra dividentia nullum possit cadere medium, ita inter primum accidentis subiectum, quod est substantia, et totam collectionem accidentium, seu inter substantiam et primum accidens eius, non possit medium inveniri. Quod recte notavit D. Thomas, I, q. 77, a. 1, ad 5.

 

7. Accidentia spiritualia aliis accidentibus vere inhaerent.— Posterior pars probatur primo inductione in accidentibus corporeis; nam omnia insunt substantiae media quantitate, ut omnes philosophi docent; et videtur probari experientia, nam albedo in superficie extenditur, et calor similiter, cum diffunditur per corpus, in quantitate eius extenditur. Responderi potest hinc solum colligi quantitatem esse dispositionem necessariam in subiecto ut alia accidentia corprea in ipso possint esse connaturali modo, non tamen ipsam quantitatem esse proximum subiectum, cui talia accidentia vere inhaereant. Sicut de substantiali forma supra probabiliter dicebamus non ingredi in materiam, nisi extensam per quantitatem; supposita vero ea dispositione, immediate coniungi entitati ipsius materiae et coextendiilli; cur ergo non posset idem dici de albedine et de calore, etc.? Respondetur rationem esse valde diversam, nam forma substantialis, cum sit superioris ordinis, est improportionata ut accidenti proxime inhaereat. Item, non unitur per modum accidentalem, sed substantialem, et ideo immediate debet substantiae uniri; qualitas vero corporea est accidens et per modum accidentalem unitur, et ideo ex se proportionata est ut possit accidenti proxime inhaerere; ergo, quando talis est qualitas, ut per se et necessario in substantia supponat quantitatem ad hoc ut mediante illa recipiatur, verisimilius. est in illa immediate recipi. Et confirmatur ex mysterio Eucharistiae, nam in quantitate separata accidentia inhaerent, ut ex theologia suppono; ergo ex natura sua apta sunt informare quantitatem, quia forma non potest suum effectum formalem exercere extra subiectum sibi proportionatum; ergo ante consecrationem illae qualitates inhaerebant quantitati, quia qualitas naturaliter informat subiectum sibi proportionatum, si coniunctum sit. Item, quia superflue fingitur nova inhaesio, de novo et miraculose facta in illis qualitatibus, si iuxta rei naturam intelligi potest et praecessisse et semper permansisse. Evidentiorque est haec inductio in quibusdam accidentibus quae non sunt res omnino distinctae ab accidentibus in quibus fundantur, sed modi eorum, ut est figura respectu quantitatis et motus, et Ubi seu praesentia localis respectu eiusdem, et relatio (si est modus distinctus) respectu sui fundamenti. Praeterea, in spiritualibus accidentibus (et eadem ratio est de materialibus, quae illis proportionantur) hoc videtur certissimum, nam imprimis necesse est habitus operativos immediate inhaerere in potentiis ad quas iuvandas ordinantur; quia hi habitus praebent inclinationem et facilitatem his potentiis; sed non praebent hanc facilitatem nisi formaliter per seipsos; ergo informant has potentias; ergo in eis proxime recipiuntur. Atque hac ratione scientia recipitur in intellectu, et species impressae in potentia cognoscente ipsis proportionata, et sic etiam dicunt theologi fidem esse in intellectu et charitatem in voluntate. Atque eadem vel maior ratio est de actibus vitalibus, qui essentialiter sunt actus immanentes; unde necesse est recipi immediate in proximo principio a quo procedunt. Ratio vero a priori huius partis sumenda est ex subordinatione naturali talium accidentium, quam ex ipsis effectibus et naturalibus indiciis investigamus, et non est unde repugnet naturae ac cidcntis ut sic.

 

8. Secunda conclusio.— Dico secundo: unum accidens vere potest exercere causalitatem materialem respectu alterius sibi proportionati. Haec assertio sequitur ex priori, nam subiectum recipiens in se formam, propriam causalitatem materialem exercet erga illam; sed unum accidens est proximum subiectum recipiens in se aliud accidens; ergo. Secundo, quia accidens quod in alio recipitur pendet ab eo in esse et fieri; et non ut ab efficiente, formaliter ac praecise loquendo ex vi receptionis, quae interdum potest reipsa separari ab effectione, ut patet in quantitate, quae non facit albedinem quam in se recipit; unde albedo non pendet ab illa media actione, sed media unione et inhaesione; pertinet ergo illa dependentia ad materialem causalitatem. Tertio, accidens quod alteri inhaeret est forma eius, unde actus vitales dicuntur actus secundi potentiarum, quia illas ultimo actuant et informant, et albedo denominat superficiem albam ut informans illam; ergo, e converso, accidens recipiens aliud exercet materialem causalitatem circa illud.

 

9. Quaestiuncula tractatur et resolvitur.– Sed quaeret aliquis, cum unum accidens causat aliud materialiter, an solum illud proxime concurrat eo genere, vel etiam ipsum subiectum aut aliquod aliud accidens. Respondent aliqui quaedam esse accidentia simplicia, id est, nec formaliter nec identice composita ex variis entitatibus, ut est albedo, visio, etc.; alia vero composita ex variis entitatibus, quae compositio nunquam reperietur in accidentibus quae propriam habent entitatem; nam, licet in eis esse possit compositio intensionis vel extensionis, haec tamen in ordine ad subiectum comparatur per modum simplicis entitatis; in accidentibus autem quae sunt modi rerum, interdum reperitur illa compositio; verbi gratia, praesentia localis panis non tantum est in quantitate, sed etiam in substantia panis; unde integra illa praesentia composita est ex praesentia substantiae et praesentia quantitatis. De prioribus ergo accidentibus, quando unum inest substantiae medio alio, aiunt materialem causalitatem per solum accidens proxime exerceri, et e converso unionem seu inhaerentiam accidentis per se et immediate terminari ad solum accidens, ad subiectum vero alterius accidentis non nisi remote et quasi per accidens; nam, cum tale accidens sit simplex modus aut simplex entitas, non potest immediate uniri pluribus rebus: sic Ocham, In IV, q. 4, ait accidens simplex non posse esse nisi in subiecto aeque simplici.

 

10. At vero, quando accidens est compositum modo explicato, adaequate est in subiecto composito; et ideo, licet secundum unam partem sit in altero accidente, secundum aliam esse potest immediate in substantia; atque ad hunc modum dici solet quantitatem discretam esse in multis subiectis partialiter, de quo suo loco. Atque in hac posteriori parte non est in re difficultas, quamvis esse possit quaestio de nomine, an illud sit dicendum unum accidens vel potius duo, cum in re sint ita distincta ut possit unum sine alio manere; sicut de facto destructa fuit praesentia substantiae panis et mansit praesentia quantitatis, et potuisset etiam contrario modo fieri. Unde non est dubium quin illae praesentiae sint in re distinctae et diversarum rationum. An vero propter aliqualem unionem dicendae sint componere unam, nil interest ad rem praesentem, et videtur quaestio de modo loquendi.

 

11. De priori autem parte maior dubitao est, nam illud principium quod accidens simplex in entitate sua non possit immediate et adaequate recipi in subiecto composito, neque est certum neque videtur necessarium. Nam imprimis multi ita censent de omnibus accidentibus corporalibus, quod sint per se primo in composito substantiali, saltem quando ex utraque parte est materiale (quae opinio ex hoc praecise, quod subiectum sit compositum et forma accidentalis sit simplex, non involvit repugnantiam); ergo eadem ratione esse poterit in composito accidentali. Item, interdum unum et idem accidens vel acidentalis modus respicit duas res distinctas, ut modus unionis et respicit vel afficit rem quam unit et rem cui unit; ergo similiter una entitas accidentalis potest per se primo respicere duas res ut componentes unum adaequatum subiectum, verbi gratia, materiam et quantitatem ut componunt hoc subiectum quantum. Denique in hoc nulla apparet intrinseca repugnantia. Existimo ergo ex hoc principio non posse generaliter definiri quando unum accidens inest substantiae mediante alio, an substantia ibi concurrat solum remote vel etiam proxime, nec invenio aliud generale principium ex quo id possit universaliter expediri.

 

12. Quapropter respiciendum censeo ad naturam uniuscuiusque accidentis et ad effectum formalem eius; nam, si effectus formalis accidentis ob specialem naturam suam non postulat immediatum concursum materialem substantiae, verisimilius est substantiam tantum concurrere remote, et immediate solum inhaerere unum accidens in alio, atque ita absolute affirmat Durandus, loco supra citato. Et ratio est quia si illa causa proxima est sufficiens, superfluum erit aliam addere. Atque hoc modo existimo albedinem et similes qualitates inhaerere quantitati ita ut modus inhaerentiae earum in sola quantitate proxime terminetur. Cuius signum optimum est quia, sublata materia et manente quantitate, conservatur eadem inhaerentia. Neque est aliquod aliud signum vel indicium quod ad effectum formalem horum accidentium amplius requiri ostendat.

 

13. At vero, si est aliquod accidens quod ex suo speciali modo informandi requirat immediatam inhaerentiam, non solum ad aliquam facultatem, sed etiam ad ipsam substantiam rei, non repugnabit ita fieri. Hoc specialiter adverto propter actus vitales, verbi gratia, intellectus aut voluntatis, quos aliqui putant ita esse in facultatibus ut ipsam etiam animae vel angeli substantiam immediate attingant propter intrinsecum modum afficiendi vitalis actus, et quia ita essentialiter est actus immanens ut immediate afficiat totum principium intrinsecum, immediate in illum influens; hoc autem principium, ut hi auctores consequenter opinantur, non est sola potentia, sed ipsa etiam substantia angeli vel animae. Quae sententia ex vi causalitatis materialis non repugnat, eius tamen veritas alibi examinanda est. Atque eodem modo est probabile quod in theologia aliqui censent, habitus per se infusos, sicut simul concurrunt active cum potentiis ad eliciendos actus supernaturales, ita etiam concurrere materialiter ad recipiendos illos; hoc enim (si aliunde probetur necessarium aut magis connaturale talibus actibus) non repugnat, ex eo quod potentia et habitus sunt res distinctae, quia satis est quod uniantur et concurrant per modum unius integrae facultatis.

 

Responsio ad argumenta

 

14. Accidens an accidat accidenti.— Fundamentum Gregorii non habet difficultatem; propositio enim Aristotelis, quod accidens non accidit accidenti, intelligenda est ut subiecto quod in priori sensu supra declarato. Quem sensum D. Thomas ibi indicat. Dici etiam posset Aristotelem ibi non solum agere de accidentali inhaerentia, sed etiam de accidentali praedicatione qua unum accidens omnino per accidens dicitur de alio, ut cum nusicus dicitur esse albus; huiusmodi enimpraedicatio non oritur ex eo quod unum accidat alteri, sed quod ambo in uno tertio coniungantur. At vero interdum potest accidens praedicari de accidente, non omnino per accidens, ut in hac propositione: quantum est in loco, aut intellectuale intelligit, appetitivum amat; et in his non repugnat accidens inesse accidenti modo superius exposito; et in eodem sensu non repugnabit accidens accidere accidenti, non mere per accidens, sed propter aliquem ordinem per se quem inter se habeant, quo etiam modo superficies dicitur alba, et sic de aliis. Ad rationem respondetur non repugnare quod res quae est forma respectu unius sit potentia receptiva respectu alterius, quod patet in anima rationali et in qualibet potentia passiva accidentali, et ex dictis in sect. 1 satis clarum est; neque hic occurrit nova difficultas.



                [1] extremis alit. add. unitis.